| DE DUOBUS REIS CONSTITUENDIS | |
| Modestinus libro secundo regularum. Qui stipulatur, reus stipulandi dicitur: | 45.2.1.pr.1 |
| qui promittit, reus promittendi habetur. | |
| Iauolenus libro tertio ex Plautio. Cum duo eandem pecuniam aut promi- | 2.pr.1 |
| serint aut stipulati sunt, ipso iure et singuli in solidum debentur et singuli debent: ideoque | |
| petitione acceptilatione unius tota soluitur obligatio. | |
| Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum. In duobus reis pro- | 3.pr.1 |
| mittendi frustra timetur nouatio: nam licet ante prior responderit posterior etsi ex inter- | |
| uallo accipiatur, consequens est dicere pristinam obligationem durare et sequentem acce- | |
| dere: et parui refert, simul spondeant an separatim promittant, cum hoc actum inter eos | |
| sit, ut duo rei constituantur: neque olla nouatio fiet. Ubi duo rei facti sunt, potest uel | 1.1 |
| ab uno eorum solidum peti: hoc est enim duorum reorum, ut unusquisque eorum in soli- | |
| dum sit obligatus possitque ab alterutro peti. et partes autem a singulis peti posse ne- | |
| quaquam dubium est, quemadmodum et a reo et fideiussore petere possumus. utique enim | |
| cum una sit obligatio, una et summa est, ut, siue unus soluat, omnes liber<e>ntur, siue | 5 |
| soluatur, ab altero liberatio contingat. | |
| Pomponius libro uicensimo quarto ad Sabinum. Duo rei promittendi siue | 4.pr.1 |
| ita interrogati 'spondetis?' respondeant 'spondeo' aut 'spondemus', siue ita interrogati | |
| 'spondes?' respondissent 'spondemus', recte obligantur. | |
| Iulianus libro uicensimo secundo digestorum. Nemo est qui nesciat alienas | 5.pr.1 |
| operas promitti posse et fideiussorem adhiberi in ea obligatione. et ideo nihil prohibet | |
| duos reos stipulandi constitui uel promittendi, sicuti si ab eodem fabro duo rei stipulandi | |
| easdem operas stipulentur: et ex contrario duo fabri eiusdem peritiae easdem operas pro- | |
| mittere intelleguntur et duo rei promittendi fieri. | 5 |
| Idem libro quinquagensimo secundo digestorum. Duos reos promittendi | 6.pr.1 |
| facturus si utrumque interrogauero, sed alter dumtaxat responderit, uerius puto eum qui | |
| responderit obligari: neque enim sub condicione interrogatio in utriusque persona fit, ut | |
| ita demum obligetur, si alter quoque responderit. Duobus autem reis constitutis quin libe- | 1.1 |
| rum sit stipulatori uel ab utroque uel ab altero dumtaxat fideiussorem accipere, non du- | |
| bito. Sed si a duobus reis stipulandi interrogatus respondisset uni se spondere, ei soli | 2.1 |
| tenetur. Duo rei sine dubio ita constitui possunt, ut et temporis ratio habeatur, intra | 3.1 |
| quod uterque respondeat: modicum tamen interuallum temporis, item modicus actus, qui | |
| modo contrarius obligationi non sit, nihil impedit, quo minus duo rei sunt. fideiussor | |
| quoque interrogatus inter duorum reorum responsa si responderit, potest uideri non impe- | |
| dire obligationem reorum, quia nec longum spatium interponitur nec si actus, qui contra- | 5 |
| rius sit obligationi. | |
| Florentinus libro octauo institutionum. Ex duobus reis promit- | 7.pr.1 |
| tendi alius in diem uel sub condicione obligari potest: nec enim impedimento erit dies | |
| aut condicio, quo minus ab eo, qui pure obligatus est, petatur. | |
| Ulpianus libro primo responsorum. His uerbis: 'eaque praestari stipulanti | 8.pr.1 |
| tibi spopondimus' interesse, quid inter contrahentes actum sit: nam si duo rei facti sint, | |
| eum qui absens fuit non teneri, praesentem autem in solidum esse obligatum, aut si | |
| minus, in partem fore obstrictum. | |
| Papinianus libro uicensimo septimo quaestionum. Eandem rem apud duos | 9.pr.1 |
| pariter deposui utriusque fidem in solidum secutus, uel eandem rem duobus similiter com- | |
| modaui: fiunt duo rei promittendi, quia non tantum uerbis stipulationis, sed et ceteris | |
| contractibus, ueluti emptione uenditione, locatione conductione, deposito, commodato | |
| testamento, ut puta si pluribus heredibus institutis testator dixit: 'Titius et Maeuius Sem- | 5 |
| pronio decem dato'. Sed si quis in deponendo penes duos paciscatur, ut ab altero culpa | 1.1 |
| quoque praestaretur, uerius est non esse duos reos, a quibus inpar suscepta est obligatio. | |
| non idem probandum est, cum duo quoque culpam promisissent, si alteri postea pacto | |
| culpa remissa sit, quia posterior conuentio, quae in alterius persona intercessit, statum et | |
| naturam obligationis, quae duos initio reos fecit, mutare non potest. quare si socii sint | 5 |
| et communis culpa intercessit, etiam alteri pactum cum altero factum proderit. Cum duos | 2.1 |
| reos promittendi facerem ex diuersis locis, Capuae pecuniam dari stipulatus sim, ex per- | |
| sona cuiusque ratio proprii temporis habebitur: nam etsi maxime parem causam sus<cip>iunt, | |
| nihilo minus in cuiusque persona propria singulorum consistit obligatio. | |
| Idem libro trigensimo septimo quaestionum. Si duo rei promittendi socii | 10.pr.1 |
| non sint, non proderit alteri, quod stipulator alteri reo pecuniam debet. | |
| Idem libro undecimo responsorum. Reos promittendi uice mutua fideiussores | 11.pr.1 |
| non inutiliter accipi conuenit. reus itaque stipulandi actionem suam diuidere si uelit | |
| (neque enim diuidere cogendus est), poterit eundem ut principalem reum, item qui fide- | |
| iussor pro altero exstitit, in partes conuenire, non secus ac si duos promittendi reos | |
| diuisis actionibus conueniret. Cum tabulis esset comprehensum 'illum et illum centum | 1.1 |
| aureos stipulatos' neque adiectum 'ita ut duo rei stipulandi essent', uirilem partem singuli | |
| stipul<a>ti uidebantur. Et e contrario cum ita cautum inueniretur: 'tot aureos recte dari | 2.1 |
| stipulatus est Iulius Carpus, spopondimus ego Antoninus Achilleus et Cornelius Dius', | |
| partes uiriles deberi, quia non fuerat adiectum singulos in solidum spopondisse, ita ut duo | |
| rei promittendi fierent. | |
| Uenuleius libro secundo stipulationum. Si ex duobus, qui promissuri sint, | 12.pr.1 |
| hodie alter, alter postera die responderit, Pro<c>u<l>us non esse duos reos ac ne obligatum | |
| quidem intellegi eum, qui postera die responderat, cum actor ad alia negotia discesserit | |
| uel promissor, licet peractis illis rebus responderit. Si a Titio et pupillo sine tutoris aucto- | 1.1 |
| ritate stipulatus fuero eadem decem, uel a seruo, et quasi duos reos promittendi constitui, | |
| obligatum Titium solum Iulianus scribit, quamquam, si seruus spoponderit, in actione de | |
| peculio eadem obseruari debent, ac si liber fuisset. | |
| Idem libro tertio stipulationum. Si reus promittendi altero reo heres exti- | 13.pr.1 |
| terit, duas obligationes eum sustinere dicendum est. nam ubi quidem altera differentia | |
| obligationum esse possit, ut in fideiussore et reo principali, constitit alteram ab altera | |
| perimi: cum uero eiusdem duae potestatis sint, non potest repperiri qua altera potius | |
| quam alteram consummari. ideoque et si reus stipulandi heres exstiterit, duas species | 5 |
| obligationis eum sustinere. | |
| Paulus libro secundo manualium. Et stipulationum praetoriarum duo rei | 14.pr.1 |
| fieri possunt. | |
| Gaius libro secundo de uerborum obligationibus. Si id, quod ego et Titius | 15.pr.1 |
| stipulamur, in singulis personis proprium intellegatur, non poterimus duo rei stipulandi | |
| constitui, ueluti cum usum fructum aut dotis nomine dari stipulemur: idque et Iulianus | |
| scribit. idem ait, et si Titius et Seius decem aut Stichum, qui Titii sit, stipulati fuerint, | |
| non uideri eos duos reos stipulandi, cum Titio decem tantum, Seio Stichus aut decem | 5 |
| debeantur: quae sententia eo pertinet, ut, quamuis uel huic uel illi decem soluerit uel | |
| Seio Stichum, nihilo minus alteri obligatus manet. sed dicendum est, ut, si decem alteri | |
| soluerit, ab altero liberetur. | |
| Idem libro tertio de uerborum obligationibus. Ex duobus reis stipulandi si | 16.pr.1 |
| semel unus egerit, alteri promissor offerendo pecuniam nihil agit. | |
| Paulus libro octauo ad Plautium. Siue a certis personis heredum nomi- | 17.pr.1 |
| natim legatum esset, siue ab omnibus excepto aliquo, Atilicinus Sabinus Cassius pro here- | |
| ditariis partibus totum eos legatum debituros aiunt, quia hereditas eos obligat. idem est, | |
| cum omnes heredes nominantur. | |
| Pomponius libro quinto ex Plautio. Ex duobus reis eiusdem Stichi promit- | 18.pr.1 |
| tendi factis alterius factum alteri quoque nocet. | |
| Idem libro trigensimo septimo ad Quintum Mucium. Cum duo eandem pe- | 19.pr.1 |
| cuniam debent, si unus capitis deminutione exemptus est obligatione, alter non liberatur. | |
| multum enim interest, utrum res ipsa soluatur an persona liberetur. cum persona liberatur | |
| manente obligatione, alter durat obligatus: et ideo si aqua et igni interdictum est, ali- | |
| cuius fideiussor postea ab eo datus tenetur. | 5 |