| DE LOCO PUBLICO FRUENDO | |
| Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum. Praetor ait: 'Quo minus | 43.9.1.pr.1 |
| loco publico, quem is, cui locandi ius fuerit, fruendum alicui locauit, ei qui conduxit so- | |
| cioue eius e lege locationis frui liceat, uim fieri ueto'. Interdictum hoc publicae utilitatis | 1.1 |
| causa proponi palam est: tuetur enim uectigalia publica, dum prohibetur quis uim facere | |
| ei, qui id fruendum conduxit. Sed si simul ueniant ad interdictum mouendum ipse qui | 2.1 |
| conduxerit et socius eius, magis e<s>t, ut ipse conductor praeferatur. Ait praetor 'quo minus | 3.1 |
| e lege locationis frui liceat'. merito ait 'e lege locationis': ultra legem enim uel contra | |
| legem non debet audiri, qui frui desiderat. | |
| Paulus libro quinto sententiarum. Concedi solet, ut imagines et statuae, | 2.pr.1 |
| quae ornamenta rei publicae sunt futurae, in publicum ponantur. |