| LIBER QUADRAGESIMUS QUINTUS | |
| DE UERBORUM OBLIGATIONIBUS | |
| Ulpianus libro quadragesimo octauo ad Sabinum. Stipulatio non potest | 45.1.1.pr.1 |
| confici nisi utroque loquente: et ideo neque mutus neque surdus neque infans stipulatio- | |
| nem contrahere possunt: nec absens quidem, quoniam exaudire inuicem debent. si quis | |
| igitur ex his uult stipulari, per seruum praesentem stipuletur, et adquiret ei ex stipulatu | |
| actionem. item si quis obligari uelit, iubeat et erit quod iussu obligatus. Qui praesens | 1.1 |
| interrogauit, si antequam sibi responderetur discessit, inutilem efficit stipulationem: sin uero | |
| praesens interrogauit, mox discessit et reuerso responsum est, obligat: interuallum enim | |
| medium non uitiauit obligationem. Si quis ita interroget 'dabis?' responderit 'quid ni?', | 2.1 |
| et is utique in ea causa est, ut obligetur: contra si sine uerbis adnuisset. non | |
| tantum autem ciuiliter, sed nec naturaliter obligatur, qui ita adnuit: et ideo recte | |
| dictum est non obligari pro eo nec fideiussorem quidem. Si quis simpliciter interrogatus | 3.1 |
| responderit: 'si illud factum erit, dabo', non obligari eum constat: aut si ita interrogatus: | |
| 'intra kalendas quintas?' responderit: 'dabo idibus', aeque non obligatur: non enim sic | |
| respondit, ut interrogatus est. et uersa uice si interrogatus fuerit sub condicione, respon- | |
| derit pure, dicendum erit eum non obligari. cum adicit aliquid uel detrahit obligationi, | 5 |
| semper probandum est uitiatam esse obligationem, nisi stipulatori diuersitas responsionis | |
| ilico placuerit: tunc enim alia stipulatio contracta esse uidetur. Si stipulanti mihi 'decem' | 4.1 |
| tu 'uiginti' respondeas, non esse contractam obligationem nisi in decem constat. ex con- | |
| trario quoque si me 'uiginti' interrogante tu 'decem' respondeas, obligatio nisi in decem | |
| non erit contracta: licet enim oportet congruere summam, attamen manifestissimum est | |
| uiginti et decem inesse. Sed si mihi Pamphilum stipulanti tu Pamphilum et Stichum spo- | 5.1 |
| ponderis, Stichi adiectionem pro superuacuo habendam puto: nam si tot sunt stipulationes, | |
| quot corpora, duae sunt quodammodo stipulationes, una utilis, alia inutilis, neque uitiatur | |
| utilis per hanc inutilem. Eadem an alia lingua respondeatur, nihil interest. proinde si quis | 6.1 |
| Latine interrogauerit, respondeatur ei Graece, dummodo congruenter respondeatur, obligatio | |
| constituta est: idem per contrarium. sed utrum hoc usque ad Graecum sermonem tantum | |
| protrahimus an uero et ad alium, Poenum forte uel Assyrium uel cuius alterius linguae, | |
| dubitari potest. et scriptura Sabini, sed et uerum patitur, ut omnis sermo contineat uer- | 5 |
| borum obligationem, ita tamen, ut uterque alterius linguam intellegat siue per se siue per | |
| uerum interpretem. | |
| Paulus libro duodecimo ad Sabinum. Stipulationum quaedam in dando, | 2.pr.1 |
| quaedam in faciendo consistunt. Et harum omnium quaedam partium praestationem re- | 1.1 |
| cipiunt, ueluti cum decem dari stipulamur: quaedam non recipiunt, ut in his, quae natura | |
| diuisionem non admittunt, ueluti cum uiam iter actum stipulamur: quaedam partis quidem | |
| dationem natura recipiunt, sed nisi tota dantur, stipulationi satis non fit, ueluti cum ho- | |
| minem generaliter stipulor aut lancem aut quodlibet uas: nam si Stichi pars soluta sit, | 5 |
| nondum in ulla parte stipulationis liberatio nata est, sed aut statim repeti potest aut in | |
| pendenti est, donec alius detur. eiusdem condicionis est haec stipulatio: 'Stichum aut Pam- | |
| philum dari?' Ex his igitur stipulationibus ne heredes quidem pro parte soluendo liberari | 2.1 |
| possunt, quamdiu non eandem rem omnes dederint: non enim ex persona heredem con- | |
| dicio obligationis immutatur. et ideo si diuisionem res promissa non recipit, ueluti uia, | |
| heredes promissoris singuli in solidum tenentur: sed quo casu unus ex heredibus solidum | |
| praestiterit, repetitionem habebit a coherede familiae erciscundae iudicio. ex quo quidem | 5 |
| accidere Pomponius ait, ut et stipulatoris uiae uel itineris heredes singuli in solidum ha- | |
| beant actionem: sed quidam hoc casu extingui stipulationem putant, quia per singulos ad- | |
| quiri seruitus non potest: sed non facit inutilem stipulationem difficultas praestationis. Si | 3.1 |
| tamen hominem stipulatus cum uno ex heredibus promissoris egero, pars dumtaxat cete- | |
| rorum obligationi supererit, ut et solui potest. idemque est, si uni ex heredibus accepto | |
| latum sit. Idemque est in ipso promissore et fideiussoribus eius, quod diximus in heredibus. | 4.1 |
| Item si in facto sit stipulatio, ueluti si ita stipulatus fuero: 'per te non fieri neque per | 5.1 |
| heredem tuum, quo minus mihi ire agere liceat?' et unus ex pluribus heredibus prohi- | |
| buerit, tenentur quidem et coheredes eius, sed familiae erciscundae iudicio ab eo repetent | |
| quod praestiterint. hoc et Iulianus et Pomponius probant. Contra autem si stipulator de- | 6.1 |
| cesserit, qui stipulatus erat sibi heredique suo agere licere, et unus ex heredibus eius | |
| prohibeatur, interesse dicemus, utrum in solidum committatur stipulatio an pro parte eius, | |
| qui prohibitus est. nam si poena stipulationi adiecta sit, in solidum committetur, sed qui | |
| non sunt prohibiti, doli mali exceptione summouebuntur: si uero poena nulla posita sit, | 5 |
| tunc pro parte eius tantum qui prohibitus est committetur stipulatio. | |
| Ulpianus libro quadragensimo nono ad Sabinum. Idem iuris est et in illa | 3.pr.1 |
| stipulatione: 'mihi heredique meo habere licere?' Sed haec differentia illam habet ratio- | 1.1 |
| nem, quod, ubi unus ex heredibus prohibetur, non potest coheres ex stipulatu agere, cuius | |
| nihil interest, nisi poena subiecta sit: nam poena subiecta efficit, ut omnibus committatur, | |
| quia hic non quaerimus, cuius intersit. enimuero ubi unus ex heredibus prohibet, omnes | |
| tenentur heredes: interest enim prohibiti a nemine prohiberi. | 5 |
| Paulus libro duodecimo ad Sabinum. Eadem dicemus et si dolum abesse | 4.pr.1 |
| a te heredeque tuo stipulatus sim et aut promissor aut stipulator pluribus heredibus relictis | |
| decesserit. Cato libro quinto decimo scribit poena certae pecuniae promissa, si quid aliter | 1.1 |
| factum sit, mortuo promissore si ex pluribus heredibus unus contra quam cautum sit fecerit, | |
| aut ab omnibus heredibus poenam committi pro portione hereditaria aut ab uno pro por- | |
| tione sua: ab omnibus, si id factum, de quo cautum est, indiuiduum sit, ueluti 'iter fieri', | |
| quia quod in partes diuidi non potest, ab omnibus quodammodo factum uideretur: at si | 5 |
| de eo cautum sit, quod diuisionem recipiat, ueluti 'amplius non agi', tum eum heredem, | |
| qui aduersus ea fecit, pro portione sua solum poenam committere. differentiae hanc esse | |
| rationem quod in priore casu omnes commississe uidentur, quod nisi in solidum peccari | |
| non poterit, illam stipulationem 'per te non fieri, quo minus mihi ire agere liceat?' sed | |
| uideamus, ne non idem hic sit, sed magis idem, quod in illa stipulatione 'Titium heredem- | 10 |
| que eius ratum habiturum': nam hac stipulatione et solus tenebitur, qui non habuerit ra- | |
| tum, et solus aget, a quo fuerit petitum: idque et Marcello uidetur, quamuis ipse dominus | |
| pro parte ratum habere non potest. Si is, qui duplam stipulatus est, decesserit pluribus | 2.1 |
| heredibus relictis, unusquisque ob euictionem suae partis pro portione sua habebit actio- | |
| nem. idemque est in stipulatione quoque fructuaria et damni infecti et ex operis noui | |
| nuntiatione: restitui tamen opus ex operis noui nuntiatione pro parte non potest. haec | |
| utilitatis causa ex parte stipulatorum recepta sunt: ipsi autem promissori pro parte neque | 5 |
| restitutio neque defensio contingere potest. | |
| Pomponius libro uicensimo sexto ad Sabinum. Stipulationum aliae | 5.pr.1 |
| iudiciales sunt, aliae praetoriae, aliae conuentionales, aliae communes praetoriae et iudi- | |
| ciales. iudiciales sunt dumtaxat, quae a mero iudicis officio proficiscuntur, ueluti | |
| de dolo cautio: praetoriae, quae a mero praetoris officio proficiscuntur, ueluti | |
| damni infecti. praetorias autem stipulationes sic audiri oportet, ut in his contineantur | 5 |
| etiam aediliciae: nam et hae ab iurisdictione ueniunt. conuentionales sunt, quae | |
| ex conuentione reorum fiunt, quarum totidem genera sunt, quot paene dixerim rerum con- | |
| trahendarum: nam et ob ipsam uerborum obligationem fiunt et pendent ex negotio con- | |
| tracto. communes sunt stipulationes ueluti rem saluam fore pupilli: nam et prae- | |
| tor iubet rem saluam fore pupillo caueri et interdum iudex, si aliter expediri haec res | 10 |
| non potest: item duplae stipulatio uenit ab iudice aut ab aedilis edicto. Stipulatio | 1.1 |
| autem est uerborum conceptio, quibus is qui interrogatur daturum facturumue se quod | |
| interrogatus est responderit. Satis acceptio est stipulatio, quae ita obligat promissorem, | 2.1 |
| ut adpromissores quoque ab eo accipiantur, id est qui idem promittunt. Satis autem acci- | 3.1 |
| pere dictum est eodem modo, quo satis facere: nam quia id, quo quis contentus erat, ei | |
| praestabatur, satis fieri dictum est: et similiter quia tales, quibus contentus quis futurus | |
| esset, ita dabantur, ut uerbis obligarentur, satis accipi dictum est. Si sortem promiseris | 3a.1 |
| et, si ea soluta non esset, poenam: etiamsi unus ex heredibus tuis portionem suam ex | |
| sorte soluerit, nihilo minus poenam committet, donec portio coheredis soluatur. Idemque | 4.1 |
| est de poena ex compromisso, si unus paruerit, alter non paruerit sententiae iudicis: sed | |
| a coherede ei satisfieri debet. nec enim aliud in his stipulationibus sine iniuria stipulatoris | |
| constitui potest. | |
| Ulpianus libro primo ad Sabinum. Is, cui bonis interdictum est, stipulando | 6.pr.1 |
| sibi adquirit, tradere uero non potest uel promittendo obligari: et ideo nec fideiussor pro | |
| eo interuenire poterit, sicut nec pro furioso. | |
| Idem libro sexto ad Sabinum. Impossibilis condicio cum in faciendum con- | 7.pr.1 |
| cipitur, stipulationibus obstat: aliter atque si talis condicio inseratur stipulationi 'si in | |
| caelum non ascenderit': nam utilis et praesens est et pecuniam creditam continet. | |
| Paulus libro secundo ad Sabinum. In illa stipulatione: 'si kalendis Stichum | 8.pr.1 |
| non dederis, decem dare spondes?' mortuo homine quaeritur, an statim ante kalendas agi | |
| possit. Sabinus Proculus exspectandum diem actori putant, quod est uerius: tota enim | |
| obligatio sub condicione et in diem collata est et licet ad condicionem committi uideatur, | |
| dies tamen superest. sed cum eo, qui ita promisit: 'si intra kalendas digito caelum non | 5 |
| tetigerit', agi protinus potest. haec et Marcellus probat. | |
| Pomponius libro secundo ad Sabinum. Si Titius et Seius separatim ita sti- | 9.pr.1 |
| pulati essent: 'fundum illum, si illi non dederis, mihi dare spondes?', finem dandi alteri | |
| fore, quoad iudicium acciperetur, et ideo occupantis fore actionem. | |
| Idem libro tertio ad Sabinum. Hoc iure utimur, ut ex hac stipulatione: | 10.pr.1 |
| 'si Lucius Titius ante kalendas Maias in Italiam non uenerit, decem dare spondes?' non | |
| ante peti quicquam possit, quam exploratum sit ante eam diem in Italiam uenire Titium | |
| non posse neque uenisse, siue uiuo siue mortuo id acciderit. | |
| Paulus libro secundo ad Sabinum. Filius dum in ciuitate est si stipuletur, | 11.pr.1 |
| patri reuerso ab hostibus uidetur adquisisse. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Si ita stipulatus fuero: 'decem aut | 12.pr.1 |
| quinque dari spondes?', quinque debentur: et si ita: 'kalendis Ianuariis uel Februariis | |
| dari spondes?', perinde est, quasi 'kalendis Februariis' stipulatus sim. | |
| Ulpianus libro nono decimo ad Sabinum. Qui 'ante kalendas proximas' | 13.pr.1 |
| stipuletur, similis est ei, qui 'kalendis' stipulatur. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Si ita stipulatus essem abs te 'domum | 14.pr.1 |
| aedificari?' uel heredem meum damnauero insulam aedificare, Celso placet non ante agi | |
| posse ex ea causa, quam tempus praeterisset, quo insula aedificari posset: nec fideiussores | |
| dati ante diem tenebuntur: | |
| Idem libro uicensimo septimo ad Sabinum. et ideo haesitatur, si aliqua pars insulae | 15.pr.1 |
| facta sit, deinde incendio consumpta sit, an integrum tempus computandum sit rursus ad | |
| aedificandam insulam an uero reliquum dumtaxat exspectandum quod deerat. et uerius | |
| est, ut integrum ei detur. | |
| Idem libro sexto ad Sabinum. Si Stichum aut Pamphilum | 16.pr.1 |
| mihi debeas et alter ex eis meus factus sit ex aliqua causa, reliquum debetur mihi a te. | |
| Stipulatio huiusmodi 'in annos singulos' una est et incerta et perpetua, non quemadmodum | 1.1 |
| simile legatum morte legatarii finiretur. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum. Stipulatio non ualet in rei | 17.pr.1 |
| promittendi arbitrium collata condicione. | |
| Pomponius libro decimo ad Sabinum. Qui bis idem promittit, ipso iure | 18.pr.1 |
| amplius quam semel non tenetur. | |
| Idem libro quinto decimo ad Sabinum. Si stipulatio facta fuerit: | 19.pr.1 |
| 'si culpa tua diuortium factum fuerit, dari?', nulla stipulatio est, quia contenti esse debe- | |
| mus poenis legum comprehensis: nisi si et stipulatio tantundem habeat poenae, quanta | |
| lege sit comprehensa. | |
| Ulpianus libro trigesimo quarto ad Sabinum. Huiusmodi stipulationes non | 20.pr.1 |
| sunt inutiles: 'quod tibi Titius debet, cum debitor esse desierit, dare spondes?' nam ualet | |
| stipulatio quasi sub quauis alia condicione concepta. | |
| Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum. Si diuortio | 21.pr.1 |
| facto ea, quae nihil in dote habeat, dotis nomine centum dari stipuletur, uel quae centum | |
| dumtaxat habeat, ducenta dotis nomine dari stipuletur: Proculus ait, si ducenta stipuletur | |
| quae centum habeat, sine dubio centum quidem in obligationem uenire, alia autem centum | |
| actione de dote deberi. dicendum itaque est, etiamsi nihil sit in dote, centum tamen uenire | 5 |
| in stipulatione<m>, sicuti, cum filiae uel matri uel sorori uel alii cuilibet dotis nomine lega- | |
| retur, utile legatum esset. | |
| Paulus libro nono ad Sabinum. Si id quod aurum putabam, cum aes esset, | 22.pr.1 |
| stipulatus de te fuero, teneberis mihi huius aeris nomine, quoniam in corpore consenseri- | |
| mus: sed ex doli mali clausula tecum agam, si sciens me fefelleris. | |
| Pomponius libro nono ad Sabinum. Si ex legati causa aut ex stipulatu | 23.pr.1 |
| hominem certum mihi debeas, non aliter post mortem eius tenearis mihi, quam si per te | |
| steterit, quo minus uiuo eo eum mihi dares: quod ita fit, si aut interpellatus non dedisti | |
| aut occidisti eum. | |
| Paulus libro nono ad Sabinum. Sed si ex stipulatu Stichum debeat pu- | 24.pr.1 |
| pillus, non uidebitur per eum mora fieri, ut mortuo eo teneatur, nisi si tutore auctore aut | |
| solus tutor interpelletur. | |
| Pomponius libro uicesimo ad Sabinum. Si dari stipuler id quod mihi iam | 25.pr.1 |
| ex stipulatu debeatur, cuius stipulationis nomine exceptione tutus sit promissor, obligabitur | |
| ex posteriore stipulatione, quia superior quasi nulla sit exceptione obstante. | |
| Ulpianus libro quadragesimo secundo ad Sabinum. Generaliter nouimus | 26.pr.1 |
| turpes stipulationes nullius esse momenti: | |
| Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum. ueluti si quis homicidium | 27.pr.1 |
| uel sacrilegium se facturum promittat. sed et officio quoque praetoris continetur ex huius- | |
| modi obligationibus actionem denegari. Si stipulatus hoc modo fuero: 'si intra biennium | 1.1 |
| Capitolium non ascenderis, dari?', non nisi praeterito biennio recte petam. | |
| Paulus libro decimo ad Sabinum. Si rem tradi stipulamur, non intellegi- | 28.pr.1 |
| mur proprietatem eius dari stipulatori, sed tantum tradi. | |
| Ulpianus libro quadragensimo sexto ad Sabinum. Scire debemus in stipu- | 29.pr.1 |
| lationibus tot esse stipulationes, quot summae sunt, totque esse stipulationes, quot species | |
| sunt. secundum quod euenit, ut mixta una summa uel specie, quae non fuit in praece- | |
| denti stipulatione, non fiat nouatio, sed efficit duas esse stipulationes. quamuis autem | |
| placuerit tot esse stipulationes, quot summae, totque esse stipulationes quot res: tamen | 5 |
| si pecuniam quis, quae in conspectu est, stipulatus sit, uel aceruum pecuniae, non tot | |
| s<u>nt stipulationes, quot nummorum corpora, sed una stipulatio: nam per singulos denarios | |
| singulas esse stipulationes absurdum est. stipulationem quoque legatorum constat unam | |
| esse, quamuis plura corpora sint uel plura legata. sed et familiae uel omnium seruorum | |
| stipulatio una est. itemque quadrigae aut lecticariorum stipulatio una est. at si quis illud | 10 |
| et illud stipulatus sit, tot stipulationes sunt, quot corpora. Si a fure hominem sim stipu- | 1.1 |
| latus, quaesitum est, an stipulatio ualeat. mouet quaestionem, quod stipulatus hominem | |
| plerumque meum uideor: non ualet autem huiusmodi stipulatio, ubi quis rem suam stipu- | |
| latus est. et constat, si quidem ita stipulatus sim: 'quod ex causa condictionis dare | |
| facere oportet?', stipulationem ualere: si uero hominem dari stipulatus fuero, nullius mo- | 5 |
| menti esse stipulationem. quod si postea sine mora decessisse proponatur seruus, non | |
| teneri furem condictione Marcellus ait: quamdiu enim uiuit, condici poterit, at si decessisse | |
| proponatur, in ea condicione est, ut euanescat condictio propter stipulationem. | |
| Idem libro quadragesimo septimo ad Sabinum. Sciendum est generaliter, quod si quis | 30.pr.1 |
| se scripserit fideiussisse, uideri omnia sollemniter acta. | |
| Pomponius libro uicesimo quarto ad Sabinum. Si rem meam sub condicione | 31.pr.1 |
| stipuler, utilis est stipulatio, si condicionis existentis tempore mea non sit. | |
| Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Si in nomine serui, | 32.pr.1 |
| quem stipularemur dari, erratum fuisset, cum de corpore constitisset, placet stipulationem | |
| ualere. | |
| Pomponius libro uicensimo quinto ad Sabinum. Si Stichus certo die dari | 33.pr.1 |
| promissus ante diem moriatur, non tenetur promissor. | |
| Ulpianus libro quadragensimo octauo ad Sabinum. Multum interest, utrum | 34.pr.1 |
| ego stipuler rem, cuius commercium habere non possum, an quis promittat: si stipuler | |
| rem, cuius commercium non habeo, inutilem esse stipulationem placet: si quis promittat, | |
| cuius non commercium habet, ipsi nocere, non mihi. | |
| Paulus libro duodecimo ad Sabinum. Si stipulor, ut id fiat, quod natura | 35.pr.1 |
| fieri non concedit, non magis obligatio consistit, quam cum stipulor ut detur quod dari | |
| non potest: nisi per quem stetit, quo minus facere id possit. Item quod leges fieri pro- | 1.1 |
| hibent, si perpetuam causam seruaturum est, cessat obligatio, ueluti si sororem nupturam | |
| sibi aliquis stipuletur: quamquam etiamsi non sit perpetua causa, ut reccidit in sorore | |
| adoptiua, idem dicendum sit, quia statim contra mores sit. Si in locando conducendo, | 2.1 |
| uendendo emendo ad interrogationem quis non responderit, si tamen consentitur in id, | |
| quod responsum est, ualet quod actum est, quia hi contractus non tam uerbis quam con- | |
| sensu confirmantur. | |
| Ulpianus libro quadragensimo octauo ad Sabinum. Si quis, cum aliter | 36.pr.1 |
| eum conuenisset obligari, aliter per machinationem obligatus est, erit quidem suptilitat<e> | |
| iuris obstrictus, sed doli exceptione uti potest: quia enim per dolum obligatus est, com- | |
| petit ei exceptio. idem est et si nullus dolus intercessit stipulantis, sed ipsa res in se do- | |
| lum habet: cum enim quis petat ex ea stipulatione, hoc ips<o> dolo facit, quod petit. | 5 |
| Paulus libro duodecimo ad Sabinum. Si certos nummos, puta qui in area | 37.pr.1 |
| sint, stipulatus sim et hi sine culpa promissoris perierint, nihil nobis debetur. | |
| Ulpianus libro quadragensimo nono ad Sabinum. Stipulatio ista: 'habere | 38.pr.1 |
| licere spondes?' hoc continet, ut liceat habere, nec per quemquam omnino fieri, quo minus | |
| nobis habere liceat. quae res facit, ut uideatur reus promisisse per omnes futurum, ut | |
| tibi habere liceat: uidetur igitur alienum factum promisisse, nemo autem alienum factum | |
| promittendo obligatur, et ita utimur. sed se obligat, ne ipse faciat, quo minus habere | 5 |
| liceat: obligatur etiam, ne heres suus faciat uel quis ceterorum successorum efficiat, ne | |
| habere liceat. Sed si quis promittat per alium non fieri, praeter heredem suum dicendum | 1.1 |
| est inutiliter eum promittere factum alienum. At si quis uelit factum alienum promittere, | 2.1 |
| poenam uel quanti ea res sit potest promittere. sed quatenus habere licere uidebitur? | |
| si nemo controuersiam faciat, hoc est neque ipse reus, neque heredes eius heredumue | |
| successores. Si quis forte non de proprietate, sed de possessione nuda controuersiam | 3.1 |
| fecerit uel de usu fructu uel de usu uel de quo alio iure eius, quod distractum est, palam | |
| est committi stipulationem: habere enim non licet ei, cui aliquid minuitur ex iure quod | |
| habuit. Quaesitum est, utrum propriam demum rem an et alienam promittere possit | 4.1 |
| habere licere. et magis est, ut et alien<a> promitti possit: quae res ita effectum habebit, | |
| si propria esse promissoris coeperit. quare si perseuerauerit aliena, dicendum erit stipula- | |
| tionem non committi, nisi poena adiecta sit, cum neque per eum neque per successorem | |
| eius quicquam factum sit. Sicut autem ex parte rei successores eius cum ipso tenentur, | 5.1 |
| ita etiam ex parte <a>ctoris committitur stipulatio ipsi stipulatori ceterisque, quicumque ei | |
| succedunt, scilicet si rem ipsi habere non licuerit. ceterum si alii habere non licuit, | |
| certo certius est non committi stipulationem, et nihil intererit, utrum ita stipuler 'habere | |
| licere' an 'mihi habere licere'. Hi, qui sunt in aliena potestate, his, in quorum sunt potes- | 6.1 |
| tate, habere licere stipulari possunt ea ratione, qua cetera quoque his possunt stipulari. | |
| sed si seruus fuerit stipulatus sibi habere, quaesitum est, an recte stipulatus uideatur. | |
| et ait Iulianus libro quinquagensimo secundo digestorum si seruus stipuletur sibi habere | |
| licere aut per se non fieri, quo minus habere stipulatori liceat, promittat: stipulatio, in- | 5 |
| quit, non committitur, quamuis auferri res ei et ips<e> auferre eandem possit: non enim | |
| factum, sed ius in hac stipulatione uertitur. cum uero stipulatur per promissorem non | |
| fieri, quo minus sibi ire agere liceat, non ius stipulationis, inquit, sed factum uersatur. | |
| sed uidetur mihi, licet iuris uerba contineat haec stipulatio 'habere licere', tamen sic esse | |
| accipiendam, ut in seruo et in filio familias uideatur actum esse de possessione retinenda | 10 |
| aut non auferenda et uires habeat stipulatio. Haec quoque stipulatio: 'possidere mihi | 7.1 |
| licere spondes?' utilis est: quam stipulationem seruus an possit utiliter in suam personam | |
| concipere, uideamus. sed quamuis ciuili iure seruus non possideat, tamen ad possessionem | |
| naturalem hoc referendum est, et ideo dubitari non oportet, quin et seruus recte ita sti- | |
| puletur. Plane si 'tenere sibi licere' stipulatus sit seruus, utilem esse stipulationem con- | 8.1 |
| uenit: licet enim possidere ciuiliter non possint, tenere tamen eos nemo dubitat. 'Habere' | 9.1 |
| dupliciter accipitur: nam et eum habere dicimus, qui rei dominus est et eum, qui dominus | |
| quidem non est, sed tenet: denique habere rem apud nos depositam solemus dicere. | |
| Si quis ita stipulatus fuerit 'uti frui sibi licere', ad heredem ista stipulatio non | 10.1 |
| pertinet. Sed et si non addiderit 'sibi', non puto stipulationem de usu fructu ad heredem | 11.1 |
| transire, eoque iure utimur. Sed si quis uti frui licere sibi heredique suo stipulatus sit, | 12.1 |
| uideamus, an heres ex stipulatu agere possit. et putem posse, licet diuersi sint fructus: | |
| nam et si ire agere stipuletur sibi heredique suo licere, idem probauerimus. Si quis do- | 13.1 |
| lum malum promissoris heredisque eius abesse uelit, sufficere 'abesse afuturumque esse' | |
| stipulari: si uero de plurium dolo cauere uelit, necessarium esse adici: 'cui rei dolus | |
| malus non abest, non afuerit, quanti ea res erit, tantam pecuniam dari spondes?' Suae | 14.1 |
| personae adiungere quis heredis personam potest. Sed et adoptiui patris persona coniungi | 15.1 |
| poterit. Inter incertam certamque diem discrimen esse ex eo quoque apparet, quod certa | 16.1 |
| die promissum uel statim dari potest: totum enim medium tempus ad soluendum liberum | |
| promissori relinquitur: at qui promisit 'si aliquid factum sit' uel 'cum aliquid factum sit', | |
| nisi cum id factum fuerit, dederit, non uidebitur fecisse quod promisit. Alteri | 17.1 |
| stipulari nemo potest, praeterquam si seruus domino, filius patri stipuletur: inuentae sunt | |
| enim huiusmodi obligationes ad hoc, ut unusquisque sibi adquirat quo<d> sua interest: ce- | |
| terum ut alii detur, nihil interest mea. plane si uelim hoc facere, poenam stipulari con- | |
| ueniet, ut, si ita factum non sit, ut comprehensum est, committetur stipulatio etiam ei, | 5 |
| cuius nihil interest: poenam enim cum stipulatur quis, non illud inspicitur, quid intersit, | |
| sed quae sit quantitas quaeque condicio stipulationis. In stipulationibus cum | 18.1 |
| quaeritur, quid actum sit, uerba contra stipulatorem interpretanda sunt. Eum, | 19.1 |
| qui dicat: 'mihi decem et Titio decem', eadem decem, non alia decem dicere credendum | |
| est. Si stipuler alii, cum mea interesset, uideamus, an stipulatio committetur. | 20.1 |
| et ait Marcellus stipulationem ualere in specie huiusmodi. is, qui pupilli tutelam admini- | |
| strare coeperat, cessit administratione contutori suo et stipulatus est rem pupilli saluam | |
| fore. ait Marcellus posse defendi stipulationem ualere: interest enim stipulatoris fieri quod | |
| stipulatus est, cum obligatus futurus esset pupillo, si aliter res cesserit. Si quis in- | 21.1 |
| sulam faciendam promiserit aut conduxerit, deinde ab aliquo insulam stipulatori fieri stipu- | |
| latus sit: aut si quis, cum promisisset Titio fundum Maeuium daturum aut, si is non | |
| dedisset, poenam se daturum, stipulatus a Maeuio fuerit fundum Titio datu iri: item si quis | |
| id locauerit faciendum quod ipse conduxerit: constat habere eum utilem ex locato actio- | 5 |
| nem. Si quis ergo stipulatus fuerit, cum sua interesset ei dari, in ea erit causa, ut ualeat | 22.1 |
| stipulatio. Unde et si procuratori meo dari stipulatus sum, stipulatio uires ha- | 23.1 |
| bebit: et si creditori meo, quia interest mea, ne uel poena committatur uel praedia distra- | |
| hantur, quae pignori data erant. Si quis ita stipulatus fuerit: 'illum sistas?', | 24.1 |
| nulla causa est, cur non obligatio constat. Aedem sacram uel locum religiosum aedificari | 25.1 |
| stipulari possumus: alioquin nec ex locato agere possumus. | |
| Paulus libro duodecimo ad Sabinum. Dominus seruo stipulando sibi adquirit: sed et | 39.pr.1 |
| pater filio, secundum quod leges permittunt. | |
| Pomponius libro uicensimo septimo ad Sabinum. Si filius meus seruo meo | 40.pr.1 |
| stipuletur, adquiritur mihi. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo ad Sabinum. Eum, qui 'kalendis Ianuariis' | 41.pr.1 |
| stipulatur, si adiciat 'primis' uel 'proximis', nullam habere dubitationem palam est: sed et | |
| si dicat 'secundis' uel 'tertiis' uel quibus aliis, aeque dirimit quaestionem. si autem non | |
| addat quibus Ianuariis, facti quaestionem inducere, quid forte senserit, hoc est quid inter | |
| eos acti sit (utique enim hoc sequimur quod actum est), easque adsumemus. si autem non | 5 |
| appareat, dicendum est quod Sabinus, primas kalendas Ianuarias spectandas. plane si ipsa | |
| die kalendarum quis stipulationem interponat, quid sequemur? et puto actum uideri de | |
| sequentibus kalendis. Quotiens autem in obligationibus dies non ponitur, prae- | 1.1 |
| senti die pecunia debetur, nisi si locus adiectus spatium temporis inducat, quo illo possit | |
| perueniri, uerum dies adiectus efficit, ne praesenti die pecunia debeatur: ex quo ap- | |
| paret diei adiectionem pro reo esse, non pro stipulatore. Idem in idibus etiam et nonis | 2.1 |
| probandum est et generaliter in omnibus diebus. | |
| Pomponius libro uicensimo septimo ad Sabinum. Qui 'hoc anno' | 42.pr.1 |
| aut 'hoc mense' dari stipulatus sit, nisi omnibus partibus praeteritis anni uel mensis non | |
| recte petet. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo ad Sabinum. Si quis arbitratu puta Lucii | 43.pr.1 |
| Titii restitui sibi stipulatus est, deinde ipse stipulator moram fecerit, quo minus arbitretur | |
| Titius: promissor quasi moram fecerit, non tenetur. quid ergo si ipse, qui arbitrari debuit, | |
| moram fecerit? magis probandum est a persona non esse recedendum eius, cuius arbitrium | |
| insertum est. | 5 |
| Paulus libro duodecimo ad Sabinum. Et ideo, si omnino non arbitretur, nihil | 44.pr.1 |
| ualet stipulatio, adeo ut, etsi poena adiecta sit, ne ipsa quidem committatur. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo ad Sabinum. Quodcumque stipulatur is, qui | 45.pr.1 |
| in alterius potestate est, pro eo habetur, ac si ipse esset stipulatus. Sicuti cum morietur | 1.1 |
| quis stipulari potest, ita etiam hi, qui subiecti sunt alienae potestati, cum morientur stipu- | |
| lari possunt. Si ita quis stipulatus sit: 'post mortem meam filiae meae dari?' uel ita: | 2.1 |
| 'post mortem filiae meae mihi dari?', utiliter erit stipulatus: sed primo casu filiae utilis | |
| actio competit, licet heres ei non existat. Non solum ita stipulari possumus: 'cum morieris', | 3.1 |
| sed etiam: 'si morieris': nam sicuti inter haec nihil interest 'cum ueneris' aut 'si ueneris', | |
| ita nec ibi interest 'si morieris' et 'cum morieris'. Filius patri dari stipulari uidetur, etsi | 4.1 |
| hoc non adiciat. | |
| Paulus libro duodecimo ad Sabinum. 'Centensimis kalendis dari' utiliter | 46.pr.1 |
| stipulamur, quia praesens obligatio est, in diem autem dilata solutio. Id autem, quod in | 1.1 |
| facto est, in mortis tempus conferri non potest, ueluti: 'cum morieris, Alexandriam uenire | |
| spondes?' Si ita stipulatus fuero 'cum uolueris', quidam inutilem esse stipulationem aiunt, | 2.1 |
| alii ita inutilem, si antequam constituas, morieris, quod uerum est. Illam autem stipula- | 3.1 |
| tionem 'si uolueris, dari?' inutilem esse constat. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo ad Sabinum. Qui sic stipulatur: 'quod te | 47.pr.1 |
| mihi illis kalendis dare oportet, id dare spondes?' uidetur non hodie stipulari, sed sua die, | |
| hoc est kalendis. | |
| Ulpianus libro uicensimo sexto ad edictum. Si decem 'cum petiero' dari | 48.pr.1 |
| fuero stipulatus, admonitionem magis quandam, quo celerius reddantur et quasi sine mora, | |
| quam condicionem habet stipulatio: et ideo licet decessero priusquam petiero, non uidetur | |
| defecisse condicio. | |
| Paulus libro trigensimo septimo ad edictum. Cum filius familias Stichum | 49.pr.1 |
| dari spoponderit et, cum per eum staret, quo minus daret, decessit Stichus, datur in patrem | |
| de peculio actio, quatenus maneret filius ex stipulatu obligatus. at si pater in mora fuit, | |
| non tenebitur filius, sed utilis actio in patrem danda est. quae omnia et in fideiussoris | |
| persona dicuntur. Si stipulatus sim 'per te non fieri, quo minus mihi ire agere liceat' et | 1.1 |
| fideiussorem accepero: si per fideiussorem steterit, neuter tenetur, si per promissorem, | |
| uterque. In hac stipulatione: 'neque per te neque per heredem tuum fieri?' per heredem | 2.1 |
| uidetur fieri, quamuis absit et ignoret et ideo non facit, quod fieri ex stipulatu oportet. | |
| non uidetur autem per pupillum stetisse ex huiusmodi stipulatione, si pupillus heres erit. | |
| Si promissor hominis ante diem, in quem promisserat, interpellatus sit et seruus decesserit, | 3.1 |
| non uidetur per eum stetisse. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo ad edictum. In illa stipulatione: 'per te non | 50.pr.1 |
| fieri?' non hoc significatur nihil te facturum, quo minus facere possis, sed curaturum, ut | |
| facere possis. Item stipulatione emptae hereditatis: 'quanta pecunia ad te peruenerit do- | 1.1 |
| loue malo tuo factum est eritue, quo minus perueniat' nemo dubitabit quin teneatur, qui | |
| id egit ne quid ad se perueniret. | |
| Idem libro quinquagensimo primo ad edictum. Is, qui alienum seruum pro- | 51.pr.1 |
| misit, perducto eo ad libertatem ex stipulatu actione non tenetur: sufficit enim, si dolo | |
| culpaue careat. | |
| Idem libro septimo disputationum. In conuentionalibus stipulationibus con- | 52.pr.1 |
| tractui formam contrahentes dant. enimuero praetoriae stipulationes legem accipiunt de | |
| mente praetoris qui eas proposuit: denique praetoriis stipulationibus nihil immutare licet | |
| neque addere neque detrahere. Si quis uacuam possessionem tradi promiserit, non nudum | 1.1 |
| factum haec stipulatio continebit, sed causam bonorum. | |
| Iulianus libro sexto decimo digestorum. Stipulationes commodissimum est | 53.pr.1 |
| ita componere, ut, quaecumque specialiter comprehendi possint, contineantur, doli autem | |
| clausula ad ea pertineat, quae in praesentia occurrere non possint et ad incertos casus | |
| pertinent. | |
| Idem libro uicensimo secundo digestorum. In stipulationibus alias species, | 54.pr.1 |
| alias genera deducuntur. cum species stipulamur, necesse est inter dominos et inter he- | |
| redes ita diuidi stipulationem, ut partes corporum cuique debebuntur. quotiens autem | |
| genera stipulamur, numero fit inter eos diuisio: ueluti cum Stichum et Pamphilum quis | |
| stipulatus duos heredes aequis partibus reliquit, necesse est utrique partem dimidiam Stichi | 5 |
| et Pamphili deberi: si idem duos homines stipulatus fuisset, singuli homines heredibus eius | |
| deberentur. Operarum stipulatio similis est his stipulationibus, in quibus genera compre- | 1.1 |
| henduntur: et ideo diuisio eius stipulationis non in partes operarum, sed in numerum cedit. | |
| quod si unam operam seruus communis stipulatus fuerit, necesse est utrique dominorum | |
| partem operae tantam, quantam in seruo habuerit, petere. solutio autem eius obligationis | |
| expeditissima est, si aestimationem operae malit libertus offerre aut si consentiant patroni, | 5 |
| ut is communiter operae edantur. | |
| Idem libro trigensimo sexto digestorum. Cum quis sibi aut Titio dari stipu- | 55.pr.1 |
| latus est, soli Titio, non etiam successoribus eius recte soluitur. | |
| Idem libro quinquagensimo secundo digestorum. Eum, qui ita stipulatur: 'mihi et Titio | 56.pr.1 |
| decem dare spondes?' uero similius est semper una decem communiter sibi et Titio stipu- | |
| lari, sicuti qui legat Titio et Sempronio, non aliud intellegitur quam una decem commu- | |
| niter duobus legare. 'Te et Titium heredem tuum decem da- | 1.1 |
| turum spondes?' Titii persona superuacua comprehensa est: siue enim solus heres exsti- | |
| terit, in solidum tenebitur, siue pro parte, eodem modo, quo ceteri coheredes eius, obliga- | |
| bitur. et quamuis conuenisse uideatur, ne ab alio herede quam a Titio peteretur, | |
| tamen inutile pactum conuentum coheredibus eius erit. Qui sibi aut filio suo dari stipu- | 2.1 |
| latur, manifeste personam filii in hoc complectitur, ut ei recte soluatur: neque interest, | |
| sibi aut extraneo cuilibet, an sibi aut filio suo quis stipuletur: quare uel manent<i> in pote- | |
| state uel emancipato filio recte soluitur. neque ad rem pertinet, quod qui filio suo dari | |
| stipulatur, sibi adquirit, quia coniuncta sua persona stipulator efficit, ut non adquirendae | 5 |
| obligationis gratia, sed solutionis causa personam filii adprehendisse intellegatur. Quod si | 3.1 |
| soli filio suo, qui in potestate sua sit, dari quis stipulatus sit, non recte filio soluetur, quia | |
| filii persona obligationi magis quam solutioni applicatur. Qui ita stipulatur: 'decem, quoad | 4.1 |
| uiuam, dari spondes?', confestim decem recte dari petit: sed heres eius exceptione pacti | |
| conuenti summouendus est: nam stipulatorem id egisse, ne heres eius peteret, palam est, | |
| quemadmodum is, qui usque in kalendas dari stipulatur, potest quidem etiam post kalen- | |
| das petere, sed exceptione pacti summouetur. nam et heres eius, cui seruitus praedii ita | 5 |
| concessa est, ut, quoad uiueret, ius eundi haberet, pacti conuenti exceptione submouebitur. | |
| Qui ita stipulatur: 'ante kalendas proximas dari spondes?' nihil differt ab eo, qui 'kalendis | 5.1 |
| dari' stipulatur. Qui proprietatem sine usu fructu habet, recte usum fructum dari sibi | 6.1 |
| stipulatur: id enim in obligationem deducit, quod non habet, sed habere potest. Si a te | 7.1 |
| stipulatus fuero fundum Sempronianum, deinde eundem fundum detracto usu fructu ab alio | |
| stipulor, prior stipulatio non nouabitur, quia nec soluendo fundum detracto usu fructu libe- | |
| raberis, sed adhuc a te recte fundi usum fructum peterem. quid ergo est? cum mihi fun- | |
| dum dederis, is quoque liberabitur, a quo detracto usu fructu fundum stipulatus fueram. | 5 |
| Si hominem, quem a Titio pure stipulatus fueram, Seius mihi sub condicione promiserit | 8.1 |
| et is pendente condicione post moram Titii decesserit, confestim cum Titio agere potero, | |
| nec Seius existente condicione obligetur: at si Titio acceptum fecissem, Seius existente | |
| condicione obligari potest. idcirco haec tam uarie, quod homine mortuo desinit esse res, | |
| in quam Seius obligaretur: acceptilatione interposita superest homo, quem Seius promiserat. | 5 |
| Idem libro quinquagensimo tertio digestorum. Si quis 'si Titius consul | 57.pr.1 |
| factus erit, decem dari' spoponderit, quamuis pendente condicione promissor moriatur, re- | |
| linquet heredem obligatum. | |
| Idem libro quinquagensimo quarto digestorum. Qui usum fructum fundi | 58.pr.1 |
| stipulatur, deinde fundum, similis est ei, qui partem fundi stipulatur, deinde totum, quia | |
| fundus dari non intellegitur, si usus fructus detrahatur. et e contrario qui fundum stipu- | |
| latus est, deinde usum fructum, similis est ei, qui totum stipulatur, deinde partem. sed | |
| qui actum stipulatur, deinde iter, posteriore stipulatione nihil agit, sicuti qui decem, deinde | 5 |
| quinque stipulatur, nihil agit. item si quis fructum, deinde usum stipulatus fuerit, nihil | |
| agit. nisi in omnibus nouandi animo hoc facere specialiter expresserit: tunc enim priore | |
| obligatione exspirante ex secunda introducitur petitio et tam iter quam usus nec non quin- | |
| que exigi possunt. | |
| Idem libro octagensimo octauo digestorum. Quotiens in diem uel sub con- | 59.pr.1 |
| dicione oleum quis stipulatur, eius aestimationem eo tempore spectari oportet, quo dies | |
| obligationis uenit: tunc enim ab eo peti potest: alioquin alias rei captio erit. | |
| Ulpianus libro uicensimo ad edictum. Idem erit et si Capuae certum olei | 60.pr.1 |
| pondo dari quis stipulatus sit: nam eius temporis fit aestimatio, cum peti potest: peti autem | |
| potest, quo primum in locum perueniri potuit. | |
| Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem. Stipulatio hoc modo concepta: | 61.pr.1 |
| 'si heredem me non feceris, tantum dare spondes?' inutilis est, quia contra bonos mores | |
| est haec stipulatio. | |
| Idem libro secundo ex Minicio. Seruus uetante domino si pecuniam ab alio | 62.pr.1 |
| stipulatus sit, nihilo minus obligat domino promissorem. | |
| Africanus libro sexto quaestionum. Si ita quis stipuletur: 'siue | 63.pr.1 |
| nauis ex Asia uenerit siue Titius consul factus fuerit', utra prius condicio exstitisset, | |
| stipulatio committetur et amplius committi non potest. sed enim cum ex duabus dis- | |
| iunctiuis condicionibus altera defecerit, necesse est, ut ea, quae exstiterit, stipulationem | |
| committat. | 5 |
| Idem libro septimo quaestionum. Huiusmodi stipulatio interposita est: 'si | 64.pr.1 |
| Titius consul factus fuerit, tum ex hac die in annos singulos dena dari spondes?' post | |
| triennium condicio exstitit: an huius temporis nomine agi possit, non immerito dubitabitur. | |
| respondit eam stipulationem utilem esse ita, ut in ea eorum quoque annorum, qui ante | |
| impletam condicionem intercesserint, praestatio in id tempus collata intellegatur, ut sen- | 5 |
| tentia eius sit talis: tunc cum Titius consul factus fuerit, in annos singulos, etiam prae- | |
| teriti temporis habita ratione, dena praestentur. | |
| Florentinus libro octauo institutionum. Quae extrinsecus et nihil ad prae- | 65.pr.1 |
| sentem actum pertinentia adieceris stipulationi, pro superuacuis habebuntur nec uitiabunt | |
| obligationem, ueluti si dicas: 'arma uirumque cano: spondeo', nihilo minus ualet. Sed et | 1.1 |
| si in rei quae promittitur aut personae appellatione uarietur, non obesse placet: nam stipu- | |
| lanti denarios eiusdem quantitatis aureos spondendo obligaberis: et seruo stipulanti Lucio | |
| domino suo, si Titio, qui idem sit, daturum te spondeas, obligaberis. | |
| Paulus libro tertio ad legem Aeliam Sentiam. Si minor uiginti annis a debi- | 66.pr.1 |
| tore suo stipuletur 'seruum manumissurum', non est exsecutio stipulationis danda. sed si | |
| ipsorum uiginti annorum erit, non impedietur manumissio, quia de minore lex loquitur. | |
| Ulpianus libro secundo ad edictum. Illa stipulatio: 'decem milia salua fore | 67.pr.1 |
| promittis?' ualet. Eum, qui 'decem dari sibi curari' stipulatus sit, non posse decem petere, | 1.1 |
| quoniam possit promissor reum locupletem dando liberari, Labeo ait: idque | |
| et Celsus libro sexto digestorum refert. | |
| Paulus libro secundo ad edictum. Si poenam stipulatus fuero, si mihi pe- | 68.pr.1 |
| cuniam non credidisses, certa est et utilis stipulatio. quod si ita stipulatus fuero: 'pecuniam | |
| te mihi crediturum spondes?', incerta est stipulatio, quia id uenit in stipulationem, quod | |
| mea interest. | |
| Ulpianus libro sexto ad edictum. Si homo mortuus sit, sisti non potest | 69.pr.1 |
| nec poena rei impossibilis committetur, quemadmodum si quis Stichum mortuum dare stipu- | |
| latus, si datus non esset, poenam stipuletur. | |
| Idem libro undecimo ad edictum. Mulier, quae dotem dederat populari meo | 70.pr.1 |
| Glabrioni Isidoro, fecerat eum promittere dotem, si in matrimonio decessisset, infanti et | |
| decesserat constante matrimonio. placebat ex stipulatu actionem non esse, quoniam qui | |
| fari non poterat, stipulari non poterat. | |
| Idem libro tertio decimo ad edictum. Cum, quid ut fiat, stipulemur poenam, | 71.pr.1 |
| sic recte concipiemus: 'si ita factum non erit': cum quid ne fiat, sic: 'si aduersus id | |
| factum sit'. | |
| Idem libro uicensimo ad edictum. Stipulationes non diuiduntur earum rerum, | 72.pr.1 |
| quae diuisionem non recipiunt, ueluti uiae itineris actus aquae ductus ceterarumque serui- | |
| tutium. idem puto et si quis faciendum aliquid stipulatus sit, ut puta fundum tradi uel | |
| fossam fodiri uel insulam fabricari, uel operas uel quid his simile: horum enim diuisio cor- | |
| rumpit stipulationem. Celsus tamen libro trigensimo octauo digestorum refert Tuberonem | 5 |
| existimasse, ubi quid fieri stipulemur, si non fuerit factum, pecuniam dari oportere ideoque | |
| etiam in hoc genere diuidi stipulationem: secundum quem Celsus ait posse dici iusta aesti- | |
| matione facti dandam esse petitionem. Si quis ita stipulatus sit: 'si ante kalendas Mar- | 1.1 |
| tias primas opus perfectum non erit, tum quanti id opus erit, ta<n>tam pecuniam dari?', diem | |
| promissionis cedere non ex quo locatum est opus, sed post kalendas Martias, quia nec con- | |
| ueniri ante kalendas Martias reus promittendi poterat. Plane si 'insulam fulciri' quis stipu- | 2.1 |
| latus sit, non est exspectandum, ut insula ruat, si deinde agi possit: nec 'insulam fieri', | |
| ut tantum temporis praetereat, quanto insula fabricari possit: sed ubi iam coepit mora | |
| faciendae insulae fieri, tunc agetur diesque obligationi cedit. | |
| Paulus libro uicensimo quarto ad edictum. Interdum pura stipulatio ex re | 73.pr.1 |
| ipsa dilationem capit, ueluti si id quod in utero sit aut fructus futuros aut domum aedi- | |
| ficari stipulatus sit: tunc enim incipit actio, cum ea per rerum naturam praestari potest. | |
| sic qui Carthagini dari stipulatur, cum Romae sit, tacite tempus complecti uidetur, quo | |
| perueniri Carthaginem potest. item si operas a liberto quis stipulatus sit, non ante dies | 5 |
| earum cedit, quam indictae fuerint nec sint praestitae. Si seruus hereditarius stipulatus | 1.1 |
| sit, nullam uim habitura <es>t stipulatio, nisi adita hereditas sit, quasi condicionem habeat. | |
| idem est et in seruo eius qui apud hostes est. Stichi promissor post moram offerendo | 2.1 |
| purgat moram: certe enim doli mali exceptio nocebit ei, qui pecuniam oblatam accipere | |
| noluit. | |
| Gaius libro octauo ad edictum prouinciale. Stipulationum quaedam certae | 74.pr.1 |
| sunt, quaedam incertae. certum est, quod ex ipsa pronuntiatione apparet quid quale quan- | |
| tumque sit, ut ecce aurei decem, fundus Tusculanus, homo Stichus, tritici Africi optimi | |
| modii centum, uini Campani optimi amphorae centum. | |
| Ulpianus libro uicensimo secundo ad edictum. Ubi autem non apparet, quid | 75.pr.1 |
| quale quantumque est in stipulatione, incertam esse stipulationem dicendum est. Ergo si | 1.1 |
| qui fundum sine propria appellatione uel hominem generaliter sine proprio nomine aut | |
| uinum frumentumue sine qualitate dari sibi stipulatur, incertum deducit in obligationem | |
| Usque adeo, ut, si quis ita stipulatus sit 'tritici Africi boni modios centum' 'uini Campani | 2.1 |
| boni amphoras centum', incertum uideatur stipulari, quia bono melius inueniri potest: quo | |
| fit, ut boni appellatio non sit certae rei significatiua, cum id, quod bono melius sit, ipsum | |
| quoque bonum sit. at cum optimum quisque stipulatur, id stipulari intellegitur, cuius bo- | |
| nitas principalem gradum bonitatis habet: quae res efficit, ut ea appellatio certi significa- | 5 |
| tiua sit. Fundi certi si quis usum fructum stipulatus fuerit, incertum intellegitur in obliga- | 3.1 |
| tionem deduxisse: hoc enim magis iure utimur. Illud dubitationem recipit, si quis id, quod | 4.1 |
| ex Arethusa ancilla natum erit, aut fructus, qui in fundo Tusculano nati erunt, dari sibi | |
| stipulatus sit, an certum stipulatus uideatur. sed ipsa natura manifestissimum est incerti | |
| esse hanc stipulationem. Sed qui uinum aut oleum uel triticum, quod in horreo est, stipu- | 5.1 |
| latur, certum stipulari intellegitur. Qui uero a Titio ita stipulatur: 'quod mihi Seius debet, | 6.1 |
| dare spondes?' et qui ita stipulatur: 'quod ex testamento mihi debes, dare spondes?', in- | |
| certum in obligationem deducit, licet Seius certum debeat uel ex testamento certum de- | |
| beatur. quamuis istae species uix separari possint ab ea, quam proposuimus de uino uel | |
| oleo uel tritico, quod in horreo repositum est: et adhuc occurrit, quod fideiussores certum | 5 |
| uidentur promittere, si modo et is, pro quo obligentur, certum debeat, cum alioquin ita | |
| interrogentur: 'id fide tua esse iubes?' Qui id, quod in faciendo aut non faciendo <consistit>, | 7.1 |
| stipulatur, incertum stipulari uidetur: in faciendo, ueluti 'fossam fodiri' 'domum aedificari' | |
| 'uacuam possessionem tradi': in non faciendo, ueluti 'per te non fieri, quo minus mihi per | |
| fundum tuum ire agere liceat' 'per te non fieri, quo minus mihi hominem Erotem habere | |
| liceat'. Qui illud aut illud stipulatur, ueluti 'decem uel hominem Stichum', utrum certum | 8.1 |
| an incertum deducat in obligationem, non immerito quaeritur: nam et res certae designantur | |
| et utra earum potius praestanda sit, in incerto est. sed utcumque is, qui sibi electionem | |
| constituit adiectis his uerbis 'utrum ego uelim', potest uideri certum stipulatus, cum ei liceat | |
| uel hominem tantum uel decem tantum intendere sibi dari oportere: qui uero sibi electio- | 5 |
| nem non constituit, incertum stipulatur. Qui sortem stipulatur et usuras quascumque, cer- | 9.1 |
| tum et incertum stipulatus uidetur et tot stipulationes sunt, quot res sunt. Haec stipu- | 10.1 |
| latio: 'fundum Tusculanum dari?' ostendit se certi esse, continetque, ut dominium omni- | |
| modo efficiatur stipulatoris quoquo modo. | |
| Paulus libro octauo decimo ad edictum. Si stipulatus fuerim 'illud aut illud, | 76.pr.1 |
| quod ego uoluero', haec electio personalis est, et ideo seruo uel filio talis electio cohaeret: | |
| in heredes tamen transit obligatio et ante electionem mortuo stipulatore. Cum stipulamur | 1.1 |
| 'quidquid te dare facere oportet', id quod praesenti die dumtaxat debetur in stipulationem | |
| deducitur, non (ut in iudiciis) etiam futurum: et ideo in stipulatione adicitur uerbum | |
| 'oportebit' uel ita 'praesens in diemue'. hoc ideo fit, quia qui stipulatur 'quidquid te dare | |
| oportet' demonstrat eam pecuniam quae iam debetur: quod si totam demonstrare uult, | 5 |
| dicit 'oportebitue' <uel> ita 'praesens in diemue'. | |
| Idem libro quinquagensimo octauo ad edictum. Ad diem sub poena pe- | 77.pr.1 |
| cunia promissa et ante diem mortuo promissore committetur poena, licet non sit hereditas | |
| eius adita. | |
| Idem libro sexagensimo secundo ad edictum. Si filius familias sub condi- | 78.pr.1 |
| cione stipulatus emancipatus fuerit, deinde exstiterit condicio, patri actio competit, quia | |
| in stipulationibus id tempus spectatur quo contrahimus. | |
| Cum fundum stipulatus sum, non ueniunt fructus, qui stipulationis tempore fuerint. | 1.1 |
| Ulpianus libro septuagensimo ad edictum. Si procuratori praesentis fuerit | 79.pr.1 |
| cautum, ex stipulatu actionem utilem domino competere nemo ambigit. | |
| Idem libro septuagensimo quarto ad edictum. Quotiens in stipulationibus | 80.pr.1 |
| ambigua oratio est, commodissimum est id accipi, quo res, qua de agitur, in tuto sit. | |
| Idem libro septuagensimo septimo ad edictum. Quotiens quis alium sisti | 81.pr.1 |
| promittit nec adicit poenam, puta uel seruum suum uel hominem liberum, quaeritur, an | |
| committatur stipulatio. et Celsus ait, etsi non est huic stipulationi additum 'nisi steterit, | |
| poenam dari', in id, quanti interest sisti, contineri. et uerum est, quod Celsus ait: nam | |
| qui alium sisti promittit, hoc promittit id se acturum, ut stet. Si procurator sisti aliquem | 1.1 |
| sine poena stipulatus sit, potest defendi non suam, sed eius, cuius negotium gessit, utili- | |
| tatem in ea re deduxisse: idque fortius dicendum, si 'quanti ea res sit' stipulatio propo- | |
| natur procuratoris. | |
| Idem libro septuagensimo octauo ad edictum. Nemo rem | 82.pr.1 |
| suam utiliter stipulatur, sed pretium rei suae non inutiliter: sane rem meam mihi restitui | |
| recte stipulari uideor. Si post moram promissoris homo decesserit, tenetur nihilo minus, | 1.1 |
| proinde ac si homo uiueret. Et hic moram uidetur fecisse, qui litigare maluit quam restituere. | 2.1 |
| Paulus libro septuagensimo secundo ad edictum. Inter stipulantem et pro- | 83.pr.1 |
| mittentem negotium contrahitur. itaque alius pro alio promittens daturum facturumue eum | |
| non obligatur: nam de se quemque promittere oportet. et qui spondet 'dolum malum ab- | |
| esse afuturumque esse', non simplex abnutiuum spondet, sed curaturum se, ut dolus malus | |
| absit: idemque in illis stipulationibus 'habere licere' item 'neque per te neque per heredem | 5 |
| tuum fieri, quo minus fiat'. Si Stichum stipulatus de alio sentiam, tu de alio, nihil actum | 1.1 |
| erit. quod et in iudiciis Aristo existimauit: sed hic magis est, ut is petitus uideatur, de | |
| quo actor sensit. nam stipulatio ex utriusque consensu ualet, iudicium autem etiam in | |
| inuitum redditur et ideo actori potius credendum est: alioquin semper negabit reus se con- | |
| sensisse. Si stipulante me Stichum aut Pamphilum tu unum daturum te spoponderis, | 2.1 |
| constat non teneri te nec ad interrogatum esse responsum. Diuersa causa est summarum, | 3.1 |
| ueluti 'decem aut uiginti dari spondes?' hic enim etsi decem spoponderis, recte respon- | |
| sum est, quia semper in summis id, quod minus est, sponderi uidetur. Item si ego plures | 4.1 |
| res stipuler, Stichum puta et Pamphilum, licet unum spoponderis, teneris: uideris enim ad | |
| unam ex duabus stipulationibus respondisse. Sacram uel religiosam rem uel usibus publicis | 5.1 |
| in perpetuum relictam (ut forum aut basilicam) aut hominem liberum inutiliter stipulor, | |
| quamuis sacra profana fieri et usibus publicis relicta in priuatos usus reuerti et ex libero | |
| seruus fieri potest. nam et cum quis rem profanam aut Stichum dari promisit, liberatur, | |
| si sine facto eius res sacra esse coeperit aut Stichus ad libertatem peruenerit, nec reuo- | 5 |
| cantur in obligationem, si rursus lege aliqua et res sacra profana esse coeperit et Stichus | |
| ex libero seruus effectus sit. quoniam una atque eadem causa et liberandi et obligandi | |
| esset, quod aut dari non possit aut dari possit: nam et si nauem, quam spopondit, do- | |
| minus dissoluit et isdem tabulis compegerit, quia eadem nauis esset, inciperet obligari. | |
| pro quo et illud dici posse Pedius scribit: si stipulatus fuero ex fundo centum amphoras | 10 |
| uini, exspectare debeo, donec nascatur: et si natum sine culpa promissoris consumptum | |
| sit, rursum exspectare debeam, donec iterum nascatur et dari possit: et per has uices aut | |
| cessaturam aut ualituram stipulationem. sed haec dissimilia sunt: adeo enim, cum liber | |
| homo promissus est, seruitutis tempus spectandum non esse, ut ne haec quidem stipulatio | |
| de homine libero probanda sit: 'illum, cum seruus esse coeperit, dare spondes?' item | 15 |
| 'eum locum, cum ex sacro religiosoue profanus esse coeperit, dari?' quia nec praesentis | |
| temporis obligationem recipere potest et ea dumtaxat, quae natura sui possibilia sunt, | |
| deducuntur in obligationem. uini autem non speciem, sed genus stipulari uidemur et tacite | |
| in ea tempus continetur: homo liber certa specie continetur. et casum aduersamque for- | |
| tunam spectari hominis liberi neque ciuile neque naturale est: nam de his rebus negotium | 20 |
| recte geremus, quae subici usibus dominioque nostro statim possunt. et nauis si hac mente | |
| resoluta est, ut in alium usum tabulae destinarentur, licet mutato consilio perficiatur, tamen | |
| et perempta prior nauis et haec alia dicenda est: sed si reficiendae nauis causa omnes | |
| tabulae refixae sint, nodum intercidisse nauis uidetur et compositis rursus eadem esse | |
| incipit: sicuti de aedibus deposita tigna ea mente, ut reponantur, aedium sunt, sed si usque | 25 |
| ad aream deposita sit, licet eadem materia restituatur, alia erit. hic tractatus etiam ad | |
| praetorias stipulationes pertinet, quibus de re restituenda cauetur et an eadem res sit, | |
| quaeritur. Si rem, quam ex causa lucratiua stipulatus sum, nactus fuero ex causa lucra- | 6.1 |
| tiua, euanescit stipulatio. sed si heres exstitero domino, extinguitur stipulatio. si uero a | |
| me herede defunctus eam legauit, potest agi ex stipulatu: idemque esse et si sub condi- | |
| cione legata sit, quia et, si ipse debitor rem sub condicione legatam dedisset, non libera- | |
| retur: sed si condicione deficiente remanserit, petitio infirmabitur. Stichum, qui decessit, | 7.1 |
| si stipuler, si quidem condici etiam mortuus potuit, ut furi, utiliter me stipulatum Sabinus | |
| ait: si uero ex aliis causis, inutiliter, quia et si deberetur, morte promissor liberetur. | |
| idem ergo diceret et si mora facta defunctum stipularer. Si quis ancillam sistere se in | 8.1 |
| aliquo loco promiserit, quae praegnas erat, etsi sine partu eam sistat, in eadem causa eam | |
| sistere intellegitur. | |
| Idem libro septuagensimo quarto ad edictum. Si insulam fieri stipulatus sim | 84.pr.1 |
| et transierit tempus, quo potueris facere, quamdiu litem contestatus non sim, posse te fa- | |
| cientem liberari placet: quod si iam litem contestatus sim, nihil tibi prodesse, si aedifices. | |
| Idem libro septuagensimo quinto ad edictum. In exsecutione obligationis | 85.pr.1 |
| sciendum est quattuor causas esse: nam interdum est aliquid, quod a singulis heredibus | |
| diuisum consequi possumus: aliud, quod totum peti necesse est nec diuisum praestari potest: | |
| aliud quod pro parte petitur, sed solui nisi totum non potest: aliud, quod solidum peten- | |
| dum est, licet in solutionem admittat secutionem. Prima species pertinet ad promissorem | 1.1 |
| pecuniae certae: nam et petitio et solutio ad portiones hereditarias spectat. Secunda ad | 2.1 |
| opus, quod testator fieri iusserit: nam singuli heredes in solidum tenentur, quia operis ef- | |
| fectus in partes scindi non potest. Quod si stipulatus fuero: 'per te heredemue tuum non | 3.1 |
| fieri, quo minus eam agam: si aduersus ea factum sit, tantum dari?' et unus ex pluribus | |
| heredibus promissoris me prohibeat, uerior e<s>t sententia existimantium unius facto omnes | |
| teneri, quoniam, licet ab uno prohibeor, non tamen in partem prohibeor: sed ceteri familiae | |
| erciscundae iudicio sarcient damnum. Pro parte autem peti, solui autem nisi totum non | 4.1 |
| potest, ueluti cum stipulatus sum hominem incertum: nam petitio eius scinditur, solui uero | |
| nisi solidus non potest. alioquin in diuersis hominibus recte partes soluentur: quod non | |
| potuit defunctus facere, ne<c> quod stipulatus sum consequar. idem iuris est, et si quis | |
| decem milia aut hominem promiserit. In solidum uero agi oportet et partis solutio adfert | 5.1 |
| liberationem, cum ex causa euictionis intendimus: nam auctoris heredes in solidum de- | |
| nuntiandi sunt omnesque debent subsistere et quolibet defugiente omnes tenebuntur, sed | |
| unicuique pro parte hereditaria praestatio iniungitur. Item si ita stipulatio facta sit: | 6.1 |
| 'si fundus Titianus datus non erit, centum dari?', nisi totus detur, poena committitur cen- | |
| tum nec prodest partes fundi tradere cessante uno, quemadmodum non prodest ad pignus | |
| liberandum partem creditor<i> soluere. Quicumque sub condicione obligatus curauerit, ne | 7.1 |
| condicio exsisteret, nihilo minus oblig<a>tur. | |
| Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum. Quod dicitur tot stipula- | 86.pr.1 |
| tiones esse quot res, ibi locum habet, ubi res exprimuntur stipulation<e>: ceterum si non | |
| fuerint expressae, una est stipulatio. | |
| Paulus libro septuagensimo quinto ad edictum. Nemo rem suam | 87.pr.1 |
| futuram in eum casum, qu<o> sua fit, utiliter stipulatur. | |
| Idem libro sexto ad Plautium. Mora rei fideiussori quoque nocet. sed si | 88.pr.1 |
| fideiussor seruum obtulit et reus moram fecit, mortuo Sticho fideiussori succurrendum est. | |
| sed si fideiussor hominem occiderit, reus liberatur, fideiussor autem ex stipulatione con- | |
| ueniri potest. | |
| Idem libro nono ad Plautium. Si a colono, cui fundum in quinquennium | 89.pr.1 |
| locaueram, post tres annos ita stipulatus fuero: 'quidquid te dare facere oportet?', non | |
| amplius in stipulationem deducitur, quam quod iam dari oportet: in stipulatione<m> enim | |
| deducitur, quod iam dari oportet. si autem adiciatur 'oportebitue', etiam futura obligatio | |
| deducitur. | 5 |
| Pomponius libro tertio ex Plautio. Cum stipulati sumus pro usuris legitimis | 90.pr.1 |
| poenam in singulos menses, si sors soluta non sit, etiamsi sortis obligatio in iudicium sit | |
| deducta, adhuc tamen poena crescit, quia uerum est solutam pecuniam non esse. | |
| Paulus libro septimo decimo ad Plautium. Si seruum stipulatus fuero et | 91.pr.1 |
| nulla mora intercedente seruus decesserit: si quidem occidat eum promissor, expeditum | |
| est. sin autem neglegat infirmum, an teneri debeat promissor, considerantibus, utrum, | |
| quemadmodum in uindicatione hominis, si neglectus a possessore fuerit, culpae huius no- | |
| mine tenetur possessor, ita et cum dari promisit, an culpa, quod ad stipulationem attinet, | 5 |
| in faciendo accipienda sit, non in non faciendo? quod magis probandum est, quia qui dari | |
| promisit, ad dandum, non faciendum tenetur. Sed si sit quidem res in rebus humanis, | 1.1 |
| sed dari non possit, ut fundus religiosus puta uel sacer factus uel seruus manumissus, | |
| uel etiam ab hostibus si capiatur, culpa in hunc modum diiudicatur, ut, si quidem ipsius | |
| promissoris res uel tempore stipulationis uel postea fuerit et quid eorum acciderit, nihilo | |
| minus teneatur, idemque fiat et si per alium, posteaquam ab hoc alienatus sit, id cont<i-> | 5 |
| gerit. sin autem alienus fuit et ab alio tale quid accidit, non tenetur, quia nihil fecit, nisi | |
| si posteaquam moratus est solutionem, aliquid huiusmodi acciderit: quam distinctionem et | |
| Iulianus sequitur. item si homo, qui fuit promissoris, ex praecedenti causa ablatus ei | |
| fuerit, quod statuliber fuit, perinde habendus sit, ac si alienum promisisset, quia sine facto | |
| ipsius desiit eius esse. De illo quaeritur, an et is, qui nesciens se debere occiderit, tenea- | 2.1 |
| tur: quod Iulianus putat in eo, qui, cum nesciret a se petitum codicillis | |
| ut restitueret, manumisit. Sequitur uidere de eo, quod ueteres constituerunt, quotiens | 3.1 |
| culpa interuenit debitoris, perpetuari obligationem, quemadmodum intellegendum sit. et | |
| quidem si effecerit promissor, quo minus soluere possit, expeditum intellectum habet con- | |
| stitutio: si uero moratus sit tantum, haesitatur, an, si postea in mora non fuerit, extin- | |
| guatur superior mora. et Celsus adulescens scribit eum, qui moram fecit in soluendo | 5 |
| Sticho quem promiserat, posse emendare eam moram postea offerendo: esse enim hanc | |
| quaestionem de bono et aequo: in quo genere plerumque sub auctoritate iuris scientiae | |
| perniciose, inquit, erratur. et sane probabilis haec sententia est, quam quidem et Iulianus | |
| sequitur: nam dum quaeritur de damno et par utriusque causa sit, quare non potentior | |
| sit qui teneat, quam qui persequitur? Nunc uideamus, in quibus personis haec constitutio | 4.1 |
| locum habeat. quae inspectio duplex est, ut primo quaeramus, quae personae efficiant | |
| perpetuam obligationem, deinde quibus eam producant. utique autem principalis debitor | |
| perpetuat obligationem: accessiones an perpetuent, dubium est. Pomponio perpetuar<e> pla- | |
| cet: quare enim facto suo fideiussor suam obligationem tollat? cuius sententia uera est: | 5 |
| itaque perpetuatur obligatio tam ipsorum quam successorum eorum. accessionibus quoque | |
| suis, id est fideiussoribus, perpetuant obligationem, quia in totam causam spoponderunt. | |
| An filius familias, qui iussu patris promisit, occidendo seruum producat patris obliga- | 5.1 |
| tionem, uidendum est. Pomponius producere putat, scilicet quasi accessionem intellegens | |
| eum qui iubeat. Effectus huius constitutionis ille est, ut adhuc homo peti possit: sed et | 6.1 |
| acceptum ei posse ferr<i> creditur et fideiussorem accipi eius obligationis nomine. nouari | |
| autem an possit haec obligatio, dubitationis est, quia neque hominem qui non est neque | |
| pecuniam quae non debetur stipulari possumus. ego puto nouationem fieri posse, si hoc | |
| actum inter partes sit, quod et Iuliano placet. | 5 |
| Idem libro octauo decimo ad Plautium. Si ita stipuler: 'per te non fieri, | 92.pr.1 |
| quo minus mihi heredique meo uindemiam tollere liceat?', etiam heredi datur actio. | |
| Idem libro tertio ad Uitellium. Si sic stipulatus fuero: 'per te non fieri, | 93.pr.1 |
| quo minus hominem ex his, quos habes, sumam?' electio mea erit. | |
| Marcellus libro tertio digestorum. Triticum dare oportere stipulatus est | 94.pr.1 |
| aliquis: facti quaestio est, non iuris. igitur si de aliquo tritico cogitauerit, id est certi | |
| generis certae quantitatis, id habebitur pro expresso: alioquin si, cum destinare genus et | |
| modum uellet, non fecit, nihil stipulatus uidetur, igitur ne unum quidem modium. | |
| Idem libro quinto digestorum. Qui insulam fieri stipulatur, ita demum ad- | 95.pr.1 |
| quirit obligationem, si apparet, quo in loco fieri insulam uoluerit: si et ibi insulam fieri | |
| interest eius. | |
| Idem libro duodecimo digestorum. Qui seruum mihi ex stipulatu debebat, | 96.pr.1 |
| si in facinore eum deprehenderit, impune eum occidit, nec utilis actio erit in eum con- | |
| stituenda. | |
| Celsus libro uicensimo sexto digestorum. Si ita stipulatus fuero: 'te sisti? | 97.pr.1 |
| nisi steteris, hippocentaurum dari?' proinde erit, atque 'te sisti' solummodo stipulatus | |
| essem. Possum utiliter a te ita stipulari: 'Titii nomine te soluturum?', neque enim hoc | 1.1 |
| simile est illi 'Titium daturum?': sed ex ea stipulatione, dum interest mea, agere possum, | |
| et ideo, si locuples sit Titius, nihil ex hac stipulatione consequi possim: quid enim mea | |
| interest id a te fieri, quod si non feceris, aeque saluam pecuniam habiturus sum? 'si tibi | 2.1 |
| nupsero, decem dari spondes?' causa cognita denegandam actionem puto, nec | |
| raro probabilis causa eiusmodi stipulationis est. item si uir a muliere eo modo non | |
| in dotem stipulatus est. | |
| Marcellus libro uicensimo digestorum. Existimo posse id quod meum | 98.pr.1 |
| est sub condicione stipulari, item uiam stipulari ad fundum posse, quamquam interim | |
| fundus non sit meus: aut, si hoc uerum non est et alienum fundum sub condicione sti- | |
| pulatus fuero isque ex lucratiua causa meus esse coeperit, confestim peremeretur stipulatio, | |
| et si fundi dominus sub condicione uiam stipulatus fuerit, statim fundo alienato euanescit | 5 |
| stipulatio, et maxime secundum illorum opinionem, qui etiam ea, quae recte constiterunt, | |
| resolui putant, cum in eum casum recciderunt, a quo non potuissent consistere. Ex hac | 1.1 |
| stipulatione: 'insulam fulciri spondes?' quan<d>o nascatur actio, quaeritur. et utique non est | |
| exspectandum, ut ruat: nec enim nihil stipulatoris interest fultam potius esse, quam non | |
| esse: nec tamen recte agetur, si nondum praeterierit temporis tantum, quo fulcire potuerit | |
| redemptor. | 5 |
| Celsus libro trigensimo octauo digestorum. Quidquid adstringendae obli- | 99.pr.1 |
| gationis est, id nisi palam uerbis exprimitur, omissum intellegendum est: ac fere secun- | |
| dum promissorem interpretamur, quia stipulatori liberum fuit uerba late concipere. nec | |
| rursum promissor ferendus est, si eius intererit de certis potius uasis forte aut hominibus | |
| actum. Si stipulatus hoc modo fuero: 'si intra biennium Capitolium non ascenderis, | 1.1 |
| dari?', non nisi praeterito biennio recte petam: nam etsi ambigua uerba sunt, sic tamen | |
| exaudiuntur, si inmutabiliter uerum fuit te Capitolium non ascendisse. | |
| Modestinus libro octauo regularum. Condicio in praeteritum, non tantum | 100.pr.1 |
| praesens tempus relata statim aut peremit obligationem aut omnino non differt. | |
| Idem libro quarto de praescriptionibus. Puberes sine curatoribus suis pos- | 101.pr.1 |
| sunt ex stipulatu obligari. | |
| Idem libro quinto responsorum. Uenditores emptori cauerant pro eu<i>ctione, | 102.pr.1 |
| quanti eius interesset: sed et specialiter adgnituros, si in lite mota sumptus fecisset, | |
| emptori stipulanti promiserant. post mortem emptoris unus ex uenditoribus ad iudicium | |
| uocauit, pretium sibi deberi dicens, heredes eius: qui sumptus in defensione causae factos, | |
| cum probarent pretium solutum fuisse, ex stipulatione petebant. Modestinus respondit, si | 5 |
| in eas impensas uenditores promiserunt, quae ob litem de proprietate instituta<m> factae | |
| essent, minime ex stipulatu peti posse, quod <e>rogatum est, dum alter ex uenditoribus pre- | |
| tium, quod iam fuerat exsolutum, petit. | |
| Idem libro quinto pandectarum. Liber homo in stipulatum deduci non | 103.pr.1 |
| potest, quia nec dari oportere intendi nec aestimatio eius praestari potest, non magis quam | |
| si quis dari stipulatus fuerit mortuum hominem aut fundum hostium. | |
| Iauolenus libro undecimo ex Cassio. Cum seruus pecuniam pro libertate | 104.pr.1 |
| pactus est et ob eam rem reum dedit: quamuis seruus ab alio manumissus est, reus | |
| tamen recte obligabitur, quia non quaeritur, a quo manumittatur, sed ut manumittatur. | |
| Idem libro secundo epistularum. Stipulatus sum Damam aut Erotem seruum | 105.pr.1 |
| dari: cum Damam dares, ego quo minus acciperem, in mora fui: mortuus est Dama: an | |
| putes me ex stipulatu actionem habere? respondit: secundum Massurii Sabini opinionem | |
| puto te ex stipulatu agere non posse: nam is recte existimabat, si per debitorem mora | |
| non esset, quo minus id quod debebat solueret, continuo eum debito liberari. | 5 |
| Idem libro sexto epistularum. Qui ex pluribus fundis, quibus idem nomen | 106.pr.1 |
| impositum fuerat, unum fundum sine ulla nota demonstrationis stipuletur, incertum stipu- | |
| latur, id est eum fundum stipulatur, quem promissor dare uoluerit. tamdiu autem uoluntas | |
| promissoris in pendenti est, quamdiu id quod promissum est soluatur. | |
| Idem libro octauo epistularum. Utrum turpem talem stipulationem putes | 107.pr.1 |
| an non, quaero. pater naturalis filium, quem Titius habebat in adoptionem, heredem in- | |
| stituit, si patria potestate liberatus esset: pater eum adoptiuus non alias emancipar<e> uoluit, | |
| quam si ei dedisset, a quo stipularetur certam summam, si eum manumisisset: post eman- | |
| cipationem adiit heres filius: petit nunc pecuniam pater ex stipulatione supra relata. | 5 |
| respondit: non puto turpem esse causam stipulationis, utpote cum aliter filium emancipa- | |
| turus non fuerit: nec potest uideri iniusta causa stipulationis, si aliquid adoptiuus pater | |
| habere uoluerit, propter quod a filio post emancipationem magis curaretur. | |
| Idem libro decimo epistularum. A Titio ita stipulatus sum: 'si qua mihi | 108.pr.1 |
| nupserit, decem dotis eius nomine dare spondes?' quaerebatur, an consistat talis stipulatio. | |
| respondit: si stipulanti mihi dos ita promissa est: 'quamcumque uxorem duxero, dotis eius | |
| nomine decem dare spondes?', nihil in causa est, quare ea pecunia condicione expleta | |
| non debeatur: nam cum condicio etiam ex incertae personae facto parere obligationem | 5 |
| possit, ueluti 'si quis in Capitolium ascenderit, decem dare spondes?' 'si quis a me | |
| decem petierit, tot dare spondes?', cur non idem et in dote promissa respondeatur, ratio | |
| reddi non potest. Nulla promissio potest consistere, quae ex uoluntate promittentis | 1.1 |
| statum capit. | |
| Pomponius libro tertio ad Quintum Mucium. Si ita stipulatus fuero: 'decem | 109.pr.1 |
| aut quindecim dabis?', decem debentur. item si ita: 'post annum aut biennium dabis?', | |
| post biennium debentur, quia in stipulationibus id seruatur, ut quod minus esset quodque | |
| longius, esse uideretur in obligationem deductum. | |
| Idem libro quarto ad Quintum Mucium. Si mihi et Titio, in cuius pote- | 110.pr.1 |
| state non sim, stipuler decem, non tota decem, sed sola quinque mihi debentur: pars enim | |
| aliena deducitur, ut quod extraneo inutiliter stipulatus sum, non augeat meam partem. | |
| Si stipulatus fuero de te: 'uestem tuam, quaecumque muliebris est, dare spondes?', magis | 1.1 |
| ad mentem stipulantis quam ad mentem promittentis id referri deb<e>t, ut quid in re sit, | |
| aestimari debeat, non quid senserit promissor. itaque si solitus fuerat promissor muliebri | |
| quadam ueste uti, nihilo minus debetur. | |
| Idem libro quinto ad Quintum Mucium. Si stipulatus fuero 'per te non | 111.pr.1 |
| fieri, quo minus mihi illa domo uti liceat', an etiam, si me non prohibeas, uxorem autem | |
| meam prohiberes, uel contra uxore mea stipulata me prohibeas, an committatur stipulatio? | |
| et latius est haec uerba sic accipi. nam et si stipulatus fuero 'per te non fieri, quo minus | |
| mihi uia itinere actu uti liceat', etsi non me, sed alium nomine meo ingredientem prohi- | 5 |
| beas, sciendum erit committi stipulationem. | |
| Idem libro quinto decimo ad Quintum Mucium. Si quis stipulatus sit Sti- | 112.pr.1 |
| chum aut Pamphilum, utrum ipse uellet: quem elegerit, petet et is erit solus in obliga- | |
| tione. an autem mutare uoluntatem possit et ad alterius petitionem transire, quaerentibus | |
| respiciendus erit sermo stipulationis, utrumne talis sit, 'quem uoluero' an 'quem uolam': | |
| nam si talis fuerit 'quem uoluero', cum semel elegerit, mutare uoluntatem non poterit: si | 5 |
| uero tractum habeat sermo illius et sit talis 'quem uolam', donec iudicium dictet, mutandi | |
| potestatem habebit. Si quis ita stipulatus fuerit: 'pro centum aureis satis dabis?' et reum | 1.1 |
| dederit in istam summam: Proculus ait semper in satisdationis stipulatione uenire, quod | |
| interesset stipulantis, ut alias tota sors inesset, ueluti si idoneus promissor non sit, alias | |
| minus, si in aliquid idoneus esset debitor, alias nihil, si tam locuples esset, ut nostra non | |
| intersit satis ab eo accipere: nisi quod plerumque idonei non tam patrimonio quam fide | 5 |
| quoque aestimarentur. | |
| Proculus libro secundo epistularum. Cum stipulatus sim mihi, Procule, | 113.pr.1 |
| si opus arbitratu meo ante kalendas Iunias effectum non sit, poenam, et protuli diem: | |
| putasne uere me posse dicere arbitratu meo opus effectum non esse ante kalendas Iunias, | |
| cum ipse arbitrio meo aliam diem operi laxiorem dederim? Proculus respondit: non sine | |
| causa distinguendum est interesse, utrum per promissorem mora non fuisset, quo minus | 5 |
| opus ante kalendas Iunias ita, uti stipulatione comprehensum erat, perficeretur, an, cum | |
| iam opus effici non posset ante kalendas Iunias, stipulator diem in kalendis Augustis | |
| protulisset. nam si tum diem stipulator protulit, cum iam opus ante kalendas Iunias effici | |
| non poterat, puto poenam esse commissam nec ad rem pertinere, quod aliquod tempus | |
| ante kalendas Iunias fuit, quo stipulator non desiderauit id ante kalendas Iunias effici, | 10 |
| id est qu<o> non est arbitratus ut fieret quod fieri non poterat. aut si hoc falsum est, | |
| etiam si stipulator pridie kalendas Iunias mortuus esset, poena commissa non esset, quo- | |
| niam mortuus arbitrari non potuisset et aliquod tempus post mortem eius operi perficiendo | |
| superfuisset. et propemodum etiam si ante kalendas Iunias futurum esse coepit opus | |
| ante eam diem effici non posse, poena commissa est. Cum uenderet aliquis, promisit | 1.1 |
| emptori fideiussores praestari et rem uenditam liberari: quae ut liberetur, nunc desiderat | |
| emptor: in mora est is, qui ea stipulatione id futurum promisit: quaero quid iuris sit. | |
| Proculus respondit: tanti litem aestimari oportet, quanti actoris interest. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Si fundum certo die prae- | 114.pr.1 |
| stari stipuler et per promissorem steterit, quo minus ea die praestetur, consecuturum me, | |
| quanti mea intersit moram facti non esse. | |
| Papinianus libro secundo quaestionum. Ita stipulatus sum: | 115.pr.1 |
| 'te sisti in certo loco: si non steteris, quinquaginta aureos dari spondes?' si dies in sti- | |
| pulatione per errorem omissus fuerit, <c>um id ageretur, ut certo die sisteres, inperfecta | |
| erit stipulatio, non secus ac si quod pondere numero mensura continetur sine adiectione | |
| ponderis numeri mensurae stipulatus essem, uel insulam aedificari non demonstrato loco, | 5 |
| uel fundum dari non adiecto nomine. quod si ab initio id agebatur, ut quocumque die | |
| sisteres et, si non stetisses, pecuniam dares, quasi quaelibet stipulatio sub condicione con- | |
| cepta uires habebit, nec ante committetur, quam fuerit declaratum reum promittendi sisti | |
| non posse. Sed et si ita stipulatus fuero: 'si in Capitolium non ascenderis' uel | 1.1 |
| 'Alexandriam non ieris, centum dari spondes?' non statim committetur stipulatio, quamuis | |
| Capitolium ascendere uel Alexandriam peruenire potueris, sed cum certum esse coeperit | |
| te Capitolium ascendere uel Alexandriam ire non posse. Item si quis ita stipuletur: | 2.1 |
| 'si Pamphilum non dederis, centum dari spondes?' Pegasus respondit non ante committi | |
| stipulationem, quam des<is>set posse Pamphilus dari. Sabinus autem existimabat ex sententia | |
| contrahentium, postquam homo potuit dari, confestim agendum et tamdiu ex stipulatione | |
| non posse agi, quamdiu per promissorem non stetit, quo minus hominem daret, idque | 5 |
| defendebat exemplo penus legatae. Mucius etenim heredem, si dare potuisset penum nec | |
| dedisset, confestim in pecuniam legatam teneri scripsit, idque utilitatis causa receptum | |
| est ob defuncti uoluntatem et ipsius rei natura<m>. itaque potest Sabini sententia recipi, | |
| si stipulatio non a condicione coepit, ueluti 'si Pamphilum non dederis, tantum dare | |
| spondes?', sed ita concepta sit stipulatio: 'Pamphilum dari spondes? si non dederis, tan- | 10 |
| tum dari spondes?' quod sine dubio uerum erit, cum id actum probatur, ut, si homo | |
| datus non fuerit, et homo et pecunia debeatur. sed et si ita cautum sit, ut sola pecunia | |
| non soluto homine debeatur, idem defendendum erit, quoniam fuisse uoluntas probatur, | |
| ut homo soluatur aut pecunia petatur. | |
| Idem libro quarto quaestionum. Decem stipulatus a Titio postea, quanto | 116.pr.1 |
| minus ab eo consequi posses, si a Maeuio stipularis, sine dubio Maeuius uniuersi pericu- | |
| lum potest subire. sed et si decem petieris a Titio, Maeuius non erit solutus, nisi iudi- | |
| catum Titius fecerit. Paulus notat: non enim sunt duo rei Maeuius et Titius eiusdem | |
| obligationis, sed Maeuius sub condicione debet, si a Titio exigi non poterit: igitur nec | 5 |
| Titio conuento Maeuius liberatur (qui an debiturus sit, incertum est) et soluente Titio non | |
| liberatur Maeuius (qui nec tenebatur), cum condicio stipulationis deficit, nec Maeuius pen- | |
| dente stipulationis condicione recte potest conueniri: a Maeuio enim ante Titium excussum | |
| non recte petetur. | |
| Idem libro duodecimo quaestionum. Si centum homines, quos ego heresue | 117.pr.1 |
| meus el<i>gerem, stipulatus, antequam eligerem, duos heredes rel<i>quero, numero diuiditur | |
| stipulatio: diuersum erit, si iam electis hominibus successerint. | |
| Idem libro uicensimo septimo quaestionum. Liber homo, qui bona fide | 118.pr.1 |
| seruit mihi, quod stipulanti mihi promittit, prope est, ut omnimodo sit utile, quamuis ex | |
| re mea promittat: nam quid aliud dici potest, quo minus liber homo teneatur? nec tamen | |
| ideo si stipulanti eidem ex eadem causa spondeam, tenebor: quaemadmodum etenim habe- | |
| bit eius actionem aduersus me, quod ab alio stipulatus quaereret mihi? hoc itaque latere | 5 |
| fructuario seruo uel alieno, qui bona fide seruit, comparabitur. seruus autem fructuario | |
| si promittat ex re ipsius uel alienus, qui bona fide seruit, emptori, nulla de peculio da- | |
| bitur in dominum actio: nam in his causis domini esse intelleguntur. 'Decem hodie dari | 1.1 |
| spondes?' dixi posse uel eo die pecuniam peti nec uideri praematurius agi non finito sti- | |
| pulationis die, quod in aliis temporibus iuris est (nam peti non debet, quod intra tempus | |
| comprehensum solui potest): in proposito enim diem non differendae actionis insertum | |
| uideri, sed quo praesens ostendatur, esse responsum. 'Decem mihi aut Titio, utrum ego | 2.1 |
| uelim, dare spondes?' ex eo, quod mihi dandum est, certi stipulatio est, ex eo, quod ill<i> | |
| soluendum, incerti: finge mea interesse Titio potius quam mihi solui, quoniam poenam | |
| promiseram, si Titio solutum non fuisset. | |
| Idem libro trigensimo sexto quaestionum. Doli clausula, quae stipulatio- | 119.pr.1 |
| nibus subicitur, non pertinet ad eas partes stipulationis, de quibus nominatim cauetur. | |
| Idem libro trigensimo septimo quaestionum. Si ita stipulatus fuero: 'hanc | 120.pr.1 |
| summam centum aureorum dari spondes?', etsi maxime ita exaudiatur ille sermo: 'si modo | |
| centum aureorum est', non facit condicionem haec adiectio, quoniam si centum non sint, | |
| stipulatio nulla est: nec placuit instar habere condicionis sermonem, qui non ad futurum, | |
| sed ad praesens tempus refertur, etsi contrahentes rei ueritatem ignorant. | 5 |
| Idem libro undecimo responsorum. Ex ea parte cautionis: 'dolumque | 121.pr.1 |
| malum huic rei promissionique abesse afuturumque esse stipulatus est ille, spopondit ille', | |
| incerti agetur. Stipulationis utiliter interponendae gratia mulier ab eo, in cuius matrimo- | 1.1 |
| nium conueniebat, stipulata fuerat ducenta, si concubinae tempore matrimonii consuetu- | |
| dinem repetisset. nihil causae esse respondi, cur ex stipulatu, quae ex bonis moribus | |
| concepta fuerat, mulier impleta condicione pecuniam adsequi non possit. In insulam de- | 2.1 |
| portato reo promittendi stipulatio ita concepta: 'cum morieris, dari?' non nisi moriente eo | |
| committitur. Ex facto rei promittendi doli stipulatio heredem eius tenet, sicut ex ceteris | 3.1 |
| aliis contractibus, ueluti mandati depositi. | |
| Scaeuola libro uicensimo octauo digestorum. Qui Romae mutuam pecu- | 122.pr.1 |
| niam acceperat sol<u>endam in longinqua prouincia per menses tres eamque ibi dari | |
| stipulanti spopondisset, post paucos dies Romae testato creditori dixit paratum se esse | |
| Romae eam numerare detracta ea summa, quam creditori suo usurarum nomine dederat. | |
| quaesitum est, cum in integrum summam, qua stipulatione obligatus est, optulerit, an | 5 |
| eo loco, in quo soluenda promissa est, sua die integra peti posset. respondit posse stipu- | |
| latorem sua die ibi, ubi soluenda<m> stipulatus est, petere. Callimachus mutuam pecuniam | 1.1 |
| nauticam accepit a Sticho seruo Seii in prouincia Syria ciuitate Beryto usque Brentesium: | |
| idque creditum esse in omnes nauigii dies ducentos, sub pignoribus et hypothecis mercibus | |
| a Beryto comparatis et Brentesium perferendis et quas Brentesio empturus esset et per | |
| nauem Beryto inuecturus: conuenitque inter eos, uti, cum Callimachus Brentesium perue- | 5 |
| nisset, inde intra idus Septembres, quae tunc proximae futurae essent, aliis mercibus | |
| emptis et in nauem mercis ipse in Syriam per nauigium proficiscatur, aut, si intra diem | |
| supra scriptam non reparasset merces nec enauigasset de ea ciuitate, redderet uniuersam | |
| continuo pecuniam quasi perfecto nauigio et praestaret sumptus omnes prosequentibus | |
| eam pecuniam, ut in urbem Romam eam deportarent: eaque sic recte dari fieri fide ro- | 10 |
| ganti Sticho seruo Lucii Titii promisit Callimachus. et cum ante idus supra scriptas se- | |
| cundum conuentionem mercibus in nauem impositis cum Erote conseruo Stichi quasi in | |
| prouinciam Syriam peruenturus enauigauit: quaesitum est naue submersa, cum secundum | |
| cautionem Callimachus merces debito perferendas in naue mansisset eo tempore, quo iam | |
| pecuniam Brentesio reddere Romae perferendam deberet, an nihil prosit Erotis consensus, | 15 |
| qui cum eo missus erat, cuique nihil amplius de pecunia supra scripta post diem conuen- | |
| tionis permissum uel mandatum erat, quam ut eam receptam Romam perferret, et nihilo | |
| minus actione ex stipulatu Callimachus de pecunia domino Stichi teneatur. respondit se- | |
| cundum ea quae proponerentur teneri. item quaero, si Callimacho post diem supra | |
| scriptam nauigant<i> Eros supra scriptus seruus consenserit, an actionem domino suo semel | 20 |
| adquisitam adimere potuerit. respondit non potuisse, sed fore exceptioni locum, si seruo | |
| arbitrium datum esset eam pecuniam quocumque tempore in quemuis locum reddi. Flauius | 2.1 |
| Hermes hominem Stichum manumissionis causa donauit et ita de eo stipulatus | |
| est: 'Si hominem Stichum, de quo agitur, quem hac die tibi donationis causa manumis- | |
| sionisque dedi, a te heredeque tuo manumissus uindictaque liberatus non erit, quod dolo | |
| malo meo non fiat, poenae nomine quinquaginta dari stipulatus est Flauius Hermes, spo- | 5 |
| pondit Claudius'. quaero, an Flauius Hermes Claudium de libertate Stichi conuenire | |
| potest. respondit nihil proponi, cur non potest. item quaero, an, si Flauii Hermetis heres | |
| a Claudii herede poenam supra scriptam petere uoluerit, Claudii heres libertatem Sticho | |
| praestare possit, ut poena liberetur. respondit posse. item quaero, si Flauii Hermetis heres | |
| cum Claudii herede ex causa supra scripta nolit agere, an nihilo minus Sticho libertas ex | 10 |
| conuentione, quae fuit inter Hermetem et Claudium, ut stipulatione supra scripta osten- | |
| ditur, ab herede Claudii praestari debeat. respondit debere. Coheredes cum praedia he- | 3.1 |
| reditaria diuiserant, unum praedium commune reliquerunt sub hoc pacto, ut, si quis eorum | |
| partem suam alienare uoluisset, eam uel coheredi suo uel eius successori uenderet centum | |
| uiginti quinque: quod si quis aliter fecisset, poenam centum inuicem stipulati sunt: quaero, | |
| cum coheres mulier coheredis liberorum tutores saepius testato conuenerit et desiderauerit, | 5 |
| ut secundum conuentionem aut em<a>nt aut uend<a>nt, hique nihil tale fecerint, an, si mulier | |
| extero uendiderit, poena ab ea centum exigi possit. respondit secundum ea quae propo- | |
| nerentur obstaturam doli mali exceptionem. Agerius filius familias seruo Publii Maeuii | 4.1 |
| stipulanti spopondit se daturum, quidquid patrem suum Publio Maeuio debere constitisset: | |
| quaesitum est patre defuncto, antequam constitisset, quid quantumque deberet, an, si ad- | |
| uersus heredem eius actum fuisset aliumue successorem et de debito constitisset, Agerius | |
| teneatur. respondit, si condicio non exstitisset, stipulationem non commissam. Seia heres | 5.1 |
| unius tutoris, cum herede pupillae transactione pacto solo facta, maiorem partem soluit, | |
| residuam cauit: sed ilico negauit heres se transactionem seruare et apud iudicem tutelae | |
| egit et uictus prouocauit ad competentem iudicem et ab eo quoque ad principem idem | |
| prouocauit et iniusta haec quoque prouocatio eius pronuntiata est. quaesitum est, cum | 5 |
| per heredem pupillae mora intercesserit, quo minus pecunia in stipulationem deducta ab | |
| herede tutoris solueretur nec umquam petierit, an ei hodie debeantur usurae ab herede | |
| tutoris. respondit, si Seia non cessasset ex stipulatione pecuniam offerre, iure usuras non | |
| deberi. Duo fratres hereditatem inter se diuiserunt et cauerunt sibi nihil se contra eam | 6.1 |
| diuisionem facturos et, si cont<r>a quis fecisset, poenam alter alteri promisit: pos<t> mortem | |
| alterius qui superuixit petit ab heredibus eius hereditatem quasi ex causa fideicommissi | |
| sibi a patre relict<i> debitam et aduersus eum pronuntiatum est, quasi de hoc quoque trans- | |
| actum fuisset: quaesitum est, an poena commissa esset. respondit poenam secundum ea | 5 |
| quae proponuntur commissam. | |
| Papinianus libro primo definitionum. Si flagitii faciendi uel facti causa | 123.pr.1 |
| concepta sit stipulatio, ab initio non ualet. | |
| Idem libro secundo definitionum. 'Insulam intra biennium illo loco aedi- | 124.pr.1 |
| ficari spondes?' ante finem biennii stipulatio non committitur, quamuis reus promittendi | |
| non aedificauerit et tantum residui temporis sit, quo aedificium extrui non possit: neque | |
| enim stipulationis status, cuius dies certus in exordio fuit, ex post facto mutatur. idque | |
| et in stipulatione iudicio sistendi causa facta placuit, scilicet ut ante diem stipulatio non | 5 |
| committatur, si certum esse coeperit parere stipulationi residuo tempore non posse. | |
| Paulus libro secundo quaestionum. Cum stipulamur 'quidquid te dare | 125.pr.1 |
| facere oportet', nihil aliud in stipulationem deducitur quam quod praesenti die debetur: | |
| hoc enim solum haec stipulatio demonstrat. | |
| Idem libro tertio quaestionum. Si ita stipulatus fuero: 'Si Titius consul | 126.pr.1 |
| factus fuerit, tunc ex hac die in annos singulos dena dare spondes?', post triennium | |
| condicione existente triginta peti potuerunt. Titius a Maeuio fundum detracto usu fructu | 1.1 |
| stipulatus est et ab eodem eiusdem fundi usum fructum: duae sunt stipulationes et minus | |
| est in eo usu fructu, quem per se quis promisit, quam in eo, qui proprietatem comitatur. | |
| denique si ille usum fructum dederit eumque stipulator non utendo amiserit, tradendo | |
| postea fundum detracto usu fructu liberabitur. non idem contingit ei, qui fundum pleno | 5 |
| iure promisit et usum fructum dedit, deinde amisso eo proprietatem sine usu fructu tra- | |
| didit: ille liberatus est dando usum fructum, hic nulla parte obligationis exoneratur, nisi | |
| pleno iure fundum effecerit stipulatoris. 'Chrysogonus Flauii Candidi seruus actor scripsit, | 2.1 |
| coram subscribente et adsignante domino meo, accepisse eum a Iulio Zosa, rem agente | |
| Iulii Quintilliani absentis, mutua denaria mille. quae dari Quintilliano herediue eius, ad | |
| quem ea res pertinebit, kalendis Nouembribus, quae proximae sunt futurae, stipulatus est | |
| Zosas libertus et rem agens Quintilliani, spopondit Candidus dominus meus. sub die supra | 5 |
| scripta si satis eo nomine factum non erit, tunc quo post soluetur, usurarum nomine | |
| denarios octo praestari stipulatus est Iulius Zosas, spopondit Flauius Candidus dominus | |
| meus.' subscrip<sit> dominus. respondi: per liberam personam, quae neque iur<i> nostro | |
| subiecta est neque bona fide nobis seruit, obligationem nullam adquirere possumus. plane | |
| si liber homo nostro nomine pecuniam daret uel suam uel nostram, ut nobis solueretur, | 10 |
| obligatio nobis pecuniae creditae adquireretur: sed quod libertus patrono dari stipulatus | |
| est, inutile est, ut nec ad solutionem proficiat adiectio absentis, cui principaliter obligatio | |
| quaerebatur. superest quaeramus, an ex numeratione ipse qui contraxit pecuniam creditam | |
| petere possit: nam quotiens pecuniam mutuam dantes eandem stipulamur, non duae obli- | |
| gationes nascuntur, sed una uerborum. plane si praecedat numeratio, sequatur stipulatio, | 15 |
| non est dicendum recessum a naturali obligatione. sequens stipulatio, in qua sine ad- | |
| iectione nominis usuras stipulatus est, non eodem uitio laborat (neque enim maligne acci- | |
| piendum est eidem stipulatum usuras, cui et sortem, uideri), ideoque in liberti persona | |
| ualet stipulatio usurarum et cogitur eam patrono cedere. plerumque enim in stipulatio- | |
| nibus uerba, ex quibus obligatio oritur, inspicienda sunt: raro inesse tempus uel condi- | 20 |
| cionem ex eo, quod agi apparebit, intellegendum est: numquam personam, nisi expressa | |
| sit. Si ita stipulatus fuero te sisti et, nisi steteris, aliquid dari, quod promittenti impos- | 3.1 |
| sibile est: detracta secunda stipulatione prior manet utilis et perinde erit, ac si te sisti | |
| stipulatus essem. | |
| Scaeuola libro quinto quaestionum. Si pupillus sine tutoris | 127.pr.1 |
| auctoritate Stichum promittat et fideiussorem dedit, seruus autem post moram a pupillo | |
| factam decedat, nec fideiussor erit propter pupilli moram obligatus: nulla enim intellegitur | |
| mora ibi fieri, ubi nulla petitio est. esse autem fideiussorem obligatum ad | |
| hoc, ut uiuo homine conueniatur uel ex mora sua postea. | 5 |
| Paulus libro decimo quaestionum. Si duo rei stipulandi ita extitissent, | 128.pr.1 |
| ut alter utiliter, alter inutiliter stipularetur, ei, qui non habet promissorem obligatum, non | |
| recte soluitur, quia non alterius nomine ei soluitur, sed suae obligationis, quae nulla est. | |
| eadem ratione qui Stichum aut Pamphilum stipulatur, si in unum constiterit obligatio, | |
| quia alter stipulatoris erat, etiamsi desierit eius esse, non recte soluitur, quia utraque res | 5 |
| ad obligationem ponitur, non ad solutionem. | |
| Scaeuola libro duodecimo quaestionum. Si quis ita stipulatus fuerit: | 129.pr.1 |
| 'decem aureos das, si nauis uenit et Titius consul factus est?' non alias dabitur, quam si | |
| utrumque factum sit. idem in contrarium: 'dare spondes, si nec nauis uenit nec Titius | |
| consul factus sit?' exigendum erit, ut neutrum factum sit. huic similis scriptura est: | |
| 'si neque nauis uenit neque Titius consul factus est?' at si sic: 'dabis, si nauis uenit | 5 |
| aut Titius consul factus sit?' sufficit unum factum. et contra: 'dabis, si nauis non uenit | |
| aut Titius consul factus non est?' sufficit unum non factum. | |
| Paulus libro quinto decimo quaestionum. Quod dicitur patrem filio uti- | 130.pr.1 |
| liter stipulari, quasi sibi ille stipularetur, hoc in his uerum est, quae iuris sunt quaeque | |
| adquiri patri possunt: alioquin si factum conferatur in personam filii, inutilis erit stipulatio, | |
| ueluti ut tenere ei uel ire agere liceat. contra autem filius etiam ut ire patri liceat sti- | |
| pulando adquiret ei: immo et quod in suam personam conferre non potest, hoc patri | 5 |
| adquirat. | |
| Scaeuola libro tertio decimo quaestionum. Iulianus scripsit, si 'neque | 131.pr.1 |
| per te neque per heredem tuum Titium fier<i>, quo minus mihi ire liceat' stipuler, non | |
| solum Titium teneri, si prohibeat, sed etiam coheredes eius. Qui fundum sibi aut Titio | 1.1 |
| dari stipulatur, quamuis fundus Titio traditus sit, nihilo minus petere fundum potest, ut | |
| sibi de euictione promittatur: nam interest eius, quia mandati actione fundum recepturus | |
| sit a Titio. sed si donationis causa Titium interposuit, dicetur traditione protinus reum | |
| liberari. | 5 |
| Paulus libro quinto decimo quaestionum. Quidam cum filium alienum | 132.pr.1 |
| susciperet, tradenti promiserat certam pecuniae quantitatem, si eum aliter quam ut filium | |
| obseruasset. quaero, si postmodum domo eum propulerit uel moriens nihil ei testamento | |
| rel<i>querit, an stipulatio committetur, et quid intersit, utrum filius an alumnus uel cognatus | |
| agentis fuerit. praeterea quaero, si filium suum quis legitime in adoptionem dederit et | 5 |
| ita, ut supra scriptum est, stipulatio intercesserit eumque pater adoptiuus exheredauerit | |
| uel emancipauerit, an stipulatio committatur. respondi: stipulatio utilis est in utroque | |
| casu: igitur, si contra conuentionem factum sit, committetur stipulatio. sed uideamus pri- | |
| mum in eo, qui legitime adoptauit, an possit committi, si eum exheredauerit uel emanci- | |
| pauerit: haec enim pater circa filium solet facere: igitur non aliter eum quam ut filium | 10 |
| obseruauit. ergo exheredatus de inofficioso agat. quid ergo dicemus, si et meruit exhe- | |
| redari? emancipatus plane et hoc remedio carebit. quare sic debuit interponi stipulatio, | |
| ut, si eum emancipasset uel exheredasset, certum quid promitteret. quo tamen casu com- | |
| missa stipulatione potest quaeri, an exheredato permittendum esset dicere de inofficioso? | |
| maxime, si patri naturali heres extitisset, an uicto deneganda est ex stipulatu actio? sed | 15 |
| si ei, qui stipulatus est, non debuit denegari uicto filio, nec ipsi deneganda erit debitae | |
| pecuniae exsecutio. in eo autem, qui non adoptauit, quem intellectum habeat haec con- | |
| ceptio 'si eum aliter quam ut filium obseruasset', non prospicio: an et hic exigimus ex- | |
| heredationem uel emancipationem, res in extraneo ineptas? sed si is, qui legitime adoptauit, | |
| nihil facit contra uerba stipulationis, cum utitur patrio iure in eo, qui haec non fecit, | 20 |
| dicit superuacuo: dici tamen poterit commissam esse stipulationem. Filius familias ita | 1.1 |
| stipulatus est: 'quantam pecuniam Titio credidero, fide tua esse iubes?' et emancipatus | |
| credidit: patri non debebit fideiussor, quia nec reus ei tenetur. | |
| Scaeuola libro tertio decimo quaestionum. Si sic stipulatus sim: 'neque | 133.pr.1 |
| per te neque per heredem tuum uim fieri spondes?' et egi, quod mihi uim feceris, recte | |
| remanere factum heredis in stipulatione. nam et ex ipsius posteriore ui potest committi | |
| stipulatio: non enim ad unam uim pertinet. nam sicut et ipsius et heredis caput, ita | |
| ipsius uis uel saepius facta complectitur, ut condemnetur quanti interest. aut si sic uolu- | 5 |
| mus factam esse stipulationem: 'neque per te neque per heredem tuum fieri?', ut ad | |
| unam uim primam teneat: si uim fecerit, amplius ex heredis committi non poterit: ergo | |
| si actum sit quasi ex ipsius ui, tota consumpta sit: quod non est uerum. | |
| Paulus libro quinto decimo responsorum. Titia, quae ex alio filium ha- | 134.pr.1 |
| bebat, in matrimonium coit Gaio Seio habenti filiam: et tempore matrimonii consenserunt, | |
| ut filia Gaii Seii filio Titiae desponderetur, et interpositum est instrumentum et adiecta | |
| poena, si quis eorum nuptiis impedimento fuisset: postea Gaius Seius constante matri- | |
| monio diem suum obiit et filia eius noluit nubere: quaero, an Gaii Seii heredes teneantur | 5 |
| ex stipulatione. respondit ex stipulatione, quae proponeretur, cum non secundum bonos | |
| mores interposita sit, agenti exceptionem doli mali obstaturam, quia inhonestum uisum | |
| est uinculo poenae matrimoni<a> obstringi siue futura siue iam contracta. Idem respondit: | 1.1 |
| plerumque ea, quae praefationibus conuenisse concipiuntur, etiam in stipulationibus repe- | |
| tita creduntur, sic tamen, ut non ex ea repetitione inutilis effici<a>tur stipulatio. Idem | 2.1 |
| respondit, cum Septicius litteris suis praestaturum se cauerit pecuniam et usuras eius se- | |
| misses, quae apud Sempronium depositae sint: si inter praesentes actum est, intellegen- | |
| dum etiam a parte Lucii Titii praecessisse uerba stipulationis. Idem respondit, quotiens | 3.1 |
| pluribus specialiter pactis stipulatio una omnibus subicitur, quamuis una interrogatio et | |
| responsum unum subiciatur, tamen proinde haberi, ac si singulae species in stipulationem | |
| deductae fuissent. | |
| Scaeuola libro quinto responsorum. Si ita quis promiserit: 'decem tibi | 135.pr.1 |
| dabo, qua die petieris, et eorum usuras in dies triginta', quaero, usurae utrum ex die | |
| stipulationis an ex die, qua petita sors fuerit, debeantur. respondit secundum ea quae | |
| proponerentur ex die stipulationis deberi, nisi aliud actum manifeste probaretur. Item | 1.1 |
| quaesitum est, quando pecuniam reddere debebo 'cum primum petierit'. respondit uerba | |
| quae proponerentur ex die, quo stipulatio facta esset, initium capere. Seia cauit Lucio | 2.1 |
| Titio, quod mandante eo hortos emisset, cum pretium omne cum usuris ab eo recepisset, | |
| se in eum proprietatem hortorum translaturam: deinde in continenti inter utrumque con- | |
| uenit, ut intra kalendas Apriles primas uniuersam summam mandator numeraret et hortos | |
| acciperet. quaeritur, cum ante kalendas Apriles non omne pretium cum usuris a Lucio | 5 |
| Titio Seiae solutum sit, interposito tamen modico tempore reliquum pretium cum usuris | |
| Seiae Titius soluere paratus fuerit neque Seia accipere uoluit et usque in hodiernum per | |
| Titium non stet, quo minus reliquum solueret, an nihilo minus Lucius Titius, <si> Seiae | |
| uniuersam pecuniam soluere paratus sit, ex stipulatu agere possit. respondit posse, si non | |
| multo post optulisset nec mulieris quicquam propter eam moram interesset: quod omne | 10 |
| ad iudicis cognitionem remittendum est. Ea lege donatum sibi esse a Seia seruum et tra- | 3.1 |
| ditum, ut ne ad fratrem eius aut filium aut uxorem aut socrum perueniret, Scripsit et | |
| haec ita stipulante Seia spopondit Titius, qui post biennium heredes rel<i>quit Seiam et | |
| fratrem, cui ne seruiret, expressum erat: quaeritur an Seia cum fratre et coherede ex sti- | |
| pulatu agere possit. respondit posse in id, quod eius interest. Filia, quae de inofficioso | 4.1 |
| agere instituit et transegit postea cum heredibus stipulatione interposita et subiecta doli | |
| clausula, apud praefectum de falso testamento egit nec probauit: quaero, an ex doli clau- | |
| sula possit conueniri. respondi nihil ad eam stipulationem id, quod postea actum propo- | |
| neretur, pertinere. | 5 |
| Paulus libro quinto sententiarum. Si sub una significatione diuersis no- | 136.pr.1 |
| minibus ea res, quae in stipulatum deducitur, appellatur, non infirmat obligationem, si | |
| alter altero uerbo utatur. Si, qui uiam ad fundum suum dari stipulatus fuerit, postea | 1.1 |
| fundum partemue eius ante constitutam seruitutem alienauerit, euanescit stipulatio. | |
| Uenuleius libro primo stipulationum. Continuus actus stipulantis et pro- | 137.pr.1 |
| mittentis esse debet (ut tamen aliquod momentum naturae interuenire possit) et comminus | |
| responderi stipulanti oportet: ceterum si post interrogationem aliud acceperit, nihil prod- | |
| erit, quamuis eadem die spopondisset. Si hominem stipulatus sim et ego de alio sensero, | 1.1 |
| tu de alio, nihil acti erit: nam stipulatio ex utriusque consensu perficitur. Cum ita sti- | 2.1 |
| pulatus sum 'Ephesi dari?' inest tempus: quod autem accipi debeat, quaeritur. et magis | |
| est, ut totam eam rem ad iudicem, id est ad uirum bonum remittamus, qui aestimet, | |
| quanto tempore diligens pater familias conficere possit, quod facturum se promiserit, ut | |
| qui Ephesi daturum se spoponderit, neque duplomate diebus ac noctibus et omni tem- | 5 |
| pestate contempta iter continuar<e> cogatur neque tam delicate progredi debeat, ut repre- | |
| hensione dignus appareat, sed habita ratione temporis aetatis sexus ualetudinis, cum id | |
| agat, ut mature perueniat, id est eodem tempore, quo plerique eiusdem condicionis homines | |
| solent peruenire. eoque transacto, quamuis Romae remanserit nec possit Ephesi pecuniam | |
| dare, nihilo minus ei recte condicetur, uel quia per ipsum steterit, quo minus Ephesi daret, | 10 |
| uel quoniam per alium Ephesi possit dari uel quia ubique potest soluere: nam et quod | |
| in diem debetur, ante solui potest, licet peti non potest. quod si duplomate usus aut felici | |
| nauigatione maturius quam quisque peruenerit Ephesum, confestim obligatus est, quia in | |
| eo, quod tempore atque facto finitum est, nullus est coniecturae locus. Item qui insulam | 3.1 |
| fieri spopondit, non utique conquisitis undique fabris et plurimis operis adhibitis festinare | |
| debet nec rursus utroque aut altero contentus esse, sed modus adhibendus est secundum | |
| rationem diligentis aedificatoris et temporum locorumque. item si non inchoetur opus, id | |
| tantum aestimetur, quod in illo interuallo effici potuit. transactoque tempore, quo insulam | 5 |
| consummare oportuerit, si postea aedificetur, liberetur reus, sicut liberatur, qui se datu- | |
| rum spopondit, si quandoque tradit. Illud inspiciendum est, an qui centum dari promisit | 4.1 |
| confestim teneatur an uero cesset obligatio, donec pecuniam conferre possit. quid ergo, | |
| si neque domi habet neque inueniat creditorem? sed haec recedunt ab impedimento na- | |
| turali et respiciunt ad facultatem dandi. est autem facultas personae commodum incom- | |
| modumque, non rerum quae promittuntur. et alioquin si quis Stichum dari spoponderit, | 5 |
| quaeremus, ubi sit Stichus: aut si non multum referre uideatur 'Ephesi daturum se', an, | |
| quod Ephesi sit, cum ipse Romae sit, dare spondeat: nam hoc quoque ad facultatem | |
| dandi pertinet, quia in pecunia et in Sticho illud commune est, quod promissor in prae- | |
| sentia dare non potest. et generaliter causa difficultatis ad incommodum promissoris, non | |
| ad impedimentum stipulatoris pertinet, ne incipiat dici eum quoque dare non posse, qui | 10 |
| alienum seruum, quem dominus non uendat, dare promiserit. Si ab eo stipulatus sim, | 5.1 |
| qui efficere non possit, cum alio possibile sit, iure factam obligationem Sabinus scribit. | |
| Cum quis sub hac condicione stipulatus sit, si rem sacram aut religiosam Titius uendi- | 6.1 |
| derit uel forum aut basilicam et huiusmodi res, quae publicis usibus in perpetuum relictae | |
| sint: ubi omnino condicio iure impleri non potest uel id facere ei non liceat, nullius mo- | |
| menti fore stipulationem, proinde ac si ea condicio, quae natura impossibilis est, inserta | |
| esset. nec ad rem pertinet, quod ius mutari potest et id, quod nunc impossibile est, | 5 |
| postea possibile fieri: non enim secundum futuri temporis ius, sed secundum praesentis | |
| aestimari debet stipulatio. Si ut aliquid fiat stipulemur, et usitatius et elegantius esse | 7.1 |
| Labeo ait sic subici poenam: 'si ita factum non erit': at cum quid ne fiat stipulemur, | |
| tunc hoc modo: 'si aduersus ea factum erit': et cum alia fieri, alia non fieri coniuncte | |
| stipulemur, sic comprehendendum: 'si non feceris, si quid aduersus ea feceris'. Praeterea | 8.1 |
| sciendum est, quod dari stipulemur, non posse nos uni ex heredibus adquiri, sed necesse | |
| esse omnibus adquiri: at cum quid fieri stipulemur, etiam unius personam recte com- | |
| prehendi. | |
| Idem libro quarto stipulationum. Eum, qui certarum nundinarum diebus | 138.pr.1 |
| dari stipuletur, primo die petere posse Sabinus ait: Proculus autem et ceteri diuersae scho- | |
| lae auctores, quamdiu uel exiguum tempus ex nundinarum spatio superesset, peti posse | |
| existimant. sed ego cum Proculo sentio. Cum pure stipulatus sum illud aut illud dari, | 1.1 |
| licebit tibi, quotiens uoles, mutare uoluntatem in eo quod praestaturus sis, quia diuersa | |
| causa est uoluntatis expressae et eius quae inest. | |
| Idem libro sexto stipulationum. Cum ex causa duplae stipulationis aliquid | 139.pr.1 |
| intendimus, uenditoris heredes in solidum omnes conueniendi sunt omnesque debent sub- | |
| sistere, et quolibet eorum defugiente ceteris subsistere nihil prodest, quia in solidum de- | |
| fendenda est uenditio, cuius indiuisa natura est. sed cum uno defugiente omnes defugisse | |
| uideantur ideoque omnes teneantur, unicuique pro parte hereditaria praestatio incumbit. | 5 |
| Paulus libro tertio ad Neratium. Pluribus rebus praepositis, ita stipulatio | 140.pr.1 |
| facta est: 'ea omnia, quae supra scripta sunt, dari?' propius est, ut tot stipulationes, quot | |
| res sint. De hac stipulatione: 'annua bima trima die id argentum quaque die dari?' | 1.1 |
| apud ueteres uarium fuit. Paulus: sed uerius et hic tres esse trium summarum stipula- | |
| tiones. Etsi placeat extingui obligationem, si in eum casum inciderit, a quo incipere non | 2.1 |
| potest, non tamen hoc in omnibus uerum est. ecce stipulari uiam iter actum ad fundum | |
| communem socius non potest, et tamen si is, qui stipulatus fuerat, duos heredes rel<i>querit, | |
| non extinguitur stipulatio. et per partem dominorum seruitus adquiri non potest, adqui- | |
| sita tamen conseruatur et per partem domini: hoc euenit, si pars praedii seruientis uel | 5 |
| cui seruitur alterius domini esse coeperit. | |
| Gaius libro secundo de uerborum obligationibus. Si seruus aut filius fami- | 141.pr.1 |
| lias ita stipulatus sit: 'illam rem aut illam, utram ego uelim?', non pater dominusue, sed | |
| filius seruusue destinare de alterutra debet. Extranei quoque persona si comprehensa | 1.1 |
| fuerit, ueluti hoc modo: 'utram earum Titius elegerit', non aliter stipulator alterutrius pe- | |
| tendae facultatem habet, quam si Titius elegerit. Pupillus licet ex quo fari coeperit, recte | 2.1 |
| stipulari potest, tamen, si in parentis potestate est, ne auctore quidem patre obligatur: | |
| pubes uero, qui in potestate est, proinde ac si pater familias obligari solet. quod autem | |
| in pupillo dicimus, idem et in filia familias impubere dicendum est. Si ita fuero stipulatus | 3.1 |
| 'mihi aut Titio?' et tu mihi daturum te spondeas, secundum omnium opinionem ad inter- | |
| rogatum te respondere, quia constat mihi soli adquiri obligationem, Titio autem dumtaxat | |
| recte soluitur. Si inter eos, qui Romae sunt, talis fiat stipulatio: 'hodie Carthagine dare | 4.1 |
| spondes?', quidam putant non semper uideri impossibilem causam stipulationi contineri, | |
| quia possit contingere, ut tam stipulator quam promissor ante aliquod tempus suo quisque | |
| dispensatori notum fecerit in eum diem futuram stipulationem ac demandasset promissor | |
| quidem suo dispensatori, ut daret, stipulator autem suo, ut acciperet: quod si ita factum | 5 |
| fuerit, poterit ualere stipulatio. Cum 'mihi aut Titio' stipulor, dicitur aliam quidem rem | 5.1 |
| in personam meam, aliam in Titii designari non posse, ueluti 'mihi decem aut Titio ho- | |
| minem': si uero Titio ea res soluta sit, quae in eius persona designata fuerit, licet ipso | |
| iure non liberetur promissor, per exceptionem tamen defendi possit. Tempora uero di- | 6.1 |
| uersa designari posse, ueluti 'mihi kalendis Ianuariis aut Titio kalendis Februariis?' immo | |
| etiam c<i>teriorem diem in Titii personam conferri posse, ueluti 'mihi kalendis Februariis, | |
| Titio kalendis Ianuariis?' quo casu talem esse stipulationem intellegemus: 'si Titio kalendis | |
| Ianuariis non dederis, mihi kalendis Februariis dare spondes?' Sed rursus mihi quidem | 7.1 |
| pure aut Titio sub condicione stipulari possum. contra uero si mihi sub condicione aut | |
| Titio pure, inutilis erit tota stipulatio, nisi in meam personam condicio extiterit, scilicet | |
| quia, nisi quod ad me uim acceperit obligatio, adiectio nihil potest ualere. hoc tamen ita | |
| demum tractari potest, si euidenter apparet pure Titii persona adiecta: alioquin cum ita | 5 |
| stipulor: 'si nauis ex Africa uenerit, mihi aut Titio dari spondes?' Titii quoque persona | |
| sub eadem condicione adici uidetur. Ex hoc apparet, si diuersa condicio in meam per- | 8.1 |
| sonam, diuersa in Titii posita sit nec in meam personam extiterit condicio, totam stipu- | |
| lationem nullius momenti futuram: exstante uero mea condicione, si quidem Titii quoque | |
| condicio extiterit, poterit uel Titio solui: si uero in illius persona defecerit, quasi non | |
| adiectus habebitur. Ex his omnibus apparet, licet alterius persona non recte adiciatur, | 9.1 |
| non ideo minus in nostra persona utiliter procedere stipulationem. |