NE QUID IN LOCO PUBLICO UEL ITINERE FIAT
|
|
Paulus libro sexagensimo quarto ad edictum. In loco publico praetor pro-
|
43.8.1.pr.1
|
hibet aedificare et interdictum proponit.
|
|
Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum. Praetor ait: 'Ne quid in loco
|
2.pr.1
|
publico facias inue eum locum immittas, qua ex re quid illi damni detur, praeterquam
|
|
quo<d> lege senatus consulto edicto decretoue principum tibi concessum est. de eo, quod
|
|
factum erit, interdictum non dabo'.
|
|
Hoc interdictum prohibitorium est
|
1.1
|
et tam publicis
|
2.1
|
utilitatibus quam priuatorum per hoc prospicitur. loca enim publica utique priuatorum
|
|
usibus deseruiunt, iure scilicet ciuitatis, non quasi propria cuiusque, et tantum iuris ha-
|
|
bemus ad optinendum, quantum, quilibet ex populo ad prohibendum habet. propter quod
|
|
si quod forte opus in publico fiet, quod ad priuati damnum redundet, prohibitorio inter-
|
5
|
dicto potest conueniri, propter quam rem hoc interdictum propositum est. Publici loci
|
3.1
|
appellatio quemadmodum accipiatur, Labeo definit, ut et ad areas et ad insulas et ad
|
|
agros et ad uias publicas itineraque publica pertineat. Hoc interdictum ad ea loca, quae
|
4.1
|
sunt in fisci patrimonio, non puto pertinere: in his enim neque facere quicquam neque
|
|
prohibere priuatus potest: res enim fiscales quasi propriae et priuatae principis sunt.
|
|
igitur si quis in his aliquid faciat, nequaquam hoc interdictum locum habebit: sed si forte
|
|
de his sit controuersia, praefecti eorum iudices sunt. Ad ea igitur loca hoc interdictum
|
5.1
|
pertinet, quae publico usui destinata sunt, ut, si quid illic fiat, quod priuato noceret,
|
|
praetor intercederet interdicto suo. Cum quidam uelum in maeniano immissum haberet,
|
6.1
|
qui uicini luminibus officiebat, utile interdictum competit: 'ne quid in publico immittas,
|
|
qua ex re luminibus Gaii Seii officias'. Si quis quod in publico loco positum habuit, re-
|
7.1
|
ficere uoluit, hoc interdicto locum esse Aristo ait ad prohibendum eum reficere. Ad-
|
8.1
|
uersus eum, qui molem in mare proiecit, interdictum utile competit ei, cui forte haec
|
|
res nocitura sit: si autem nemo damnum sentit, tuendus est is, qui in litore aedificat uel
|
|
molem in mare iacit. Si quis in mari piscari aut nauigare prohibeatur, non habebit inter-
|
9.1
|
dictum, quemadmodum nec is, qui in campo publico ludere uel in publico balineo lauare
|
|
aut in theatro spectare arceatur: sed in omnibus his casibus iniuriarum actione utendum
|
|
est. Merito ait praetor 'qua ex re quid illi damni detur': nam quotiensque aliquid in
|
10.1
|
publico fieri permittitur, ita oportet permitti, ut sine iniuria cuiusquam fiat. et ita solet
|
|
princeps, quotiens ali<qui>d noui operis instituendum petitur, permittere. Damnum autem
|
11.1
|
pati uidetur, qui commodum amittit, quod ex publico consequebatur, qualequale sit. Pro-
|
12.1
|
inde si cui prospectus, si cui aditus sit deterior aut angustior, interdicto opus est.
|
|
Si quid in loco publico aedificauero, ut ea, quae ex meo ad te nullo iure defluebant, de-
|
13.1
|
sinant fluere, interdicto me non teneri Labeo putat. Plane si aedificium hoc effecerit, ut
|
14.1
|
minus luminis insula tua habeat, interdictum hoc competit. Idem ait, si in publico aedi-
|
15.1
|
ficem, deinde hoc aedificium ei obstet, quod tu in publico aedificaueras, cessare hoc inter-
|
|
dictum, cum tu quoque illicite aedificaueris, nisi forte t<u> iure tibi concesso aedificaueras.
|
|
Si quis a principe simpliciter impetrauerit, ut in publico loco aedificet, non est credendus
|
16.1
|
sic aedificare, ut cum incommodo alicuius id fiat, neque sic conceditur: nisi forte quis
|
|
hoc impetrauerit. Si quis nemine prohibente in publico aedificauerit, non esse eum co-
|
17.1
|
gendum tollere, ne ruinis urbs deformetur, et quia prohibitorium est interdictum, non resti-
|
|
tutorium. si tamen obstet id aedificium publico usui, utique is, qui operibus publicis pro-
|
|
curat, debebit id deponere, aut si non obstet, solarium ei imponere: uectigal enim hoc
|
|
sic appellatur solarium ex eo, quod pro solo pendatur. Si tamen adhuc nullum opus
|
18.1
|
factum fuerit, officio iudicis continetur, uti caueatur non fieri: et ea omnia etiam in per-
|
|
sona heredum ceterorumque successorum erunt cauenda. Locorum sacrorum diuersa causa
|
19.1
|
est: in loco enim sacro non solum facere uetamur, sed et factum restituere iubemur: hoc
|
|
Propter religionem. Ait praetor: 'In uia publica itinereue publico facere immittere quid,
|
20.1
|
quo ea uia idue iter deterius sit fiat, ueto'. Uiam publicam eam dicimus, cuius etiam so-
|
21.1
|
lum publicum est: non enim sicuti in priuata uia, ita et in publica accipimus: uiae pri-
|
|
uatae solum alienum est, ius tantum eundi et agendi nobis competit: uiae autem publicae
|
|
solum publicum est, relictum ad directum certis finibus latitudinis ab eo, qui ius publi-
|
|
candi habuit, ut ea publicae iretur commearetur. Uiarum quaedam publicae sunt, quaedam
|
22.1
|
priuatae, quaedam uicinales. publicas uias dicimus, quas Graeci βαϲιλικάϲ, nostri praeto-
|
|
rias, alii consulares uias appellant. priuatae sunt, quas agrarias quidam dicunt. uicinales
|
|
sunt uiae, quae in uicis sunt uel quae in uicos ducunt: has quoque publicas esse quidam
|
|
dicunt: quod ita uerum est, si non ex collatione priuatorum hoc iter constitutum est.
|
5
|
aliter atque si ex collatione priuatorum reficiatur: nam si ex collatione priuatorum refi-
|
|
ciatur, non utique priuata est: refectio enim idcirco de communi fit, quia usum utilitatem-
|
|
que communem habet. Priuatae uiae dupliciter accipi possunt, uel hae, quae sunt in
|
23.1
|
agris, quibus imposita est seruitus, ut ad agrum alterius ducant, uel hae, quae ad agros
|
|
ducunt, per quas omnibus commeare liceat, in quas exitur de uia consulari et sic post
|
|
illam excipit uia uel iter uel actus ad uillam ducens. has ergo, quae post consularem
|
|
excipiunt in uillas uel in alias colonias ducentes, putem etiam ipsas publicas esse. Hoc
|
24.1
|
interdictum tantum ad uias rusticas pertinet, ad urbicas uero non: harum enim cura per-
|
|
tinet ad magistratus. Si uiae publicae exemptus commeatus sit uel uia coartata, inter-
|
25.1
|
ueniunt magistratus. Si quis cloacam in uiam publicam immitteret exque ea re minus
|
26.1
|
habilis uia per cloacam fiat, teneri eum Labeo scribit: immississe enim eum uideri. Pro-
|
27.1
|
inde et si fossam quis in fundo suo fecerit, ut ibi aqua collecta in uiam decurrat, hoc
|
|
interdicto tenebitur: immissum enim habere etiam hunc uideri. Idem Labeo scribit, si
|
28.1
|
quis in suo ita aedificauerit, ut aqua in uia collecta restagnet, non teneri eum interdicto,
|
|
quia non immittat aquam, sed non recipit: Nerua autem melius scribit utrumque teneri.
|
|
plane si fundus uiam publicam contingat et ex eo aqua deriuata deteriorem uiam faciat,
|
|
quae tamen aqua ex uicini fundo in tuum ueniat: si quidem necesse habeas eam aquam
|
5
|
recipere, interdictum locum habebit aduersus uicinum tuum: si autem necesse non sit,
|
|
non teneri uicinum tuum, te tamen teneri: eum enim uideri factum habere, qui usum
|
|
eius aquae habeat. idem Nerua scribit, si tecum interdicto agatur, nihil ultra te facere
|
|
cogendum, quam ut arbitratu eius <q>ui tecum experitur cum uicino experiaris: ceterum
|
|
aliter obseruantibus futurum, ut tenearis etiam, si iam bona fide cum uicino egeris neque
|
10
|
per te stet, quo minus arbitratu actoris cum uicino experiaris. Idem ait, si odore solo
|
29.1
|
locus pestilentiosus fiat, non esse ab re de re ea interdicto uti. Hoc interdictum etiam ad
|
30.1
|
ea, quae pascuntur in uia publica itinereue publico et deteriorem faciant uiam, locum
|
|
habet. Deinde ait praetor: 'quo ea uia idque iter deterius sit fiat'. hoc siue statim de-
|
31.1
|
terior uia sit, siue postea: ad hoc enim pertinent haec uerba 'sit fiat': etenim quaedam
|
|
sunt talia, ut statim facto suo noceant, quaedam talia, ut in praesentiarum quidem nihil
|
|
noceant, in futurum autem nocere debeant. Deteriorem autem uiam fieri sic accipiendum
|
32.1
|
est, si usus eius ad commeandum corrumpatur, hoc est ad eundum uel agendum, ut,
|
|
cum plane fuerit, cliuosa fiat uel ex molli aspera aut angustior ex latiore aut palustris
|
|
ex sicca. Scio tractatum, an permittendum sit specus et pontem per uiam publicam facere:
|
33.1
|
et plerique probant interdicto eum teneri: non enim oportere eum deteriorem uiam facere.
|
|
Hoc interdictum perpetuum et populare est condemnatioque ex eo facienda est, quanti
|
34.1
|
actoris intersit. Praetor ait: 'Quod in uia publica itinereue publico factum immissum
|
35.1
|
habes, quo ea uia idue iter deterius sit fiat, restituas'. Hoc interdictum ex eadem causa
|
36.1
|
proficiscitur, ex qua et superius: et tantum interest, quod hoc restitutorium, illud prohibi-
|
|
torium est. Hoc interdicto non is tenetur, qui in uia publica aliquid fecit, sed is, qui
|
37.1
|
factum habet. proinde si alius fecit, alius factum habet, is tenetur, qui factum habet:
|
|
et est hoc utilius, quia is potest restituere, qui factum immissum habet. Habere eum
|
38.1
|
dicimus, qui utitur et iure possessionis fruitur, siue ipse opus fecit siue ex causa emptionis
|
|
uel conductionis uel legato uel hereditate uel quo alio modo adquisiit. Unde Ofilius putat
|
39.1
|
eum, qui pro derelicto reliquit id opus quod fecit, si uiam publicam corrupit et reliquit,
|
|
non teneri hoc interdicto: non enim habet quod fecit. sed an in eum actio debeat dari,
|
|
uidebimus. et puto utile interdictum competere, ut, quod in uia publica aedificauit, re-
|
|
stituat. Si ex fundo tuo arbor in uia<m> publica<m> sic ceciderit, ut itineri sit impedimento,
|
40.1
|
eamque pro derelicto habeas, non teneri Labeo scribit: si tamen, inquit, actor sua im-
|
|
pensa arborem tollere paratus fuerit, recte tecum acturum interdicto de uia publica refi-
|
|
cienda. sed si pro derelicto non habeas, recte tecum agi hoc interdicto. Idem Labeo
|
41.1
|
scribit, si uicinus meus uiam opere corruperit, quamuis opus, quod fecit, tam mihi quam
|
|
ipse utile sit, tamen si is uicinus fundi sui causa id fecerit, me tamen non posse hoc
|
|
interdicto conueniri: si autem communiter hoc opus fieri curauerimus, utrumque nostrum
|
|
teneri. Hoc interdictum locum habet etiam aduersus eum, qui dolo malo fecit, quo minus
|
42.1
|
possideret uel haberet: etenim parem esse condicionem oportet eius, qui quid
|
|
possideat uel habeat, atque eius, cuius dolo malo factum sit, quo minus possideret uel
|
|
haberet: et mihi uidetur uera Labeonis sententia. 'Restituas' inquit. restituere ui-
|
43.1
|
detur, qui in pristinum statum reducit: quod fit, siue quis tollit id quod factum est uel
|
|
reponat quod sublatum est. et interdum suo sumptu: nam si ipse, quo qui interdixit,
|
|
fecerit, uel iussu eius alius, aut ratum habitum sit quod fecit, ipse suis sumptibus debet
|
|
restituere: si uero nihil horum interuenit, sed habet factum, tunc dicemus patientiam so-
|
5
|
lam eum praestare debere. Interdictum hoc non esse temporarium sciendum est: pertinet
|
44.1
|
enim ad publicam utilitatem: condemnatioque ex eo facienda est, quanti actoris intersit
|
|
tolli quod factum est. Praetor ait: 'Quo minus illi uia publica itinereue publico ire agere
|
45.1
|
liceat, uim fieri ueto'.
|
|
Celsus libro trigensimo nono digestorum. Litora, in quae populus Romanus imperium
|
3.pr.1
|
habet, populi Romani esse arbitror: Maris communem usum omnibus hominibus, ut aeris,
|
1.1
|
iactasque in id pilas eius esse qui iecerit: sed id concedendum non esse, si deterior litoris
|
|
marisue usus eo modo futurus sit.
|
|
Scaeuola libro quinto responsorum. Respondit in litore iure gentium aedificare licere,
|
4.pr.1
|
nisi usus publicus impediretur.
|
|
Paulus libro sexto decimo ad Sabinum. Si per publicum locum riuus
|
5.pr.1
|
aquae ductus priuato nocebit, erit actio priuato ex lege duodecim tabularum, ut noxa do-
|
|
mino <s>ar<ci>atur.
|
|
Iulianus libro quadragensimo tertio digestorum. Ei, qui hoc interdicto
|
6.pr.1
|
experitur 'ne quid in loco publico fiat, quo damnum priuato detur', quamuis de loco publico
|
|
interdicat, nihilo minus procuratoris dandi facultas est.
|
|
Idem libro quadragensimo octauo digestorum. Sicut is, qui nullo prohibente
|
7.pr.1
|
in loco publico aedificauerat, cogendus non est demolire, ne ruinis urbs deformetur, ita
|
|
qui aduersus edictum praetoris aedificauerit, tollere aedificium debet: alioqui inane et lu-
|
|
sorium praetoris imperium erit.
|
|