| DE STIPULATIONE SERUORUM | |
| Iulianus libro quinquagensimo secundo digestorum. Cum seruus stipuletur, | 45.3.1.pr.1 |
| nihil interest, sibi an domino an uero sine alterutra eorum adiectione dari stipuletur. Si | 1.1 |
| seruus tuus, qui mihi bona fide seruiebat, peculium habuerit, quod ad te pertineat, et ego | |
| ex eo pecuniam Titio credidero, nummi tui manebunt, stipulando autem mihi seruus ean- | |
| dem pecuniam nihil aget: uindicando ergo eam pecuniam tu consequi poteris. Si seruus | 2.1 |
| communis meus et tuus ex peculio, quod ad te solum pertinebat, mutuam pecuniam dederit, | |
| obligationem tibi adquiret et, si eandem mihi nominatim stipulatus fuerit, debitorem a te | |
| non liberabit, sed uterque nostrum habebit actionem, ego ex stipulatu, tu quod pecunia | |
| tua numerata sit: debitor tamen me doli mali exceptione summouere poterit. Quod seruus | 3.1 |
| meus meo seruo dari stipulatur, id perinde haberi debet, ac si mihi stipuletur: item quod | |
| tuo seruo stipulatur, perinde ac si tibi stipulatus esset, ut altera stipulatio obligationem | |
| pariat, altera nullius momenti sit. Communis seruus duorum seruorum personam sustinet. | 4.1 |
| idcirco si proprius meus seruus communi meo et tuo seruo stipulatus fuerit, idem iuris erit | |
| in hac una conceptione uerborum, quod futurum esset, si separatim duae stipulationes con- | |
| ceptae fuissent, altera in personam mei serui, altera in personam tui serui: neque existi- | |
| mare debemus partem dimidiam tantum mihi adquiri, partem nullius esse momenti, quia | 5 |
| persona serui communis eius condicionis est, ut in eo, quod alter ex dominis potest ad- | |
| quirere, alter non potest, perinde habeatur, ac si eius solius esset, cui adquirendi facul- | |
| tatem habeat. Si fructuarius seruus stipulatus esset fructuario aut proprietario, si quidem | 5.1 |
| ex re fructuarii stipulatus esset, inutilis est stipulatio, quia utrique ex re fructuarii actio- | |
| nem adquirere potuisset: sed si aliud stipulatus fuisset, proprietarium petere | |
| posse, et, si promissor fructuario soluisset, liberatur. Cum seruus communis Titii et Maeuii | 6.1 |
| stipulatur in hunc modum: 'decem kalendis Titio dare spondes? si decem kalendis Titio | |
| non dederis, tunc Maeuio uiginti dare spondes?' duae stipulationes esse uidentur, sed si | |
| kalendis decem data non fuerint, uterque dominus ex stipulatu agere poterit, sed in se- | |
| cunda obligatione Maeuio commissa Titius exceptione doli summouebitur. | 5 |
| Ulpianus libro quarto ad Sabinum. Seruus communis ipse sibi stipulari non | 2.pr.1 |
| potest, quamuis constaret eum se stipulari domino posse: non enim se domino adquirit, | |
| sed de se obligationem. | |
| Idem libro quinto ad Sabinum. Si seruus rei publicae uel municipii uel co- | 3.pr.1 |
| loniae stipuletur, puto ualere stipulationem. | |
| Idem libro uicensimo primo ad Sabinum. Si seruus communis sibi et uni ex | 4.pr.1 |
| dominis stipuletur, perinde est, ac si omnibus dominis et uni ex his stipuletur, ueluti Titio | |
| et Maeuio, et Titio: et probabile est, ut Titio dodrans, Maeuio quadrans debeatur. | |
| Idem libro quadragensimo octauo ad Sabinum. Seruus communis sic omnium | 5.pr.1 |
| est non quasi singulorum totus, sed pro partibus utique indiuisis, ut intellectu magis partes | |
| habeant quam corpore: et ideo si quid stipulatur uel quaqua alia ratione adquirit, omnibus | |
| adquirit pro parte, qua dominium in eo habent. licet autem ei et nominatim alicui ex do- | |
| minis stipulari uel traditam rem accipere, ut ei soli adquirat. sed si non nominatim do- | 5 |
| mino stipuletur, sed iussu unius dominorum, hoc iure utimur, ut soli ei adquirat, cuius | |
| iussu stipulatus est. | |
| Pomponius libro uicensimo sexto ad Sabinum. Ofilius recte dicebat et per | 6.pr.1 |
| traditionem accipiendo uel deponendo commodandoque posse soli ei adquiri, qui iussit: quae | |
| sententia et Cassii et Sabini dicitur. | |
| Ulpianus libro quadragesimo octauo ad Sabinum. Proinde et si quattuor | 7.pr.1 |
| forte dominos habuerit et duorum iussu stipulatus sit, his solis adquiret qui iusserunt, | |
| magisque est, ut non aequaliter, sed pro portione dominica totum eis adquiratur. idem | |
| puto et si nominatim eis stipulatus esse proponatur: nam et si omnium iussu stipulatus | |
| sit uel omnibus nominatim, non dubitaremus omnibus pro dominicis eum portionibus, | 5 |
| non pro uirilibus adquirere. Si seruus communis ab uno ex sociis stipulatus sit, si qui- | 1.1 |
| dem nominatim alteri socio, ei soli debetur: sin autem sine ulla adiectione pure stipu- | |
| latus sit, reliquas partes i<s> seruus ceteris sociis praeter eam partem, ex qua promissor | |
| dominus esset, adquiret. sed si iussu unius socii stipulatus est, idem iuris est, quod | |
| esset, si eidem illi socio nominatim dari stipulatus esset. interdum etiamsi neque iussu | 5 |
| neque nominatim alteri ex dominis stipularetur, ei tamen soli adquirere eum Iuliano pla- | |
| cuit: ut puta si quid forte stipuletur, quod utrique adquiri non potest. ueluti seruitutem | |
| ad fundum Cornelianum stipulatus est, qui fundus Sempronii erat alterius ex dominis: ei | |
| soli adquirit. | |
| Gaius libro singulari de casibus. Item si alter ex dominis uxorem ducturus | 8.pr.1 |
| sit et huic seruo dos promittatur. | |
| Ulpianus libro quadragesimo octauo ad Sabinum. Item si seruus duorum | 9.pr.1 |
| Titii et Maeuii hominem, qui Titii erat, stipulatus fuerit, ei soli adquirit, cuius non fuit. | |
| sed si stipulatus sit Stichum sibi et 'Maeuio et Titio dari spondes?', totum eum Maeuio | |
| adquirit: quod enim alteri ex dominis adquirere non potest, id ad eum, qui ad obligatio- | |
| nem admittitur, pertinet. Si, cum duos dominos seruus haberet, stipulatus fuerit illi aut | 1.1 |
| illi dominis suis, quaesitum est, an consistat stipulatio. Cassius inutilem esse stipulationem | |
| scripsit et Iulianus Cassii sententiam probat eoque iure utimur. | |
| Iulianus libro quinquagensimo secundo digestorum. Sed et si ita stipuletur: | 10.pr.1 |
| 'Titio decem aut Maeuio fundum dare spondes?', quia incertum est, utri eorum adquisierit | |
| actionem, idcirco inutilis stipulatio existimanda est. | |
| Ulpianus libro quadragensimo octauo ad Sabinum. Sed si sibi aut Primo | 11.pr.1 |
| aut Secundo dominis suis stipulatus sit, et hic tantundem erit probandum, quod Iulianus, | |
| inutilem esse stipulationem. sed utrum adiectio inutilis est aut tota stipulatio utilis non | |
| est? puto adiectionem solam esse inutilem: eo enim quod ait 'mihi' omnibus adquisiit ex | |
| stipulatu actionem. an ergo in ceterorum persona solutio locum habeat exemplo extraneae | 5 |
| personae? et puto uel solui eis posse, quemadmodum cum ego mihi aut Titio stipuler. | |
| cur ergo cum Primo aut Secundo dominis stipulatio non constitit nec solutio est? illa ratio | |
| est, quia non inuenimus, in cuius persona stipulatio constitit, in cuius solutio. | |
| Paulus libro decimo quaestionum. Nam cum uterque obligationis capax sit, non in- | 12.pr.1 |
| uenimus, quis adiectus sit, quia non est, qui petere possit. | |
| Ulpianus libro quadragensimo octauo ad Sabinum. Cum enim stipulatur | 13.pr.1 |
| domino aut extraneo seruus, utrumque consist<e>t et in domini persona stipulatio et in ex- | |
| tranei solutio: at hic τὸ ἰϲάζον corrumpit stipulationem et solutionem. | |
| Iulianus libro tertio ad Urseium Ferocem. Seruus meus cum apud furem | 14.pr.1 |
| esset, furi dari stipulatus est: negat furi deberi Sabinus, quia eo tempore, quo stipulatus | |
| est, ei non seruiret: sed nec ego ex ea stipulatione agere potero. sed si detracta furis | |
| persona stipulatus est, mihi quidem adquiritur actio, sed furi nec mandati nec alia actio | |
| aduersus me dari debet. | 5 |
| Florentinus libro octauo institutionum. Siue mihi siue sibi siue | 15.pr.1 |
| conseruo suo siue inpersonaliter dari seruus meus stipuletur, mihi adquiret. | |
| Paulus libro quarto regularum. Seruus hereditarius futuro heredi nomina- | 16.pr.1 |
| tim dari stipulatus nihil agit, quia stipulationis tempore heres dominus eius non fuit. | |
| Pomponius libro nono ad Sabinum. Si communis seruus meus et tuus uiam | 17.pr.1 |
| uel iter uel actum stipuletur sine adiectione nominis nostri, cum ego solus fundum uici- | |
| num habeam, soli mihi eam adquirit: quod et si tu fundum habeas, mihi quoque in soli- | |
| dum seruitus adquiritur. | |
| Papinianus libro uicensimo septimo quaestionum. Si seruus communis Maeuii | 18.pr.1 |
| et castrensis peculii defuncto filio familias milite, antequam adeat institutus hereditatem, | |
| stipuletur, socio, qui solus interim dominus inuenitur, tota stipulatio quaeretur, quoniam | |
| partem non facit hereditas eius quae nondum est. non enim, si quis heredem existere | |
| filio familias dixerit, statim et hereditatem eius iam esse consequens erit, cum beneficium | 5 |
| principalium constitutionum in eo locum habet, ut filius familias de peculio testari possit: | |
| quod priuilegium cessat, priusquam testamentum aditione fuerit confirmatum. Si seruus | 1.1 |
| Titii et Maeuii partem, quae Maeuii est, sibi dari stipuletur, nulla stipulatio est, cum, si | |
| Titio dari stipulatus fuisset, Titio adquireretur. quod si simpliciter concepta est stipulatio, | |
| ueluti: 'partem <e>am, quae Maeuii est, dare spondes?' non adiecto 'mihi', prope est, ut, quia | |
| sine uitio concepta est stipulatio, sequatur eius personam, cuius potest. Seruus capto do- | 2.1 |
| mino ab hostibus domino dari stipulatus est. quamuis quae simpliciter stipulatur uel ab | |
| alio accepit, etiam ad heredem captiui pertinent aliudque sit iuris in persona filii, quia nec | |
| tunc fuit in potestate, cum stipularetur, nec postea deprehenditur (ut seruus) in hereditat<e>, | |
| tamen in proposito potest quaeri, num ex hac stipulatione nih<i>l adquisitum heredi uidetur, | 5 |
| quomodo si seruus hereditarius defuncto aut etiam heredi futuro stipulatus fuisset. sed in | |
| hac specie seruus filio exaequabitur: nam et si filius captiui patri suo stipulatus fuerit | |
| dari, res i<n> pendenti erit et si pater apud hostes decesserit, nullius momenti uidebitur | |
| fuisse stipulatio, quoniam alii, non sibi stipulatus est. Cum seruus fructuarius operas | 3.1 |
| suas locasset et eo nomine pecuniam in annos singulos dari stipulatus esset, finito fructu | |
| domino residui temporis adquiri stipulationem Iulianus scriptum rel<i>quit. quae sententia | |
| mihi uidetur firmissima ratione subnixa: nam si in annos forte quinque locatio facta sit, | |
| quoniam incertum est, fructus in quem diem duraturus sit, singulorum annorum initio cuius- | 5 |
| que anni pecunia fructuario quaereretur: secundum quae non transit ad alterum stipulatio, | |
| sed unicuique tantum adquiritur, quantum ratio iuris permittit. nam et cum idem seruus | |
| ita stipuletur: 'quantam pecuniam tibi intra illum diem dedero, tantam dari spondes?' i<n> | |
| pendenti est, quis ex stipulatu sit habiturus actionem: si enim ex re fructuarii uel operis | |
| suis pecuniam dedero, fructuario, si uero aliunde, domino stipulatio quaeretur. | 10 |
| Scaeuola libro tertio decimo quaestionum. | 19.pr.1 |
| Si alienus seruus duobus bonae fidei seruiens ex unius eorum re adquirat, ratio facit, ut | |
| ei ex cuius re adquisiit id totum ei adquirat, siue ei soli siue quasi duobus seruiat: nam | |
| et in ueris dominis quotiens utrique adquiritur, totiens partes adquiri: ceterum si alii non | |
| adquiratur, alium solidum habiturum. igitur eadem ratio erit et in proposito, ut hic seruus | 5 |
| alienus, qui mihi et tibi bona fide seruit, mihi solidum ex re mea adquirat, quia tibi non | |
| potest adquiri, quia non sit ex re tua. | |
| Paulus libro quinto decimo quaestionum. Liber homo bona fide mihi seruit: | 20.pr.1 |
| stipulatur ex re mea uel ex operis suis Stichum, qui ipsius est: magis est, ut mihi ad- | |
| quirat, quia et si seruus esset meus, adquireret mihi: nec enim illud dici debet, quasi ille | |
| quoque in peculio eius esset. sed si ex re mea Stichum, qui meus est, stipulatur, sibi | |
| adquiret. Apud Labeonem ita scriptum est: filium et filiam in sua potestate pater in- | 1.1 |
| testatus rel<i>quit: filia eo animo fuit semper, ut existimaret nihil ad se ex hereditate patris | |
| pertinere: deinde frater eius filiam procreauit et eam infantem rel<i>quit: tutores seruo auito | |
| eius imperauerunt, ut ab eo, cui res aui hereditatis uendiderunt, stipularetur, quanta pe- | |
| cunia ad eum peruenisset: ex ea stipulatio<ne> quid pupillae adquisitum sit, peto rescribas. | 5 |
| Paulus: est quidem uerum bona fide possessum seruum ex re eius cui seruit stipulantem | |
| possessori adquirere: sed si res, quae ex hereditate aui communes fuerunt, in uenditionem | |
| hereditatis uenerunt, non uidetur ex re pupillae totum pretium stipulari ideoque utrisque | |
| adquirit. | |
| Uenuleius libro primo stipulationum. Si seruus communis ita stipuletur: | 21.pr.1 |
| 'kalendis Ianuariis decem Titio aut Maeuio dominis, uter eorum tunc uiuet, dare spondes?', | |
| inutilem esse stipulationem Iulianus scribit, quia non possit i<n> pendenti esse stipulatio nec | |
| apparere, utri eorum sit adquisitum. | |
| Neratius libro secundo responsorum. Seruum fructuarium ex re domini | 22.pr.1 |
| inutiliter fructuario stipulari, domino ex re fructuarii utiliter stipulari. | |
| Paulus libro nono ad Plautium. Eadem de eo dicenda sunt, cui usus le- | 23.pr.1 |
| gatus est. | |
| Neratius libro secundo responsorum. Et si duorum usus fructus sit, quod | 24.pr.1 |
| ex operis suis alteri eorum stipulatus sit, pro ea dumtaxat parte, ex qua usus fructus eius | |
| sit, adquiri. | |
| Uenuleius libro duodecimo stipulationum. Si seruus hereditarius stipulatus | 25.pr.1 |
| fuerit et fideiussores acceperit posteaque adita fuerit hereditas, dubitatur, utrum ex die | |
| interpositae stipulationis tempus cedat an ex adita hereditate: item si seruus eius, qui apud | |
| hostes sit, fideiussores acceperit. et Cassius existimat tempus ex eo computandum, ex quo | |
| agi cum eis potuerit, id est ex quo adeatur hereditas aut postliminio dominus reuertatur. | 5 |
| Paulus libro primo manualium. Usus fructus sine persona esse non | 26.pr.1 |
| potest et ideo seruus hereditarius inutiliter usum fructum stipulatur. legari autem ei posse | |
| usum fructum dicitur, quia dies eius non cedit statim: stipulatio autem pura suspendi | |
| non potest. quid ergo, si sub condicione stipuletur? nec hoc casu ualeat stipulatio, quia | |
| ex praesenti uires accipit stipulatio, quamuis petitio ex ea suspensa sit. | 5 |
| Idem libro secundo manualium. Seruus communis siue emat siue stipuletur, | 27.pr.1 |
| quamuis pecunia ex peculio detur, quod alterum ex dominis sequitur, utrique tamen ad- | |
| quirit. diuersa causa est fructuarii serui. | |
| Gaius libro tertio de uerborum obligationibus. Si ex re domini domino | 28.pr.1 |
| aut fructuario seruus stipulatus fuerit, domino quidem adquiri obligationem Iulianus scrip- | |
| sit, solui autem fructuario posse, quasi quolibet adiecto. Si seruus com- | 1.1 |
| munis ex re unius stipulatus erit, magis placuit utrique adquiri, sed eum, cuius ex re facta | |
| est stipulatio, cum socio communi diuidundo aut societatis iudicium de parte reciperanda | |
| recte acturum: idemque esse dicendum et si ex operis suis alteri ex dominis seruus ad- | |
| quirit. Si ipsi domini singuli eadem decem seruo communi dari fuerint stipulati et semel | 2.1 |
| responsum secutum fuerit, duo rei stipulandi erunt, cum placeat dominum seruo dari sti- | |
| pulari posse. Sicuti uni nominatim stipulando ei soli adquirit, ita placet et si rem emat | 3.1 |
| nomine unius ex dominis, ei soli seruum adquirere. item si credat pecuniam, ut uni ex | |
| dominis solueretur, uel quodlibet aliud negotium gerat, posse eum nominatim exprimere, | |
| ut uni ex dominis restituatur aut soluatur. Illud quaesitum est, an heredi futuro seruus | 4.1 |
| hereditarius stipulari possit. Proculus negauit, quia is eo tempore extraneus est. Cassius | |
| respondit posse, quia qui postea heres extiterit, uideretur ex mortis tempore defuncto | |
| successisse: quae ratio illo argumento commendatur, quod heredis familia ex mortis tem- | |
| pore funesta facta intellegitur, licet post aliquod tempus heres extiterit: manifestum igitur | 5 |
| est serui stipulationem ei adquiri. | |
| Paulus libro septuagensimo secundo ad edictum. Si communis seruus sic | 29.pr.1 |
| stipulatus sit: 'decem illi domino, eadem decem alteri dare spondes?', dicemus duos reos | |
| esse stipulandi. | |
| Idem libro primo ad Plautium. Seruus alienus alii nominatim stipulando | 30.pr.1 |
| non adquirit domino. | |
| Idem libro octauo ad Plautium. Si iussu fructuarii aut bonae fidei pos- | 31.pr.1 |
| sessoris seruus stipuletur, ex quibus causis non solet iis adquiri, domino adquirit. non | |
| idem dicetur, si nomen ipsorum in stipulatione positum sit. | |
| Idem libro nono ad Plautium. Si, cum duorum usus fructus esset in seruo, | 32.pr.1 |
| et is seruus uni nominatim stipulatus sit ex ea re, quae ad utrosque pertinet, Sabinus | |
| ait, quoniam soli obligatus esset, uidendum esse, quemadmodum alter usuarius partem | |
| suam recipere possit, quoniam inter eos nulla communio iuris esset. sed uerius est util<i> | |
| communi diuidundo iudicio inter eos agi posse. | 5 |
| Idem libro quarto decimo ad Plautium. Si liber homo uel alienus qui bona | 33.pr.1 |
| fide seruit ex re alterius iussu possessoris stipuletur, Iulianus ait liberum quidem sibi ad- | |
| quirere, seruum uero domino, quia iussum domino cohaereat. Si duo rei stipulandi usum | 1.1 |
| fructum in seruo habeant uel quibus bona fide seruiebat et iussu unius a debitore stipu- | |
| letur, ei soli adquirit. | |
| Iauolenus libro secundo ad Plauti<um>. Si seruus testamento manumissus, | 34.pr.1 |
| cum se liberum esse ignoraret et in causa hereditaria maneret, pecuniam heredi stipulatus | |
| est, nihil debebitur heredibus, si modo scierint eum testamento manumissum, quia non | |
| potest uideri iustam seruitutem seruisse iis, qui illum liberum esse non ignorabant. distat | |
| ista causa eius, qui liber emptus bona fide seruit, quia in eo et ipsius et emptoris existi- | 5 |
| matio consentit: ceterum is, qui scit hominem liberum esse, quamuis ille condicionem suam | |
| ignoret, ne possidere quidem eum potest uideri. | |
| Modestinus libro septimo regularum. Seruus hereditarius et heredi futuro | 35.pr.1 |
| et hereditati recte stipulatur. | |
| Iauolenus libro quarto decimo epistularum. Quod seruus stipulatus est, | 36.pr.1 |
| quem dominus pro derelicto habebat, nullius est momenti, quia qui pro derelicto rem | |
| habet, omnimodo a se reiecit nec potest eius operibus uti, quem eo iure ad se pertinere | |
| noluit. quod si ab alio adprehensus est, stipulatione ei adquirere poterit: nam et haec | |
| genere quodam donatio est. inter hereditarium enim seruum et eum, qui pro derelicto | 5 |
| habetur, plurimum interest, quoniam alter hereditatis iure retinetur, nec potest relictus | |
| uideri qui uniuerso hereditatis iure continetur, alter uoluntate domini derelictus non potest | |
| uideri ad usum eius pertinere, a quo relictus est. | |
| Pomponius libro tertio ad Quintum Mucium. Si communis seruus ita stipu- | 37.pr.1 |
| laretur: 'Lucio Titio et Gaio Seio dari spondes?', qui sunt domini illius, pro uirilibus par- | |
| tibus eis ex stipulatione debetur: si uero ita: 'dominis meis dare spondes?', pro parte, | |
| qua domini essent: si uero ita: 'Lucio Titio et Gaio Seio dominis meis dare spondes?', | |
| dubitaretur, utrumne uiriles partes an pro dominica portione eis deberetur. et interesset, | 5 |
| quid cuius demonstrandi gratia esset adiectum et quae pars eius stipulationis principalem | |
| causam haberet: sed cum ad nomina prius decursum est, rationabilius esse uidetur pro | |
| uirili parte stipulationem eis adquiri, quod dominorum uocabula pro demonstratione ha- | |
| beantur. | |
| Idem libro quinto ad Quintum Mucium. Si seruus meus a liberto meo | 38.pr.1 |
| 'operas sibi dari' stipuletur, inutilem stipulationem esse Celsus scribit: aliter atque si non | |
| adiecto hoc uerbo 'sibi' stipulatus fuerit. | |
| Idem libro uicensimo secundo ad Quintum Mucium. Cum seruus, in quo | 39.pr.1 |
| usum fructum habemus, proprietatis domino ex re fructuarii uel ex operis eius nominatim | |
| stipuletur, adquiritur domino proprietatis: sed qua actione fructuarius reciperare possit a | |
| domino proprietatis, requirendum est. item si seruus bona fide nobis seruiat et id, quod | |
| nobis adquirere poterit, nominatim domino suo stipulatus fuerit, ei adquiret: sed qua | 5 |
| actione id reciperare possumus, quaeremus. et non sine ratione est, quod Gaius noster | |
| dixit, condici id in utroque casu posse domino. | |
| Idem libro trigensimo tertio ad Quintum Mucium. Quidquid contraxit seruus, | 40.pr.1 |
| dum nobis seruit, etiam si stipulationem contulit in alienationem uel manu<mis>sionem suam, | |
| tamen nobis id adquisitum erit, quia potestas eius tunc, cum id contraheret, nostra fuit. | |
| idque est, si filius familias contrahat: namque etiam quod in emancipationis suae tempus | |
| contulerit, nobis debebitur, si tamen dolo malo id fecerit. | 5 |