| DE EDENDO | |
| Ulpianus libro quarto ad edictum. Qua quisque actione agere uolet, eam | 2.13.1.pr.1 |
| edere debet: nam aequissimum uidetur eum qui acturus est edere actionem, ut proinde | |
| sciat reus, utrum cedere an contendere ultra debeat, et, si contendendum putat, ueniat in- | |
| structus ad agendum cognita actione qua conueniatur. Edere est etiam copiam describendi | 1.1 |
| facere: uel in libello complecti et dare: uel dictare. eum quoque edere Labeo ait, qui pro- | |
| ducat aduersarium suum ad album et demonstret quod dictaturus e<s>t uel id dicendo, quo | |
| uti uelit. Editiones sine die et consule fieri debent, ne quid excogi<t>etur edito die et con- | 2.1 |
| sule et praelato die fiat. diem autem et consulem excepit praetor quo instrumentum con- | |
| scriptum est, non in quem solutio concepta est: nam dies solutionis sicuti summa pars est | |
| stipulationis. rationes tamen cum die et consule edi debent, quoniam accepta et data non | |
| alias possunt apparere, nisi dies et consul fuerit editus. Edenda sunt omnia, quae quis apud | 3.1 |
| iudicem editurus est: non tamen ut et instrumenta, quibus quis usurus non est, compel- | |
| latur edere. | |
| Edere non uidetur qui stipulationem totam non edidit. | 4.1 |
| Eis, qui ob aetatem | 5.1 |
| uel rusticitatem uel ob sexum lapsi non ediderunt uel ex alia iusta causa, subuenietur. | |
| Paulus libro tertio ad edictum. Si legatum petatur, non iubet praetor uerba | 2.pr.1 |
| testamenti edere: ideo fortasse, quia heredes solent habere exemplum testamenti. | |
| Mauricianus libro secundo de poenis. Senatus censuit, ne quisquam eorum, | 3.pr.1 |
| a quibus quid fisco petetur, alia instrumenta delatori cogatur edere, quam quae ad eam | |
| causam pertinerent, ex qua se deferre professus est. | |
| Ulpianus libro quarto ad edictum. Praetor ait: 'Argentariae mensae exercitores | 4.pr.1 |
| rationem, quae ad se pertinet, edent adiecto die et consule'. Huius edicti ratio aequis- | 1.1 |
| sima est: nam cum singulorum rationes argentarii conficiant, aequum fuit id quod mei | |
| causa confecit meum quoda<m>modo instrumentum mihi edi. Sed et filius familias | 2.1 |
| continetur his uerbis, ut uel ipse cogatur edere: an et pater, quaeritur. Labeo scribit pa- | |
| trem non cogendum, nisi sciente eo argentaria exercetur: sed recte Sabinus respondit tunc | |
| id admittendum, cum patri quaestum refert. Sed si seruus argentariam faciat (potest enim), | 3.1 |
| si quidem uoluntate domini fecerit, compellendum dominum edere ac perinde in eum dan- | |
| dum est iudicium, ac si ipse fecisset. sed si inscio domino fecit, satis esse dominum iurare | |
| eas se rationes non habere: si seruus peculiarem f<ac>iat argentariam, dominus de peculio | |
| uel de in rem uerso tenetur: sed si dominus habet rationes nec edit, in solidum tenetur. | 5 |
| Etiam is qui desit argentariam facere, ad editionem compellitur. | 4.1 |
| Sed ibi quis com- | 5.1 |
| pellitur edere, ubi argentariam exercuit, <et> hoc est constitutum. quod si instrumentum ar- | |
| gentariae in alia prouincia habeat, in alia administrauerit, ibi puto cogendum edere, ubi | |
| argent<a>riam exercuit: hoc enim primum deliquit, quod alio instrumentum transtulit. quod | |
| si in alio loco argentariam exercet, alibi autem ad editionem compelletur, minime hoc facere | 5 |
| cogitur: nisi descriptum uelis ubi de ea re agitur eum tibi dare, tuis uidelicet sumptibus: | |
| Paulus libro tertio ad edictum. spatiumque ad perferendas eas tribuendum est. | 5.pr.1 |
| Ulpianus libro quarto ad edictum. Si quis ex argentariis, ut plerique eorum, | 6.1.1 |
| in uilla habeat instrumentum uel in horreo: aut ad locum te perducet aut descriptas ra- | |
| tiones dabit. Cogentur et successores argentarii edere rationes. quod si plures sunt heredes | 1 |
| et unus habeat, solus ad editionem compelletur: sed si omnes habeant et unus ediderit, | |
| omnes ad editionem compellendi sunt. quid enim si humilis et deploratus unus edidit, ut | |
| dubitare quis merito de fide editionis possit? ut igitur comparari rationes possint, etiam | |
| ceteri edere debent aut certe unius editioni subscribere. hoc idem erit et si plures fuerint | 5 |
| argentarii, a quibus editio desideratur. nam et si plures tutores tutelam administrauerunt | |
| simul, aut omnes edere debent aut unius editioni subscribere. Exigitur autem ab aduer- | 2.1 |
| sario argentarii iusiurandum non calumniae causa postulare edi sibi: ne forte uel super- | |
| uacuas rationes uel quas habet edi sibi postulet uexandi argent<a>rii causa. Rationem autem | 3.1 |
| esse Labeo ait ultro citro dandi accipiendi, credendi, obligandi soluendi sui causa negotia- | |
| tionem: nec ullam rationem nuda dumtaxat solutione debiti incipere. nec si pignus acce- | |
| perit aut mandatum, compellendum edere: hoc enim extra rationem esse. sed et quod solui | |
| constituit, argentarius edere debet: nam et hoc ex argentaria uenit. Ex hoc edicto in id | 4.1 |
| quod interfuit actio competit: unde apparet ita demum tenere hoc edictum, si ad eum per- | 5.1 |
| tineat. pertinere autem uidetur ad me ratio, si modo eam tractaueris me mandante. sed | |
| si procurator meus absente me mandauerit, an mihi edenda sit, quasi ad me pertineat? | |
| et magis est ut edatur. procuratori quoque meo edendam rationem, quam mecum habet, | |
| non dubito, quasi ad eum pertineat: et cauturum de rato, si mandatum ei non sit. Si | 6.1 |
| initium tabularum habet diem, in quibus Titii ratio scripta est, postmondum mea sine die | |
| et consule, etiam mihi edendus est dies et consul: communis enim omnis rationis est prae- | |
| positio diei et consulis. Edi autem est uel dictare uel tradere libellum uel codicem pro- | 7.1 |
| ferre. Praetor ait: 'Argentario eiue, qui iterum edi postulabit, causa cognita edi iubebo'. | 8.1 |
| Prohibet argentario edi illa ratione, quod etiam ipse instructus esse potest instrumento suae | 9.1 |
| professionis: et absurdum est, cum ipse in ea sit causa, ut edere debeat, ipsum petere ut | |
| edatur ei. an nec heredi argentarii edi ratio debeat, uidendum: et si quidem instrumentum | |
| argentariae ad eum peruenit, non debet ei edi, si minus, edenda est ex causa. nam et ipsi | |
| argentario ex causa ratio edenda est: si naufragio uel ruina uel incendio uel alio simili | 5 |
| casu rationes perdidisse probet aut in longinquo habere, ueluti trans mare. Nec iterum | 10.1 |
| postulanti edi praetor iubet, nisi ex causa: | |
| Paulus libro tertio ad edictum. ueluti si peregre habere quod primum editum | 7.pr.1 |
| est doceat: uel minus plene editum: uel eas rationes, quas casu maiore, non uero negle- | |
| gentia perdiderit, nam si eo casu amisit, cui ignosci debeat, ex integro edi iubebit. Haec | 1.1 |
| uox iterum duas res significat: alteram, qua demonstraretur tempus secundum, quod Graeci | |
| δεύτερον dicunt: alteram, quae ad insequentia quoque tempora pertinet, quae Graece dicitur | |
| πάλιν, quod ita accipitur 'quotiens opus erit'. nam potest fieri ut bis editam sibi rationem | |
| quis perdiderit: ut uerbum iterum pro saepius accipiatur. | 5 |
| Ulpianus libro quarto ad edictum. Ubi exigitur argentarius rationes edere, | 8.pr.1 |
| tunc punitur, cum dolo malo non exhibet: sed culpam non praestabit nisi dolo proximam. | |
| dolo malo autem non edidit et qui malitiose edidit et qui in totum non edidit. Is autem, | 1.1 |
| qui in hoc edictum incidit, id praestat, quod interfuit mea rationes edi, cum decerneretur | |
| a praetore, non quod hodie interest: et ideo licet interesse desiit uel minoris uel pluris | |
| interesse coepit, locum actio non habebit neque augmentum neque deminutionem. | |
| Paulus libro tertio ad edictum. Quaedam sunt personae, quas rationes nobis | 9.pr.1 |
| edere oportet nec tamen a praetore per hoc edictum compelluntur. ueluti cum procurator | |
| res rationesue nostras administrauit, non cogitur a praetore per metum in factum actionis | |
| rationes edere: scilicet quia id consequi possumus per mandati actionem. et cum dolo malo | |
| socius negotia gessit, praetor per hanc clausulam non interuenit: est enim pro socio actio. | 5 |
| sed nec tutorem cogit praetor pupillo edere rationes: sed iudicio tutelae solet cogi edere. | |
| Nihil interest, si successores aut pater aut dominus argentarii eiusdem fuerunt professionis: | 1.1 |
| quia cum in locum et in ius succedant argentarii, partibus eius fungi debent. is autem, | |
| cui argentarius rationes suas legauit, non uidebitur contineri, quia iuris successor his uerbis | |
| significatur: non magis, quam si ei uiuus eas donasset. sed nec heres tenebitur, cum nec | |
| possideat nec dolo malo fecerit: sed si ei, antequam eas legatario traderet, renuntiatum | 5 |
| fuerit, ne ante eas tradat, tenebitur quasi dolo fecerit: item antequam eas tradat, tenebitur. | |
| quod si nihil dolo fecerit, causa cognita legatarius cogendus est edere. Nummularios quo- | 2.1 |
| que non esse iniquum cogi rationes edere Pomponius scribit: quia et hi nummularii sicut | |
| argentarii rationes conficiunt, quia et accipiunt pecuniam et erogant per partes, quarum | |
| probatio scriptura codicibusque eorum maxime continetur: et frequentissime ad fidem eorum | |
| decurritur. Ceterum omnibus postulantibus et iurantibus non calumniae causa petere | 3.1 |
| rationes, quae ad se pertineant, edi iubet. Ad nos enim pertinet non tantum cum ipsi | 4.1 |
| contraximus uel successimus ei qui contraxit, sed etiam si is qui in nostra potestate est | |
| contraxit. | |
| Gaius libro primo ad edictum prouinciale. Argentarius rationes edere iube- | 10.pr.1 |
| tur: nec interest cum ipso argentario controuersia sit an cum alio. Ideo autem argentarios | 1.1 |
| tantum neque alios ullos absimiles eis edere rationes cogit, quia officium eorum atque mi- | |
| nisterium publicam habet causam et haec principalis eorum opera est, ut actus sui rationes | |
| diligenter conficiant. Edi autem ratio ita intellegitur, si a capite edatur, nam ratio ni<si a | 2.1 |
| capite> inspiciatur, intellegi non potest: scilicet ut non totum cuique codicem rationum to- | |
| tasque membranas inspiciendi describendique potestas fiat, sed ut ea sola pars rationum, | |
| quae ad instruendum aliquem pertineat, inspiciatur et describatur. Cum autem in id actio | 3.1 |
| competit, quanti agentis intersit editas sibi rationes esse: eueniet, ut, siue quis condemnatus | |
| sit siue quod petierit non optinuerit eo, quod non habuerit rationes ex quibus causam suam | |
| tueri possit, id ipsum, quod ita perdiderit, hac actione consequatur. sed an hoc procedat | |
| uideamus: nam si apud hunc iudicem, qui inter eum et argentarium iudicat, potest probare | 5 |
| se illo iudicio, quo uictus est, uincere potuisse, poter<a>t et tunc probare: et si non probauit | |
| aut probantem iudex non curauit, de s<e> ipso aut de iudice queri debet. sed non ita est. | |
| fieri enim potest, ut nunc, rationes uel ipso edente uel alio modo nanctus, aut aliis instru- | |
| mentis uel testibus, quibus illo tempore aliqua ex causa uti non potuit, possit probare po- | |
| tuisse se uincere. sic enim et de cautione subrepta aut corrupta competit condictio et damni | 10 |
| iniuriae actio: quia quod ante non potuimus intercepta cautione probare et ob id amisimus, | |
| hoc nunc aliis instrumentis aut testibus, quibus tum uti non potuimus, probare possumus. | |
| Modestinus libro tertio regularum. Exempla instrumentorum etiam sine | 11.pr.1 |
| subscriptione edentis edi posse receptum est. | |
| Callistratus libro primo edicti monitorii. Feminae remotae uidentur ab | 12.pr.1 |
| officio argentarii, cum ea opera uirilis sit. | |
| Ulpianus libro quarto ad edictum. Haec actio neque post annum | 13.pr.1 |
| neque in heredem nisi ex suo facto dabitur. heredi autem dabitur. |