| DE PACTIS | |
| Ulpianus libro quarto ad edictum. Huius edicti aequitas naturalis est. quid | 2.14.1.pr.1 |
| enim tam congruum fidei humanae, quam ea quae inter eos placuerunt seruare? Pactum | 1.1 |
| autem a pactione dicitur (inde etiam pacis nomen appellatum est) et est pactio duorum | 2.1 |
| pluriumue in idem placitum <et> consensus. Conuentionis uerbum generale est ad omnia per- | 3.1 |
| tinens, de quibus negotii contrahendi transigendique causa consentiunt qui inter se agunt: | |
| nam sicuti conuenire dicuntur qui ex diuersis locis in unum locum colliguntur et ueniunt, | |
| ita et qui ex diuersis animi motibus in unum consentiunt, id est in unam sententiam de- | |
| currunt. adeo autem conuentionis nomen generale est, ut eleganter dicat Pedius nullum | 5 |
| esse contractum, nullam obligationem, quae non habeat in se conuentionem, siue re siue | |
| uerbis fiat: nam et stipulatio, quae uerbis fit, nisi habeat consensum, nulla est. Sed con- | 4.1 |
| uentionum pleraeque in aliud nomen transeunt: ueluti in emptionem, in locationem, in | |
| pignus uel in stipulationem. | |
| Paulus libro tertio ad edictum. Labeo ait conuenire posse uel re: uel per | 2.pr.1 |
| epistulam uel per nuntium inter absentes quoque posse. sed etiam tacite consensu con- | |
| uenire intellegitur: et ideo si debitori meo reddiderim cautionem, uidetur inter nos con- | 1.1 |
| uenisse ne peterem, profuturamque ei conuentionis exceptionem placuit. | |
| Modestinus libro tertio regularum. Postquam pignus uero debitori reddatur, | 3.pr.1 |
| si pecunia soluta non fuerit, debitum peti posse dubium non est, nisi specialiter contrarium | |
| actum esse probetur. | |
| Paulus libro tertio ad edictum. Item quia conuentiones <et>iam <t>acite ualent, | 4.pr.1 |
| placet in urbanis habitationibus locandis inuecta illata pignori esse locatori, etiamsi nihil | |
| nominatim conuenerit. | |
| Secundum haec et mutus pacisci potest. | 1.1 |
| Huius rei argumentum | 2.1 |
| etiam stipulatio dotis causa facta est: nam ante nuptias male petitur, quasi si hoc expres- | |
| sum fuisset, et nuptiis non secutis ipso iure euanescit stipulatio. idem Iuliano placet. Ex | 3.1 |
| facto etiam consultus, cum conuenisset, ut donec usurae soluerentur sors non pet<ere>tur, et | |
| stipulatio pure concepta fuisset, condicionem inesse stipulationi, atque si hoc expressum | |
| fuisset. | |
| Ulpianus libro quarto ad edictum. Conuentionum autem tres sunt species. | 5.pr.1 |
| aut enim ex publica causa fiunt aut ex priuata: priuata aut legitima aut iuris gentium. | |
| publica conuentio est, quae fit per pacem, quotiens inter se duces belli quaedam paciscuntur. | |
| Paulus libro tertio ad edictum. Legitima conuentio est quae lege aliqua con- | 6.pr.1 |
| firmatur. et ideo interdum ex pacto actio nascitur uel tollitur, quotiens lege uel senatus | |
| consulto adiuuatur. | |
| Ulpianus libro quarto ad edictum. Iuris gentium conuentiones quaedam | 7.pr.1 |
| actiones pariunt, quaedam exceptiones. Quae pariunt actiones, in suo nomine non stant, | 1.1 |
| sed transeunt in proprium nomen contractus: ut emptio uenditio, locatio conductio, socie- | |
| tas, commodatum, depositum et ceteri similes contractus. Sed et si <i>n alium contractum | 2.1 |
| res non transeat, subsit tamen causa, eleganter Aristo Celso respondit esse obligationem. | |
| ut puta dedi tibi rem ut mihi aliam dares, dedi ut aliquid facias: hoc ϲυνάλλαγμα esse et | |
| hinc nasci ciuilem obligationem. et ideo puto recte Iulianum a Mauriciano reprehensum in | |
| hoc: dedi tibi Stichum ut Pamphilum manumittas: manumissisti: euictus est Stichus. Iu- | 5 |
| lianus scribit in factum actionem a praetore dandam: ille ait ciuilem incerti actionem, id | |
| est praescriptis uerbis sufficere: esse enim contractum, quod Aristo ϲυνάλλαγμα dicit, unde | |
| haec nascitur actio. Si ob maleficium ne fiat promissum sit, nulla est obligatio ex hac con- | 3.1 |
| uentione. Sed cum nulla subest causa, propter conuentionem hic constat non posse con- | 4.1 |
| stitui obligationem: igitur nuda pactio obligationem non parit, sed parit exceptionem. Quin | 5.1 |
| immo interdum format ipsam actionem, ut in bonae fidei iudiciis: solemus enim dicere | |
| pacta conuenta inesse bonae fidei iudiciis. sed hoc sic accipiendum est, ut si quidem ex | |
| continenti pacta subsecuta sunt, etiam ex parte actoris insint: si ex interuallo, non inerunt, | |
| nec ualebunt, si agat, ne ex pacto actio nascatur. ut puta post diuortium conuenit, ne tem- | 5 |
| pore statuto dilationis dos reddatur, sed statim: hoc non ualebit, ne ex pacto actio nasca- | |
| tur: idem Marcellus scribit. et si in tutelae actione conuenit, ut maiores quam statutae | |
| sunt usurae praestentur, locum non habebit, ne ex pacto nascatur actio: ea enim pacta in- | |
| sunt, quae legem contractui dant, id est quae in ingressu contractus facta sunt. idem re- | |
| sponsum scio a Papiniano, et si post emptionem ex interuallo aliquid extra naturam con- | 10 |
| tractus conueniat, ob hanc causam agi ex empto non posse propter eandem regulam, ne | |
| ex pacto actio nascatur. quod et in omnibus bonae fidei <i>udiciis erit dicendum. sed ex | |
| parte rei locum habebit pactum, quia solent et ea pacta, quae postea interponuntur, parere | |
| exceptiones. Adeo autem bonae fidei iudiciis exceptiones postea factae, quae ex eodem | 6.1 |
| sunt contractu, insunt, ut constet in emptione ceterisque bonae fidei iudiciis re nondum | |
| secuta posse abiri ab emptione. si igitur in totum potest, cur non et pars eius pactione | |
| mutari potest? et haec ita Pomponius libro sexto ad edictum scribit. quod cum est, etiam | |
| ex parte agentis pactio locum habet, ut et ad actionem proficiat nondum re secuta, eadem | 5 |
| ratione. nam si potest tota res tolli, cur non et reformari? ut quodammodo quasi reno- | |
| uatus contractus uideatur. quod non insuptiliter dici potest. unde illud aeque non reprobo, | |
| quod Pomponius libris lectionum probat, posse in parte recedi pacto ab emptione, quasi | |
| repetita partis emptione. sed cum duo heredes emptori exstiterunt, uenditor cum altero | |
| pactus est, ut ab emptione recederetur: ait Iulianus ualere pactionem et dissolui pro parte | 10 |
| emptionem: quoniam et ex alio contractu paciscendo alter ex heredibus adquirere sibi potuit | |
| exceptionem. utrumque itaque recte placet, et quod Iulianus et quod Pomponius. Ait | 7.1 |
| praetor: 'Pacta conuenta, quae neque dolo malo, neque aduersus leges plebis scita senatus | |
| consulta <decreta> edicta principum, neque quo fraus cui eorum fiat facta erunt, seruabo.' | |
| Pactorum quaedam in rem sunt, quaedam in personam. in rem sunt, quotiens generaliter | 8.1 |
| paciscor ne petam: in personam, quotiens ne a persona petam, id est ne a Lucio Titio pe- | |
| tam. utrum autem in rem an in personam pactum factum est, non minus ex uerbis quam | |
| ex mente conuenientium aestimandum est: plerumque enim, ut Pedius ait, persona pacto | |
| inseritur, non ut personale pactum fiat, sed ut demonstretur, cum quo pactum factum est. | 5 |
| Dolo malo ait praetor pactum se non seruaturum. dolus malus fit calliditate et fallacia: | 9.1 |
| et ut ait Pedius, dolo malo pactum fit, quotiens circumscribendi alterius causa aliud agitur | |
| et aliud agi simulatur. Sed si fraudandi causa pactum factum dicatur, nihil praetor adicit: | 10.1 |
| sed eleganter Labeo ait hoc aut iniquum esse, aut superuacuum. iniquum, si quod semel | |
| remisit creditor debitori suo bona fide, iterum hoc conetur destruere: superuacuum, si de- | |
| ceptus hoc fecerit, inest enim dolo et fraus. Siue autem ab initio dolo malo pactum factum | 11.1 |
| est siue post pactum dolo malo aliquid factum est, nocebit exceptio propter haec uerba | |
| edicti 'neque fiat'. Quod fere nouissima parte pactorum ita solet inseri 'rogauit Titius, spo- | 12.1 |
| pondit Maeuius', haec uerba non tantum pactionis loco accipiuntur, sed etiam stipulationis: | |
| ideoque ex stipulatu nascitur actio, nisi contrarium specialiter adprobetur, quo<d> non animo | |
| stipulantium hoc factum est, sed tantum paciscentium. Si paciscar, ne pro iudicati uel | 13.1 |
| incensarum aedium agatur, hoc pactum ualet. Si paciscar, ne operis noui nuntiationem ex- | 14.1 |
| sequar, quidam putant non ualere pactionem, quasi in ea re praetoris imperium uersetur: | |
| Labeo autem distinguit, ut si ex re familiari operis noui nuntiatio sit facta, liceat pacisci, | |
| si de re publica, non liceat: quae distinctio uera est. et in ceteris igitur omnibus ad edictum | |
| praetoris pertinentibus, quae non ad publicam laesionem, sed ad rem familiarem respiciunt, | 5 |
| pacisci licet: nam et de furto pacisci lex permittit. Sed et si quis paciscatur, ne depositi | 15.1 |
| agat, secundum Pomponium ualet pactum. item si quis pactus sit, ut ex causa depositi | |
| omne periculum praestet, Pomponius ait pactionem ualere nec quasi contra iuris formam | |
| factam non esse seruandam. Et generaliter quotiens pactum a iure communi remotum est, | 16.1 |
| seruari hoc non oportet: nec legari, nec iusiurandum de hoc adactum ne quis agat seruan- | |
| dum Marcellus libro secundo digestorum scribit: et si stipulatio sit interposita de his, pro | |
| quibus pacisci non licet, seruanda non est, sed omnimodo rescindenda. Si ante aditam | 17.1 |
| hereditatem paciscatur quis cum creditoribus ut minus soluatur, pactum ualiturum est. | |
| Sed si seruus sit, qui pa<ci>scitur, priusquam libertatem et hereditatem apiscatur, quia sub | 18.1 |
| condicione heres scriptus fuerat, non profuturum pactum Uindius scribit: Marcellus autem | |
| libro octauo decimo digestorum et suum heredem et seruum necessarium pure scriptos, | |
| paciscentes priusquam se immisceant putat recte pacisci, quod uerum est. idem et in ex- | |
| traneo herede: qui si mandatu creditorum adierit, etiam mandati putat eum habere actio- | 5 |
| nem. sed si quis, ut supra rettulimus, in seruitute pactus est, negat Marcellus, quoniam | |
| non solet ei proficere, si quid in seruitute egit, post libertatem: quod in pacti exceptione | |
| admittendum est. sed an uel doli ei prosit exceptio, quaeritur. Marcellus in similibus spe- | |
| ciebus licet antea dubitauit, tamen admisit: ut puta filius familias heres institutus pactus est | |
| cum creditoribus et emancipatus adiit hereditatem: et dicit doli eum posse uti exceptione. | 10 |
| idem probat, et si filius uiuo patre cum creditoribus paternis pactus sit: nam et hic doli | |
| exceptionem profuturam. immo et in seruo doli exceptio non est respuenda. Hodie tamen | 19.1 |
| ita demum pactio huiusmodi creditoribus obest, si conuenerint in unum et communi con- | |
| sensu declarauerint, quota parte debiti contenti sint: si uero dissentiant, tunc praetoris | |
| partes necessariae sunt, qui decreto suo sequetur maioris partis uoluntatem. | |
| Papinianus libro decimo responsorum. Maiorem esse partem pro modo debiti, | 8.pr.1 |
| non pro numero personarum placuit. quod si aequales sint in cumulo debiti, tunc plurium | |
| numerus creditorum praeferendus est. in numero autem pari creditorum auctoritatem eius | |
| sequetur praetor, qui dignitate inter eos praecellit. sin autem omnia undique in unam | |
| aequalitatem concurrant, humanior sententia a praetore eligenda est. hoc enim ex diui | 5 |
| Marci rescripto colligi potest. | |
| Paulus libro sexagensimo secundo ad edictum. Si plures sint qui eandem | 9.pr.1 |
| actionem habent, unius loco habentur. ut puta plures sunt rei stipulandi uel plures argen- | |
| tarii, quorum nomina simul facta sunt: unius loco numerabuntur, quia unum debitum est. | |
| et cum tutores pupilli creditoris plures conuenissent, unius loco numerantur, quia unius | |
| pupilli nomine conuenerant. nec non et unus tutor plurium pupillorum nomine unum de- | 5 |
| bitum praetendentium si conuenerit, placuit unius loco esse. nam difficile est, ut unus homo | |
| duorum uicem sustineat. nam nec is, qui plures actiones habet, aduersus eum, qui unam | |
| actionem habet, plurium personarum loco accipitur. Cumulum debiti et ad plures summas | 1.1 |
| referemus, si uni forte minutae summae centum aureorum debeantur, alii uero una summa | |
| aureorum quinquaginta: nam in hunc casum spectabimus summas plures, quia illae excedunt | |
| in unam summam coadunatae. Summae autem applicare debemus etiam usuras. | 2.1 |
| Ulpianus libro quarto ad edictum. Rescriptum autem diui Marci sic loqui- | 10.pr.1 |
| tur, quasi omnes creditores debeant conuenire. quid ergo si quidam absentes sint? num | |
| exemplum praesentium absentes sequi debeant? sed an et priuilegiariis absentibus haec | |
| pactio noceat, eleganter tractatur: si modo ualet pactio et contra absentes. et repeto ante | |
| formam a diuo Marco datam diuum Pium rescripsisse fiscum quoque in his casibus, in | 5 |
| quibus hypothecas non habet, et ceteros priuilegiarios exemplum creditorum sequi oportere. | |
| haec enim omnia in his creditoribus, qui hypothecas non habent, conseruanda sunt. Si | 1.1 |
| pacto subiecta sit poenae stipulatio, quaeritur, utrum pacti exceptio locum habeat an ex | |
| stipulatu actio. Sabinus putat, quod est uerius, utraque uia uti posse prout elegerit qui | |
| stipulatus est: si tamen ex causa pacti exceptione utatur, aequum erit accepto eum sti- | |
| pulationem ferre. Plerumque solemus dicere doli exceptionem subsidium esse pacti ex- | 2.1 |
| ceptionis: quosdam denique, qui exceptione pacti uti non possunt, doli exceptione usuros | |
| et Iulianus scribit et alii plerique consentiunt. ut puta si procurator meus paciscatur, ex- | |
| ceptio doli mihi proderit, ut Trebatio uidetur, qui putat, sicuti pactum procuratoris mihi | |
| nocet, ita et prodesse, | 5 |
| Paulus libro tertio ad edictum. quia et solui ei potest. | 11.pr.1 |
| Ulpianus libro quarto ad edictum. Nam et nocere constat, siue ei mandaui | 12.1.1 |
| ut pacisceretur, siue omnium rerum mearum procurator fuit: ut et Puteolanus libro primo | |
| adsessoriorum scribit: cum placuit eum etiam rem in iudicium deducere. | |
| <Paulus> libro tertio ad edictum. Sed si tantum ad actionem procurator factus | 13.1.1 |
| sit, conuentio facta domino non nocet, quia nec solui <ei> possit. Sed si in rem suam datus | |
| sit procurator, loco domini habetur: et ideo seruandum erit pactum conuentum. | |
| Ulpianus libro quarto ad edictum. Item magistri societatium pactum et | 14.pr.1 |
| prodesse et obesse constat. | |
| Paulus libro tertio ad edictum. Tutoris quoque, ut scribit Iulianus, pactum | 15.pr.1 |
| pupillo prodest. | |
| Ulpianus libro quarto ad edictum. Si cum emptore hereditatis pactum sit | 16.pr.1 |
| factum et uenditor hereditatis petat, doli exceptio nocet. nam ex quo rescriptum est a diuo | |
| Pio utiles actiones emptori hereditatis dandas, merito aduersus uenditorem hereditatis ex- | |
| ceptione doli debitor hereditarius uti potest. Sed et si inter dominum rei uenditae et | 1.1 |
| emptorem conuenisset, ut homo qui emptus erat redderetur, ei qui pro domino rem uen- | |
| didit peten<ti> pretium doli exceptio nocebit. | |
| Paulus libro tertio ad edictum. Si tibi decem dem et paciscar, ut uiginti mihi | 17.pr.1 |
| debeantur, non nascitur obligatio ultra decem: re enim non potest obligatio contrahi, nisi | |
| quatenus datum sit. Quaedam actiones per pactum ipso iure tolluntur: ut iniuriarum, item | 1.1 |
| furti. De pignore iure honorario nascitur ex pacto actio: tollitur autem per exceptionem, | 2.1 |
| quotiens paciscor ne petam. Si quis paciscatur, ne a se petatur, sed ut ab herede petatur, | 3.1 |
| heredi exceptio non proderit. Si pactus sim, ne a me neue a Titio petatur, non proderit | 4.1 |
| Titio, etiamsi heres extiterit, quia ex post facto id confirmari non potest. hoc Iulianus | |
| scribit in patre, qui pactus erat, ne a se neue a filia peteretur, cum filia patri heres exti- | |
| tisset. Pactum conuentum cum uenditore factum si in rem constituatur, secundum plurium | 5.1 |
| sententiam et emptori prodest, et hoc iure nos uti Pomponius scribit: secundum Sabini | |
| autem sententiam etiam si in personam conceptum est, et in emptorem ualet: qui hoc esse | |
| existimat et si per donationem successio facta sit. Cum possessor alienae hereditatis pactus | 6.1 |
| est, heredi, si euicerit, neque nocere neque prodesse plerique putant. Filius seruusue si | 7.1 |
| paciscantur, ne a patre dominoue petatur, | |
| Gaius libro primo ad edictum prouinciale. siue de eo paciscantur, quod cum | 18.pr.1 |
| ipsis, siue de eo, quod cum patre dominoue contractum est, | |
| Paulus libro tertio ad edictum. adquirent exceptionem. idem est et in his, | 19.pr.1 |
| qui bona fide seruiunt. item si filius familias pactus fuerit ne a se petatur, proderit ei, et | |
| patri quoque, si de peculio conueniatur | |
| Gaius libro primo ad edictum prouinciale. uel de in rem uerso, si quasi | 20.pr.1 |
| defensor filii, si hoc maluerit, conueniatur, | |
| Paulus libro tertio ad edictum. et heredi patris uiuo filio: post mortem uero | 21.pr.1 |
| filii nec patri nec heredi eius, quia personale pactum est. Quod si seruus, ne a se peteretur, | 1.1 |
| pactus fuerit, nihil ualebit pactum: de doli exceptione uideamus. et si in rem paciscatur, | |
| proderit domino et heredi eius pacti conuenti exceptio: quod si in personam pactum con- | |
| ceptum est, tunc domino doli superest exceptio. Nos autem his, qui in nostra potestate | 2.1 |
| sunt, paciscendo prodesse non possumus: sed nobis id profuturum, si nomine eorum con- | |
| ueniamur, Proculus ait: quod ita recte dicitur, si in paciscendo id actum sit. ceterum si | |
| paciscar, ne a Titio petas, deinde actionem aduersus me nomine eius instituas, non est | |
| danda pacti conuenti exceptio: nam quod ipsi inutile est, nec defensori competit. Iulianus | 5 |
| quoque scribit, si pater pactus sit ne a se neue a filio petatur, magis est ut pacti exceptio | |
| filio familias danda non sit, sed doli prosit. Filia familias pacisci potest, ne de dote agat, | 3.1 |
| cum sui iuris esse coeperit. Item filius familias de eo, quod sub condicione legatum est, | 4.1 |
| recte paciscetur. <In> his, qui eiusdem pecuniae exactionem habent in solidum uel qui | 5.1 |
| eiusdem pecuniae debitores sunt, quatenus alii quoque prosit uel noceat pacti exceptio, | |
| quaeritur. et in rem pacta omnibus prosunt, quorum obligationem dissolutam esse eius | |
| qui paciscebatur interfuit. itaque debitoris conuentio fideiussoribus proficiet, | |
| Ulpianus libro quarto ad edictum. nisi hoc actum est, ut dumtaxat a reo | 22.pr.1 |
| non petatur, a fideiussore petatur: tunc enim fideiussor exceptione non utetur. | |
| Paulus libro tertio ad edictum. Fideiussoris autem conuentio nihil proderit | 23.pr.1 |
| reo, quia nihil eius interest a debitore pecuniam non peti. immo nec confideiussoribus | |
| proderit. Neque enim quoquo modo cuiusque interest, cum ali<i> conuentio facta prodest, | 1.1 |
| sed tunc demum, cum per eum, cui exceptio datur, principaliter ei qui pactus est pro- | |
| ficiat: sicut in reo promittendi et his qui pro <r>eo obligati sunt. | |
| Idem libro tertio ad Plautium. Sed si fideiussor in rem suam spopondit, hoc | 24.pr.1 |
| casu fideiussor pro reo accipiendus est et pactum cum eo factum cum reo factum esse | |
| uidetur. | |
| Idem libro tertio ad edictum. Idem in duobus reis promittendi et duobus | 25.pr.1 |
| argentariis sociis. Personale pactum ad alium non pertinere, quemadmodum nec ad here- | 1.1 |
| dem, Labeo ait. Sed quamuis fideiussoris pactum reo non prosit, plerumque tamen doli | 2.1 |
| exceptionem reo profuturam Iulianus scribit, | |
| Ulpianus libro quarto ad edictum. uidelicet si hoc actum sit, ne a reo quo- | 26.pr.1 |
| que petatur. idem et in confideiussoribus est. | |
| Paulus libro tertio ad edictum. Si unus ex argentariis sociis cum debitore | 27.pr.1 |
| pactus sit, an etiam alteri noceat exceptio? Neratius Atilicinus Proculus, nec si in rem | |
| pactus sit, alteri nocere: tantum enim constitutum, ut solidum alter petere possit. idem | |
| Labeo: nam nec nouare alium posse, quamuis ei recte soluatur: sic enim e<t> his, qui in | |
| nostra potestate sunt, recte solui quod crediderint, licet nouare non possint. quod est ue- | 5 |
| rum. idemque in duobus reis stipulandi dicendum est. Si cum reo ad certum tempus pactio | 1.1 |
| facta sit, ultra neque reo neque fideiussori prodest. quod si sine persona sua reus pepi- | |
| gerit, ne a fideiussore petatur, nihil id prodesse fideiussori quidam putant, quamquam id | |
| rei intersit: quia ea demum competere ei debeat exceptio, quae et reo. ego didici prodesse | |
| fideiussori exceptionem: non sic enim illi per liberam personam adquiri, quam ipsi, qui | 5 |
| pactus sit, consuli uidemur. quo iure utimur. Pactus, ne peteret, postea conuenit ut peteret: | 2.1 |
| prius pactum per posterius elidetur, non quidem ipso iure, sicut tollitur stipulatio per stipu- | |
| lationem, si hoc actum est, quia in stipulationibus ius continetur, in pactis factum uersatur: | |
| et ideo replicatione exceptio elidetur. eadem ratione contingit, ne fideiussoribus prius pactum | |
| prosit. sed si pactum conuentum tale fuit, quod actionem quoque tolleret, uelut iniuriarum, | 5 |
| non poterit, postea paciscendo ut agere possit, agere: quia et prima actio sublata est et | |
| posterius pactum ad actionem parandam inefficax est: non enim ex pacto iniuriarum actio | |
| nascitur, sed ex contumelia. idem dicemus et in bonae fidei contractibus, si pactum con- | |
| uentum totam obligationem sustulerit, ueluti empti: non enim ex nouo pacto prior obligatio | |
| resuscitatur, sed proficiet pactum ad nouum contractum. quod si non ut totum contractum | 10 |
| tolleret, pactum conuentum intercessit, sed ut imminueret, posterius pactum potest renouare | |
| primum contractum. quod et in specie dotis actionis procedere potest. puta pactam mu- | |
| lierem, ut praesenti die dos redderetur, deinde pacisci, ut tempore ei legibus dato dos | |
| reddatur: incipiet dos redire ad ius suum. nec dicendum est deteriorem condicionem dotis | |
| fieri per pactum: quotiens enim ad ius, quod lex naturae eius tribuit, de dote actio redit, | 15 |
| non fit causa dotis deterior, sed formae suae redditur. haec et Scaeuolae nostro placuerunt. | |
| Illud nulla pactione effici potest, ne dolus praestetur: quamuis si quis paciscatur ne depo- | 3.1 |
| siti agat, ui ipsa id pactus uideatur, ne de dolo agat: quod pactum proderit. Pacta, quae | 4.1 |
| turpem causam continent, non sunt obseruanda: ueluti si paciscar ne furti agam uel iniu- | |
| riarum, si feceris: expedit enim timere furti uel iniuriarum poenam: sed post admissa haec | |
| pacisci possumus. item ne experiar interdicto unde ui, quatenus publicam causam contingit, | |
| pacisci non possumus. et in summa, si pactum conuentum a re priuata remotum sit, non | 5 |
| est seruandum: ante omnia enim animaduertendum est, ne conuentio in alia re facta aut | |
| cum alia persona in alia re aliaue persona noceat. Si cum decem mihi deberes, pepigero, | 5.1 |
| ne a te uiginti petam: in decem prodesse tibi pacti conuenti uel doli exceptionem placet. | |
| item si cum uiginti deberes, pepigerim, ne decem petam: efficeretur per exceptionem mihi | |
| opponendam, ut tantum reliqua decem exigere debeam. Sed si stipulatus decem aut Stichum | 6.1 |
| de decem pactus sim et petam Stichum aut decem: exceptionem pacti conuenti in totum | |
| obstaturam: nam ut solutione et petitione et acceptilatione <un>ius rei tota obligatio solue- | |
| retur, ita pacto quoque conuento de una re non petenda interposito totam obligationem | |
| summoueri. sed si id actum inter nos sit, ne decem mihi, sed Stichus praestetur: possum | 5 |
| efficaciter de Sticho agere, nulla exceptione opponenda. idem est et si de Sticho non pe- | |
| tendo conuenerit. Sed si generaliter mihi hominem debeas et paciscar, ne Stichum petam: | 7.1 |
| Stichum quidem petendo pacti exceptio mihi opponetur, alium autem hominem si petam, | |
| recte agam. Item si pactus, ne hereditatem peterem, singulas res ut heres petam: ex eo, | 8.1 |
| quod pactum erit, pacti conuenti exceptio aptanda erit, quemadmodum si conuenerit ne | |
| fundum peterem et usum fructum petam, aut ne nauem aedificiumue peterem et dissolutis | |
| his singulas res petam: nisi specialiter aliud actum est. Si acceptilatio inutilis fuit, tacita | 9.1 |
| pactione id actum uidetur, ne peteretur. Seruus <hereditarius> heredi post adituro nominatim | 10.1 |
| pacisci non potest, quia nondum is dominus sit: sed si in rem pactum conuentum factum | |
| sit, heredi adquiri potest. | |
| Gaius libro primo ad edictum pr<ou>inciale. Contra iuris ciuilis regulas pacta | 28.pr.1 |
| conuenta rata non habentur: ueluti si pupillus sine tutoris auctoritate pactus sit ne a debi- | |
| tore suo peteret, aut ne intra certum tempus ueluti quinquennium peteret: nam nec solui | |
| ei sine tutoris auctoritate potest. ex diuerso autem si pupillus paciscatur, ne quod debeat | |
| a se peteretur, ratum habetur pactum conuentum: quia meliorem condicionem suam facere | 5 |
| ei etiam sine tutoris auctoritate concessum est. Si curator furiosi aut prodigi pactus sit, | 1.1 |
| ne a furioso aut prodigo peteretur, longe utile est curatoris recipi pactiones: sed non contra. | |
| Si filius aut seruus pactus sit, ne ipse peteret, inutile est pactum. si uero in rem pacti | 2.1 |
| sunt, id est ne ea pecunia peteretur, ita pactio eorum rata habenda erit aduersus patrem | |
| dominumue, si liberam peculii administrationem habeant et ea res, de qua pacti sint, pe- | |
| culiaris sit. quod et ipsum non est expeditum: nam cum uerum est, quod Iuliano placet, | |
| etiamsi maxime quis administrationem peculii habeat concessam, donandi ius eum non | 5 |
| habere: sequitur ut, si donandi causa de non petenda pecunia pactus sit, non debeat ratum | |
| haberi pactum conuentum. quod si pro eo ut ita pacisceretur aliquid, in quo non minus | |
| uel etiam amplius esset, consecutus fuerit, rata habenda est pactio. | |
| Ulpianus libro quarto ad edictum. Sin autem dominicam pecuniam credi- | 29.pr.1 |
| derit, quod credendi tempore pactus est ualere Celsus ait. | |
| Gaius libro primo ad edictum prouinciale. In persona tamen filii familias | 30.pr.1 |
| uidendum est, ne aliquando, et si pactus sit ne ageret, ualeat pactio: quia aliquando filius | |
| familias habet actionem, ueluti iniuriarum. sed cum propter iniuriam filio factam habeat | |
| et pater actionem, quin pactio filii nocitura non sit patri agere uolenti, dubitari non oportet. | |
| Qui pecuniam a seruo stipulatus est, quam sibi Titius debebat, si a Titio petat, an ex- | 1.1 |
| ceptione pacti conuenti summoueri et possit et debeat, quia pactus uideatur, ne a Titio | |
| petat, quaesitum est. Iulianus ita summouendum putat, si stipulatori in dominum istius | |
| serui de peculio actio danda est, id est si iustam causam intercedendi seruus habuit, quia | |
| forte tantandem pecuniam Titio debuit: quod si quasi fideiussor interuenit, ex qua causa | 5 |
| in peculium actio non daretur, non esse inhibendum creditorem, quo minus a Titio petat: | |
| aeque nullo modo prohiberi eum debere, si eum seruum liberum esse credidisset. Si sub | 2.1 |
| condicione stipulatus fuerim a te quod Titius mihi pure deberet: an deficiente condicione | |
| si a Titio petam, exceptione pacti conuenti et possim et debeam summoueri? et magis est | |
| exceptionem non esse opponendam. | |
| Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium. Pacisci contra edictum | 31.pr.1 |
| aedilium omnimodo licet, siue in ipso negotio uenditionis gerendo conuenisset siue postea. | |
| Paulus libro tertio ad Plautium. Quod dictum est, si cum reo pactum sit, | 32.pr.1 |
| ut non petatur, fideiussori quoque competere exceptionem: propter rei personam placuit, | |
| ne mandati iudicio conueniatur. igitur si mandati actio nulla sit, forte si donandi animo | |
| fideiusserit, dicendum est non prodesse exceptionem fideiussori. | |
| Celsus libro primo digestorum. Auus neptis nomine, quam | 33.pr.1 |
| ex filio habebat, dotem promisit et pactus est, ne a se neue a filio suo dos peteretur, si a | |
| coherede filii dos petatur, ipse quidem exceptione conuentionis tuendus non erit, filius uero | |
| exceptione conuentionis recte utetur. quippe heredi consuli concessum est nec quicquam | |
| obstat uni tantum ex heredibus prouidere si heres factus sit, ceteris autem non consuli. | 5 |
| Modestinus libro quinto regularum. Ius adgnationis non posse pacto repudiari, non | 34.pr.1 |
| magis quam ut quis dicat nolle suum esse, Iuliani sententia est. | |
| Idem libro secundo responsorum. Tres fratres Titius et Maeuius et Seia com- | 35.pr.1 |
| munem hereditatem inter se diuiserunt instrumentis interpositis, quibus diuisisse maternam | |
| hereditatem dixerunt nihilque sibi commune remansisse cauerunt. sed postea duo de fra- | |
| tribus, id est Maeuius et Seia, qui absentes erant tempore mortis matris suae, cognouerunt | |
| pecuniam auream a f<r>atre suo esse subtractam, cuius nulla mentio instrumento diuisionis | 5 |
| continebatur. quaero an post pactum diuisionis de subrepta pecunia fratribus aduersus fra- | |
| trem competit actio. Modestinus respondit, si agentibus ob portionem eius, quod subreptum | |
| a Titio dicitur, generalis pacti conuenti exceptio his, qui fraudem a Titio commissam igno- | |
| rantes transegerunt, obiciatur, de dolo utiliter replicari posse. | |
| Proculus libro quinto epistularum. Si cum fundum meum possides, conue- | 36.pr.1 |
| nisset mihi tecum, ut eius possessionem Attio traderes: uindicantem eum fundum a te non | |
| aliter me conuentionis exceptione excludi debere, quam si aut iam tradidisses, aut si tua | |
| causa id inter nos conuenisset et per te non staret quo minus traderes. | |
| Papirius Iustus libro secundo de constitutionibus. Imperatores Antoninus | 37.pr.1 |
| et Uerus rescripserunt debitori rei publicae a curatore permitti pecunias non posse et, cum | |
| Philippensibus remissae essent, reuocandas. | |
| Papinianus libro secundo quaestionum. Ius publicum priuatorum | 38.pr.1 |
| pactis mutari non potest. | |
| Idem libro quinto quaestionum. Ueteribus placet pactionem obscuram uel | 39.pr.1 |
| ambiguam uenditori et qui locauit nocere, in quorum fuit potestate legem apertius con- | |
| scribere. | |
| Idem libro primo responsorum. Tale pactum 'profiteor te non teneri' non in | 40.pr.1 |
| personam dirigitur, sed cum generale sit, locum inter heredes quoque litigantes habebit. | |
| Qui prouocaui<t>, pactus est intra diem certum pecunia, qua transegerat, non soluta iudicatis | 1.1 |
| se satisfacturum: iudex appellationis nullo alio de principali causa discusso iustam con- | |
| uentionem uelut confess<i> sequetur. Post diuisionem bonorum et aeris alieni singuli credi- | 2.1 |
| tores a singulis heredibus non interpositis delegationibus in solidum, ut conuenerat, usuras | |
| acceptauerunt: actiones, quas aduersus omnes pro partibus habent, impediendae non erunt, | |
| si non singuli pro fide rei gestae totum debitum singulis offerant. Pater, qui dotem pro- | 3.1 |
| misit, pactus est, ut post mortem suam in matrimonio sine liberis defuncta filia portio dotis | |
| apud heredem suum fratrem remaneret. ea conuentio liberis a socero postea susceptis et | |
| heredibus testamento relictis per exceptionem doli proderit, cum inter contrahentes id actum | |
| sit, ut heredibus consulatur et illo tempore, quo pater alios filios non habuit, in fratrem | 5 |
| suum iudicium supremum contulisse uideatur. | |
| Idem libro undecimo responsorum. 'Intra illum diem debiti partem mihi si | 41.pr.1 |
| solueris, acceptum tibi residuum feram et te liberabo.' licet actionem non habet, pacti | |
| tamen exceptionem competere debitori constitit. | |
| Idem libro septimo decimo responsorum. Inter debitorem et creditorem con- | 42.pr.1 |
| uenerat, ut creditor onus tributi praedii pignerati non adgnosceret, sed eius soluendi ne- | |
| cessitas debitorem spectaret. talem conuentionem quantum ad fisci rationem non esse ser- | |
| uandam respondi: pactis etenim priuatorum formam iuris fiscalis conuelli non placuit. | |
| Paulus libro quinto quaestionum. In emptionibus scimus, qui<d> praestare | 43.pr.1 |
| debitor debeat quidque ex contrario emptor: quod si in contrahendo aliquid exceptum | |
| fuerit, id seruari debebit. | |
| Scaeuola libro quinto responsorum. Cum in eo esset pupillus, ut ab | 44.pr.1 |
| hereditate patris abstineretur, tutor cum plerisque creditoribus decidit, ut certam portionem | |
| acciperent: idem curatores cum aliis fecerunt. quaero, an et tutor idemque creditor patris | |
| eandem portionem retinere debeat. respondi eum tutorem, qui ceteros ad portionem uo- | |
| caret, eadem parte contentum esse debere. | 5 |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. Diuisionis placitum nisi | 45.pr.1 |
| traditione uel stipulatione sumat effectum, ad actionem, ut nudum pactum, nulli prodesse | |
| poterit. | |
| Tryphoninus libro secundo disputationum. Pactum inter heredem et lega- | 46.pr.1 |
| tarium factum, ne ab eo satis accipiatur, cum in semestribus relata est constitutio diui | |
| Marci seruari in hoc quoque defuncti uoluntatem, ualidum esse constat. nec a | |
| legatario remissa heredi satisdatio per pactionem ex paenitentia reuocari debet, cum liceat | |
| sui iuris persecutionem aut spem futurae perceptionis deteriorem constituere. | 5 |
| Scaeuola libro primo digestorum. Emptor praedii uiginti cauerat se solu- | 47.pr.1 |
| turum et stipulanti spoponderat: postea uenditor cauit sibi conuenisse, ut contentus esset | |
| tredecim et ut ea intra praefinita tempora acciperet: debitor ad eorum solutionem con- | |
| uentus pactus <est>, si ea soluta intra praefinitum tempus non essent, ut ex prima cautione | |
| ab eo petitio esset. quaesitum est an, cum posteriore pacto satisfactum non sit, omne | 5 |
| debitum ex prima cautione peti potest. respondi secundum ea, quae proponerentur, posse. | |
| Lucius Titius Gaium Seium mensularium, cum quo rationem Implicitam habebat propter | 1.1 |
| accepta et data, debitorem sibi constituit et ab eo epistulam accepit in haec uerba: 'Ex | |
| ratione mensae, quam mecum habuisti, in hunc diem ex contractibus plurimis remanserunt | |
| apud me ad mensam meam trecenta octaginta sex et usurae quae competierint. summam | |
| aureorum, quam apud me tacitam habes, refundam tibi. si quod instrumentum a te emis- | 5 |
| sum, id est scriptum, cuiuscumque summae ex quacumque causa apud me remansit, uanum | |
| et pro cancellato habebitur.' quaesitum est, cum Lucius Titius ante hoc chirographum Seio | |
| nummulario mandauerat, uti patrono eius trecenta redderet, an propter illa uerba epistulae, | |
| quibus omnes cautiones ex quocumque contractu uanae et pro cancellato ut haberentur | |
| cautum est, neque ipse neque filii eius eo nomine conueniri possunt. respondi, si tantum | 10 |
| ratio accepti atque expensi esset computata, ceteras obligationes manere in sua causa. | |
| Gaius libro tertio ad legem duodecim tabularum. In traditionibus rerum | 48.pr.1 |
| quodcumque pactum sit, id ualere manifestissimum est. | |
| Ulpianus libro trigensimo sexto ad Sabinum. Si quis crediderit pecuniam | 49.pr.1 |
| et pactus sit ut, quatenus facere possit debitor, eatenus agat: an pactum ualeat? et magis | |
| est hoc pactum ualere. nec enim improbum e<s>t, si quis hactenus desideret conueniri, qua- | |
| tenus facultates <patiuntur>. | |
| Idem libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Non impossibile puto in con- | 50.pr.1 |
| tractibus depositi, commodati et locati et ceteris similibus hoc pactum: 'ne facias fu<rem uel | |
| fugiti>uum seruum meum', hoc est: n<e> sollicites ut fur fiat, ut fugitiuus fiat: ne ita negle- | |
| gas seruum, ut fur efficiatur. sicut enim serui corrupti actio locum habet, ita potest etiam | |
| haec pactio locum habere, quae ad non corrumpendos seruos pertinet. | 5 |
| Idem libro uicensimo sexto ad edictum. Si cum te ex causa legati debere | 51.pr.1 |
| pacisci debitori tuo existimas, pactus sit ne ab eo peteres: neque iure ipso liberatur debitor | |
| neque petentem summouebit exceptione conuentionis, ut Celsus libro uicensimo scribit. Idem | 1.1 |
| eodem loco scribit, si debitorem tuum iussisti soluere Titio, cui legatum falso debere exi- | |
| stimas, et debitor pactus sit cum Titio suo debitore constitu<to>: neque tibi aduersus tuum | |
| debitorem neque ipsi aduersus suum actionem peremptam | |
| Idem libro primo opinionum. Epistula, qua quis coheredem sibi aliquem esse | 52.pr.1 |
| cauit, petitionem nullam aduersus possessores rerum hereditariarum dabit. Si inter debi- | 1.1 |
| torem et eum, qui fundum pigneratum a creditore quasi debitoris negotium gereret emerit, | |
| placuit ut habita compensatione fructuum solutoque, quod reliquum deberetur, fundus de- | |
| bitori restitueretur: etiam heres pacto, quod defunctus fecit, fidem praestare debet. Pactum, | 2.1 |
| ut si quas summas propter tributiones praedii pignori nexi factas creditor soluisset, | |
| debitore reciperet, et ut tributa eiusdem praedii debitor penderet, iustum ideoque seruan- | |
| dum est. De inofficioso patris testamento acturis, ut eis certa quantitas, quoad uiueret heres, | 3.1 |
| praestaretur, pactus est: produci ad perpetuam praestationem id pactum postulabatur: re- | |
| scriptum est neque iure ullo neque aequitate tale desiderium admitti. | |
| Idem libro quarto opinionum. Sumptus quidem prorogare litiganti honestum | 53.pr.1 |
| est: pacisci autem, ut non quantitas eo nomine expensa cum usuris licitis resti<tu>atur, sed | |
| pars dimidia eius, quod ex ea lite datum erit, non licet. | |
| Scaeuola apud Iulianum libro uicensimo secundo digestorum notat. Si | 54.pr.1 |
| pactus sim, ne Stichum, qui mihi debebatur, petam: non intellegitur mora mihi fieri mor- | |
| tuoque Sticho puto non teneri reum, qui ante pactum moram non fecerat. | |
| Iulianus libro trigensimo quinto digestorum. Si debitor sit fructuarius et | 55.pr.1 |
| paciscatur seruus, in quo usum fructum habet, ne ab eo petatur: paciscendo meliorem con- | |
| dicionem eius facit. item <si> creditor esset fructuarius et pactus esset, ne peteret, seruus | |
| autem fructuarius pacisceretur, ut peteret: beneficio pacti, quod seruus interposuisset, uti- | |
| liter ad petitionem admittetur. | 5 |
| Idem libro sexto ad Minicium. Si conuenerit, ne dominus a colono quid pe- | 56.pr.1 |
| teret, et iusta causa conuentionis fuerit: nihilo minus colonus a domino petere potest. | |
| Florentinus libro octauo institutionum. Qui in futurum usuras a debitore | 57.pr.1 |
| acceperat, tacite pactus uidetur, ne intra id tempus sortem petat. Si ex altera parte in | 1.1 |
| rem, ex altera in personam pactum conceptum fuerit, ueluti ne ego petam uel ne a te pe- | |
| tatur: heres meus ab omnibus uobis petitionem habebit et ab herede tuo omnes petere | |
| poterimus. | |
| Neratius libro tertio membranarum. Ab emptione uenditione, locatione con- | 58.pr.1 |
| ductione ceterisque similibus obligationibus qui<n> integris omnibus consensu eorum, qui inter | |
| se obligati sint, recedi possit, dubium non est. Aristoni hoc amplius uidebatur, si ea, quae | |
| me ex empto praestare tibi oporteret, praestitissem et cum tu mihi pretium deberes, con- | |
| uenisset mihi tecum, ut rursus praestitis mihi a te in re uendita omnibus, quae ego tibi | 5 |
| praestitissem, pretium mihi non dares tuque mihi ea praestitisses: pretium te debere de- | |
| sinere, quia bonae fidei, ad quam omnia haec rediguntur, interpretatio hanc quoque con- | |
| uentionem admittit. nec quicquam interest, utrum integris omnibus, in quae obligati esse- | |
| mus, conueniret, ut ab eo negotio discederetur, an in integrum restitutis his, quae ego tibi | |
| praestitissem, consentiremus, ne quid tu mihi eo nomine praestares. illud plane conuen- | 10 |
| tione, quae pertinet ad resoluendum id quod actum est, perfici non potest, ut tu quod iam | |
| ego tibi praestiti contra praestare mihi cogaris: quia eo modo non tam hoc agitur ut a | |
| pristino negotio discedamus, quam ut nouae quaedam obligationes inter nos constituantur. | |
| Paulus libro tertio regularum. Per quos adquiri nobis stipulatione potest, | 59.pr.1 |
| per eosdem etiam pactis conuentis meliorem condicionem nostram fieri posse placet. | |
| Papirius Iustus libro octauo constitutionum. Imperator Antoninus Auidio | 60.pr.1 |
| Cassio rescripsit, si creditores parati sint partem ex bonis licet ab extraneo consequi, ra- | |
| tionem habendam prius necessariarum personarum, si idoneae sint. | |
| Pomponius libro nono ad Sabinum. Nemo paciscendo efficere potest, ne sibi | 61.pr.1 |
| locum suum dedicare liceat aut ne sibi in suo sepelire mortuum liceat aut ne uicino inuito | |
| praedium alienet. | |
| Furius Anthianus libro primo ad edictum. Si reus, postquam pactus sit a | 62.pr.1 |
| se non peti pecuniam ideoque coepit id pactum fideiussori quoque prodesse, pactus sit ut | |
| a se peti liceat: an utilitas prioris pacti sublata sit fideiussori, quaesitum est. sed uerius | |
| est semel adquisitam fideiussori pacti exceptionem ulterius ei inuito extorqueri non posse. |