| LIBER QUADRAGESIMUS | |
| DE MANUMISSIONIBUS | |
| Ulpianus libro sexto ad Sabinum. Placuit eum, qui | 40.1.1.pr.1 |
| calendis Ianuariis natus <est>, post sextam noctis pridie kalendas, quasi annum uicensimum | |
| compleuerit, posse manumittere: non enim maiori uiginti annis permitti manumittere, sed | |
| minorem manumittere uetari: iam autem minor non est, qui diem supremum agit anni | |
| uicensimi. | 5 |
| Idem libro septimo decimo ad Sabinum. Si heres deliberante lega- | 2.pr.1 |
| tario seruum legatum manumiserit, mox legatarius repudiauerit, manumissum liberum fore | |
| placet. | |
| Paulus libro trigensimo nono ad edictum. Seruus pignori datus, etiamsi | 3.pr.1 |
| debitor locuples <est>, manumitti non potest. | |
| Ulpianus libro sexto disputationum. Is qui suis nummis emitur epistula di- | 4.pr.1 |
| uorum fratrum ad Urbium Maximum in eam condicionem redigitur, ut libertatem adi- | |
| piscatur. Et primo quidem nummis suis non proprie uidetur emptus dici, cum suos num- | 1.1 |
| mos seruus habere non possit: uerum coniuentibus oculis credendum est suis nummis eum | |
| redemptum, cum non nummis eius, qui eum redemit, comparatur. proinde siue ex peculio, | |
| quod ad uenditorem pertinet, siue ex aduenticio lucro, siue etiam amici beneficio uel libe- | |
| ralitate uel prorogante eo uel repromittente uel se delegante uel in se recipiente debitum | 5 |
| redemptus sit, credendum est suis nummis eum redemptum: satis est enim, quod is, qui | |
| emptioni suum nomen accommodauerit, nihil de suo inpendit. Si ab ignoto emptus sit, | 2.1 |
| postea autem pretium suum optulerit, dicendum erit non esse audiendum: ab initio enim | |
| hoc agi debet, ut imaginaria fieret emptio et per fidem contractus inter emptorem et | |
| seruum agatur. Siue igitur non hoc ab initio esset actum, ut suis nummis redimeretur, | 3.1 |
| siue hoc acto nummos seruus non dedit, cessabit libertas. Unde quaeri poterit, si, cum | 4.1 |
| hoc ab initio <e>sset actum, emptor festinauit et pretium numerauit, an postea ei satisfacto | |
| seruus constitutione uti possit: et puto posse. Proinde et si ei nummos prorogauit emptor, | 5.1 |
| cum ei pariauerit, poterit ad libertatem peruenire. Siue autem exprimetur in contractu | 6.1 |
| (uelut in emptione) hoc 'ut manumittatur' siue non exprimatur, uerius est libertatem com- | |
| petere. Ergo et si forte quis sic comparauerit suis nummis, ne eum manumittat, benigna | 7.1 |
| est opinio dicentium hunc ad libertatem peruenire, cum et nomen emptionis imaginarius | |
| iste emptor accommodet et praeterea nihil ei absit. Nihil autem interest, a quo quis suis | 8.1 |
| nummis ematur, a fisco uel ciuitate uel a priuato, cuiusque sit sexus is qui emit. sed et | |
| si minor sit uiginti annis qui uendidit, interueniet constitutio. nec comparantis quidem | |
| aetas spectatur: nam et si pupillus emat, aequum est eum fidem implere, cum sine damno | |
| eius hoc sit futurum. idem et si seruus est. In illis sane seruis non interuenit constitutio, | 9.1 |
| qui in totum perduci ad libertatem non possunt, ut puta si exportandus uel hac lege ue- | |
| nierit (uel testamento hanc condicionem acceperat), ne umquam manumitteretur. Suis | 10.1 |
| autem nummis redemptus etsi totum pretium non numerauit, ex operis tamen ipsius ac- | |
| cesserit aliquid, ut repleri pretium possit, uel si quid suo merito adquisierit, dicendum | |
| est libertatem competere. Quod si partem suis nummis redimeret, cum partem serui ha- | 11.1 |
| beret, ad constitutionem non pertinebit, non magis quam qui, cum proprietatem haberet, | |
| usum fructum redemit. Sed qui, cum fructuarius esset, proprietatem redemit, in ea con- | 12.1 |
| dicione est, ut ad constitutionem pertineret. Sed et si duo seruum redemerint, alter pro- | 13.1 |
| priis nummis, alter nummis serui, dicendum erit constitutionem cessare: nisi forte is qui | |
| propriis nummis redemit manumittere fuerit paratus. Sed et si partem quis redemit, pars | 14.1 |
| altera ex causa lucratiua accesserit, dicendum erit constitutionem locum habere. | |
| Marcianus libro secundo institutionum. Si quis dicat se suis nummis | 5.pr.1 |
| emptum, potest consistere cum domino suo, cuius in fidem confugit, et queri, quod ab | |
| eo non manumittatur, Romae quidem apud praefectum urbis, in prouinciis uero apud prae- | |
| sides ex sacris constitutionibus diuorum fratrum, sub ea tamen denuntiatione, ut is seruus, | |
| qui hoc intenderit nec inpleuerit, in opus metalli detur, nisi forte dominus reddi eum sibi | 5 |
| maluerit, utique non maiorem ex ea causa poenam constituturus. Sed et si rationibus | 1.1 |
| redditis liber esse iussus fuerit, arbiter in<ter> seruum et dominum, id est heredem, datur | |
| de rationibus excutiendis. | |
| Alfenus Uarus libro quarto digestorum. Seruus pecuniam ob libertatem | 6.pr.1 |
| pactus erat et eam domino dederat: dominus prius quam eum manumitteret, mortuus erat | |
| testamentoque liberum esse iusserat et ei peculium suum legauerat. consulebat, quam pe- | |
| cuniam domino dedisset ob libertatem, an eam sibi heredes patroni reddere deberent | |
| necne. respondit, si eam pecuniam dominus, posteaquam accepisset, in suae pecuniae ra- | 5 |
| tionem habuisset, statim desisse eius peculii esse: sed si interea, dum eum manumitteret, | |
| acceptum seruo rettulisset, uideri peculii fuisse et debere heredes eam pecuniam manumisso | |
| reddere. | |
| Idem libro septimo digestorum. Duo filii familias peculiares seruos separatim | 7.pr.1 |
| uterque habebant: ex his alter seruulum suum peculiarem uiuo patre manumisit: pater | |
| utrique testamento peculium praelegauerat. quaerebatur, seruus iste utrum amborum, an | |
| eius a quo manumissus erat libertus esset. respondit, si prius testamentum pater fecisset, | |
| quam filius eum liberum esse iussisset, unius esse libertum, ideo quod eum quoque in | 5 |
| peculio legasse uideretur: sed si postea testamentum pater fecisset, non uideri eam mentem | |
| eius fuisse, ut eum, qui manumissus esset, legaret eumque seruum, quoniam praelegatus | |
| non esset, mortuo patre amborum seruum fuisse. | |
| Marcianus libro tertio decimo institutionum. Qui poenae serui efficiuntur, | 8.pr.1 |
| indubitate manumittere non possunt, quia et ipsi serui sunt. Sed nec rei capitalium crimi- | 1.1 |
| num manumittere seruos suos possunt, ut et senatus censuit. Diuus quoque Pius Calpurnio | 2.1 |
| rescripsit libertates ab eo, qui iam lege Cornelia damnatus esset uel, cum futurum prospi- | |
| ceret ut damnaretur, seruis datas non competere. Sed ne quidem illos ad iustam liber- | 3.1 |
| tatem peruenire diuus Hadrianus rescripsit, qui ideo manumissi sunt, ut crimini subtra- | |
| herentur. | |
| Paulus libro singulari regularum. Seruus hac lege uenditus, ne manumit- | 9.pr.1 |
| tatur, uel testamento prohibitus manumitti, uel a praefecto uel a praeside prohibitus ob | |
| aliquod delictum manumitti ad libertatem perduci non potest. | |
| Idem imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum ex libris sex libro | 10.pr.1 |
| secundo. Aelianus debitor fiscalis Euemeriam ancillam ante annos multos emerat hac | |
| lege, ut manumitteret, eamque manumiserat: procurator cum bona debitoris non sufficientia | |
| quaereret, etiam Euemeriae status quaestionem faciebat. placuit non esse iuri fiscali locum, | |
| quo omnia bona debitorum iure pignoris tenerentur, quia ea lege empta est, et, si non | 5 |
| manumitteretur, ex constitutione diui Marci ad libertatem perueniret. | |
| Idem libro sexagensimo quarto ad edictum. Seruum, qui sub condicione | 11.pr.1 |
| legatus est, interim heres manumittendo liberum non facit. | |
| Idem libro quinquagensimo ad edictum. Lege Fabia prohibetur seruus, qui | 12.pr.1 |
| plagium admisit, pro quo dominus poenam intulit, intra decem annos manumitti. in hoc | |
| tamen non testamenti facti tempus, sed mortis intuebimur. | |
| Pomponius libro primo ex Plautio. Seruus furiosi ab adgnato curatore ma- | 13.pr.1 |
| numitti non potest, quia in administratione patrimonii manumissio non est. si autem ex | |
| fideicommissi causa deberet libertatem furiosus, dubitationis tollendae causa ab adgnato | |
| tradendum seruum, ut ab eo cui traditus esset manumittatur, Octauenus ait. | |
| Paulus libro sexto decimo ad Plautium. Apud eum, cui par imperium est, manu- | 14.pr.1 |
| mittere non possumus: sed praetor apud consulem manumittere potest. Impe- | 1.1 |
| rator cum seruum manumittit, non uindictam imponit, sed cum uoluit, fit liber is qui | |
| manumittitur ex lege Augusti. | |
| Marcellus libro uicensimo tertio digestorum. Mortis causa seruum manu- | 15.pr.1 |
| mitti posse non est dubitandum. quod non ita tibi intellegendum est, ut ita liber esse | |
| iubeatur, ut, si conualuerit dominus, non fiat liber, sed quemadmodum si uindicta eum | |
| liberaret absolute, scilicet quia moriturum se putet, mors eius exspectabitur, similiter et | |
| in hac specie in extremum tempus manumissoris uitae confertur libertas, durante scilicet | 5 |
| (propter mortis causae tacitam condicionem) uoluntate manumissoris: quemadmodum cum | |
| rem ita tradiderit, ut moriente eo fieret accipientis, quae ita demum alienatur, si donator | |
| in eadem permanserit uoluntate. | |
| Modestinus libro primo regularum. Si consentiente patre filius minor annis | 16.pr.1 |
| uiginti seruum eius manumiserit, patris faciet libertum et ua<c>at causae probatio ob patris | |
| consensum. | |
| Idem libro sexto regularum. Serui, quos filius familias in castris quaesiit, | 17.pr.1 |
| non in patris familia computabuntur: nec enim pater tales filii seruos manumittere poterit. | |
| Gaius libro duodecimo ad legem Iuliam et Papiam. Eum qui uenierit uen- | 18.pr.1 |
| ditor et promiss<or> quem promiserit manumittere possunt. | |
| Papinianus libro trigensimo quaestionum. Si quis ab alio nummos acceperit, | 19.pr.1 |
| ut seruum suum manumittat, etiam ab inuito libertas extorqueri potest, licet plerumque | |
| pecunia eius numerata sit, maxime si frater uel pater naturalis pecuniam dedit: uidebitur | |
| enim similis ei qui suis nummis redemptus est. | |
| Idem libro decimo responsorum. Causam minor uiginti annis, qui seruum | 20.pr.1 |
| donatum manumittendi gratia accepit, ex abundanti probat post diui Marci litteras ad | |
| Aufidium Uictorinum: etenim, si non manumiserit, ad libertatem seruus perueniet. Non | 1.1 |
| idem in fideicommissaria libertate iuris est, cuius causam minor debet probare: nam libertas | |
| nisi ita manumisso non competit. Puellam ea lege uendidit, ut post annum ab emptore | 2.1 |
| manumitteretur: quod si non manumisisset, conuenit, uti manum iniceret aut decem | |
| aureos emptor daret. non seruata fide nihilo minus liberam ex sententia constitutionis | |
| fieri respondit, quoniam manus iniectio plerumque auxilii ferendi causa interuenit: itaque | |
| nec pecunia petetur, cum emolumentum legis uoluntatem uenditoris secutum sit. Tempore | 3.1 |
| alienationis conuenit, ut homo libertatis causa traditus post quintum annum impletum ma- | |
| numitteretur et ut certam mercedem interea menstruam praeberet. condicionem libertati | |
| mercedes non facere, sed obsequio temporariae seruitutis modum praestitutum esse respondi: | |
| neque enim in omnibus libertatis causa traditum comparari statuliber<o>. | 5 |
| Idem libro tertio decimo responsorum. Seruum dotalem uir qui soluendo | 21.pr.1 |
| est constante matrimonio manumittere potest: si autem soluendo non est, licet alios | |
| creditores non habeat, libertas serui impedietur, ut constante matrimonio deberi dos in- | |
| tellegatur. | |
| Idem libro secundo definitionum. Nepos ex filio uolun- | 22.pr.1 |
| tate aui ut filius uoluntate patris potest manumittere, sed manumissus patris uel aui li- | |
| bertus est. | |
| <Paulus> libro quinto decimo responsorum. Gaius Seius Pamphilam hac lege | 23.pr.1 |
| emit, ut intra annum manumitteretur: deinde intra annum Seius seruus pronuntiatus est: | |
| quaero, an ex lege uenditionis finito anno Pamphila libertatem consecuta sit. Paulus | |
| respondit, cum ea condicione ancillam emptam domino adquisitam, cum qua condicione | |
| uenisse proponeretur. | 5 |
| Hermogenianus libro primo iuris epitomarum. Lege Iunia P<e>tronia, si dis- | 24.pr.1 |
| sonantes pares iudicum existant sententiae, pro libertate pronuntiari iussum. Sed et si | 1.1 |
| testes non dispari numero tam pro libertate quam contra libertatem dixerint, pro libertate | |
| pronuntiandum esse saepe constitutum est. | |
| Gaius libro primo de manumissionibus. Iuris ratio efficit, ut infantibus | 25.pr.1 |
| quoque competat libertas. | |
| Iauolenus libro quarto ex posterioribus Labeonis. Seruum furiosum omni | 26.pr.1 |
| genere manumissum ad libertatem perduci putat posse Labeo. |