| QUARUM RERUM ACTIO NON DATUR | |
| Ulpianus libro septuagensimo sexto ad edictum. Iusiurandum | 44.5.1.pr.1 |
| uicem re<i> iudicatae optinet non immerito, cum ipse quis iudicem aduersarium suum de | |
| causa sua fecerit deferendo e<i> iusiurandum. Si pupillus sine tutoris auctoritate de- | 1.1 |
| tulerit iusiurandum, dicemus non obstare exceptionem istam, nisi tutore auctore in iudicio | |
| delatio facta sit. Si petitor fundi iusiurandum detulerit aduersario, ut, si auctor eius | 2.1 |
| iurasset suum fundum se tradidisse, ab ea controuersia discessurum se, exceptio possessori | |
| fundi dabitur. Si Fideiussor iurauit, si quidem de sua persona tantum iurauit, quasi se | 3.1 |
| non esse obligatum, nihil reo proderit: si uero in rem iurauit, dabitur exceptio reo quoque. | |
| Si manumisero eum seruum, qui negotia mea gesserat in seruitute, deinde stipulatus ab | 4.1 |
| eo fuero, quod negotia mea gesserit, quidquid ob eam rem, si tunc liber fuisset, eum | |
| mihi dare oporteret, id dari, deinde ex stipulatu agam, non summoueri me exceptione: | |
| neque enim oneratum se hoc nomine potest queri libertus, si lucrum abruptum ex re pa- | |
| troni non faciat. Quae onerandae libertatis causa stipulatus sum, a liberto exigere non | 5.1 |
| possum. onerandae autem libertatis causa facta bellissime ita definiuntur, quae ita impo- | |
| nuntur, ut, si patronum libertus offenderit, petantur ab eo semperque sit metu exactionis | |
| ei subiectus, propter quem metum quoduis sust<i>neat patrono praecipiente. In summa si | 6.1 |
| in continenti impositum quid sit liberto, quod ἐπαιωρούμενον oneret eius libertatem, dicen- | |
| dum est exceptioni locum facere. sed si post interuallum, habet quidem dubitationem, | |
| quia nemo eum cogebat hoc promittere: sed idem erit probandum et hic, tamen causa | |
| cognita, si liquido appareat libertum metu solo uel nimi<a> patrono reuerentia ita se subie- | 5 |
| cisse, ut uel poenali quadam stipulatione se subiceret. Si libertatis causa societatem | 7.1 |
| libertus cum patrono coierit et patronus cum liberto pro socio agat, an haec exceptio sit | |
| necessaria? et puto ipso iure tutum esse libertum aduersus exactionem patroni. Ex- | 8.1 |
| ceptionem onerandae libertatis causa, sicut et ceteras fideiussori non esse denegandas | |
| sciendum est, nec ei quidem, qui rogatu liberti reus factus est: sed et ipsi liberto, siue | |
| procurator ad defendendum a reo datus fuerit siue heres ei exstiterit. cum enim propo- | |
| situm sit praetori in huiusmodi obligationibus reo succurrere, non seruaturum propositum | 5 |
| suum, nisi fideiussorem quoque et eum, qui rogatu liberti reus factus fuerit, aduersus pa- | |
| tronum defenderit: etenim parui refert, protinus libertus patrono cogatur dare an per | |
| interpositam fideiussoris uel rei personam. Siue autem ipsi patrono sit promissum siue | 9.1 |
| alii uoluntate patroni, onerandae libertatis causa uidetur factum et ideo haec exceptio | |
| locum habebit. Quod si patronus libertum suum delegauerit creditori, an aduersus credi- | 10.1 |
| torem, cui delegatus promisit libertatis causa onerandae, exceptione ista uti possit, uidea- | |
| mus. et Cassius existimasse Urseium refert creditorem quidem minime esse submouendum | |
| exceptione, quia suum recepit: uerumtamen libertum patrono posse condicere, si non | |
| transigendae controuersiae gratia id fecit. Item si libertus debitorem suum patrono dele- | 11.1 |
| gauerit, nulla exceptione summouendus est patronus, sed libertus a patrono per con- | |
| dictionem hoc repetet. Haec exceptio non tantum ipsi liberto, uerum successoribus quoque | 12.1 |
| liberti danda est: et uersa uice heredem patroni summouendum, si haec persequatur, | |
| sciendum est. | |
| Paulus libro septuagensimo primo ad edictum. Si filio familias delatum | 2.pr.1 |
| sit iusiurandum et iurauerit patrem suum dare non oportere, danda est patri exceptio. | |
| Si in alea rem uendam, ut ludam, et euicta re conueniar, exceptione | 1.1 |
| summouebitur emptor. Si seruus promittat domino pecuniam, ut manumittatur, cum | 2.1 |
| alias non esset manumissurus dominus, eamque liber factus spondeat: dicitur non obstare | |
| exceptionem patrono, si eam petat: non enim onerandae libertatis causa haec pecunia | |
| promissa est. alioquin iniquum est, dominum et seruo carere et pretio eius. totiens ergo | |
| onerandae libertatis causa pecunia uidetur promitti, quotiens sua sponte dominus manu- | 5 |
| misit et propterea uelit libertum pecuniam promittere, ut non exigat eam, sed ut libertus | |
| eum timeat et obtemperet ei. |