| DE MANUMISSIONIBUS QUAE SERUIS AD UNIUERSITATEM | |
| PERTINENTIBUS IMPONUNTUR | |
| Ulpianus libro quinto ad Sabinum. Diuus Marcus omnibus collegiis, quibus | 40.3.1.pr.1 |
| coeundi ius est, manumittendi potestatem dedit: | |
| Idem libro quarto decimo ad Sabinum. quare hi quoque legitimam heredi- | 2.pr.1 |
| tatem liberti uindicabunt. | |
| Papinianus libro quarto decimo responsorum. Seruus ciuitatis iure manumis- | 3.pr.1 |
| sus non ademptum peculium retinet ideoque debitor ei soluendo liberatur. |