| DE LOCIS ET ITINERIBUS PUBLICIS | |
| Pomponius libro trigensimo ad Sabinum. Cuilibet in publicum petere permit- | 43.7.1.pr.1 |
| tendum est id, quod ad usum omnium pertineat, ueluti uias publicas, itinera publica: et | |
| ideo quolibet postulante de his interdicitur. | |
| Iulianus libro quadragensimo octauo digestorum. Nemini licet in uia publica | 2.pr.1 |
| monumentum exstruere. | |
| Ulpianus libro trigensimo tertio ad Sabinum. Uiae uicinales, quae ex agris | 3.pr.1 |
| priuatorum collatis factae sunt, quarum memoria non exstat, publicarum uiarum numero | |
| sunt. Sed inter eas et ceteras uias militares hoc interest, quod uiae militares exitum ad | 1.1 |
| mare aut in urbes aut in flumina publica aut ad aliam uiam militarem habent, harum | |
| autem uicinalium uiarum dissimilis condicio est: nam pars earum in militares uias exitum | |
| habent, pars sine ullo exitu intermoriuntur. |