| DE DIUERSIS TEMPORALIBUS PRAESCRIPTIONIBUS ET | |
| DE ACCESSIONIBUS POSSESSIONUM | |
| Ulpianus libro septuagensimo quarto ad edictum. Quia tractatus de utilibus | 44.3.1.pr.1 |
| diebus frequens est, uideamus, quid sit experiundi potestatem habere. et quidem in primis | |
| exigendum est, ut sit facultas agendi. neque sufficit reo experiundi secum facere pote- | |
| statem, uel habere eum qui se idonee defendat, nisi actor quoque nulla idonea causa im- | |
| pediatur experiri. proinde siue apud hostes sit siue rei publicae causa absit siue in uin- | 5 |
| culis sit aut is tempestate in loco aliquo uel in regione detineatur, ut neque experiri neque | |
| mandare possit, experiundi potestatem non habet. plane is, qui ualetudine impeditur, | |
| ut mandare possit, in ea causa est, ut experiundi habeat potestatem. illud utique neminem | |
| fugit experiundi potestatem non habere eum, qui praetoris copiam non habuit: proinde hi | |
| dies cedunt, quibus ius praetor reddit. | 10 |
| Marcellus libro sexto digestorum. In tempore constituto iudicatis an inter- | 2.pr.1 |
| calaris dies proficere iudicato nec ne debeat, quaeritur. item de tempore, quo lis perit, | |
| sic sine dubio existimandum est, ut auctum litis tempus intercalari die existimetur, ueluti | |
| si de usucapione sit quaestio, quae tempore constituto expleri solet, aut de actionibus, | |
| quae certo tempore finiuntur, ut aediliciae pleraeque actiones. et si quis fundum ea lege | 5 |
| uendiderit, ut, nisi in diebus triginta pretium esset solutum, inemptus esset fundus, dies | |
| intercalaris proficiet emptori. mihi contra uidetur. | |
| Modestinus libro sexto differentiarum. Longae possessionis praescriptionem | 3.pr.1 |
| tam in praediis quam in mancipiis locum habere manifestum est. | |
| Iauolenus libro septimo epistularum. Si seruus hereditarius aut eius, qui | 4.pr.1 |
| in hostium potestate sit, satis acceperit, continuo dies satisdationis cedere incipiet: intueri | |
| enim debemus, an experiundi potestas fuerit aduersus eum, qui obligatus est, non an is | |
| agere pot<u>erit, qui rem in obligationem deduxerit: alioquin erit iniquissimum ex condicione | |
| actorum obligationes reorum extendi, per quos nihil factum erit, quo minus cum his agi | 5 |
| possit. | |
| Ulpianus libro tertio disputationum. An uitium auctoris uel donatoris eiusue | 5.pr.1 |
| qui mihi rem legauit mihi noceat, si forte auctor meus iustum initium possidendi non | |
| habuit, uidendum est. et puto neque nocere neque prodesse: nam denique et usucapere | |
| p<o>ssum, quod auctor meus usucapere non potuit. Ex facto propositum est quendam, cum | 1.1 |
| rem pignori dedisset, eandem distraxisse heredemque eius redemisse: quaeritur, an heres | |
| aduersus pignoris persecutionem exceptione longae possessionis uti possit. dicebam hunc | |
| heredem, qui pignus ab extraneo redemit, posse exceptione uti, quia in extranei locum | |
| successit, non in eius qui pignori dederat, quemadmodum si ante redemisset, sic deinde | 5 |
| heres exstitisset. | |
| Africanus libro nono quaestionum. Si duobus eandem rem sepa- | 6.pr.1 |
| ratim uendiderim, ea possessio, quae utramque uenditionem praecesserit, soli priori | |
| emptori, cui et tradita sit, proficit. denique et si, quam rem tibi uendiderim, rursus a te | |
| emam et Titio uendam, et meam omnem et tuam possessionem Titio accessur<a>m, uide- | |
| licet quod et tu mihi et ego ei possessionem praestare debeamus. Uendidi tibi | 1.1 |
| seruum et conuenit, ut, nisi certa die pecunia soluta esset, inemptus esset: quod cum | |
| euenerit, quaesitum est, quid de accessione tui temporis putares. respondit id quod ser- | |
| uetur, cum redhibitio sit facta: hunc enim perinde haberi ac si retrorsus homo mihi ue- | |
| nisset, ut scilicet, si uenditor possessionem postea nactus sit, et hoc ipsum tempus et | 5 |
| quod uenditionem praecesserit et amplius accessio haec ei detur cum eo, quod apud | |
| eum fuit, a quo homo redhibitus sit. | |
| Marcianus libro tertio institutionum. Si quisquam in fluminis publici | 7.pr.1 |
| deuerticulo solus pluribus annis piscatus sit, alterum eodem iure uti prohibet. | |
| Ulpianus libro primo regularum. In accessione temporis et id tempus, quo | 8.pr.1 |
| in fuga sit seruus, domino eius procedere uerum est. | |
| Marcianus libro quinto regularum. Rescriptis quibusdam diui Magni Anto- | 9.pr.1 |
| nini cauetur, ut in rebus mobilibus locus sit praescriptioni diutinae possessionis. | |
| Papinianus libro tertio decimo responsorum. Intra quattuor annos uacan- | 10.pr.1 |
| tium bonorum delator facta denuntiatione destitit: post quattuor annos secundo delatori | |
| uenienti prior nuntiatio, quo minus praescriptione temporis summoueatur, non proderit, | |
| nisi prioris praeuaricatio detegetur: quo declarato praescriptio, sed et negotii quaestio | |
| peremetur. Quadriennii tempus, quod bonis uacantibus nuntiandis praescriptum est, non | 1.1 |
| ex opinione hominum, sed de substantia uacantium bonorum dinumer<a>tur. quattuor autem | |
| anni post irritum testamentum factum et intestati possessionem ab omnibus repudiatam, | |
| qui gradatim petere potuerunt, uel temporis finem, quod singulis praestitu<tu>m est, com- | |
| putabuntur. | 5 |
| Idem libro secundo definitionum. Cum heres in ius omne defuncti succedit, | 11.pr.1 |
| ignoratione sua defuncti uitia non excludit, ueluti cum sciens alienum illum illo uel pre- | |
| cario possedit: quamuis enim precarium heredem ignorantem non teneat nec interdicto | |
| recte conueniatur, tamen usucapere non poterit, quod defunctus non potuit. idem iuris est, | |
| cum de longa possessione quaeritur: neque enim recte defendetur, cum exordium ei bonae | 5 |
| fidei ratio non tueatur. | |
| Paulus libro sexto decimo responsorum. Creditor, qui praescriptione longae | 12.pr.1 |
| possessionis a possessore pignoris summoueri possit, pignus distraxit: quaero, an possessori | |
| salua sit exceptio aduersus emptorem. Paulus respondit etiam aduersus emptorem eandem | |
| exceptionem competere. | |
| Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum. In omnibus fisci quaestionibus | 13.pr.1 |
| exceptis causis, in quibus minora tempora seruari specialiter constitutum est, | |
| uiginti anno- | |
| rum praescriptio custoditur. Rei publicae rationes subscriptae et expunctae ad- | 1.1 |
| uersus eum quidem, qui administrauit, ultra uiginti, aduersus heredem uero ultra decem | |
| annos retractari non possunt. | |
| Scaeuola libro singulari quaestionum publice tractatarum. De accessionibus | 14.pr.1 |
| possessionum nihil in perpetuum neque generaliter definire possumus: consistunt enim in | |
| sola aequitate. Plane tribuuntur his, qui in locum aliorum succedunt siue ex contractu | 1.1 |
| siue uoluntate: heredibus enim et his, qui successorum loco habentur, datur accessio testa- | |
| toris. | |
| Itaque si mihi uendideris seruum, utar accessione tua. | 2.1 |
| Et si mihi pignori dederis | 3.1 |
| et ego eandem rem alii pigneraui, meus creditor utetur accessione tui temporis tam ad- | |
| uersus extraneum quam aduersus te ipsum, quamdiu pecuniam mihi non exsolueris: nam | |
| qui me potior est, cum ego te superaturus sim, multo magis aduersus te optinere debet. | |
| sed si pecuniam mihi solueris, hoc casu accessione tua non utetur. Item si absente te is, | 4.1 |
| qui negotia tua uidebatur administrare, seruum mihi uendiderit tuque reuersus ratum ha- | |
| bueris, omnimodo accessione utar. Item si mihi pignori dederis et conuenerit, nisi pecu- | 5.1 |
| niam soluisses, licere ex pacto pignus uendere idque uendiderim, emptori accessio tui tem- | |
| poris dari debebit, licet inuito te pignora distracta sint: iam enim illo in tempore, quo | |
| contrahebas, uideri concessisse uenditioni, si pecuniam non intulisses. | |
| Uenuleius libro quinto interdictorum. In usucapione ita seruatur, ut, etiamsi | 15.pr.1 |
| minimo momento nouissimi diei possessa sit res, nihilo minus repleatur, usucapio, nec | |
| totus dies exigitur ad explendum constitutum tempus. Accessio possessionis fit non solum | 1.1 |
| temporis, quod apud eum fuit, unde is emit, sed et qui ei uendidit, unde tu emisti. sed | |
| si medius aliquis ex auctoribus non possederit, praecedentium auctorum possessio non | |
| proderit, quia coniuncta non est, sicut nec ei, qui non possidet, auctoris possessio accedere | |
| potest. Item adiciendum est, unde emisti, aut unde is emit, cui tu emendum mandaueras, | 2.1 |
| et quod apud eum, qui uendend<u>m mandauit. quod si is quoque, cui mandatum erat, alii | |
| uendendum mandauerit, non aliter huius, qui postea mandauerat, dandam accessionem | |
| Labeo ait, quam si id ipsum dominus ei permiserit. Sed et si a filio uel seruo rem emero, | 3.1 |
| accessio temporis et quo apud patrem aut dominum fuit ita danda est mihi, si aut uolun- | |
| tate patris dominiue aut cum administrationem peculii haberet uendidit. Item danda est | 4.1 |
| accessio cum eo, quod apud pupillum fuit, a cuius tutore, cum is tutelam eius admini- | |
| straret, emisti. idemque in eo, qui a curatore pupilli furiosiue emerit, seruandum est: et | |
| si uentris nomine aut eius, quae rei seruandae causa in possessione esset dotis suae no- | |
| mine, deminutio facta sit: nam id quoque temporis accedit. Hae autem accessiones non | 5.1 |
| tam late accipiendae sunt quam uerba earum patent, ut etiam, si post uenditionem tra- | |
| ditionemque rei traditae apud uenditorem res fuerit, proficiat id tempus emptori, sed | |
| illud solum quod ante fuit, licet uenditionis tempore eam rem uenditor non habuerat. Ei, | 6.1 |
| cui heres rem hereditariam uendidit, et heredis tempus et defuncti debet accedere. | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Accessio sine nostro tempore nobis prodesse | 16.pr.1 |
| non potest. |