| DE MANUMISSIS UINDICTA | |
| Pomponius libro primo ad Sabinum. Apud praetorem eundemque tutorem | 40.2.1.pr.1 |
| posse pupillum ipso auctore manumittere constat. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum. Si minor sit annis uiginti fructua- | 2.pr.1 |
| rius, an consentire libertati possit? et puto consentiendo posse ad libertatem perducere. | |
| Idem libro quarto disputationum. Si heres seruum legatum manumittat, mox | 3.pr.1 |
| repudiet legatarius, retro competit libertas. idemque est et si duobus pure seruus legetur | |
| et post alterius manumissionem alter repudiauerit: nam et hic retro libertas competit. | |
| Iulianus libro quadragensimo secundo digestorum. Si pater | 4.pr.1 |
| filio permiserit seruum manumittere et interim decesserit intestato, deinde filius ignorans | |
| patrem suum mortuum libertatem imposuerit, libertas seruo fauore libertatis contingit, cum | |
| non appareat mutata esse domini uoluntas. sin autem ignorante filio uetuisset pater per | |
| nuntium et antequam filius certior fieret, seruum manumississet, liber non fit. nam ut | 5 |
| filio manumittente seruus ad libertatem perueniat, durare oportet patris uoluntatem: nam | |
| si mutata fuerit, non erit uerum uolente patre filium manumississe. Quotiens dominus | 1.1 |
| seruum manumittat, quamuis existimet alienum esse eum, nihilo minus uerum est uolun- | |
| tate domini seruum manumissum et ideo liber erit. et ex contrario si se Stichus non pu- | |
| taret manumittentis esse, nihilo minus libertatem contingere. plus enim in re est, quam | |
| in existimatione et utroque casu uerum est Stichum uoluntate domini manumissum esse. | 5 |
| idemque iuris est et si dominus et seruus in eo errore essent, ut neque ille se dominum | |
| nec hic se seruum eius putaret. Minor uiginti annis dominus nec communem quidem ser- | 2.1 |
| uum sine consilio recte manumittit. Paulus notat: sed si pignori obligatum sibi minor | |
| uiginti annis manumitti patiatur, recte manumittitur, quia non tam manumittere is quam | |
| non impedire manumittentem intellegitur. | |
| Iulianus eodem libro. An apud se manumittere possit is qui consilium prae- | 5.pr.1 |
| beat, saepe quaesitum est. ego, qu<i> meminissem Iauolenum praeceptorem meum et in | |
| Africa et in Syria seruos suos manumississe, cum consilium praeberet, exemplum eius | |
| secutus et in praetura et consulatu meo quosdam ex seruis meis uindicta liberaui et qui- | |
| busdam praetoribus consulentibus me idem suasi. | 5 |
| Idem libro secundo ad Urseium Ferocem. Seruus communis quin a mino- | 6.pr.1 |
| ribus uiginti annis dominis possit apud consilium manumitti, quamuis unus ex sociis cau- | |
| sam adprobauerit, dubium non est. | |
| Gaius libro primo rerum cottidianarum siue aureorum. Non est omnino ne- | 7.pr.1 |
| cesse pro tribunali manumittere: itaque plerumque in transitu serui manumitti solent, cum | |
| aut lauandi aut gestandi aut ludorum gratia prodierit praetor aut proconsul legatusue | |
| Caesaris. | |
| Ulpianus libro quinto ad edictum. Ego cum in uilla cum praetore fuissem, | 8.pr.1 |
| passus sum apud eum manumitti, etsi lictoris praesentia non esset. | |
| Marcianus libro tertio decimo institutionum. Iusta causa manumissionis est, | 9.pr.1 |
| si periculo uitae infamiaeue dominum seruus liberauerit. Sciendum est, qualiscumque causa | 1.1 |
| probata sit et recepta, libertatem tribuere oportere: nam diuus Pius rescripsit | |
| causas probatas reuocari non oporte<re>, dum ne alienum seruum possit quis manumittere: | |
| nam causae probation<i> contradicendum, non etiam causa iam probata retractanda est. | |
| Idem libro tertio regularum. Surdi uel muti patris filius iussu eius manu- | 10.pr.1 |
| mittere potest: furiosi uero filius non potest manumittere. | |
| Ulpianus libro sexto de officio proconsulis. Si minor annis uiginti manu- | 11.pr.1 |
| mittit, huiusmodi solent causae manumissionis recipi: si filius filiaue frater sororue natu- | |
| ralis sit | |
| Idem libro secundo ad legem Aeliam Sentiam. uel si sanguine eum con- | 12.pr.1 |
| tingit (habetur enim ratio cognationis): | |
| Idem libro de officio proconsulis. si collactaneus, si educator, si paedagogus | 13.pr.1 |
| ipsius, si nutrix, uel filius filiaue cuius eorum, uel alumnus, uel capsarius (id est qui portat | |
| libros), uel si in hoc manumittatur, ut procurator sit, dummodo non minor annis decem | |
| et octo sit. praeterea et illud exigitur, ut non utique unum seruum habeat, qui manu- | |
| mittit. item si matrimonii causa uirgo uel mulier manumittatur, exacto prius iureiurando, | 5 |
| ut intra sex menses uxorem eam duci oporteat: ita enim senatus censuit. | |
| Marcianus libro quarto regularum. Alumnos magis mulieribus conueniens | 14.pr.1 |
| est manumittere: sed et in uiris receptum est satisque est permitti eum manumitti, in | |
| quo nutriendo propensiorem animum fecerint. Sunt qui putant etiam feminas posse matri- | 1.1 |
| monii causa manumittere, sed ita, si forte conseruus suus in hoc ei legatus est. et si | |
| spado uelit matrimonii causa manumittere, potest: non idem est in castrato. | |
| Paulus libro primo ad legem Aeliam Sentiam. Etiam condicionis implendae | 15.pr.1 |
| causa minori uiginti annis manumittere permittendum est, ueluti si quis ita heres institutus | |
| sit, <si> seruum ad libertatem perduxerit. Ex praeterito tempore plures causae esse pos- | 1.1 |
| sunt, ueluti quod dominum in proelio adiuuauerit, contra latrones tuitus sit, quod aegrum | |
| sanauerit, quod insidias detexerit. et longum est, si exequi uoluerimus, quia multa merita | |
| incidere possunt, quibus honestum sit libertatem cum decreto praestare: quas aestimare | |
| debebit is, apud quem de ea re agatur. Plures uindicta pariter manumitti possunt et suf- | 2.1 |
| ficit praesentia seruorum, ut uel plures manumitti possint. Absens quoque causam pro- | 3.1 |
| bare per procuratorem poterit. Si duo matrimonii causa manumittent, recipi causa non | 4.1 |
| debet. Hi qui in Italia uel alia prouincia domicilium habent, apud alterius prouinciae | 5.1 |
| praesidem consilio adhibito manumittere possunt. | |
| Ulpianus libro secundo ad legem Aeliam Sentiam. Illud in causis probandis | 16.pr.1 |
| meminisse iudices oportet, ut non ex luxuria, sed ex affectu descendentes causas probent: | |
| neque enim deliciis, sed iustis affectionibus dedisse iustam libertatem legem Aeliam Sen- | |
| tiam credendum. Si quis minori uiginti annis hac lege seruum dederit aut pretio accepto | 1.1 |
| uel donationis causa, ut eum liberum faciat, potest ille causam manumissionis istius pro- | |
| bare, hoc ipsum allegans legem datam, et perducere ad libertatem: ergo hic debet osten- | |
| dere hoc inter ipsos actum, ut proinde uel ex lege donationis uel ex affectione eius qui | |
| dedit res aestimetur. | 5 |
| Paulus libro quinquagensimo ad edictum. Apud proconsulem, postquam urbem | 17.pr.1 |
| egressus est, uindicta manumittere possumus: sed et apud legatum eius manumittere | |
| possumus. | |
| Idem libro sexto decimo ad Plautium. Apud filium familias magistratum | 18.pr.1 |
| manumitti potest, etiamsi ipse filius familias manumittere non potest. Apud collegam | 1.1 |
| suum praetor manumittere non potest. Filius quoque uoluntate patris apud pa- | 2.1 |
| trem manumittere poterit. | |
| Celsus libro uicensimo nono digestorum. Si minor annis apud consilium | 19.pr.1 |
| matrimonii causa praegnatem manumiserit eaque interim pepererit, in pendenti erit, seruus | |
| an liber sit, quem ea peperit. | |
| Ulpianus libro secundo de officio consulis. Si rogatus sit minor uiginti | 20.pr.1 |
| quinque annis manumittere per fideicommissum, incunctanter debet ei permitti, nisi si | |
| proprium seruum rogatus fuit manumittere: hic enim conferenda erit quantitas emolumenti, | |
| quae ad eum peruenit ex iudicio eius qui rogauit, cum pretio eorum quos rogatus est | |
| manumittere. Sed et si hac lege ei seruus fuerit donatus, ut manumittatur, permittendum | 1.1 |
| erit manumittere, ne constitutio diui Marci superueniens cunctationem consulis dirimat. | |
| Matrimonii causa manumittere si quis uelit et is sit, qui non indigne huiusmodi condicionis | 2.1 |
| uxorem sortiturus sit, erit ei concedendum. Mulieri quoque uolenti suum filium naturalem | 3.1 |
| uel quem ex supra scriptis manumittere permittendum esse Marcellus scribit. Consul apud | 4.1 |
| se potest manumittere, etiamsi euenerit, ut minor annis uiginti sit. | |
| Modestinus libro primo pandectarum. Apud praefectum Aegypti possum seruum manu- | 21.pr.1 |
| mittere ex constitutione diui Augusti. | |
| Paulus libro duodecimo quaestionum. Pater ex prouincia ad filium sciens | 22.pr.1 |
| Romae agentem epistulam fecit, quae permisit ei, quem uellet ex seruis, quos in ministerio | |
| secum hic habebat, uindicta liberare: post quam filius Stichum manumisit apud praetorem: | |
| quaero, an fecerit liberum. respondi: quare non hoc concessum credamus patri, ut per- | |
| mittere possit filio ex his, quos in ministerio haberet, manumittere? solam enim electionem | 5 |
| filio concessit, ceterum ipse manumittit. | |
| Hermogenianus libro primo iuris epitomarum. Manumissio per lictores hodie domino | 23.pr.1 |
| tacente expediri solet, et uerba sollemnia licet non dicantur, ut dicta accipiuntur. | |
| Paulus libro secundo ad Neratium. Pupillus qui infans non est apud con- | 24.pr.1 |
| silium recte manumittit. Paulus: scilicet tutore auctore, ita tamen, ut peculium eum non | |
| sequatur. | |
| Gaius libro primo de manumissionibus. Si tutoris habendi causa pupillus | 25.pr.1 |
| manumittat, probation<i> esse causam Fufidius ait. Nerua filius contra sentit, quod uerius | |
| est: namque perabsurdum est in eligendo tutore firmum uideri esse iudicium pupilli, cuius | |
| in omnibus rebus ut infirmum iudicium tutore auctore regitur. |