| DE OBLIGATIONIBUS ET ACTIONIBUS | |
| Gaius libro secundo aureorum. Obligationes aut ex contractu nascuntur aut | 44.7.1.pr.1 |
| e<x> maleficio aut proprio quodam iure ex uariis causarum figuris. Obligationes ex contractu | 1.1 |
| aut re contrahuntur aut uerbis aut consensu. Re contrahitur obligatio mutui | 2.1 |
| datione. mutui autem datio consistit in his rebus, quae pondere numero mensuraue con- | |
| stant, ueluti uino oleo frumento pecunia numerata, quas res in hoc damus, ut fiant acci- | |
| pientis, postea alias recepturi eiusdem generis et qualitatis. Is quoque, cui rem | 3.1 |
| aliquam commodamus, re nobis obligatur, sed is de ea ipsa re quam acceperit restituenda | |
| tenetur. Et ille quidem qui mutuum accepit, si quolibet casu quod accepit amiserit, nihilo | 4.1 |
| minus obligatus permanet: is uero qui utendum accepit, si maiore casu, cui humana infir- | |
| mitas resistere non potest, ueluti incendio ruina naufragio, rem quam accepit amiserit, se- | |
| curus est. alias tamen exactissiman diligentiam custodiendae rei praestare compellitur, nec | |
| sufficit ei eandem diligentiam adhibere, quam suis rebus adhibet, si alius diligentior custo- | 5 |
| dire poterit. sed et in maioribus casibus, si culpa eius interueniat, tenetur, ueluti si quasi | |
| amicos ad cenam inuitaturus argentum, quod in eam rem utendum acceperit, peregre pro- | |
| ficiscens secum portare uoluerit et id aut naufragio aut praedonum hostiumue incursu | |
| amiserit, Is quoque, apud quem rem aliquam deponimus, re nobis tenetur: qui | 5.1 |
| et ipse de ea re quam acceperit restituenda tenetur. sed is etiamsi neglegenter rem custo- | |
| ditam amiserit, securus est: quia enim non sua gratia accipit, sed eius a quo accipit, in | |
| eo solo tenetur, si quid dolo perierit: neglegentiae uero nomine ideo non tenetur, quia | |
| qui neglegenti amico rem custodiendam committit, de se queri debet. magnam tamen | 5 |
| neglegentiam placuit in doli crimine cadere. Creditor quoque, qui pignus ac- | 6.1 |
| cepit, re tenetur: qui et ipse de ea ipsa re quam accepit restituenda tenetur. Uer- | 7.1 |
| bis obligatio contrahitur ex interrogatione et responsu, cum quid dari fieriue nobis stipu- | |
| lemur. Sed aut proprio nomine quisque obligatur aut alieno: qui autem alieno nomine | 8.1 |
| obligatur, fideiussor uocatur. et plerumque ab eo, quem proprio nomine obligamus, alios | |
| accipimus, qui eadem obligatione teneantur. dum curamus, ut quod in obligationem de- | |
| duximus, tutius nobis debeatur. Si id, quod dari stipulemur, tale sit, ut dari non possit, | 9.1 |
| palam est naturali ratione inutilem esse stipulationem, ueluti si de homine libero uel iam | |
| mortuo uel aedibus deustis facta sit stipulatio inter eos, qui ignorauerint eum hominem | |
| liberum esse uel mortuum esse uel aedes deustas esse. idem iuris est, si quis locum sa- | |
| crum aut religiosum dari sibi stipulatus fuerit. Nec minus inutilis est stipulatio, si quis | 10.1 |
| rem suam ignorans suam esse stipulatus fuerit. Item sub impossibili condicione factam | 11.1 |
| stipulationem constat inutilem esse. Furiosum, siue stipulatur siue promittat, nihil agere | 12.1 |
| natura manifestum est. Huic proximus est, qui eius aetatis est, ut nondum intellegat, quid | 13.1 |
| agatur: sed quod ad hunc benignius acceptum est: nam qui loqui potest, creditur et stipu- | |
| lari et promittere recte posse. Mutum nihil pertinere ad obligationem uerborum natura | 14.1 |
| manifestum est. Sed et de surdo idem dicitur, quia etiamsi loqui possit, siue promittit, | 15.1 |
| uerba stipulantis exaudire debet, siue stipuletur, debet exaudire uerba promittentis. unde | |
| apparet non de eo nos loqui, qui tardius exaudit, sed qui omnino non exaudit. | |
| Idem libro tertio institutionum. Consensu fiunt obligationes | 2.pr.1 |
| in emptionibus uenditionibus, locationibus conductionibus, societatibus, mandatis. Ideo | 1.1 |
| autem istis modis consensu dicimus obligationem contrahi, quia neque | |
| uerborum neque scripturae ulla proprietas desideratur, sed sufficit eos, qui negotia gerunt, | |
| consentire. Unde inter absentes quoque talia negotia contrahuntur, ueluti per | 2.1 |
| epistulam uel per nuntium. Item in his contractibus alter alteri obli- | 3.1 |
| gatur de eo, quod alterum alteri ex bono et aequo praestare oportet. | |
| Paulus libro secundo institutionum. Obligationum substantia non in eo con- | 3.pr.1 |
| sistit, ut aliquod corpus nostrum aut seruitutem nostram faciat, sed ut aliu<m> nobis ob- | |
| stringat ad dandum aliquid uel faciendum uel praestandum. Non satis autem est dantis | 1.1 |
| esse nummos et fieri accipientis, ut obligatio nascatur, sed etiam hoc animo dari et accipi, | |
| ut obligatio constituatur. itaque si quis pecuniam suam donandi causa dederit mihi, quam- | |
| quam et donantis fuerit et mea fiat, tamen non obligabor ei, quia non hoc inter nos actum | |
| est. Uerborum quoque obligatio constat, si inter contrahentes id agatur: nec enim si per | 2.1 |
| iocum puta uel demonstrandi intellectus causa ego tibi dixero 'spondes?' et tu respon- | |
| deris 'spondeo', nascetur obligatio. | |
| Gaius libro tertio aureorum. Ex maleficio nascuntur obligationes, ueluti ex | 4.pr.1 |
| furto, ex damno, ex rapina, ex iniuria. quae omnia unius generis sunt: nam hae re tan- | |
| tum consistunt, id est ipso maleficio, cum alioquin ex contractu obligationes non tantum | |
| re consistant, sed etiam uerbis et consensu. | |
| Idem libro tertio aureorum. Si quis absentis negotia gesserit, si | 5.pr.1 |
| quidem ex mandatu, palam est ex contractu nasci inter eos actiones mandati, quibus in- | |
| uicem experiri possunt de eo, quod alterum alteri ex bona fide praestare oportet: si uero | |
| sine mandatu, placuit quidem sane eos inuicem obligari eoque nomine proditae sunt actiones, | |
| quas appellamus negotiorum gestorum, quibus aeque inuicem experiri possunt de eo, quod | 5 |
| ex bona fide alterum alteri praestare oportet. sed neque ex contractu neque ex maleficio | |
| actiones nascuntur: neque enim is qui gessit cum absente creditur ante contraxisse, ne- | |
| que ullum maleficium est sine mandatu suscipere negotiorum administrationem: longe magis | |
| is, cuius negotia gesta sunt, ignorans aut contraxisse aut del<i>quisse intellegi potest: sed | |
| utilitatis causa receptum est inuicem eos obligari. ideo autem id ita receptum est, quia | 10 |
| plerumque homines eo animo peregre proficiscuntur quasi statim redituri nec ob id ulli | |
| curam negotiorum suorum mandant, deinde nouis causis interuenientibus ex necessitate | |
| diutius absunt: quorum negotia d<i>sperire iniquum erat, quae sane d<i>sperirent, si uel is, qui | |
| obtulisset se negotiis gerundis, nullam habiturus esset actionem de eo, quod utiliter de suo | |
| impe<n>disset, uel is, cuius gesta essent, aduersus eum, qui inuasisset negotia eius, nullo iure | 15 |
| agere posset. Tutelae quoque iudicio qui tenentur, non proprie ex contractu | 1.1 |
| obligati intelleguntur (nullum enim negotium inter tutorem et pupillum contrahitur): sed | |
| quia sane non ex maleficio tenentur, quasi ex contractu teneri uidentur. et hoc autem casu | |
| mutuae sunt actiones: non tantum enim pupillus cum tutore, sed et contra tutor cum pu- | |
| pillo habet actionem, si uel impenderit aliquid in rem pupilli uel pro eo fuerit obligatus | 5 |
| aut rem suam creditori eius obligauerit. Heres quoque, qui legatum debet, | 2.1 |
| neque ex contractu neque ex maleficio obligatus esse intellegitur: nam neque cum defuncto | |
| neque cum herede contraxisse quicquam legatarius intellegitur: maleficium autem nullum | |
| in ea re esse plus quam manifestum est. Is quoque, qui non debitum accipit | 3.1 |
| per errorem soluentis, obligatur quidem quasi ex mutui datione et eadem actione tenetur, | |
| qua debitores creditoribus: sed non potest intellegi is, qui ex ea causa tenetur, ex con- | |
| tractu obligatus esse: qui enim soluit per errorem, magis distrahendae obligationis animo | |
| quam contrahendae dare uidetur. Si iudex litem suam fecerit, non | 4.1 |
| proprie ex maleficio obligatus uidetur, sed quia neque ex contractu obligatus est utique pec- | |
| casse aliquid intellegitur, licet per imprudentiam, ideo uidetur quasi ex maleficio teneri. | |
| Is quoque, ex cuius cenaculo (uel proprio ipsius uel conducto uel in quo gratis | 5.1 |
| habitabat) deiectum effusumue aliquid est ita, ut alicui noceret, quasi ex maleficio teneri | |
| uidetur: ideo autem non proprie ex maleficio obligatus intellegitur, quia plerumque ob | |
| alterius culpam tenetur aut serui aut liberi. cui similis est is, qui ea parte, qua | |
| uolgo iter fieri solet, id positum aut suspensum habet, quod potest, si ceciderit, alicui | 5 |
| nocere. ideo si filius familias seorsum a patre habitauerit et quid ex cenaculo | |
| eius deiectum effusumue sit siue quid positum suspensumue habuerit, cuius casus pericu- | |
| losus est, Iuliano placuit <in> patrem neque de peculio neque noxalem dandam esse actionem, | |
| sed cum ipso filio agendum. Item exercitor nauis aut cauponae aut stabuli de | 6.1 |
| damno aut furto, quod in naue aut caupona aut stabulo factum sit, quasi ex maleficio | |
| teneri uidetur, si modo ipsius nullum est maleficium, sed alicuius eorum, quorum opera | |
| nauem aut cauponam aut stabulum exerceret: cum enim neque ex contractu sit aduersus | |
| eum constituta haec actio et aliquatenus culpae reus est, quod opera malorum hominum | 5 |
| uteretur, ideo quasi ex maleficio teneri uidetur. | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. In omnibus temporalibus actio- | 6.pr.1 |
| nibus nisi nouissimus totus dies compleatur, non finit obligationem. | |
| Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum. Actiones aduersus patrem filio | 7.pr.1 |
| praestari non possunt, dum in potestate eius est filius. | |
| Idem libro sexto decimo ad Sabinum. Sub hac condicione 'si uolam' nulla | 8.pr.1 |
| fit obligatio: pro non dicto enim est, quod dare nisi uelis cogi non possis: nam nec heres | |
| promissoris eius, qui numquam dare uoluerit, tenetur, quia haec condicio in ipsum pro- | |
| missorem numquam exstitit. | |
| Paulus libro nono ad Sabinum. Filius familias suo nomine | 9.pr.1 |
| nullam actionem habet, nisi iniuriarum et quod ui aut clam et depositi et commodati, ut | |
| Iulianus putat. | |
| Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Naturales obligationes | 10.pr.1 |
| non eo solo aestimantur, si actio aliqua eorum nomine competit, uerum etiam eo, si soluta | |
| pecunia repeti non possit. | |
| Paulus libro duodecimo ad Sabinum. Quaecumque gerimus, cum ex nostro | 11.pr.1 |
| contractu originem trahunt, nisi ex nostra persona obligationis initium sumant, inanem | |
| actum nostrum efficiunt: et ideo neque stipulari neque emere uendere contrahere, ut alter | |
| suo nomine recte agat, possumus. | |
| Pomponius libro uicensimo nono ad Sabinum. Ex depositi et commodati | 12.pr.1 |
| et mandati et tutelae et negotiorum gestorum ob dolum malum defuncti heres in solidum | |
| tenetur. | |
| Ulpianus libro primo disputationum. In factum actiones etiam | 13.pr.1 |
| filii familiarum possunt exercere. | |
| Idem libro septimo disputationum. Serui ex delictis qui- | 14.pr.1 |
| dem obligantur et, si manumittantur, obligati remanent: ex contractibus autem ciuiliter | |
| quidem non obligantur, sed naturaliter et obligantur et obligant. denique si seruo, qui | |
| mihi mutuam pecuniam dederat, manumisso soluam, liberor. | |
| Iulianus libro quarto digestorum. Qui cum herede egit, ex- | 15.pr.1 |
| ceptione summotus est hac: 'si non in ea causa tabulae testamenti sint, ut contra eas eman- | |
| cipato bonorum possessio dari possit'. emancipato omittente bonorum possessionem non | |
| inique postulabit creditor restitui sibi actionem aduersus scriptum heredem: nam quamdiu | |
| bonorum possessio contra tabulas filio dari potest, heres quodammodo debitor non est. | 5 |
| Idem libro tertio decimo digestorum. Qui a seruo hereditario mutuam pe- | 16.pr.1 |
| cuniam accepit et fundum uel hominem pignoris causa ei tradiderat et precario rogauit, | |
| precario possidet: nam seruus hereditarius sicuti per traditionem accipiendo proprietatem | |
| hereditati adquirit, ita precario dando efficit, ne res usucapi possit. nam et si commoda- | |
| uerit uel deposuerit rem peculiarem, commodati et depositi actionem hereditati adquiret. | 5 |
| haec ita, si peculiare negotium contractum est: nam ex hac causa etiam possessio adqui- | |
| sita intellegi debet. | |
| Idem libro trigensimo tertio digestorum. Omnes debitores, qui speciem ex | 17.pr.1 |
| causa lucratiua debent, liberantur, cum ea species ex causa lucratiua ad creditores per- | |
| uenisset. | |
| Idem libro quinquagensimo quarto digestorum. Si is, qui Stichum dari stipu- | 18.pr.1 |
| latus fuerat, heres exstiterit ei, cui ex testamento idem Stichus debebatur: si ex testamento | |
| Stichum petierit, non consumet stipulationem, et contra si ex stipulatu Stichum petierit, | |
| actionem ex testamento saluam habebit, quia initio ita constiterint hae duae obligationes, | |
| ut altera in iudicium deducta altera nihilo minus integra remaneret. | 5 |
| Idem libro septuagensimo tertio digestorum. Ex promissione | 19.pr.1 |
| dotis: non uidetur lucratiua causa esse, sed quodammodo creditor aut emptor intellegitur, | |
| qui dotem petit. porro cum creditor uel emptor ex lucratiua causa rem habere coeperit, | |
| nihilo minus integras actiones retinent, sicut ex contrario qui non ex causa lucratiua rem | |
| habere coepit, eandem non prohibetur ex lucratiua causa petere. | 5 |
| Alfenus libro secundo digestorum. Seruus non in omnibus rebus sine poena | 20.pr.1 |
| domino dicto audiens esse solet, sicuti si dominus hominem occidere aut furtum alicui fa- | |
| cere seruum iussisset. quare quamuis domini iussu seruus piraticam fecisset, iudicium in | |
| eum post libertatem reddi oportet. et quodcumque ui fecisset, quae uis a maleficio non | |
| abesset, ita oportet poenas eum pendere. sed si aliqua rixa ex litibus et contentione nata | 5 |
| esset aut aliqua uis iuris retinendi causa facta esset et ab his rebus facinus abesset, tum | |
| non conuenit praetorem, quod seruus iussu domini fecisset, de ea re in liberum iudi- | |
| cium dare. | |
| Iulianus libro tertio ex Minicio. Contraxisse unusquisque in eo loco intel- | 21.pr.1 |
| legitur, in quo ut solueret se obligauit. | |
| Africanus libro tertio quaestionum. Cum quis in diem mercem stipulatus | 22.pr.1 |
| fideiussorem accepit, eius temporis aestimatio spectanda est, quo satis acceperit. | |
| Idem libro septimo quaestionum. Traiecticiae pecuniae nomine, si ad diem | 23.pr.1 |
| soluta non esset, poena (uti adsolet) ob operas eius qui eam pecuniam peteret in stipula- | |
| tionem erat deducta: is qui eam pecuniam petebat parte exacta petere desierat, deinde | |
| interposito tempore interpellare instituerat. consultus respondit eius quoque temporis, quo | |
| interpellatus non esset, poenam peti posse: amplius etiamsi omnino interpellatus non esset: | 5 |
| nec aliter non committi stipulationem, quam si per debitorem non stetisset, quo minus sol- | |
| ueret: alioquin dicendum et si is, qui interpellare coepisset, ualetudine impeditus inter- | |
| pellare desisset, poenam non committi. de illo sane potest dubitari, si interpellatus ipse | |
| moram fecerit, an, quamuis pecuniam postea offerat, nihilo minus poena committatur: et | |
| hoc rectius dicitur. nam et si arbiter ex compromisso pecuniam certo die dare iusserit | 10 |
| neque per eum, qui dare iussus sit, steterit, non committi poenam respondit: adeo ut et | |
| illud Seruius rectissime existimauerit, si quando dies, qua pecunia daretur, sententia arbitri | |
| conprehensa non esset, modicum spatium datum uideri. hoc idem dicendum et cum quid | |
| ea lege uenierit, ut, nisi ad diem pretium solutum fuerit, inempta res fiat. | |
| Pomponius libro singulari regularum. Si a furioso, cum | 24.pr.1 |
| eum compotem mentis esse putarem, pecuniam quasi mutuam acceperim eaque in rem | |
| meam uersa fuerit, condictio furioso adquiritur: nam ex quibus causis ignorantibus nobis | |
| actiones adquiruntur, ex isdem etiam furiosi nomine incipit agi posse: ueluti cum seruus | |
| eius stipulatur, cum furtum ei fit, aut damnum ei dando in legem Aquiliam committitur, | 5 |
| aut si forte, cum creditor fuerat, fraudandi eius causa debitor alicui rem tradiderit. idem- | |
| que erit, si legetur ei uel fideicommissum ei relinquatur. Item si is, qui seruo alieno cre- | 1.1 |
| diderat, furere coeperit, deinde seruus in rem domini id quod mutuum acceperat uerterit, | |
| furioso condictio adquiritur. Item si alienam pecuniam credendi causa quis dederit, deinde | 2.1 |
| compos mentis esse desierit, postea consumpta ea furioso condic<ti>o adquiritur. Et qui ne- | 3.1 |
| gotia furiosi gesserit, negotiorum gestorum ei obligatur. | |
| Ulpianus libro singulari regularum. Actionum genera sunt duo, in rem, | 25.pr.1 |
| quae dicitur uindicatio, et in personam, quae condictio appellatur. in rem actio est, per | |
| quam rem nostram, quae ab alio possidetur, petimus: et semper aduersus eum est qui | |
| rem possidet. in personam actio est, qua cum eo agimus, qui obligatus est nobis ad fa- | |
| ciendum aliquid uel dandum: et semper aduersus eundem locum habet. Actionum autem | 1.1 |
| quaedam ex contractu, quaedam ex facto, quaedam in factum sunt. ex contractu actio est, | |
| quotiens quis sui lucri causa cum aliquo contrahit, ueluti emendo uendendo locando con- | |
| ducendo et ceteris similibus. ex facto actio est, quotiens ex eo teneri quis incipit, quod | |
| ipse admisit, ueluti furtum uel iniuriam commisit uel damnum dedit. in factum actio di- | 5 |
| citur, qualis est exempli gratia actio, quae datur patrono aduersus libertum, a quo contra | |
| edictum praetoris in ius uocatus est. Omnes autem actiones aut ciuiles dicuntur aut ho- | 2.1 |
| norariae. | |
| Idem libro quinto de censibus. Omnes poenales actiones post litem inchoa- | 26.pr.1 |
| tam et ad heredes transeunt. | |
| Papinianus libro uicensimo septimo quaestionum. Obliga- | 27.pr.1 |
| tiones, quae non propriis uiribus consistunt, neque officio iudicis neque praetoris imperio | |
| neque legis potestate confirmantur. | |
| Idem libro primo definitionum. Actio in personam infertur: petitio in rem: | 28.pr.1 |
| persecutio in rem uel in personam rei persequendae gratia. | |
| Paulus libro quarto responsorum. Lucio Titio cum ex causa iudicati pe- | 29.pr.1 |
| cunia deberetur et eidem debitori aliam pecuniam crederet, in cautione pecuniae creditae | |
| non adiecit sibi praeter eam pecuniam debitam sibi ex causa iudicati: quaero, an integrae | |
| sint utraeque Lucio Titio petitiones. Paulus respondit nihil proponi, cur non sint integrae. | |
| Scaeuola libro primo responsorum. Seruus effectus non idcirco, quod postea | 30.pr.1 |
| indulgentia principali libertatem consecutus est, redisse dicitur in obligationem creditorum. | |
| Maecianus libro secundo fideicommissorum. Non solum stipulationes im- | 31.pr.1 |
| possibili condicioni adplicatae nullius momenti sunt, sed etiam ceteri quoque contractus, | |
| ueluti emptiones locationes, impossibili condicione interposita aeque nullius momenti sunt, | |
| quia in ea re, quae ex duorum pluriumue consensu agitur, omnium uoluntas spectetur, | |
| quorum procul dubio in huiusmodi actu talis cogitatio est, ut nihil agi existiment adposita | 5 |
| ea condicione, quam sciant esse impossibilem. | |
| Hermo<g>enianus libro secundo iuris epitomarum. Cum ex uno delicto plu- | 32.pr.1 |
| res nascuntur actiones, sicut euenit, cum arbores furtim caesae dicuntur, omnibus experiri | |
| permitti post magnas uarietates optinuit. | |
| Paulus libro tertio decretorum. Constitutionibus, quibus ostenditur heredes | 33.pr.1 |
| poena non teneri, placuit, si uiuus conuentus fuerat, etiam poenae persecutionem trans- | |
| missam uideri, quasi lite contestata <cum> mortuo. | |
| Idem libro singulari <de> concurrentibus actionibus. Qui seruum alienum in- | 34.pr.1 |
| iuriose uerberat, ex uno facto incidit et in Aquiliam et in actionem iniuriarum: iniuria enim | |
| ex affectu fit, damnum ex culpa et ideo possunt utraeque competere. sed quidam altera | |
| electa alteram consumi. alii per legis Aquiliae actionem iniuriarum consumi, quoniam desiit | |
| bonum et aequum esse condemnari eum, qui aestimationem praestitit: sed si ante iniuria- | 5 |
| rum actum esset, teneri eum ex lege Aquilia. sed et haec sententia per praetorem inhi- | |
| benda est, nisi in id, quod amplius ex lege Aquilia competit, agatur. rationabilius itaque | |
| est eam admitti sententiam, ut liceat ei quam uoluerit actionem prius exercere, quod autem | |
| amplius in altera est, etiam hoc exsequi. Si is, cui rem commodauero, eam subripuerit, | 1.1 |
| tenebitur quidem et commodati actione et condictione, sed altera actio alteram peremit aut | |
| ipso iure aut per exceptionem, quod est tutius. Hinc de colono responsum est, si aliquid | 2.1 |
| ex fundo subtraxerit, teneri eum condictione et furti, quin etiam ex locato: et poena qui- | |
| dem furti non confunditur, illae autem inter se miscentur. et hoc in legis Aquiliae actione | |
| dicitur, si tibi commodauero uestimenta et tu ea ruperis: utraeque enim actiones rei per- | |
| secutionem continent. et quidem post legis Aquiliae actionem utique commodati finietur: | 5 |
| post commodati an Aquiliae remaneat in eo, quod in repetitione triginta dierum amplius | |
| est, dubitatur: sed uerius est remanere, quia simplo accedit: et simplo subducto locum | |
| non habet. | |
| Idem libro primo ad edictum praetoris. In honorariis actionibus sic esse | 35.pr.1 |
| definiendum Cassius ait, ut quae rei persecutionem habeant, hae etiam post annum da- | |
| rentur, ceterae intra annum. honorariae autem, quae post annum non dantur, nec in | |
| heredem dandae sunt, ut tamen lucrum ei extorqueatur, sicut fit in action<e> doli mali et | |
| interdicto unde ui et similibus. illae autem rei persecutionem continent, quibus persequi- | 5 |
| mur quod ex patrimonio nobis abest, ut cum agimus cum bonorum possessore debitoris | |
| nostri, item Publiciana, quae ad exemplum uindicationis datur. sed cum re- | |
| scissa usucapione redditur, anno finitur, quia contra ius ciuile datur. In duumuiros | 1.1 |
| et rem publicam etiam post annum actio datur ex contractu magistratuum municipalium. | |
| Ulpianus libro secundo ad edictum. Cessat ignominia in con- | 36.pr.1 |
| dictionibus, quamuis ex famosis causis pendeant. | |
| Idem libro quarto ad edictum praetoris. Actionis uerbo continetur in rem, | 37.pr.1 |
| in personam: directa, utilis: praeiudicium, sicut ait Pomponius: stipulationes etiam, quae | |
| praetoriae sunt, quia actionum instar obtinent, ut damni infecti, legatorum et si quae si- | |
| miles sunt. interdicta quoque actionis uerbo continentur. Mixtae sunt actiones, | 1.1 |
| in quibus uterque actor est, ut puta finium regundorum, familiae erciscundae, communi | |
| diuidundo, interdictum uti possidetis, utrubi. | |
| Paulus libro tertio ad edictum. Non figura litterarum, sed oratione, quam | 38.pr.1 |
| exprimunt litterae, obligamur, quatenus placuit non minus ualere, quod scriptura, quam | |
| quod uocibus lingua figuratis significaretur. | |
| Gaius libro tertio ad edictum prouinciale. Filius familias ex omnibus causis | 39.pr.1 |
| tamquam pater familias obligatur et ob id agi cum eo tamquam cum patre familias potest. | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. Hereditariarum actionum loco habentur | 40.pr.1 |
| et legata, quamuis ab herede coeperint. | |
| Idem libro uicensimo secundo ad edictum. Quotiens lex obligationem in- | 41.pr.1 |
| troducit, nisi si nominatim cauerit, ut sola ea actione utamur, etiam ueteres eo nomine | |
| actiones competere. Si ex eodem facto duae competant actiones, postea iudicis potius | 1.1 |
| partes esse, ut quo plus sit in reliqua actione, id actor ferat, si tantundem aut minus, id | |
| consequatur. | |
| Ulpianus libro uicesimo primo ad edictum. Is, cui sub condicione legatum | 42.pr.1 |
| est, pendente condicione non est creditor, sed tunc, cum exstiterit condicio, quamuis eum, | |
| qui stipulatus est sub condicione, placet etiam pendente condicione creditorem esse. Cre- | 1.1 |
| ditores eos accipere debemus, qui aliquam actionem uel ciuilem habent, sic tamen, ne ex- | |
| ceptione submoueantur, uel honorariam actionem, uel in factum. | |
| Paulus libro septuagensimo secundo ad edictum. Obligari potest pater fa- | 43.pr.1 |
| milias suae potestatis pubes compos mentis: pupillus sine tutoris auctoritate non obligatur | |
| iure ciuili: seruus autem ex contractibus non obligatur. | |
| Idem libro septuagensimo quarto ad edictum praetoris. Obligationum fere | 44.pr.1 |
| quattuor causae sunt: aut enim dies in <i>is est aut condicio aut modus aut accessio. Circa | 1.1 |
| diem duplex inspectio est: nam uel ex die incipit obligatio aut confertur in diem. ex die | |
| ueluti 'kalendis Martiis dare spondes?' cuius natura haec est, ut ante diem non exigatur. | |
| ad diem autem 'usque ad kalendas dare spondes?' placet autem ad tempus | |
| obligationem constitui non posse non magis quam legatum: nam quod alicui deberi coepit, | 5 |
| certis modis desin<i>t deber<i>. plane post tempus stipulator uel pacti conuenti uel doli mali | |
| exceptione summoueri poterit. sic et in tradendo si quis dixerit se solum sine superficie | |
| tradere, nihil proficit, quo minus et superficies transeat, quae natura solo cohaeret. Con- | 2.1 |
| dicio uero efficax est, quae in constituenda obligatione inseritur, non quae post perfectam | |
| eam ponitur, ueluti 'centum dare spondes, nisi nauis ex Asia uenerit?' sed hoc casu | |
| existente condicione locus erit exceptioni pacti conuenti uel doli mali. Modus | 3.1 |
| obligationis est, cum stipulamur decem aut hominem: nam alterius solutio totam obligatio- | |
| nem interemit nec alter peti potest, utique quamdiu utrumque est. Accessio | 4.1 |
| uero in obligatione aut personae aut rei fit. personae, cum mihi aut Titio stipulor. rei, | |
| cum mihi decem aut Titio hominem stipulor: ubi quaeritur, an ipso iure fiat liberatio | |
| homine soluto Titio. Si ita stipulatus sim: 'si fundum non dederis, centum | 5.1 |
| dare spondes?' sola centum in stipulatione sunt, in exsolutione fundus. Sed si nauem | 6.1 |
| fieri stipulatus sum et, si non feceris, centum, uidendum, utrum duae stipulationes sint, | |
| pura et condicionalis, et existens sequentis condicio non tollat priorem? an uero transferat | |
| in se et quasi nouatio prioris fiat? quod magis uerum est. | |
| Idem libro quinto ad Plautium. Is, qui ex stipulatu Stichum debeat, si eum | 45.pr.1 |
| ante moram manumiserit et is, priusquam super eo promissor conueniretur, decesserit, non | |
| tenetur: non enim per eum stetisse uidetur, quo minus eum praestaret. | |
| Idem libro septimo ad Plautium. Furiosus et pupillus, ubi ex actio uenit, | 46.pr.1 |
| obligantur etiam sine curatore uel tutoris auctoritate, ueluti si communem fundum habeo | |
| cum his et aliquid in eum impendero uel damnum in eo pupillus dederit: nam iudicio com- | |
| muni diuidundo obligabuntur. | |
| Idem ex libro quarto decimo ad Plautium. Arrianus ait multum interesse, | 47.pr.1 |
| quaeras, utrum aliquis obligetur an aliquis liberetur: ubi de obligando quaeritur, propen- | |
| siores esse debere nos, si habeamus occasionem, ad negandum: ubi de liberando, ex di- | |
| uerso, ut facilior sis ad liberationem. | |
| Idem libro sexto decimo ad Plautium. In quibuscumque negotiis sermone | 48.pr.1 |
| opus non est sufficiente consensu, iis etiam surdus interuenire potest, quia potest intelle- | |
| gere et consentire, ueluti in locationibus conductionibus, emptionibus et ceteris. | |
| Idem libro octauo decimo ad Plautium. Ex contractibus uenientes actiones | 49.pr.1 |
| in heredes dantur, licet delictum quoque uersetur, ueluti cum tutor in tutela gerenda dolo | |
| fecerit aut is apud quem depositum est: quo casu etiam cum filius familias aut seruus | |
| quid tale commisit, de peculio actio datur, non noxalis. | |
| Pomponius libro septimo ex Plautio. Quod quis aliquo anno dare promittit | 50.pr.1 |
| aut dare damnatur, ei potestas est quolibet eius anni die dandi. | |
| Celsus libro tertio digestorum. Nihil aliud est actio quam ius quod | 51.pr.1 |
| sibi debeatur, iudicio persequendi. | |
| Modestinus libro secundo regularum. Obligamur aut re aut uerbis aut | 52.pr.1 |
| simul utroque aut consensu aut lege aut iure honorario aut necessitate aut ex peccato. | |
| Re obligamur, cum res ipsa intercedit. | 1.1 |
| Uerbis, cum praecedit interrogatio et sequitur con- | 2.1 |
| gruens responsio. Re et uerbis pariter obligamur, cum et res interrogationi intercedit, | 3.1 |
| consentientes in aliquam rem. Ex consensu obligari necessario ex uoluntate nostra uide- | 4.1 |
| mur. Lege obligamur, cum obtemperantes legibus aliquid secundum praeceptum legis aut | 5.1 |
| contra facimus. Iure honorario obligamur ex his, quae edicto perpetuo uel magistratu | 6.1 |
| fieri praecipiuntur uel fieri prohibentur. Necessitate obligantur, quibus non licet aliud fa- | 7.1 |
| cere quam quod praeceptum est: quod euenit in necessario herede. Ex peccato obligamur, | 8.1 |
| cum in facto quaestionis summa constitit. Etiam nudus cons<ens>us sufficit obligationi, quam- | 9.1 |
| uis uerbis hoc exprimi possit. Sed et nutu solo pleraque consistunt. | 10.1 |
| Idem libro tertio regularum. Plura delicta in una re plures admittunt actio- | 53.pr.1 |
| nes, sed non posse omnibus uti probatum est: nam si ex una obligatione plures actiones | |
| nascantur, una tantummodo, non omnibus utendum est. Cum generaliter adicimus 'eiue, | |
| ad quem ea res pertinebit', et adroga<ntis> et eorum, qui iure nobis succedunt, personas | |
| comprehendimus. | 5 |
| Idem libro quinto regularum. Contractus imaginarii etiam in emptionibus | 54.pr.1 |
| iuris uinculum non optinent, cum fides facti simulatur non intercedente ueritate. | |
| Iauolenus libro duodecimo epistularum. In omnibus rebus, quae dominium | 55.pr.1 |
| transferunt, concurrat oportet affectus ex utraque parte contrahentium: nam siue ea uen- | |
| ditio siue donatio siue conductio siue quaelibet alia causa contrahendi fuit, nisi animus | |
| utriusque consentit, perduci ad effectum i<d> quod inchoatur non potest. | |
| Pomponius libro uicesimo ad Quintum Mucium. Quaecumque actiones serui | 56.pr.1 |
| mei nomine mihi coeperunt competere uel ex duodecim tabulis uel ex lege Aquilia uel | |
| iniuriarum uel furti, eaedem durant, etiamsi seruus postea uel manumissus uel alienatus | |
| uel mortuus fuerit. sed et condictio ex furtiua causa competit, nisi si nactus possessionem | |
| serui aut alienauero aut manumissero eum. | 5 |
| Idem libro trigesimo sexto ad Quintum Mucium. In omnibus negotiis con- | 57.pr.1 |
| trahendis, siue bona fide sint siue non sint, si error aliquis interuenit, ut aliud sentiat puta | |
| qui emit aut qui conducit, aliud qui cum his contrahit, nihil ualet quod acti sit. et idem | |
| in societate quoque coeunda respondendum est, ut, si dissentiant aliud alio existimante, | |
| nihil ualet ea societas, quae in consensu consistit. | 5 |
| Licinnius Rufinus libro octauo regularum. Pupillus mu- | 58.pr.1 |
| tuam pecuniam accipiendo ne quidem iure naturali obligatur. | |
| Callistratus libro primo edicti monitorii. Sciendum est ex omnibus causis | 59.pr.1 |
| lites contestatas et in heredem similesque personas transire. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad edictum. Numquam actiones | 60.pr.1 |
| poenales de eadem pecunia concurrentes alia aliam consumit. | |
| Scaeuola libro uicensimo octauo digestorum. Procurator Seii ad- | 61.pr.1 |
| misit subscriptionem ad argentarium uascularium in uerba infra scripta: Λούκιοϲ Καλάνδιοϲ | |
| ἐπέγνων, καθὼϲ προγέγραπται· ἐϲτὶν λοιπὰ παρ’ ἡμῖν, ὀφειλόμενα τῷ δεῖνι, τόϲα: quaero, an Gaium | |
| Seium obligare potuit. respondit Seium, si alioquin obligatus non esset, non propter quod | |
| ea scriptura quae proponeretur interposita sit, obligatum esse. Seia, | 1.1 |
| cum salarium constituere uellet, ita epistulam emisit: 'Lucio Titio salutem. Si in eodem | |
| animo et eadem affectione circa me es, quo semper fuisti, ex continenti acceptis litteris | |
| meis distracta re tua uen<i> hoc: tibi quamdiu uiuam praestabo annuos decem. scio enim | |
| quia ualde me bene ames'. quaero, cum et rem suam distraxerit Lucius Titius et ad eam | 5 |
| profectus sit et ex eo cum ea sit, an ei ex his epistulis salarium annuum debeatur. re- | |
| spondit ex personis causisque <e>um cuius notio sit aestimaturum, an actio danda sit. |