| DE EO PER QUEM FACTUM ERIT QUOMINUS QUIS IN | |
| IUDICIO SISTAT | |
| Ulpianus libro septimo ad edictum. Aequissimum putauit praetor dolum eius | 2.10.1.pr.1 |
| coercere, qui impedit aliquem iudicio sisti. Fecisse autem dolo malo non tantum is puta- | 1.1 |
| tur, qui suis manibus uel per suos retinuerit, uerum qui alios quoque rogauit ut eum de- | |
| tinerent uel abducerent, ne iudicio sistat, siue scientes siue ignorantes quid esset quod | |
| comminisceretur. Dolum autem malum sic accipimus, ut si qui<s> uenienti ad iudicium ali- | 2.1 |
| quid pronuntiauerit triste, propter quod is necesse habuerit ad iudicium non uenire, teneatur | |
| <ex> hoc edicto: quamuis quidam putent sibi eum imputare, qui credulus fuit. Si reus dolo | 3.1 |
| actoris non steterit, non habebit reus aduersus eum actionem ex hoc edicto, cum contentus | |
| esse possit exceptione, si ex stipulatu conueniatur de poena, quod ad iudicium non uenerit. | |
| aliter atque si ab alio sit impeditus: nam actionem propositam aduersus eum exercebit. | |
| Si plures dolo fecerint, omnes tenentur: sed si unus praestiterit poenam, ceteri liberantur, | 4.1 |
| cum nihil intersit. Serui nomine ex hac causa noxali iudicio agendum omnes consentiunt. | 5.1 |
| Et heredi datur, sed non ultra annum. aduersus heredem autem hactenus puto | 6.1 |
| dandam actionem, ut ex dolo defuncti heres non lucretur. | |
| Paulus libro sexto ad edictum. Si actoris seruus domino sciente et cum possit | 2.pr.1 |
| non prohibente dolo fecerit, quo minus in iudicio sistam, Ofilius dandam mihi exceptionem | |
| aduersus dominum ait, ne ex dolo serui dominus lucretur. si uero sine uoluntate domini | |
| seruus hoc fecerit, Sabinus noxale iudicium dandum ait nec factum serui domino obesse | |
| debere nisi hactenus, ut ipso careat: quando ipse nihil deliquit. | 5 |
| Iulianus libro secundo digestorum. Ex hoc edicto aduersus eum, qui dolo | 3.pr.1 |
| fecit, quo minus quis in iudicium uocatus sistat, in factum actio competit quanti actoris | |
| interfuit eum sisti. in quo iudicio deducitur si quid amiserit actor ob eam rem: ueluti si | |
| reus tempore dominium rei interim sibi adquirat aut actione liberatus fuerit. Plane si is, | 1.1 |
| qui dolo fecerit, quo minus in iudicio sistatur, soluendo non fuerit, aequum erit aduersus | |
| ipsu<m> reum restitutoriam actionem competere, ne propter dolum alienum reus lucrum faciat | |
| et actor damno adficiatur. Si et stipulator dolo Titii et promissor dolo Maeui impeditus | 2.1 |
| fuerit, quo minus in iudicio sistatur: uterque aduersus eum, cuius dolo impeditus fuerit, | |
| actione in factum experietur. Si et stipulator dolo promissoris et promissor dolo stipula- | 3.1 |
| toris impeditus fuerit quo minus ad iudicium ueniret: neutri eorum praetor succurrere de- | |
| bebit, ad utraque parte dolo compensando. Si a fideiussore quinquaginta stipulatus fuero, | 4.1 |
| si in iudicium reus non uenerit, petiturus a reo centum, et dolo malo Sempronii factum | |
| fuerit, ne in iudicium reus ueniat: centum a Sempronio consequar. tanti enim mea inter- | |
| fuisse uidetur, quia, si uenisset in iudicium, actio mihi centum aduersus reum uel ad- | |
| uersus heredem eius competebat, licet fideiussor minorem summam mihi promiserit. | 5 |