| LIBER QUADRAGESIMUS SEXTUS | |
| DE FIDEIUSSORIBUS ET MANDATORIBUS | |
| Ulpianus libro trigensimo nono ad Sabinum. Omni obligationi | 46.1.1.pr.1 |
| fideiussor accedere potest. | |
| Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum. Et commodati et depositi | 2.pr.1 |
| fideiussor accipi potest et tenetur, etiamsi apud seruum uel pupillum depositum commo- | |
| datumue fuerit, sed ita demum, si aut dolo malo aut culpa hi fecerunt, pro quibus fide- | |
| iussum est. | |
| Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum. Qui satisdare | 3.pr.1 |
| promisit, ita demum implesse stipulationem satisdationis uidetur, si eum dederit accessionis | |
| loco, qui obligari potest et conueniri: ceterum si dederit seruum aut filium familias, ex | |
| quibus causis de peculio actio non datur, uel mulierem, quae auxilio senatus consulti | |
| utitur, dicendum est non esse impletam satisdationis stipulationem. plane si non idoneum | 5 |
| fideiussorem dederit, magis est, ut satisfactum sit, quia qui admisit eum fideiubentem, | |
| idoneum esse comprobauit. | |
| Idem libro quadragensimo quinto ad Sabinum. Potest accipi fideiussor eius | 4.pr.1 |
| actionis, quam habiturus sum aduersus eum, pro quo fideiussi, uel mandati uel negotio- | |
| rum gestorum. Fideiussor et ipse obligatur et heredem obligatum reli<n>quit, cum rei locum | 1.1 |
| optineat. | |
| Idem libro quadragensimo sexto ad Sabinum. Generaliter Iulianus ait eum, | 5.pr.1 |
| qui heres exstitit ei, pro quo interuenerat, liberari ex causa accessionis et solummodo | |
| quasi heredem rei teneri. denique scripsit, si fideiussor heres extiterit ei, pro quo fide- | |
| iussit, quasi reum esse obligatum, ex causa fideiussionis liberari: reum uero reo succe- | |
| dentem ex duabus causis esse obligatum. nec enim potest repperiri, quae obligatio quam | 5 |
| peremat: at in fideiussore et reo repperitur, quia rei obligatio plenior est. nam ubi aliqua | |
| differentia est obligationum, potest constitui alteram per alteram peremi: cum uero duae | |
| eiusdem sint potestatis, non potest repperiri, cur altera potius quam altera consumeretur. | |
| refert autem haec ad speciem, in qua uult ostendere non esse nouum, ut duae obligationes | |
| in unius persona concurrant. est autem species talis. si reus promittendi reo promittendi | 10 |
| heres exstiterit, duas obligationes sustinet: item si reus stipulandi exstiterit heres rei sti- | |
| pulandi, duas species obligationis sustinebit. plane si ex altera earum egerit, utramque | |
| consumet, uidelicet quia natura obligationum duarum, quas haberet, ea esset, ut, cum | |
| altera earum in iudicium deduceretur, altera consumeretur. | |
| Idem libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Stipulatus sum a reo nec | 6.pr.1 |
| accepi fideiussorem: postea uolo adicere fideiussorem: si adiecero, fideiussor obligatur. | |
| Et parui refert, utrum pure fideiussorem obligem an ex die an sub condicione. | 1.1 |
| Adhiberi | 2.1 |
| autem fideiussor tam futurae quam praecedenti obligationi potest, dummodo | |
| sit aliqua uel naturalis futura obligatio. | |
| Iulianus libro quinquagensimo tertio digestorum. Quod enim | 7.pr.1 |
| solutum repeti non potest, conueniens est huius naturalis obligationis fideiussorem ac- | |
| cipi posse. | |
| Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Graece | 8.pr.1 |
| fideiussor, et ita accipitur: τῇ ἐμῇ πίϲτει κελεύω λέγω θέλω siue βούλομαι: sed et si φημί | |
| dixerit, pro eo erit atque si dixerit λέγω. Praeterea sciendum est fideiussorem adhiberi | 1.1 |
| omni obligationi posse, siue re siue uerbis siue consensu. Pro eo etiam, qui iure hono- | 2.1 |
| rario obligatus est, posse fideiussorem accipi sciendum est. Et post litem contesta- | 3.1 |
| tam fideiussor accipi potest, quia et ciuilis et naturalis subest obligatio: et hoc et Iulianus | |
| admittit eoque iure utimur. an ergo condemnato reo exceptione uti possit, quaeritur: nam | |
| ipso iure non liberatur. et si quidem iudicati actionis acceptus non est, sed tantum litis | |
| exercitationis, rectissime dicetur uti eum exceptione posse: si uero acceptus fuerit etiam | 5 |
| totius causae, cessabit exceptio. A tutore, qui testamento datus est, si fuerit fideiussor | 4.1 |
| datus, tenetur. Sed et si ex delicto oriatur actio, magis putamus teneri fideiussorem. | 5.1 |
| Et generaliter omnium obligationum fideiussorem accipi posse nemini dubium est. | 6.1 |
| Illud | 7.1 |
| commune est in uniuersis, qui pro aliis obligantur, quod, si fuerint in duriorem causam | |
| adhibiti, placuit eos omnino non obligari: in leuiorem plane causam accipi possunt, propter | |
| quod in minorem summam recte fideiussor accipietur. item accepto reo pure ipse ex die | |
| uel sub condicione accipi potest: enimuero si reus sub condicione sit acceptus, fideiussor | 5 |
| pure, non obligabitur. Si qu<i> Stichum stipulatus fuerit, fideiussorem ita acceperit: | 8.1 |
| 'Stichum aut decem fide tua iubes?', non obligari fideiussorem Iulianus ait, quia durior | |
| eius fit condicio, utpote cum futurum sit, ut mortuo Sticho teneatur. Marcellus autem | |
| notat non ideo tantum non obligari, quia in duriorem condicionem acceptus est, sed quia | |
| et in aliam potius obligationem acceptus est: denique pro eo, qui decem promiserit, non | 5 |
| poterit fideiussor ita accipi, ut decem aut Stichum promittat, quamuis eo casu non fit | |
| eius durior condicio. Idem Iulianus ait: si is, qui hominem aut decem dari stipulatus | 9.1 |
| fuerat, fideiussorem ita acceperit: 'hominem aut decem, utrum ego uelim?', non obligauit | |
| eum, quia durior eius condicio facta est. Contra autem si is, qui hominem aut decem, | 10.1 |
| utrum ipse stipulator uolet, stipulatus est, recte fideiussorem ita accipiet: 'decem aut | |
| hominem, utrum tu uoles?' fit enim, inquit, hoc modo fideiussoris condicio melior. Sed et | 11.1 |
| si reum sic interrogauero 'Stichum et Pamphilum?', fideiussorem 'Stichum aut Pamphilum?', | |
| recte interrogem, quia leuior fideiussoris condicio est. Pro fideiussore fideiussorem accipi | 12.1 |
| nequaquam dubium est. | |
| Pomponius libro uicensimo sexto ad Sabinum. Fideiusssores et in partem pe- | 9.pr.1 |
| cuniae et in partem rei recte accipi possunt. | |
| Ulpianus libro septimo disputationum. Si dubitet creditor, an fideiussores | 10.pr.1 |
| soluendo sint, et unus ab eo electus paratus sit offerre cautionem, ut suo periculo con- | |
| fideiussores conueniantur, in parte dico audiendum eum esse, ita tamen, et si satisda- | |
| tiones offerat et omnes confideiussores, qui idonei esse dicuntur, praesto sint: nec enim | |
| semper facilis est nominis emptio, cum numeratio totius debiti non sit in expedito. Ita | 1.1 |
| demum inter fideiussores diuiditur actio, si non infitientur: nam infitiantibus auxilium | |
| diuisionis non est indulgendum. Filius familias pro patre poterit fideiubere nec erit sine | 2.1 |
| effectu haec fideiussio, primo quidem, quod sui iuris effectus poterit teneri in id quod | |
| facere potest, dein quod et, dum in potestate manet, condemnari potest. sed an pater ex | |
| hac causa quod iussu teneatur, uideamus: et puto ad omnes contractus quod iussu etiam | |
| referri. sed si ignorante patre pro eo fideiusserit, cessat ista actio: tamen quasi in rem | 5 |
| patris uersum sit, potest agi cum patre. plane si emancipatus soluerit, utilis ei actio de- | |
| bebit competere: in potestate etiam manenti eadem actio competit, si de peculio castrensi | |
| pro patre soluerit. | |
| Iulianus libro duodecimo digestorum. Qui contra senatus con- | 11.pr.1 |
| sultum filio familias crediderit, mortuo eo fideiussorem a patre accipere non potest, quia | |
| neque ciuilem neque honorariam aduersus patrem actionem habet nec est ulla hereditas, | |
| cuius nomine fideiussores obligari possent. | |
| Idem libro quadragensimo tertio digestorum. Plane eius actionis | 12.pr.1 |
| nomine, quae de peculio aduersus eum competit, fideiussor recte accipitur. | |
| Idem libro quarto decimo digestorum. Si mandatu meo Titio decem cre- | 13.pr.1 |
| dideris et mecum mandati egeris, non liberabitur Titius: sed ego tibi non aliter con- | |
| demnari debebo, quam si actiones, quas aduersus Titium habes, mihi praestiteris. item si | |
| cum Titio egeris, ego non liberabor, sed in id dumtaxat tibi obligatus ero, quod a Titio | |
| seruare non potueris. | 5 |
| Idem libro quadragensimo septimo digestorum. Cum reus promittendi fide- | 14.pr.1 |
| iussori suo heres exstitit, obligatio fideiussoria peremitur. quid ergo est? tamquam a reo | |
| debitum petatur et, si exceptione fideiussori competente usus fuerit, in factum replicatio | |
| dari debebit aut doli mali proderit. | |
| Idem libro quinquagensimo primo digestorum. Si stipulatus esses a me | 15.pr.1 |
| sine causa et fideiussorem dedissem et nollem eum exceptione uti, sed potius soluere, ut | |
| mecum mandati iudicio ageret, fideiussori etiam inuito me exceptio dari debet: interest | |
| enim eius pecuniam retinere potius quam solutam stipulatori a reo repetere. Si ex duo- | 1.1 |
| bus, qui apud te fideiusserant in uiginti, alter, ne ab eo peteres, quinque tibi dederit uel | |
| promiserit, nec alter liberabitur et, si ab altero quindecim petere institueris, nulla ex- | |
| ceptione summoueris: reliqua autem quinque si a priore fideiussore petere institueris, doli | |
| mali exceptione submoueris. | 5 |
| Idem libro quinquagensimo tertio digestorum. Fideiussor obligari non potest | 16.pr.1 |
| ei, apud quem reus promittendi obligatus non est. quare si seruus communis Titii et | |
| Sempronii nominatim Titio dari stipulatus fuerit et fideiussorem ita interrogauerit: 'Titio | |
| aut Sempronio id dare spondes?', Titius quidem petere a fideiussore poterit, Sempronii | |
| uero persona in hoc solum interposita uidebitur, ut solui ei ante litem contesta<ta>m et igno- | 5 |
| rante uel inuito Titio possit. Qui certo loco dari promisit, aliquatenus duriori condicioni | 1.1 |
| obligatur, quam si pure interrogatus fuisset: nullo enim loco alio, quam in quem promisit, | |
| soluere inuito stipulatore potest. quare si reum pure interrogauero et fideiussorem cum | |
| adiectione loci accepero, non obligabitur fideiussor. Sed et si reus, Romae constitutus, | 2.1 |
| Capuae dari promiserit, fideiussor Ephesi, perinde non obligabitur fideiussor, ac si rues | |
| sub condicione promisisset, fideiussor autem in diem certam uel pure promisisset. Fide- | 3.1 |
| iussor accipi potest, quotiens est aliqua obligatio ciuilis uel naturalis, cui applicetur. | |
| Naturales obligationes non eo solo aestimantur, si actio aliqua eorum nomine competit, | 4.1 |
| uerum etiam cum soluta pecunia repeti non potest: nam licet minus proprie debere di- | |
| cantur naturales debitores, per abusionem intellegi possunt debitores et, qui ab his pecu- | |
| niam recipiunt, debitum sibi recepisse. Stipulatione in diem concepta fideiussor si sub | 5.1 |
| condicione acceptus fuerit, ius eius in pendenti erit, ut, si ante diem condicio impleta | |
| fuerit, non obligetur, si concurreret dies et condicio uel etiam diem condicio secuta fuerit | |
| obligetur. Cum fideiussor hoc modo acceptus esset: 'si reus quadraginta, quae ei credid<i>, | 6.1 |
| non soluerit, fide tua esse iubes?', uerisimile est id actum, ut, cum appellatus reus non | |
| soluisset, fideiussor teneretur. sed et si reus, antequam appellaretur, decessisset, fideiussor | |
| obligatus erit, quia hoc quoque casu uerum es<t> reum non soluisse. | |
| Idem libro octagensimo nono digestorum. Fideiussoribus succurri solet, ut | 17.pr.1 |
| stipulator compellatur ei, qui solidum soluere paratus est, uendere ceterorum nomina. | |
| Idem libro nonagensimo digestorum. Qui debitorem suum delegat, | 18.pr.1 |
| pecuniam dare intellegitur, quanta ei debetur: et ideo si fideiussor debitorem suum dele- | |
| gauerit, quamuis eum, qui soluendo non erat, confestim mandati agere potest. | |
| Idem libro quarto ex Minicio. Seruus inscio domino pro quodam fide- | 19.pr.1 |
| iusserat et eo nomine pecuniam soluerat: quaerebatur, dominus possetne ab eo, cui soluta | |
| esset, repetere. respondit: interest, quo nomine fideiusserit: nam si ex causa peculiari | |
| fideiussit, tunc id, quod ex peculio soluerit, repetere dominus non poterit, quod ex domi- | |
| nica causa soluerit, uindicabitur: si uero extra causam peculii fideiusserit, quod ex pe- | 5 |
| cunia dominica soluerit, aeque uindicabitur, quod ex peculio, condici poterit. | |
| Iauolenus libro tertio decimo epistularum. Sed et si serui dominus pecu- | 20.pr.1 |
| niam soluerit, repetere eam non ab eo pro quo fideiussit, sed ab eo cui numerauit poterit, | |
| cum seruus fideiussionis nomine obligari non possit. sequitur ergo, ut ab eo, pro quo | |
| fideiusserat, repeti non possit, cum ipse aere alieno obligatus sit nec solutione liberari | |
| eius pecuniae nomine potuerit, cuius obligatio ad seruum non pertinuit. | 5 |
| Africanus libro septimo quaestionum. Heres a debitore hereditario fide- | 21.pr.1 |
| iussorem accepit, deinde hereditatem ex Trebelliano restituit: fideiussoris obligationem in | |
| suo statu manere ait idemque in hac causa seruandum, quod seruaretur, cum heres, | |
| contra quem emancipatus filius bonorum possessionem accepit, fideiussorem accepit. ideo- | |
| que in utraque specie transeunt actiones. Non est nouum, ut fideiussor duabus obliga- | 1.1 |
| tionibus eiusdem pecuniae nomine teneatur: nam si in diem acceptus mox pure accipiatur, | |
| ex utraque obligatur, et si fideiussor confideiussori heres exstiterit, idem erit. Seruo tuo | 2.1 |
| pecuniam credidi: eum tu manumisisti: deinde eundem fideiussorem accepi. si quidem in | |
| eam obligationem fideiubeat, quae aduersus te intra annum sit, obligari eum ait: sin uero | |
| in naturalem suam, potius ut nihil agatur: non enim intellegi posse, ut quis pro se fide- | |
| iubendo obligetur. quod si hic seruus manumissus fideiussori suo heres existat, durare | 5 |
| causam fideiussionis putauit et tamen nihilo minus naturalem obligationem mansuram, ut, | |
| si obligatio ciuilis pereat, solutum repetere non possit. nec his contrarium esse, quod, | |
| cum reus fideiussori heres existat, fideiussoria obligatio tollatur, quia tunc duplex obligatio | |
| ciuilis cum eodem esse non potest. retro quoque si fideiussor seruo manumisso heres ex- | |
| stiterit, eadem aduersus eum obligatio manet, quamuis et naturaliter teneatur nec pro se | 10 |
| quis fideiubere possit. Quod si stipulator reum heredem instituerit, omnimodo fideiussoris | 3.1 |
| obligationem peremit, siue ciuilis siue tantum naturalis in reum fuisset, quoniam quidem | |
| nemo potest apud eundem pro ipso obligatus esse. quod si idem stipulator fideiussorem | |
| heredem scripserit, procul dubio solam fideiussoris obligationem peremit. argumentum | |
| rei, quod, si possessio rerum debitoris data sit creditori, aeque dicendum est fideiussorem | 5 |
| manere obligatum. Cum et tu et Titius eiusdem pecuniae rei essetis, eum, qui pro te | 4.1 |
| fideiussit, posse et pro Titio fideiubere respondit, quamuis eandem pecuniam eidem debi- | |
| turus sit: nec tamen inanem eam creditori futuram: nonnullis enim casibus emolumentum | |
| habituram, ueluti si ei, pro quo ante fideiussisset, heres existat: tunc enim confusa prima | |
| obligatione posteriorem duraturam. Cum fideiussor reo stipulandi heres exstiterit, quae- | 5.1 |
| ritur, an, quasi ipse a se exegerit, habeat aduersus reum mandati actionem. respondit, | |
| cum reus obligatus maneat, non posse intellegi ipsum a se fideiussorem pecuniam exegisse: | |
| itaque ex stipulatu potius quam mandati agere debebit. | |
| Florentinus libro octauo institutionum. Mortuo reo promittendi et ante | 22.pr.1 |
| aditam hereditatem fideiussor accipi potest, quia hereditas personae uice fungitur, sicuti | |
| municipium et decuria et societas. | |
| Marcianus libro quarto regularum. Si 'mihi aut Titio decem?' stipulatus | 23.pr.1 |
| fueri<m>, Titius fideiussorem accipere non potest, quia solutionis tantum causa adiectus est. | |
| Marcellus libro singulari responsorum. Lucius Titius cum pro Seio fratre | 24.pr.1 |
| suo apud Septicium interuenire uellet, epistulam ita emisit: 'si petierit a te frater meus, | |
| peto des ei nummos fide et periculo meo': post quam epistulam Septicius Seio pecu- | |
| niam numerauit. deinde Titius inter reliquos et Seium fratrem pro tertia parte reliquit | |
| heredem. quaero, an, quia aduersus Seium debitorem Septicii confusa sit actio pro tertia | 5 |
| parte, qua Titio fratri suo heres exstitit, cum coheredibus eius agere in solidum possit. | |
| Marcellus respondit cum coherede Seii non pro maiore quam hereditaria parte mandati | |
| agi posse. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Marcellus scribit, si quis pro pupillo | 25.pr.1 |
| sine tutoris auctoritate obligato prodigoue uel furioso fideiusserit, magis esse, ut ei non | |
| subueniatur, quoniam his mandati actio non competit. | |
| Gaius libro octauo ad edictum prouinciale. Inter fideiussores non ipso iure | 26.pr.1 |
| diuiditur obligatio ex epistula diui Hadriani: et ideo si quis eorum ante exactam a se | |
| partem sine herede decesserit uel ad inopiam peruenerit, pars eius ad ceterorum onus | |
| respicit. | |
| Ulpianus libro uicensimo secundo ad edictum. Si plures sint fideiussores, | 27.pr.1 |
| unus pure, alius in diem uel sub condicione acceptus, succurri oportet ei, qui pure ac- | |
| ceptus est, dum existere condicio potest, scilicet ut interim in uirilem conueniatur. sed | |
| si, cum condicio exstitit, non est soluendo qui sub condicione acceptus est, restituendam | |
| actionem in pure acceptum Pomponius scribit. Praeterea si fideiussor exstiterit fideiussori | 1.1 |
| siue plures, aeque hic quoque pertinebit ad eandem causam: in quorum persona aeque | |
| locum habebunt ea, quae sunt a diuo Hadriano constituta. Praeterea si quaeratur, an | 2.1 |
| soluendo sit principalis fideiussor, etiam uires sequentis fideiussoris ei adgregandae sunt. | |
| Sicut ipsi fideiussori, ita heredibus quoque eorum succurrendum Pomponius scribit. | 3.1 |
| Si | 4.1 |
| fideiussor fuerit principalis et fideiussor fideiussoris, non poterit desiderare fideiussor, ut | |
| inter se et eum fideiussorem, pro quo fideiussit, diuidatur obligatio: ille enim loco rei | |
| est nec potest reus desiderare, ut inter se et fideiussorem diuidatur obligatio. proinde si | |
| ex duobus fideiussoribus alter fideiussorem dederit, aduersus eum quidem non diuiditur | 5 |
| obligatio, pro quo interuenit: aduersus confideiussorem magis est ut diuidatur. | |
| Paulus libro uicensimo quinto ad edictum. Si contendat fideiussor ceteros | 28.pr.1 |
| soluendo esse, etiam exceptionem ei dandam 'si non et illi soluendo sint'. | |
| Idem libro octauo decimo ad edictum. Si sub impossibili condicione stipu- | 29.pr.1 |
| latus sim, fideiussor adhiberi non potest. | |
| Gaius libro quinto ad edictum prouinciale. Fideiubere pro alio potest | 30.pr.1 |
| quisque, etiamsi promissor ignoret. | |
| Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum. Si fideiussor uel quis alius | 31.pr.1 |
| pro reo ante diem creditori soluerit, exspectare debebit diem, quo eum soluere oportuit. | |
| Idem libro septuagensimo sexto ad edictum. Ex persona | 32.pr.1 |
| rei et quidem inuito reo exceptio (et cetera rei commoda) fideiussori ceterisque accessio- | |
| nibus competere potest. | |
| Idem libro septuagensimo septimo ad edictum. Si eum hominem, quem a | 33.pr.1 |
| Titio petieram, pro quo satis de lite acceperam, Titius liberum heredemque reliquerit: si | |
| quidem re uera ipsius fuit, dicendum est iudicium in eum transferri et, si non patiatur id | |
| fieri, committi stipulationem: si autem meus petitoris fuit neque iussu meo hereditatem | |
| adierit, fideiussores tenebuntur ob rem non defensam: si autem adierit me iubente, stipu- | 5 |
| latio euanescit. plane si meus fuerit et idcirco differam aditionem, ut, cum uicero, tunc | |
| eum iubeam adire et interim ob rem non defensam agere uelim, non committitur stipu- | |
| latio, quia uir bonus non arbitraretur. | |
| Paulus libro septuagensimo secundo ad edictum. Hi, qui accessionis loco | 34.pr.1 |
| promittunt, in leuiorem causam accipi possunt, in deteriorem non possunt. ideo, si a reo | |
| mihi stipulatus sim, a fideiussore mihi aut Titio, meliorem causam esse fideiussoris Iulianus | |
| putat, quia potest uel Titio soluere. quod si a reo mihi aut Titio stipulatus, a fideiussore | |
| mihi tantum interrogem, in deteriorem causam acceptum fideiussorem Iulianus ait. quid | 5 |
| ergo, si a reo Stichum aut Pamphilum, a fideiussore Stichum interrogem? utrum in dete- | |
| riorem causam acceptus est sublata electione? an in meliorem, quod et uerum est, quia | |
| mortuo eo liberari potest? | |
| Idem libro secundo ad Plautium. Cum fideiubeat aliquis pro seruo, | 35.pr.1 |
| in solidum tenetur, etiamsi nihil in peculio sit. plane si pro domino fideiubeat, cum quo | |
| de peculio est, dumtaxat de peculio tenebitur, quod tunc erit, cum res iudicatur. | |
| Idem libro quarto decimo ad Plautium. Cum is qui et reum et fideiussores | 36.pr.1 |
| habens ab uno ex fideiussoribus accepta pecunia praestat actiones, poterit quidem dici | |
| nullas iam esse, cum suum perceperit et perceptione omnes liberati sunt. sed non ita est: | |
| non enim in solutum accipit, sed quodammodo nomen debitoris uendidit, et ideo habet | |
| actiones, quia tenetur ad id ipsum, ut praestet actiones. | 5 |
| Idem libro septimo decimo ad Plautium. Si quis, postquam tempore trans- | 37.pr.1 |
| acto liberatus est, fideiussorem dederit, fideiussor non tenetur, quoniam erroris fideiussio | |
| nulla est. | |
| Marcellus libro uicensimo digestorum. Si Stichum aut Pamphilum stipu- | 38.pr.1 |
| latus essem, utrum promissor uoluisset, non possum fideiussorem ita accipere Stichum aut | |
| Pamphilum, utrum fideiussor uellet, quia futurum esset in eius potestate alium uelle, quam | |
| reus uoluisset. A Titio, qui mihi ex testamento sub condicione decem debuit, fideiussorem | 1.1 |
| accepi et ei heres extiti: deinde condicio legati exstitit: quaero, an fideiussor mihi teneatur. | |
| respondit, si ei, a quo tibi erat sub condicione legatum, cum ab eo fideiussorem accepisses, | |
| heres exstiteris, non poteris habere fideiussorem obligatum, quia nec reus est, pro quo | |
| debeat, sed nec res ulla, quae possit deberi. | 5 |
| Modestinus libro secundo regularum. Ut fideiussor aduersus confideiusso- | 39.pr.1 |
| rem suum agat, danda actio non est. ideoque si ex duobus fideiussoribus eiusdem quanti- | |
| tatis cum alter electus a creditore totum exsolu<i>t nec ei cessae sint actiones, alter nec a | |
| creditore nec a confideiussore conuenietur. | |
| Idem libro tertio regularum. Cum duo rei constituti sunt, siue ab utroque | 40.pr.1 |
| siue ab alterutro fideiussor datus fuerit, in solidum recte accipietur. | |
| Idem libro tertio decimo responsorum. Respondit, si fideiussores in id ac- | 41.pr.1 |
| cepti sunt, quod a curatore seruari non possit, et post impletam legitimam aetatem tam | |
| ab ipso curatore quam ab heredibus eius solidum seruari potuit et cessante eo, qui pu- | |
| pillus fuit, soluendo esse desierit: non temere utilem in fideiussores actionem competere. | |
| Idem respondit, si in solidum condemnatus est unus ex mandatoribus, cum iudicati con- | 1.1 |
| ueniri coeperit, posse eum desiderare, ut aduersus eos, qui idem mandauerunt, actiones | |
| sibi mandentur. | |
| Iauolenus libro decimo epistularum. Si ita fide- | 42.pr.1 |
| iussorem accepero: 'quod ego decem credidi, de ea pecunia mille modios tritici fide tua | |
| esse iubes?', non obligatur fideiussor, quia in aliam rem, quam quae credita est, fideiussor | |
| obligari non potest, quia non, ut aestimatio rerum quae mercis numero habentur in pe- | |
| cunia numerata fieri potest, ita pecunia quoque merce aestimanda est. | 5 |
| Pomponius libro septimo ex uariis lectionibus. Si a Titio stipulatus fideius- | 43.pr.1 |
| sorem te acceperim, deinde eandem pecuniam ab alio stipulatus alium fideiussorem acci- | |
| piam, confideiussores non erunt, quia diuersarum stipulationum fideiussores sunt. | |
| Iauolenus libro undecimo epistularum. Stipulatus es opus arbitratu tuo | 44.pr.1 |
| ante certam diem fieri, quod si effectum non esset, quanti ut efficiatur opus locasses, tanti | |
| fideiussores, cepisti: et quia opus effectum non erat, alii locasti et, cum posterior conductor | |
| satis non daret, ipse opus fecisti: quaero, an fideiussor teneatur. respondit: secundum ea | |
| uerba stipulationis, quae a te proposita sunt, fideiussores non tenentur. non enim id fecisti, | 5 |
| quod in stipulatione conuenerat, id est opus alii non locasti, tametsi postea locasti: ea enim | |
| locatio, quam secutus es, perinde est, ac si interposita non esset et si statim tu opus | |
| facere coepisses. | |
| Scaeuola libro sexto digestorum. Fideiussor pro uenditore fundorum duo- | 45.pr.1 |
| rum altero euicto conuentus ab emptore condemnatus est certam quantitatem: quaesitum | |
| est, an cum herede uenditoris ante diem, quo iudicatum facere compelleretur, agere possit. | |
| respondit agere quidem posse, sed ex iusta causa ad officium iudicis pertinere quo fide- | |
| iussor aut defendatur aut liberaretur. | 5 |
| Iauolenus libro decimo ex posterioribus Labeonis. Cum lex uenditionibus | 46.pr.1 |
| occurrere uoluerit, fideiussor quoque liberatur, eo magis quod per eiusmodi actionem ad | |
| reum peruenitur. | |
| Papinianus libro nono quaestionum. Si debitori deportatio irrogata est, non | 47.pr.1 |
| posse pro eo fideiussorem accipi scribit Iulianus, quasi tota obligatio contra eum extincta | |
| sit. Si filius in causa peculiari ita fideiussorem acceperit: 'quantam pecuniam credidero, | 1.1 |
| fide tua esse iubes?' et emancipatus credat, patri quidem, si non est reus obligatus, non | |
| tenebitur, filio uero humanitatis intuitu obnoxius esse debet. | |
| Idem libro decimo quaestionum. Si Titius et Seia pro Maeuio | 48.pr.1 |
| fideiusserint, subducta muliere dabimus in solidum aduersus Titium actionem, cum scire | |
| potuerit aut ignorare non debuerit mulierem frustra intercedere. Huic similis et illa quaestio | 1.1 |
| uideri potest, ob aetatem si restituatur in integrum unus fideiussor, an alter onus obliga- | |
| tionis integrum excipere debeat. sed ita demum alteri totum irrogandum est, si postea | |
| minor intercessit, propter incertum aetatis ac restitutionis. quod si dolo creditoris inductus | |
| sit minor, ut fideiubeat, non magis creditori succurrendum erit aduersus confideiussorem, | 5 |
| quam si facta nouatione circumuento minore desideraret in ueterem debitorem utilem actio- | |
| nem sibi dar<i>. | |
| Idem libro uicensimo septimo quaestionum. Si testamento liberatum debi- | 49.pr.1 |
| torem heres omittat, fideiussorem autem eius conueniat, proderit exceptio doli fideiussori | |
| propter improbitatem heredis, quae prodesse reo debuerat, si conueniretur. Ex duobus | 1.1 |
| fideiussoris heredibus si per errorem alter solidum exsoluat, quidam putant habere eum | |
| condictionem et ideo manere obligatum coheredem: cessante quoque condictione durare | |
| obligationem coheredis probant propterea, quod creditor, qui, dum se putat obligatum, | |
| partem ei, qui totum dedit, exsoluerit, nullam habebit condictionem. quod si duo fideius- | 5 |
| sores accepti fuerint uerbi gratia in uiginti et alter ex duobus heredibus alterius fideiussoris | |
| totum creditori exsoluerit, habebit quidem decem, quae ipso iure non debuit, condictionem: | |
| an autem et alia quinque milia repetere possit, si fideiussor alter soluendo est, uidendum | |
| est: ab initio enim heres fideiussoris siue heredes ut ipse fideiussor audiendi sunt, ut sci- | |
| licet pro parte singuli fideiussores qui sunt conueniantur. seuerior et utilior est in utro- | 10 |
| que casu illa sententia solutionem non indebitae quantitatis non debere reuocari, quod | |
| etiam epistula diui Pii significatur in persona fideiussoris, qui totum exsoluerat. Quaesi- | 2.1 |
| tum est, an fideiussor, qui 'Capuae pecuniam se daturum' Romae promisit, si reus promit- | |
| tendi Capuae esset, statim conueniri possit. dixi non magis fideiussorem confestim teneri, | |
| quam si ipse Capuae spopondisset, cum reus adhuc Capuam peruenire non potuisset: nec | |
| ad rem pertinere, quod hoc latere nemo dubitet nondum fideiussorem teneri, quia nec ipse | 5 |
| reus promittendi teneretur. nam e contrario quoque si quis responderit, quoniam debitor | |
| Capuae sit, fideiussorem confestim teneri non habita ratione taciti proprii temporis, euen- | |
| turum, ut eo casu fideiussor conueniatur, quo debitor ipse, si Romae fuisset, non conueni- | |
| retur. itaque nobis placet fideiussoriam obligationem condicionem taciti temporis ex utrius- | |
| que persona reciperare tam rei promittendi quam ipsius fideiussoris, quoniam aliud respon- | 10 |
| dentibus contra iuris formam in duriorem condicionem acceptus intellegetur. | |
| Idem libro trigensimo septimo quaestionum. Debitori creditor pro parte | 50.pr.1 |
| heres extitit accepto coherede fideiussore: quod ad ipsius quidem portionem attinet, obli- | |
| gatio ratione confusionis intercidit aut (quod est uerius) solutionis potestate: sed pro | |
| parte coheredis obligatio salua est non fideiussoria, sed hereditaria, quoniam maior tollit | |
| minorem. | 5 |
| Idem libro tertio responsorum. Inter eos fideiussores actio diuidenda est, | 51.pr.1 |
| qui solidum et partes uiriles fide sua esse iusserunt. diuersum erit uerbis ita conceptis: | |
| 'solidum aut partem uirilem fide tua esse iubes?' tunc enim ab initio non nisi uiriles partes | |
| singulos debere conueniet. Fideiussor, qui partem pecuniae suo nomine uel rei promit- | 1.1 |
| tendi soluit, quo minus residui diuisione facta portionis iudicium accipiat, recusare non | |
| debet: eam enim quantitatem inter eos qui soluendo sunt diuidi conuenit, quam litis tem- | |
| pore singuli debent. sed humanius est, si et alter soluendo sit litis contestationis tempore, | |
| per exceptionem ei qui soluit succurri. Duo rei promittendi separatim fideiussores dede- | 2.1 |
| runt: inuitus creditor inter omnes fideiussores actiones diuidere non cogitur, sed inter eos | |
| dumtaxat, qui pro singulis interuenerunt. plane si uelit actionem suam inter omnes diui- | |
| dere, non erit prohibendus, non magis quam si duos reos pro partibus conueniret. Cre- | 3.1 |
| ditor pignus distrahere non cogitur, si fideiussorem simpliciter acceptum omisso pignore | |
| uelit conuenire. Cum inter fideiussores actione diuisa quidam post litem contestatam sol- | 4.1 |
| uendo esse desierunt, ea res ad onus eius qui soluendo est non pertinet, nec auxilio defen- | |
| detur aetatis actor: non enim deceptus uidetur iure communi usus. Bonis damnati fide- | 5.1 |
| iussoris fisco uindicatis inter fideiussores actio postea si diuidi coeperit, ut heredis, ita fisci | |
| rationem haberi oportet. | |
| Idem libro undecimo responsorum. Amissi ruina pignoris damnum tam fide- | 52.pr.1 |
| iussoris quam rei promittendi periculum spectat, nec ad rem pertinebit, si fideiussor ita sit | |
| acceptus: 'quanto minus ex pretio pignoris distracti seruari potuerit': istis enim uerbis | |
| etiam totum contineri conuenit. Inter fideiussores actione diuisa condemnatus si desierit | 1.1 |
| esse soluendo, fraus uel segnitia tutoribus, qui iudicatum persequi potuerunt, damnum | |
| dabit: quod si diuisam actionem inter eos, qui non erant soluendo, constabit, pupilli no- | |
| mine restitutionis auxilium implorabitur. Fideiussores a colonis datos etiam ob pecuniam | 2.1 |
| dotis praediorum teneri conuenit, cum ea quoque species locationis uinculum ad se trahat: | |
| nec mutat, confestim an interiecto tempore fidem suam adstrinxerunt. Plures eiusdem pe- | 3.1 |
| cuniae credendae mandatores, si unus iudicio eligatur, absolutione quoque secuta non libe- | |
| rantur, sed omnes liberantur pecunia soluta. | |
| Idem libro quinto decimo responsorum. Capitis postulati fideiussores ex con- | 53.pr.1 |
| tractu citra ullam praescriptionem a creditore, qui reum postulauit, recte conueniuntur. | |
| Paulus libro tertio quaestionum. Si in pignore contrahendo deceptus sit | 54.pr.1 |
| creditor, qui fideiussorem pro mutuo accepit, agit contraria pigneraticia actione, in quam | |
| actionem ueniet quod interest creditoris. sed ea actio fideiussorem onerare non poterit: | |
| non enim pro pignore, sed pro pecunia mutua fidem suam oblig<a>t. | |
| Idem libro undecimo quaestionum. Si ita stipulatus a Seio fuero: 'quantam | 55.pr.1 |
| pecuniam Titio quandoque credidero, dare spondes?' et fideiussores accepero, deinde Titio | |
| saepius credidero: nempe Seius in omnes summas obligatus est et per hoc fideiussores | |
| quoque, et id, quod ex bonis eius seruari potest, omnibus aequo iure proficere debet. | |
| Idem libro quinto decimo quaestionum. Si quis pro eo, qui libertus non | 56.pr.1 |
| esset et operas praestaturum se iurasset, fideiussor erit, non tenebitur. Item si filius a | 1.1 |
| patre uel seruus a domino stipuletur, nec fideiussor acceptus tenetur, quia non potest pro | |
| eodem et eidem esse obligatus. ex diuerso ergo patre a filio uel domino a seruo stipulato | |
| fideiussor acceptus tenetur. Si nummos alienos quasi tuos mutuos dederis sine stipula- | 2.1 |
| tione, nec fideiussorem teneri Pomponius ait. quid ergo, si consumptis nummis nascatur | |
| condictio? puto fideiussorem obligatum fore: in omnem enim causam acceptus uidetur, | |
| quae ex ea numeratione nasci potest. Pro furti actione fideiussor accipi potest: item pro | 3.1 |
| eo, qui in legem Aquiliam commisit. diuersa causa est popularium actionum. | |
| Scaeuola libro octauo decimo quaestionum. Fideiussor, antequam reus de- | 57.pr.1 |
| beat, conueniri non potest. | |
| Paulus libro uicensimo secundo quaestionum. Si a colono stipulatus fide- | 58.pr.1 |
| iussorem accepi, una stipulatio est plurium pensionum, et ideo in uniuersis pensionibus | |
| fideiussor tenetur. Cum facto suo reus principalis obligationem perpetuat, etiam fideius- | 1.1 |
| soris durat obligatio, ueluti si moram fecit in Sticho soluendo et is decessit. | |
| Idem libro quarto responsorum. Paulus respondit fideiussorem, in quem | 59.pr.1 |
| pignora a confideiussoribus data translata sunt, non emptoris loco substitutum uideri, sed | |
| eius qui pignora accepit, et ideo rationem fructuum et usurarum haberi oportere. | |
| Scaeuola libro primo responsorum. Ubicumque reus ita liberatur a credi- | 60.pr.1 |
| tore, ut natura debitum maneat, teneri fideiussorem respondit: cum uero genere nouationis | |
| transeat obligatio, fideiussorem aut iure aut exceptione liberandum. | |
| Paulus libro quinto decimo responsorum. Si, ut proponitur, cum pecunia | 61.pr.1 |
| mutua daretur, ita conuenit, ut in Italia solueretur, intellegendum mandatorem quoque | |
| simili modo contraxisse. | |
| Scaeuola libro quinto responsorum. Si fideiussor creditori denuntiauerit, | 62.pr.1 |
| ut debitorem ad soluendam pecuniam compelleret uel pignus distraheret, isque cessauerit, | |
| an possit eum fideiussor doli mali exceptione summouere? respondit non posse. | |
| Idem libro sexto responsorum. Inter creditricem et debitorem pactum inter- | 63.pr.1 |
| cesserat, ut, si centum, quae mutua dederit, ubi primum petita fuisse<n>t, non soluerentur, | |
| ornamenta pignori data intra certum tempus liceret ei uendere et si quo minoris uenissent, | |
| quodque sortis uel usurarum nomine deberetur, id creditrici redderetur, et fideiussor ac- | |
| ceptus est: quaesitum est, an fideiussor in uniuersam summam obligari potuerit. respondit | 5 |
| secundum ea quae proponerentur teneri fideiussorem in id, quod minus ex pignoribus uen- | |
| ditis redactum esset. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. Fideiussor, qui minori | 64.pr.1 |
| uiginti quinque annis pecuniam optulit et in publico loco metu in integrum restitutionis | |
| consignatam deposuit, confestim experiri mandati poterit. | |
| Idem libro sexto iuris epitomarum. Sicut reus principalis non alias, quam | 65.pr.1 |
| si de sua persona promittat, obligatur, ita fideiussores non alias tenentur, quam si se quid | |
| daturos uel facturos promittant: nam reum principalem daturum uel facturum aliquid frustra | |
| promittunt, quia factum alienum inutiliter promittitur. | |
| Paulus libro primo ad Neratium. Si seruus alienus pro Titio fideiussit et | 66.pr.1 |
| soluit, liberatur Titius, si dominus mandati contra eum agere instituit: nam qui mandati | |
| agit, ratam habere solutionem uidetur. | |
| Idem libro tertio ad Neratium. Exceptione, quae tibi prodesse | 67.pr.1 |
| debebat, usus iniuria iudicis damnatus es: nihil tibi praestabitur iure mandati, quia iniu- | |
| riam, quae tibi facta est, penes te manere quam ad alium transferri aequius est, scilicet | |
| si culpa tua iniustae damnationis causam praebuisti. | |
| Idem libro tertio decretorum. Fideiussores magistratuum in poenam uel | 68.pr.1 |
| multam, quam non spopondissent, non debere conueniri decreuit. Pro Aurelio | 1.1 |
| Romulo conductore uectigalis centum annua Petronius Thallus et alii fideiusserant: bona | |
| Romuli fiscus ut obligata sibi occupauerat et conueniebat fideiussores tam in sortem | |
| quam in usuras: qui deprecabantur. lecta subscriptione fideiussionis, quoniam in sola | |
| centum annua se obligauerant, non in omnem conductionem, decreuit fideiussores in | 5 |
| usuras non teneri, sed quidquid ex bonis fuisset redactum, prius in usuras cedere, | |
| reliquum in sortem, et ita in id quod defuisset fideiussores conueniendos exemplo | |
| pignorum a creditore distractorum. Non possunt conueniri fideiussores liberato reo | 2.1 |
| transactione. | |
| Tryphoninus libro nono disputationum. Tutor datus eius filio, cui ex fide- | 69.pr.1 |
| iussoria causa obligatus erat, a semet ipso exigere debet, et quamuis tempore liberatus | |
| erit, tamen tutelae iudicio eo nomine tenebitur, item heres eius, quia cum eo ob tutelam, | |
| non ex fideiussione agitur. et quamuis non quasi fideiussor, sed quasi tutor soluerit, etiamsi | |
| tempore liberatus est, mandati actionem eum habere aduersus reum promittendi dixi. haeret | 5 |
| enim in utraque causa adhuc illius debiti persecutio, nam eius solutione liberauit reum | |
| promittendi obligatione, in quam pro eo fideiusserat, et non titulus actionis, sed debiti | |
| causa respicienda est. licet enim is tutor, qui fideiussor apud pupillum pro reo est obli- | |
| gatus, soluit se auctore pupillo, quia reo promittendi liberato et ipse tutor idemque | |
| fideiussor liberabitur, quod sua auctoritate efficere non potest, tamen et si non pro se | 10 |
| soluendi animo, sed pro Titio fecit, ut maxime eum liberet, habebit cum eo mandati | |
| actionem. | |
| Gaius libro primo de uerborum obligationibus. Si a reo sub condicione | 70.pr.1 |
| fuero stipulatus, potero fideiussorem et in hanc et in aliam condicionem obligare, si modo | |
| eas coniungam: nisi enim utraque exstiterit, non tenebitur, cum reus ex una condicione | |
| teneatur. quod si eas disiungam, durior fit condicio fideiussoris nec ob id obligatur: quippe | |
| siue communis utriusque condicio extiterit siue alterutra, uideatur adprehendi, cum reus | 5 |
| non aliter teneatur, quam si communis exstiterit: aut igitur nullo modo tenebitur fideiussor, | |
| aut, quod magis est, tenebitur, si prius extiterit communis. Sub diuersis quoque condicio- | 1.1 |
| nibus si fuerint interrogati, interest, utra eorum prior extiterit. si reo iniuncta, tenebitur | |
| etiam fideiussor, cum condicio eius exstiterit, tamquam si statim ab initio reus pure, fide- | |
| iussor sub condicione acceptus esset. ex diuerso autem, si fideiussoris condicio prior ex- | |
| titerit, non tenetur, perinde ac si statim ab initio pure acceptus esset reo sub condicione | 5 |
| obligatio. Si reo in fundum obligatio fideiussor in usum fructum accipiatur, quaesitum est, | 2.1 |
| utrum obligetur fideiussor quasi in minus, an non obligetur quasi in aliud. nobis in eo | |
| uidetur dubitatio esse, usus fructus pars rei sit an proprium quiddam: sed cum usus fructus | |
| fundi ius est, inciuile est fideiussorem ex sua promissione non teneri. Adeo a seruo potest | 3.1 |
| fideiussor accipi, ut ipse quoque dominus in id, quod sibi debetur, fideiussorem ab eo recte | |
| accipiat: quem fideiussorem etiam ab eo ipso seruo interrogari nihil impedit. Si a furioso | 4.1 |
| stipulatus fueris, non posse te fideiussorem accipere certum est, quia non solum ipsa stipu- | |
| latio nulla intercessisset, sed ne negotium quidem ullum gestum intellegitur. quod si pro | |
| furioso iure obligato fideiussorem accepero, tenetur fideiussor. Id quod uolgo dictum est | 5.1 |
| maleficiorum fideiussorem accipi non posse non sic intellegi debet, ut in poenam furti is, | |
| cui furtum factum est, fideiussorem accipere non possit (nam poenas ob maleficia solui | |
| magna ratio suadet), sed ita potius, ut qui cum alio cum quo furtum admisit, in par- | |
| tem, quam ex furto sibi restitui desiderat, fideiussorem obligare non possit, et qui alieno | 5 |
| hortatu ad furtum faciendum prouectus est, ne in furti poena ab eo qui hortatus est | |
| fideiussorem accipere possit. in quibus casibus illa ratio impedit fideiussorem obligari, | |
| quia scilicet in nullam rationem adhibetur fideiussor, cum flagitiosae rei societas coita | |
| nullam uim habet. | |
| Paulus libro quarto quaestionum. Granius Antoninus pro Iulio Pollione | 71.pr.1 |
| et Iulio Rufo pecuniam mutuam accipientibus, ita ut duo rei eiusdem debiti fuerint, apud | |
| Aurelium Palmam mandator exstit<it>: Iulii bona ad fiscum uen<e>runt: similiter et creditori | |
| fiscus successerat. mandator allegabat se liberatum iure confusionis, quia fiscus tam credi- | |
| tori quam debitori successerat. et quidem si unus debitor fuisset, non dubitabam sicut | 5 |
| fideiussorem, ita et mandatorem liberatum esse: quamuis enim iudicio conuento principali | |
| debitore mandator non liberetur, tamen ubi successit creditor debitori, ueluti solutionis | |
| iure sublata obligatione etiam mandator liberatur, uel quia non potest pro eodem apud | |
| eundem quis mandator esse. sed cum duo rei promittendi sint et alteri heres extitit cre- | |
| ditor, iusta dubitatio est, utrum alter quoque liberatus est, ac si soluta fuisset pecunia, an | 10 |
| persona tantum exempta confusa obligatione. et puto aditione hereditatis confusione obli- | |
| gationis eximi personam: sed et accessiones ex eius persona liberari propter illam ratio- | |
| nem, quia non possunt pro eodem apud eundem obligati esse, ut quemadmodum incipere | |
| alias non possunt, ita nec remaneant. igitur alterum reum eiusdem pecuniae non liberari | |
| et per hoc nec fideiussorem uel mandatorem eius. plane quia is mandati iudicio eligere | 15 |
| potest uel creditorem, competituram ei exceptionem doli mali, si coeperit conueniri. cum | |
| altero autem reo uel in solidum, si non fuerit societas, uel in partem, si socii fuerunt, posse | |
| creditorem agere. quod si creditor fideiussori heres fuerit uel fideiussor creditori, puto con- | |
| uenire confusione obligationis non liberari reum. Si ponamus unum ex | 1.1 |
| reis promittendi pactum esse, ne a se peteretur, deinde mandatorem soluisse: mandati iu- | |
| dicio conuenire potuit etiam eum, cum quo pactum est: non enim pactum creditoris tollit | |
| alienam actionem. Placet mandatorem teneri etiam si faeneraturo creditori mandet | 2.1 |
| pecuniam credere. | |
| Gaius libro tertio de uerborum obligationibus. Si fideiussori sub condicione | 72.pr.1 |
| obligato 'si nauis ex Asia uenerit', quem sub hoc modo accepi, ut usque ad tempus | |
| uitae suae dumtaxat obligaretur, pendente condicione acceptum latum fuerit et is fideiussor | |
| adhuc pendente condicione mortuus fuerit: confestim a reo petere possum, quia existens | |
| condicio neque obligationem in personam iam mortui efficere neque acceptilationem con- | 5 |
| firmare possit. | |
| Paulus libro septuagensimo sexto ad edictum. Cum procurator in rem age- | 73.pr.1 |
| bat, cautionem dederat ratam rem dominum habiturum: postea uicto eo dominus reuersus | |
| iterum de eadem re agitabat, et cum reus haberet possessionem, et noluit eam restituere | |
| et ideo magno condemnatus est: in amplius fideiussores non tenentur: hoc enim non debet | |
| imputari fideiussoribus, quod ille propter suam poenam praestitit. | 5 |