| DE FERIIS ET DILATIONIBUS ET DIUERSIS TEMPORIBUS | |
| Ulpianus libro quarto de omnibus tribunalibus. Ne quis messium uindemia- | 2.12.1.pr.1 |
| rumque tempore aduersarium cogat ad iudicium uenire, oratione diui Marci exprimitur, quia | |
| occupati circa rem rusticam in forum conpellendi non sunt. Sed si praetor aut per igno- | 1.1 |
| rantiam uel socordiam euocare eos perseuerauerit hique sponte uenerint: si quidem senten- | |
| tiam dixerit praesentibus illis et sponte litiga<n>tibus, sententia ualebit, tametsi non recte | |
| fecerit qui eos euocauerit: sin uero, cum abesse perseuerauerint, sententiam protulerit etiam | |
| absentibus illis, consequens erit dicere sententiam nullius esse momenti (neque enim prae- | 5 |
| toris factum iuri derogare oport<et>): et citra appellationem igitur sententia infirmabitur. Sed | 2.1 |
| excipiuntur certae causae, ex quibus cogi poterimus et per id temporis, cum messes uin- | |
| demiaeque sunt, ad praetore<m> uenire: scilicet si res tempore peritura sit, hoc est si dilatio | |
| actionem sit peremptura. Sane quotiens res urguet, cogendi quidem sumus ad praetorem | |
| uenire, uerum ad hoc tantum cogi aequum est ut lis contestetur, et ita ipsis uerbis ora- | 5 |
| tionis exprimitur: denique alterutro recusante post litem contestatam litigare dilationem | |
| oratio concessit. | |
| Idem libro quinto ad edictum. Eadem oratione diuus Marcus in senatu reci- | 2.pr.1 |
| tata effecit de aliis speciebus praetorem adiri etiam diebus feriaticis: ut puta ut tutores | |
| au<t cura>tores dentur: ut offici admoneantur cessantes: excusationes allegentur: alimenta | |
| constituantur: aetates probentur: uentris nomine in possessionem mittatur, uel rei seruandae | |
| causa, uel legatorum fideiue commissorum, uel damni infecti: item de testamentis exhi- | 5 |
| bendis: ut curator detur bonorum eius, cui an heres exstaturus sit incertum est: aut de | |
| alendis liberis parentibus patronis: aut de adeunda suspecta hereditate: aut ut aspectu | |
| atrox iniuria aestimetur: uel fideicommissaria libertas praestanda. | |
| Idem libro secundo ad edictum. Solet etiam messis uindemiarumque tempore | 3.pr.1 |
| ius dici de rebus quae tempore uel morte periturae sunt. morte: ueluti furti: damni in- | |
| iuriae: iniuriarum atrocium: qui de incendio ruina naufragio rate naue expugnata rapuisse | |
| dicuntur: et si quae similes sunt. item si re<s> tempore periturae sunt aut actionis dies exi- | |
| turus est. | 5 |
| Liberalia quoque iudicia omni tempore finiuntur. | 1.1 |
| Item in eum, qui quid nundi- | 2.1 |
| narum nomine aduersus communem utilitatem acceperit, omni tempore ius dicitur. | |
| Paulus libro primo ad edictum. Praesides prouinciarum ex consuetudine cu- | 4.pr.1 |
| iusque loci solent messis uindemiarumque causa tempus statuere. | |
| Ulpianus libro sexagensimo secundo ad edictum. Pridie kalendas Ianuarias | 5.pr.1 |
| magistratus neque ius dicere, sed nec sui potestatem facere consuerunt. | |
| Idem libro septuagensimo septimo ad edictum. Si feriatis diebus fuerit iudi- | 6.pr.1 |
| catum, lege cautum est, ne his diebus iudicium sit nisi ex uoluntate partium, et quod aliter | |
| aduersus ea iudicatum erit ne quis iudicatum facere neue soluere debeat, neue quis ad | |
| quem de ea re in ius aditum erit iudicatum facere cogat. | |
| Idem libro primo de officio consulis. Oratione quidem diui Marci amplius | 7.pr.1 |
| quam semel non esse dandam instrumentorum dilationem expressum est: sed utilitatis liti- | |
| gantium gratia causa cognita et iterum dilatio tam ex eadem quam ex alia prouincia se- | |
| cundum moderamen locorum impertiri solet, et maxime si aliquid inopinatum emergat. illud | |
| uidendum, si defunctus acceperit aliquam dilationem propter instrumenta, an successori | 5 |
| quoque eius dari debeat, an uero, quia iam data est, amplius dari non possit? et magis est, | |
| ut et hic causa cognita dari debeat. | |
| Paulus libro tertio decimo ad Sabinum. More | 8.pr.1 |
| Romano dies a media nocte incipit et sequentis noctis media parte finitur. itaque quidquid | |
| in his uiginti quat<t>uor horis, id est duabus dimidiatis noctibus et luce media, actum est, | |
| perinde est, quasi quauis hora lucis actum esset. | |
| Ulpianus libro septimo de officio proconsulis. Diuus Traianus Minicio Natali | 9.pr.1 |
| rescripsit ferias a forensibus tantum negotiis dare uacationem, ea autem, quae ad <di>sci- | |
| plinam militarem pertinent, etiam feriatis diebus peragenda: inter quae custodiarum quoque | |
| cognitionem esse. | |
| Paulus libro quinto sententiarum. In pecuniariis causis omni<bu>s dilatio sin- | 10.pr.1 |
| gulis causis plus semel tribui non potest: in capitalibus autem reo tres dilationes, accusa- | |
| tori duae dari possunt: sed utrumque causa cognita. |