| DE DOLI MALI ET METUS EXCEPTIONE | |
| Paulus libro septuagensimo primo ad edictum. Quo Lucidius intellegi possit haec ex- | 44.4.1.pr.1 |
| ceptio, prius de causa uideamus, quare proposita sit, deinde, quemadmodum dolo fiat, per | |
| quae intellegemus, quando obstet exceptio: deinde aduersus quas personas locum habeat. | |
| nouissime inspiciemus, intra quae tempora competit exceptio. Ideo autem hanc | 1.1 |
| exceptionem praetor proposuit, ne cui dolus suus per occasionem iuris ciuilis contra na- | |
| turalem aequitatem prosit. | |
| Sed an dolo quid factum sit, ex facto intellegitur. | 2.1 |
| Et quidem | 3.1 |
| dolo fit tam in contractibus quam in testamentis quam in legibus. | |
| Ulpianus libro septuagensimo sexto ad edictum. Palam est autem hanc ex- | 2.pr.1 |
| ceptionem ex eadem causa propositam, ex qua causa proposita est de dolo malo actio. | |
| Sequitur, ut uideamus, in quibus causis locum habeat exceptio et quibus personis obicia- | 1.1 |
| tur. et quidem illud adnotandum est, quod specialiter exprimendum est, de cuius dolo | |
| quis queratur, non in rem 'si in ea re <nihil> dolo malo factum est', sed sic 'si in ea re | |
| nihil dolo malo actoris factum est'. docere igitur debet is, qui obicit exceptionem, dolo | |
| malo actoris factum, nec sufficiet ei ostendere in re esse dolum: aut si alterius dicat dolo | 5 |
| factum, eorum personas specialiter debebit enumerare, dummodo hae sint, quarum dolus | |
| noceat. Plane ex persona eius, qui exceptionem obicit, in rem opponitur exceptio: neque | 2.1 |
| enim quaeritur, aduersus quem commissus sit dolus, sed an in ea re dolo malo factum | |
| sit a parte actoris. Circa primam speciem, quibus ex causis exceptio haec locum habeat, | 3.1 |
| haec sunt, quae tractari possunt. si quis sine causa ab aliquo fuerit stipulatus, deinde | |
| ex ea stipulatione experiatur, exceptio utique doli mali ei nocebit: licet enim eo tempore, | |
| quo stipulabatur, nihil dolo malo admiserit, tamen dicendum est eum, cum litem con- | |
| testatur, dolo facere, qui perseueret ex ea stipulatione petere: et <si> cum interponeretur, | 5 |
| iustam causam habuit, tamen nunc nullam idoneam causam habere uidetur. proinde et | |
| si crediturus pecuniam stipulatus est nec credidit et si certa fuit causa stipulationis, quae | |
| tamen aut non est secuta aut finita est, dicendum erit nocere exceptionem. Item quae- | 4.1 |
| ritur, si quis pure stipulatus sit certam quantitatem, quia hoc actum sit, sed post stipu- | |
| lationem interpositam pactus sit, ne interim pecunia usque ad certum diem petatur, an | |
| noceat exceptio doli. et quidem et de pacto conuento excipi posse nequaquam ambigen- | |
| dum est: sed et si hac quis exceptione uti uelit, nihilo minus poterit: dolo enim facere | 5 |
| eum, qui contra pactum petat, negari non potest. Et generaliter sciendum est ex omni- | 5.1 |
| bus in factum exceptionibus doli oriri exceptionem, quia dolo facit, quicumque id, quod | |
| quaqua exceptione elidi potest, petit: nam et si inter initia nihil dolo malo facit, attamen | |
| nunc petendo facit dolose, nisi si talis sit ignorantia in eo, ut dolo careat. Non | 6.1 |
| male dictum est, si creditor usuras in futurum acceperit, deinde pecuniam nihilo minus | |
| petat, antequam id tempus praetereat, cuius temporis usuras accepit, an doli exceptione | |
| repellatur. et potest dici dolo eum facere: accipiendo enim usuras distulisse uidetur peti- | |
| tionem in id tempus, quod est post diem usurarum praestitarum, et tacite conuenisse in- | 5 |
| terim se non petiturum. Item quaeritur: si statuliberum mercatus quis fuerit iussum | 7.1 |
| decem dare, cum hoc ignoraret, et duplam stipulatus fuerit, deinde decem acceperit | |
| euicto eo in libertatem agere ex duplae stipulatione potest, sed nisi decem, quae implendae | |
| condicionis causa acceperit, deduxerit, exceptione summouendus erit: et haec ita Iulianus | |
| quoque scribsit: si tamen ex re emptoris uel ex peculio, quod ad emptorem pertinebat, | 5 |
| pecuniam dederit statuliber, potest dici exceptionem non nocere, quia dolo non faceret. | |
| Paulus libro septuagensimo primo ad edictum. Item si ob id, quod, ante- | 3.pr.1 |
| quam dominium ad me transferatur, uenditori dederit dec<em>, agam ex empto, ut decem | |
| recipiam, ita puto competere mihi actionem si paratus sim ex duplae stipulatione eum | |
| liberare. | |
| Ulpianus libro septuagensimo sexto ad edictum. Apud Celsum quaeritur, si, | 4.pr.1 |
| cum Titio mandassent creditores hereditarii, ut adiret hereditatem, unus non mandasset | |
| decipiendi eius causa, mandaturus alioquin, si non foret hic aditurus, deinde agat, an ex- | |
| ceptione repellatur: et ait Celsus doli eum exceptione repellendum. Iulianus scribsit, si | 1.1 |
| quis, cum aeger esset, centum aureos uxoris suae consobrino spopondisset, uolens scilicet | |
| eam pecuniam ad mulierem peruenire, deinde conualuerit, an exceptione uti possit, si con- | |
| ueniatur. et refert Labeoni placuisse doli mali uti eum posse. Si in arbitrum compro- | 2.1 |
| misserimus, deinde cum non stetissem ob aduersam ualitudinem, poena commissa est, an | |
| uti possim doli exceptione? et ait Pomponius prodesse mihi doli exceptionem. Item quae- | 3.1 |
| ritur, si cum eo, a quo tibi sexaginta deberentur, compromisseris, deinde per impruden- | |
| tiam poenam centum stipulatus fueris. Labeo putat conuenire officio arbitri iubere tantum | |
| tibi dari, quantum re uera debeatur, et, si non fiat, non uetare, ne quid amplius petatur: | |
| sed etiamsi id omissum fuerit, peti posse quod debetur Labeo dicit, et si forte poena pe- | 5 |
| tatur, doli mali exceptionem profuturam. Si quis pupillo soluerit sine tutoris auctoritate | 4.1 |
| id quod debuit exque ea solutione locupletior factus sit pupillus, rectissime dicitur exceptio- | |
| nem petentibus nocere: nam et si mutuam acceperit pecuniam uel ex quo alio contractu | |
| locupletior factus sit, dandam esse exceptionem. idemque et in ceteris erit dicendum, | |
| quibus non recte soluitur: nam si facti sint locupletiores, exceptio locum habebit. Item | 5.1 |
| Labeo scribit, si quis fugitiuum esse sciens emerit seruum et si stipulatus fuerit | |
| fugitiuum non esse, deinde agat ex stipulatu, non esse eum exceptione repellendum, quo- | |
| niam hoc conuenit (quamuis ex empto actionem non haberet): sed, si non conuenisset, | |
| exceptione repelletur. Quod si is, cui pecunia debeatur, cum debitore decidit et | 6.1 |
| nomen eius uendidit Seio, cui debitor mandauerat, ut nomen emeret, deque ea re emptor | |
| stipulatus est, deinde creditor eam pecuniam retinet, quam per iudicem abstulit, an | |
| emptor ex stipulatu possit experiri? et Ofilius putat, si uenditor nominis paratus non sit | |
| reddere, quantum ab emptore acceperit, non nocituram exceptionem doli mali: et puto | 5 |
| sententiam Ofilii ueram. Labeo ait, si de homine petito secundum actorem fuerit iudi- | 7.1 |
| catum et iussu iudicis satisdatum sit hominem intra certum diem tradi, et, si traditus non | |
| fuisset, poena<m> stipulatus sit, petitorem, qui et hominem uindicat et poenam petit, ex- | |
| ceptione esse repellendum: iniquum enim esse et hominem possidere et poenam exigere. | |
| Item quaeritur, si uniones tibi pignori dedero et conuenerit, ut soluta pecunia redderentur, | 8.1 |
| et hi uniones culpa tua perierint et pecuniam petas. exstat Neruae et Atilicini sententia | |
| dicentium ita esse excipiendum: 'si inter me et te non conuenit, ut soluta pecunia uniones | |
| mihi reddantur': sed est uerius exceptionem doli mali nocere debere. Si minor mihi in- | 9.1 |
| fantem donauerit, deinde eum uindicet, exceptione doli mali repellendus est, nisi alimenta | |
| reddat et si quis alius sumptus probabilis in eum factus sit. Praeterea sciendum est, si | 10.1 |
| quis quid ex testamento contra uoluntatem petat, exceptione eum doli mali repelli solere: | |
| et ideo heres, qui non habet uoluntatem, per exceptionem doli repellitur. Si quis ex uncia | 11.1 |
| heres sit scriptus, ex qua ducenta consequi potuit, deinde propter hoc legatum, in quo | |
| centum erant, praetulit, ne molestiis hereditariis implicaretur: an, si legatum petat, ex- | |
| ceptione doli mali summoueatur? et ait Iulianus non esse eum summouendum. quod si | |
| a substituto pretium accepit uel quod pretii loco haberi posset, ne adeat hereditatem, | 5 |
| petens legatum dolo, inquit, facere intellegetur ac per hoc doli exceptione repelletur. | |
| Quaesitum est, si, cum fundi usum fructum haberem, eum fundum uolente me uendideris, | 12.1 |
| an uindicanti mihi usum fructum exceptio sit obicienda. et hoc iure utimur, ut exceptio | |
| doli noceat. Marcellus ait aduersus doli exceptionem non dari replicationem doli. Labeo | 13.1 |
| quoque in eadem opinione est: ait enim iniquum esse communem malitiam petitori qui- | |
| dem praemio esse, ei uero, cum quo ageretur. poenae esse, cum longe aequum sit ex | |
| eo, quod perfide gestum est, actorem nihil consequi. Contra senatus consulti quoque Ma- | 14.1 |
| cedoniani exceptionem de dolo dandam replicationem ambigendum non esse eamque nocere | |
| debere etiam constitutionibus et sententiis auctorum cauetur. Labeo et si ex stipulatu | 15.1 |
| actio competat propter doli clausulam, tamen nocere doli exceptionem ait, si aduersus ea | |
| inquit, factum erit: posse enim petitorem, antequam stipulatio committatur, nihil dolo malo | |
| fecisse et tunc facere cum petat: propter quod exceptionem esse necessariam. Aduersus | 16.1 |
| parentes patronosque neque doli exceptio neque alia quidem, quae patroni parentisue opi- | |
| nionem apud bonos mores suggillet, competere potest: in factum tamen erit excipiendum, | |
| ut, si forte pecunia non numerata dicatur, obiciatur exceptio pecuniae non numeratae. | |
| nihil autem interest, utrum patronus ex suo contractu an uero ex alieno conueniatur: | 5 |
| semper enim reuerentia ei exhibenda est tam uiuo quam defuncto. si autem cum herede | |
| liberti patronus agat, puto excipere debere de dolo patroni heredem liberti. libertum | |
| autem de dolo patroni, etsi ab herede eius conueniatur, minime exceptionem obiecturum: | |
| namque conuenit tam uiuo qua<m> mortuo patrono a liberto honorem exhiberi. in stipula- | |
| tione plane doli clausula non erit detrahenda, quia ex doli clausula non de dolo actio in- | 10 |
| tenditur, sed ex stipulatu. In hac exceptione et de dolo serui uel alterius personae iuri | 17.1 |
| nostro subiectae excipere possumus et de eorum dolo, quibus adquiritur. sed de seruorum | |
| et filiorum dolo, si quidem ex peculiari eorum negotio actio intendatur, in infinitum ex- | |
| ceptio obicienda est: si autem non ex peculiari causa, tum de eo dumtaxat excipi oportet, | |
| qui admissus sit in ipso negotio quod geritur, non etiam si postea aliquis dolus interue- | 5 |
| nisset: neque enim esse aequum serui dolum amplius domino nocere, quam in quo opera | |
| eius esset usus. Quaesitum est, an de procuratoris dolo, qui ad agendum tantum datus | 18.1 |
| est, excipi possit. et puto recte defendi, si quidem in rem suam procurator datus sit, | |
| etiam de praeterito eius dolo, hoc est si ante acceptum iudicium dolo quid fecerit, esse | |
| excipiendum, si uero non in rem suam, dolum praesentem in exceptione<m> conferendum. | |
| si autem is procurator sit, cui omnium rerum administratio concessa est, tunc de omni | 5 |
| dolo eius excipi posse Neratius scribit. Mandaui Titio, ut a te stipularetur, deinde Titius | 19.1 |
| Seio, et stipulatus a te Seius est et iudicium edidit: ait Labeo excipiendum esse tam de | |
| meo quam et Seii dolo. Item quaeritur, si debitor meus te circumueniebat teque mihi | 20.1 |
| reum dederit egoque abs te stipulatus fuero, deinde petam, an doli mali exceptio obstet. | |
| et magis est, ut non tibi permittatur de dolo debitoris mei aduersus me excipere, cum | |
| non ego te circumuenerim: aduersus ipsum autem debitorem meum poteris experiri. Sed | 21.1 |
| et si mulier post admissum dolum debitorem suum marito in dotem delegauerit, idem | |
| probandum erit de dolo mulieris non esse permittendum excipere, ne indotata fiat. Apud | 22.1 |
| Iulianum quaesitum est, si heres soceri, a quo dos peteretur, exciperet de dolo mariti et | |
| mulieris, cui pecunia quaereretur, an obstatura esset exceptio ex persona mulieris. et | |
| ait Iulianus, si maritus ex promissione dotis ab herede soceri petat et heres excipiat de | |
| dolo filiae, cui ea pecunia adquireretur, exceptionem obstare: dos enim, quam maritus | 5 |
| ab herede soceri petit, intellegitur, inquit, filiae adquiri, cum per hoc dotem sit habitura. | |
| illud non explicat Iulianus, an et de dolo mariti excipi possit: puto autem eum hoc sen- | |
| tire, ut etiam de dolo mariti noceat exceptio, licet uideatur nulla dos filiae, ut ait, quaeri. | |
| Illa etiam quaestio uentilata est apud plerosque, an de dolo tutoris exceptio pupillo ex- | 23.1 |
| perienti nocere debeat. et ego puto utilius, etsi per eas personas pupillis fauetur, tamen | |
| dicendum esse, siue quis emerit a tutore rem pupilli siue contractum sit cum eo in rem | |
| pupilli, siue dolo quid tutor fecerit et ex eo pupillus locupletior factus est, pupillo nocere | |
| debere, nec illud esse distinguendum, cautum sit ei an non, soluendo sit an non tutor, | 5 |
| dummodo rem administret: unde enim diuinat is, qui cum tutore contrahit? plane si | |
| mihi proponas collusisse aliquem cum tutore, factum suum ei nocebit. Si quis non tutor, | 24.1 |
| sed pro tutore negotia gerat, an dolus ipsius noceat pupillo, uideamus. et putem non no- | |
| cere: nam si is, qui pro tutore negotia gerebat, rem uendiderit et usucapta sit, exceptio- | |
| nem non nocere pupillo rem suam persequenti, etiamsi ei cautum sit, quia huic rerum | |
| pupilli administratio concessa non fuit. Secundum haec magis opinor de dolo tutoris | 24a.1 |
| exceptionem pupillo esse obiciendam. Quae in tutore diximus, eadem in curatore quoque | 25.1 |
| furiosi dicenda erunt, sed et in prodigi uel minoris uiginti quinque annis. De dolo autem | 26.1 |
| ipsius minoris uiginti quinque annis exceptio utique locum habebit: nam et de pupilli | |
| dolo interdum esse excipiendum nequaquam ambigendum, est ex ea aetate, quae dolo | |
| non careat. denique Iulianus quoque saepissime scribsit doli pupillos, qui prope pubertatem | |
| sunt, capaces esse. quid enim, si debitor ex delegatu pupilli pecuniam creditori eius sol- | 5 |
| uit? fingendus est, inquit, pubes esse, ne propter malitiae ignorantiam bis eandem pecu- | |
| niam consequatur. idem seruandum in furioso ait, si, cum existimaretur compos mentis | |
| esse, iusserit debitorem creditori soluere, uel si quod ex<e>git, domi habeat. De auctoris | 27.1 |
| dolo exceptio emptori non obicitur. si autem accessione auctoris utitur, aequissimum | |
| uisum est ei, qui ex persona auctoris utitur accessione, pati dolum auctoris: et peraeque | |
| traditur rei quidem cohaerentem exceptionem etiam emptori nocere, eam autem, quae ex | |
| delicto personae oriatur, nocere non oportere. Si, cum legitima hereditas Gaii Seii | 28.1 |
| ad te perueniret et ego essem heres institutus, persuaseris mihi per dolum malum, ne | |
| adeam hereditatem, et posteaquam ego repudiaui hereditatem, tu eam Sempronio cesseris | |
| pretio accepto isque a me petat hereditatem: exceptionem doli mali eius, qui ei cessit, | |
| non potest pati. Si quis autem ex causa legati uindicet aut is, cui ex causa donationis | 29.1 |
| res praestita est, uindicet, an de dolo exceptionem patiatur ex causa eius, in cuius locum | |
| successerit? et magis putat Pomponius summouendum: et ego puto exceptione eos esse | |
| repellendos, cum lucratiuam causam sint nancti: aliud est enim emere, aliud ex his causis | |
| succedere. Idem tractat Pomponius et in eum, qui pigneri accepit, si Seruiana | 30.1 |
| uel hypothecaria actione experiatur: nam et hunc putat Pomponius summouendum, quia | |
| res ad eum qui dolo fecit reuersura est. Auctoris autem dolus, sicut diximus, emptori | 31.1 |
| non obicitur. sed hoc in emptore solo seruabimus: item in eo, qui permutauerit uel in | |
| solutum accepit: item in similibus, qui uicem emptorum continent. ceterum si noxae de- | |
| ditus quis sit, Pomponius putat passurum exceptionem, quam ille pateretur, qui noxae | |
| dedit, proinde ex quacumque alia causa, quae prope lucratiuam habet adquisitionem, | 5 |
| quaesisse quis uideatur, patietur exceptionem doli ex persona eius, in cuius locum suc- | |
| cessit: sufficit enim, si is, qui pretium dedit uel uice pretii, cum sit bona fide emptor, ut | |
| non patiatur doli exceptionem ex persona auctoris, utique si ipse dolo caret. ceterum si | |
| ipse dolo non careat, peruenietur ad doli exceptionem et patietur de dolo suo exceptionem. | |
| Si a Titio fundum emeris qui Sempronii erat isque tibi traditus fuerit pretio soluto, deinde | 32.1 |
| Titius Sempronio heres extiterit et eundem fundum Maeuio uendiderit | |
| et tradiderit: Iulianus ait aequius esse praetorem te tueri, quia et, si ipse Titius fundum | |
| a te peteret, exceptione in factum comparata uel doli mali summoueretur et, si ipse cum | |
| possideret et Publiciana peteres, aduersus excipientem 'si non suus esset' replicatione ute- | 5 |
| reris, ac per hoc intellegeretur eum fundum rursum uendidisse, quem in bonis non haberet. | |
| Metus causa exceptionem Cassius non proposuerat contentus doli exceptione, quae est | 33.1 |
| generalis: sed utilius uisum est etiam de metu opponere exceptionem. etenim distat ali- | |
| quid doli exceptione, quod exceptio doli personam complectitur eius, qui dolo fecit: enim- | |
| uero metus causa exceptio in rem scripta est 'si in ea re nihil metus causa factum est', | |
| ut non inspiciamus, an is qui agit metus causa fecit aliquid, sed an omnino metus causa | 5 |
| factum est in hac re a quocumque, non tantum ab eo qui agit. et quamuis de dolo | |
| auctoris exceptio non obiciatur, uerumtamen hoc iure utimur, ut de metu non tantum ab | |
| auctore, uerum a quocumque adhibito exceptio obici possit. Illud sciendum est hanc ex- | 34.1 |
| ceptionem de metu eum obicere debere, qui metum non a parente passus est, in cuius | |
| fuit potestate: ceterum parenti licere deteriorem condicionem liberorum in rebus peculiariis | |
| facere. sed si se abstinuerit hereditate paterna, succurrendum ei erit, ut alioquin suc- | |
| curritur. | 5 |
| Paulus libro septuagensimo primo edictum. Pure mihi debes decem: | 5.pr.1 |
| ea tibi sub condicione legaui. interim heres si petat, doli exceptione non est summouen- | |
| dus, cum possit etiam deficere condicio: itaque legatorum stipulationem inter ponere de- | |
| bebit. sed si non caueat heres, doli exceptione summouebitur: expedit enim legatario | |
| retinere summam, quam mitti in possessionem rerum hereditariarum. Si cui legata sit | 1.1 |
| uia et is lege Falcidia locum habente totam eam uindicet non oblata aestimatione quartae | |
| partis, summoueri eum doli exceptione Marcellus ait, quoniam suo commodo heres consulit. | |
| Si donaui alicui rem nec tradidero, et ille cui donaui non tradita possessione in eo loco | 2.1 |
| aedificauerit me sciente, et cum aedificauerit, nanctus sim ego possessionem, et petat a | |
| me rem donatam, et ego excipiam, quod supra legitimum modum facta est: an de dolo | |
| replicandum est? dolo enim feci, qui passus sum eum aedificare et non reddo impensas. | |
| Actoris, qui exigendis pecuniis praepositus est, etiam posterior dolus domino nocet. | 3.1 |
| Si | 4.1 |
| seruus ueniit ab eo, cui hoc dominus permisit, et redhibitus sit domino: agenti uenditori | |
| de pretio exceptio opponitur redhibitionis, licet iam is qui uendidit domino pretium soluerit | |
| (etiam mercis non traditae exceptione summouetur et qui pecuniam domino iam soluit) | |
| et ideo is qui uendidit agit aduersus dominum. eandem causam esse Pedius ait eius, | 5 |
| qui negotium nostrum gerens uendidit. Si eum, qui uolebat mihi donare supra | 5.1 |
| legitimum modum, delegauero creditori meo, non poterit aduersus petentem uti exceptione, | |
| quoniam creditor suum petit. in eadem causa est maritus: nec hic enim debet exceptione | |
| summoueri, qui suo nomine agit. numquid ergo nec de dolo mulieris excipiendum sit | |
| aduersus maritum, qui dotem petit, non ducturus uxorem, nisi dotem accepisset? nisi iam | 5 |
| diuertit. itaque condictione tenetur debitor qui delegauit uel mulier, ut uel | |
| liberet debitorem uel, si soluit, ut pecunia ei reddatur. non sicut de dolo | 6.1 |
| actio certo tempore finitur, ita etiam exceptio eodem tempore danda est: nam haec per- | |
| petuo competit, cum actor quidem in sua potestate habeat, quando utatur suo iure, is | |
| autem cum quo agitur non habeat potestatem, quando conueniatur. | |
| Gaius libro trigensimo ad edictum prouinciale. Si opera creditoris acciderit, | 6.pr.1 |
| ut debitor pecuniam, quam soluturus erat, perderet, exceptione doli mali creditor remoue- | |
| bitur. idem est et si creditori eius numeratam pecuniam ratam creditor non habeat. | |
| Ulpianus libro septuagensimo sexto ad edictum. Iulianus ait: | 7.pr.1 |
| si pecuniam, quam me tibi debere existimabam, iussu tuo spoponderim ei cui donare | |
| uolebas, exceptione doli mali potero me tueri et praeterea condictio mihi aduersus stipu- | |
| latorem competit, ut me liberet. Idem Iulianus ait, si ei, quem creditorem | 1.1 |
| tuum putabas, iussu tuo pecuniam, quam me tibi debere existimabam, promisero, petentem | |
| doli mali exceptione summoueri debere, et amplius agendo cum stipulatore consequar, ut | |
| mihi acceptam faciat stipulationem. et habet haec sententia Iuliani humanitatem, ut etiam | |
| aduersus hunc utar exceptione et condictione, cui sum obligatus. | 5 |
| Paulus libro sexto ad Plautium. Dolo facit, qui petit quod | 8.pr.1 |
| redditurus est. Sic, si heres damnatus sit non petere a debitore, potest uti exceptione | 1.1 |
| doli mali debitor et agere ex testamento. | |
| Idem libro trigensimo secundo ad edictum. Si procurator rei pecunia accepta | 9.pr.1 |
| damnari se passus sit et cum domino iudicati agatur, tuebitur s<e> doli mali exceptione. | |
| nec hoc, quod acceperit procurator, auferri ab eo potest: nam turpiter accepta pecunia | |
| iustius penes eum est qui deceptus sit quam qui decepit. | |
| Marcianus libro tertio regularum. Cum uir aut uxor in area sibi donata | 10.pr.1 |
| aliquid aedificasset, plerisque placet doli mali exceptione posita rem seruari posse. | |
| Neratius libro quarto membranarum. Si procurator agit, de dolo eius ex- | 11.pr.1 |
| cipi non debet, quia aliena lis est isque rei extraneus, neque alienus dolus nocere alteri | |
| debet. si post litem contestatam dolo quid fecerit, an exceptio eo nomine in iudicium | |
| obicienda sit, dubitari potest, quia litis contestatione res procuratoris fit eamque suo iam | |
| quodammodo nomine exequitur. et placet de procuratoris dolo excipiendum esse. idem | 5 |
| de tutore, qui pupilli nomine aget, dicendum est. In uniuersum autem haec in ea re | 1.1 |
| regula sequenda est, ut dolus omnimodo puniatur, etsi non ali cui, sed ipsi, qui eum ad- | |
| misit, damnosus futurus erit. | |
| Papinianus libro tertio quaestionum. Qui aequitate defensionis infringere | 12.pr.1 |
| actionem potest, doli exceptione tutus est. | |
| Paulus libro quarto decimo quaestionum. Liberis exheredatis, qui nihil ex | 13.pr.1 |
| patris iudicio meruerunt, rupto testamento ius suum conseruandum est, nec opponetur doli | |
| mali exceptio. quod non solum in persona eorum, sed in heredibus in persona liberorum | |
| quoque eorum optinendum est. | |
| Idem libro tertio responsorum. Paulus respondit eum, qui in alieno solo | 14.pr.1 |
| aedificium extruxerit, non alias sumptus consequi posse, quam possideat et ab eo dominus | |
| soli rem uindicet, scilicet opposita doli mali exceptione. | |
| Scaeuola libro quinto responsorum. Fideiussor euictionis nomine con- | 15.pr.1 |
| demnatus id praedium, quod euictum est, et omnia praestare paratus est, quae iure empti | |
| continentur: quaero, an agentem emptorem exceptione ex causa iudicati doli mali sum- | |
| mouere potest. respondit exceptionem quidem opponi posse, iudicem autem aestimaturum, | |
| ut pro damnis emptori satisfiat. | 5 |
| Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum. Si debitor a furioso delegatus | 16.pr.1 |
| creditori eius soluat, quem compotem mentis esse existimabat, et ita cum eo agatur: ex- | |
| ceptione doli in id, quod in rem furiosi processit, defenditur. | |
| Scaeuola libro uicensimo septimo digestorum. Pater pro filia | 17.pr.1 |
| dotem promiserat et pactus erat, ut ipse aleret filiam suam eiusque omnes: idem homo | |
| rusticanus genero scripsit quasi usuras praeteritas ex dotis promissione: quaesitum est, | |
| cum ipse filiam suam exhibuerit et maritus nullam impensam fecerit, an ex chirographo | |
| ex stipulatu agenti genero exceptio obstare debeat. respondit, si, ut proponatur, pater, cum | 5 |
| exhiberet, per errorem promississet, locum fore doli mali exceptioni. Auus | 1.1 |
| nepotibus ex filia legauit singulis centena et adiecit ha<e>c uerba: 'Ignoscite, nam potueram | |
| uobis amplius relinquere, nisi me Fronto pater uester male accepisset, cui dederam mutua | |
| quindecim, quae ab eo recipere non potui: postremo hostes, qui mihi fere omnem sub- | |
| stantiam abstulerunt'. quaesitum est, an, si aui heres ab his nepotibus patris sui here- | 5 |
| dibus petat quindecim, contra uoluntatem defuncti facere uideatur et doli mali exceptione | |
| summoueatur. respondit exceptionem obstaturam. Ex quadrante heres scriptus a coherede | 2.1 |
| ex dodrante instituto emit portionem certa quantitate, ex qua aliquam summam in nomi- | |
| nibus ex kalendario uti daret, stipulanti spopondit: defuncto uenditore hereditatis falsum | |
| testamentum Septicius accusare coepit et hereditatem ab emptore petit et ne quid ex ea | |
| minueret, impetrauit: quaesitum est, cognitione falsi pendente an heredes ex stipulatu | 5 |
| petentes doli exceptione summouentur. respondit heredes uenditoris, si ante euentum | |
| cognitionis pergant petere, exceptione doli mali posse summoueri. Marito et filio com- | 3.1 |
| muni ex parte dimidia scriptis heredibus filiam suam ex priore matrimonio ita heredem | |
| instituit: 'Maeuia filia mea ex sex unciis heres mihi esto, si cum coheredibus tuis parem | |
| rationem feceris pro mea portione in diem mortis meae eius actus, qui pendet ex tutela | |
| tua, quam Titius pater meus, auus tuus administrauit'. quaesitum est, an, quia sub con- | 5 |
| dicione instituta filia esset, si omitteret hereditatem, uti saluam tutelae actionem haberet, | |
| legata sibi a matre data consequi possit. respondit secundum ea quae proponerentur eam, | |
| de qua quaereretur, contra uoluntatem petere et ideo exceptionem doli obstaturam. |