| DE LITIGIOSIS | |
| Ulpianus libro septuagensimo sexto ad edictum. Litigiosam rem non facit | 44.6.1.pr.1 |
| denuntiatio, quae impediendae uenditionis causa fit. Si inter Primum et Secundum sit lis | 1.1 |
| contestata et ego a Tertio emero, qui nullam controuersiam patiebatur, uideamus, an ex- | |
| ceptioni locus sit. et putem subueniendum mihi, quia is, qui mihi uendidit, nullam litem | |
| habuit et quod fieri potest, ut duo in necem eius litem inter se iungant, qui cum ipso | |
| litigare non poterant. si tamen cum procuratore tutore curatoreue alicuius iudicium ac- | 5 |
| ceptum sit, consequens erit dicere, quasi cum ipso litigetur, ita eum ad exceptionem | |
| pertinere. | |
| Idem libro sexto fideicommissorum. Si seruus cum emerit scit, ignorauit | 2.pr.1 |
| autem dominus, uel contra, uidendum est, cuius potius spectanda sit scientia. et magis | |
| est, ut scientia inspicienda sit eius qui comparauit, non eius, cui adquiretur, et ideo poena | |
| litigiosi competit, sic tamen, si non mandatu domini emit: nam si mandatu, etiamsi scit | |
| seruus, dominus autem ignorauit, scientia non nocet: et ita Iulianus in re litigiosa scribit. | 5 |
| Gaius libro sexto ad legem duodecim tabularum. Rem de qua controuersia | 3.pr.1 |
| est prohibemur in sacrum dedicare: alioquin dupli poenam patimur, nec immerito, ne | |
| liceat eo modo duriorem aduersarii condicionem facere. sed duplum utrum fisco an ad- | |
| uersario praestandum sit, nihil exprimitur: fortassis autem magis aduersario, ut id ueluti | |
| solacium habeat pro eo, quod potentiori aduersario traditus est. | 5 |