| DE NOUATIONIBUS ET DELEGATIONIBUS | |
| Ulpianus libro quadragensimo sexto ad Sabinum. Nouatio est prioris debiti | 46.2.1.pr.1 |
| in aliam obligationem uel ciuilem uel naturalem transfusio atque translatio, hoc est cum | |
| ex praecedenti causa ita noua constituatur, ut prior perematur. nouatio enim a nouo | |
| nomen accepit et a noua obligatione. Illud non interest, qualis processit obligatio, utrum | 1.1 |
| naturalis an ciuilis an honoraria, et utrum uerbis an re an consensu: qualiscumque igitur | |
| obligatio sit, quae praecessit, nouari uerbis potest, dummodo sequens obli- | |
| gatio aut ciuiliter teneat aut naturaliter: ut puta si pupillus sine tutoris auctoritate pro- | |
| miserit. | 5 |
| Idem libro quadragensimo octauo ad Sabinum. Omnes res transire in noua- | 2.pr.1 |
| tionem possunt: quodcumque enim siue uerbis contractum est siue non uerbis, nouari | |
| potest et transire in uerborum obligationem ex quacumque obligatione, dummodo sciamus | |
| nouationem ita demum fieri, si hoc agatur, ut nouetur obligatio: ceterum si non hoc aga- | |
| tur, duae erunt obligationes. | 5 |
| Pomponius libro primo ad Sabinum. Cui bonis interdictum est, nouare obli- | 3.pr.1 |
| gationem suam non potest, nisi meliorem suam condicionem fecerit. | |
| Ulpianus libro quinto ad Sabinum. Si usus fructus debitorem meum dele- | 4.pr.1 |
| gauero tibi, non nou<a>tur obligatio mea: quamuis exceptione doli uel in factum tutus de- | |
| beat esse aduersus me is qui delegatus fuerit, et non solum donec manet ei usus fructus | |
| cui delegaui, sed etiam post interitum eius: uidebimus quia etiam hoc incommodum sentit, | |
| si post mortem meam maneat si usus fructus. et haec eadem dicenda sunt in qualibet | 5 |
| obligatione personae cohaerenti. | |
| Idem libro trigensimo quarto ad Sabinum. In diem obligatio nouari potest | 5.pr.1 |
| et prius quam dies aduenerit, et generaliter constat et stipulatione in diem facta noua- | |
| tionem contingere, sed non statim ex ea stipulatione agi posse, antequam dies uenerit. | |
| Idem libro quadragensimo sexto ad Sabinum. Si ita fuero stipulatus: 'quanto | 6.pr.1 |
| minus a Titio debitore exegissem, tantum fideiubes?', non fit nouatio, quia non hoc agitur, | |
| ut nouetur. Cum pecuniam mutuam dedit quis sine stipulatione et ex continenti fecit sti- | 1.1 |
| pulationem, unus contractus est. idem erit dicendum et si ante stipulatio facta est, mox | |
| pecunia numerata sit. | |
| Pomponius libro uicensimo quarto ad Sabinum. Cum enim pecunia mutua | 7.pr.1 |
| data stipulamur, non puto obligationem numeratione nasci et deinde eam stipulatione | |
| nouari, quia id agitur, ut sola stipulatio teneat, et magis implendae stipulationis gratia | |
| numeratio intellegenda est fieri. | |
| Ulpianus libro quadragensimo sexto ad Sabinum. Si Stichum dari stipulatus | 8.pr.1 |
| fuerim et, cum in mora promissor esset, quo minus daret, rursus eundem stipulatus fuero, | |
| desinit periculum ad promissorem pertinere quasi mora purgata. Legata uel fideicommissa | 1.1 |
| si in stipulationem fuerint deducta et hoc actum, ut nouetur, fiet nouatio, si quidem pure | |
| uel in diem fuerint relicta, statim, si uero sub condicione, non statim, sed ubi condicio | |
| extiterit. nam et alias qui in diem stipulatur, statim nouat, si hoc actum est, cum certum | |
| sit diem quandoque uenturum: at qui sub condicione stipulatur, non statim nouat, nisi | 5 |
| condicio extiterit. Si quis ita stipulatus a Seio sit: 'quod a Titio stipulatus fuero, dare | 2.1 |
| spondes?', an, si postea a Titio stipulatus sim, fiat nouatio solusque teneatur Seius? et | |
| ait Celsus nouationem fieri, si modo id actum sit, ut nouetur, id est ut Seius debeat quod | |
| Titius promisit: nam eodem tempore et impleri prioris stipulationis condicionem et nouari | |
| ait, eoque iure utimur. Idem Celsus ait iudicatum solui stipulatione actionem iudicati | 3.1 |
| non nouari, merito, quia hoc solum agitur ea stipulatione, ut fideiussoribus cautum sit, | |
| non ut ab obligatione iudicati discedatur. Si decem, quae mihi Titius debet, aut decem, | 4.1 |
| quae Seius debet, a Tertio stipulatus fuero, putat Marcellus neutrum liberari, sed Tertium | |
| eligere posse, pro quo decem soluere uelit. Si ab alio promissam sibi dotem maritus ab | 5.1 |
| uxore dotis nomine stipulatus sit, non duplari dotem, sed fieri nouationem placet, si hoc | |
| actum est: quid enim interest, ipsa an alius quilibet promittat? quod enim ego debeo si | |
| alius promittat, liberare me potest, si nouationis causa hoc fiat: si autem non nouandi | |
| animo hoc interuenit, uterque quidem tenetur, sed altero soluente alter liberatur. non | 5 |
| tamen si quis stipuletur quod mihi debetur, aufert mihi actionem, nisi ex uoluntate mea | |
| stipuletur: liberat autem me is qui quod debeo promittit, etiamsi nolim. | |
| Idem libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Si pupillus sine tutoris | 9.pr.1 |
| auctoritate rem saluam fore stipulatus pubes factus ratam stipulationem habuerit nouandi | |
| causa, tollitur tutelae actio. si non habuerit ratum, licet tutelae egisset, habet tamen ad- | |
| huc ex stipulatu actionem: sed iudex tutelae non aliter condemnare debet, quam si ex | |
| stipulatione liberatio fieret. Qui sub condicione stipulatur, quae omnimodo exstatura est | 1.1 |
| pure uidetur stipulari. Qui actum stipulatur, deinde iter, nihil agit: item usum fructum | 2.1 |
| stipulatus si usum stipuletur, nihil agit. sed qui iter stipulatus actum postea stipuletur, | |
| aliud magis stipulatur: aliud est enim iter, aliud actus. | |
| Paulus libro undecimo ad Sabinum. Cui recte soluitur, is etiam nouare | 10.pr.1 |
| potest, excepto eo, si mihi aut Titio stipulatus sim: nam Titius nouare non potest, licet | |
| recte ei soluitur. | |
| Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum. Delegare est uice sua alium | 11.pr.1 |
| reum dare creditori uel cui iusserit. Fit autem delegatio uel per stipulationem uel per | 1.1 |
| litis contestationem. | |
| Paulus libro trigensimo primo ad edictum. Si quis de- | 12.pr.1 |
| legauerit debitorem, qui doli mali exceptione tueri se posse sciebat, similis uidebitur ei | |
| qui donat, quoniam remittere exceptionem uidetur. sed si per ignorantiam promiserit cre- | |
| ditori, nulla quidem exceptione aduersus creditorem uti poterit, quia ille suum recepit: | |
| sed is qui delegauit tenetur condic<t>ione uel incerti, si non pecunia soluta esset, uel certi, | 5 |
| si soluta esset, et ideo, cum ipse praestiterit pecuniam, aget mandati iudicio. | |
| Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum. Si non debitorem quasi de- | 13.pr.1 |
| bitorem delegauero creditori meo, exceptio locum non habebit, sed condictio aduersus eum | |
| qui delegauit competit. | |
| Idem libro septimo disputationum. Quotiens quod pure debetur, nouandi | 14.pr.1 |
| causa sub condicione promittitur, non statim fit nouatio, sed tunc demum, cum condicio | |
| extiterit. et ideo si forte Stichus fuerit in obligatione et pendente condicione decesserit, | |
| nec nouatio continget, quia non subest res eo tempore, quo condicio impletur. unde Mar- | |
| cellus et si post moram Stichus in condicionalem obligationem de- | 5 |
| ductus sit, purgari moram nec in sequentem deduci obligationem putat. Sed si quod sub | 1.1 |
| condicione debetur, pure quis nouandi causa stipuletur, nec nunc quidem statim nouat, | |
| licet pura stipulatio aliquid egisse uideatur, sed tunc nouabit, cum exstiterit condicio: | |
| etenim existens condicio primam stipulationem committit commissamque in secunda<m> trans- | |
| fert. et ideo si forte persona promissoris pendente condicione fuerit deportata, Marcellus | 5 |
| scribit ne quidem existente condicione ullam contingere nouationem, quoniam nunc, cum | |
| extitit condicio, non est persona quae obligetur. | |
| Iulianus libro tertio decimo digestorum. Si creditor poenam stipulatus | 15.pr.1 |
| fuerat, si ad diem pecunia soluta non esset, nouatione facta non committitur stipulatio. | |
| Florentinus libro octauo institutionum. Seruus nec peculiarem quidem | 16.pr.1 |
| obligationem citra uoluntatem domini nouare potest, sed adicit potius obligationem quam | |
| pristinam nouat. | |
| Ulpianus libro octauo ad edictum. Delegare scriptura uel nutu, ubi fari | 17.pr.1 |
| non potest, debitorem suum quis potest. | |
| Paulus libro quinquagensimo septimo ad edictum. Nouatione legitime facta | 18.pr.1 |
| liberantur hypothecae et pignus, usurae non currunt. | |
| Idem libro sexagensimo nono ad edictum. Doli exceptio, quae poterat de- | 19.pr.1 |
| leganti opponi, cessat in persona creditoris, cui quis delegatus est. idemque est et in | |
| ceteris similibus exceptionibus, immo et in ea, quae ex senatus consulto filio familias da- | |
| tur: nam aduersus creditorem, cui delegatus est ab eo, qui mutuam pecuniam contra | |
| senatus consultum dederat, non utetur exceptione, quia nihil in ea promissione contra se- | 5 |
| natus consultum fit: tanto magis, quod hic nec solutum repetere potest. diuersum est in | |
| muliere, quae contra senatus consultum promisit: nam et in secunda promissione inter- | |
| cessio est. idemque est in minore, qui circumscriptus delegatur, quia, si etiamnunc minor | |
| est, rursum circumuenitur: diuersum, si iam excessit aetatem uiginti quinque annorum, | |
| quamuis adhuc possit restitui aduersus priorem creditorem. ideo autem denegantur ex- | 10 |
| ceptiones aduersus secundum creditorem, quia in priuatis contractibus et pactionibus non | |
| facile scire petitor potest, quid inter eum qui delegatus est et debitorem actum est aut, | |
| etiamsi sciat, dissimulare debet, ne curiosus uideatur: et ideo merito denegandum est ad- | |
| uersus eum exceptionem ex persona debitoris. | |
| Idem libro septuagensimo secundo ad edictum. Nouare possumus aut ipsi, | 20.pr.1 |
| si sui iuris sumus, aut per alios, qui uoluntate nostra stipulantur. Pupillus sine tutoris | 1.1 |
| auctoritate non potest nouare: tutor potest, si hoc pupillo expediat: item procurator | |
| omnium bonorum. | |
| Pomponius libro primo ex Plautio. Si debitorem meum iussero tibi sol- | 21.pr.1 |
| uere, non statim tu etiam stipulando id nouare possis, quamuis debitor soluendo tibi | |
| liberaretur. | |
| Paulus libro quarto decimo ad Plautium. Si quis absente me a debitore | 22.pr.1 |
| meo stipulatus est nouandi animo, ego postea ratum habuero, nouo obligationem. | |
| Pomponius libro tertio ex Plautio. Filius patris actionem ignorante eo | 23.pr.1 |
| nouare non potest. | |
| Idem libro quinto ex Plautio. Nouatio non potest contingere ea stipulatione, | 24.pr.1 |
| quae non committitur. nec huic contrarium est, quod, si stipulatus a Titio fuero nouandi | |
| animo sub condicione, quod mihi Sempronius debet, et pendente condicione Titius deces- | |
| serit, quamuis ante aditam hereditatem condicio exstiterit, nouatio fieret: hic enim morte | |
| promissoris non extinguitur stipulatio, sed transit ad heredem cuius personam interim | 5 |
| hereditas sustinet. | |
| Celsus libro primo digestorum. Non ideo nouare ueterem obligationem | 25.pr.1 |
| quisquam recte potest, quod interdum recte ei soluitur: nam et his, qui in nostra potestate | |
| sunt, quod ab his creditum est recte interdum soluitur, cum nemo eorum per se nouare | |
| priorem obligationem iure possit. | |
| Idem libro tertio digestorum. Si is, cui decem Titius, quindecim Seius de- | 26.pr.1 |
| bebat, ab Attio stipulatus est quod ille aut quod ille debeat, dari sibi, nouatum utrumque | |
| non est, sed in potestate Attii est, pro quo uelit soluere et eum liberare. fingamus autem | |
| ita actum, ut alterutrum daret: nam alioquin utrumque stipulatus uidetur et utrumque no- | |
| uatum, si nouandi animo hoc fiat. | 5 |
| Papinianus libro tertio responsorum. Emptor cum delegante uenditore pe- | 27.pr.1 |
| cuniam ita promittit: 'quidquid ex uendito dare facere oportet', nouatione secuta usuras | |
| neutri post insecuti temporis debet. | |
| Idem libro secundo definitionum. Fundum Cornelianum stipulatus quanti | 28.pr.1 |
| fundus est postea stipulor: si non nouandi animo secunda stipulatio facta est, cessat no- | |
| uatio: secunda uero stipulatio tenet, ex qua non fundus, sed pecunia debetur. itaque si | |
| reus promittendi fundum soluat, secunda stipulatio iure non tollitur, nec si litem actor ex | |
| prima contestetur. denique meliore uel deteriore facto sine culpa debitoris postea fundo | 5 |
| praesens aestimatio fundo petito recte consideretur, in altera uero ea aestimatio uenit, | |
| quae secundae stipulationis tempore fuit. | |
| Paulus libro uicesimo quarto quaestionum. Aliam causam esse nouationis | 29.pr.1 |
| uoluntariae, aliam iudicii accepti multa exempla ostendunt. perit priuilegium dotis et tu- | |
| telae, si post diuortium dos in stipulationem deducatur uel post pubertatem tutelae actio | |
| nouetur, si id specialiter actum est: quod nemo dixit lite contestata: neque enim dete- | |
| riorem causam nostram facimus actionem exercentes, sed meliorem, ut solet dici in his | 5 |
| actionibus, quae tempore uel morte finiri possunt. | |
| Idem libro quinto responsorum. Paulus respondit, si creditor a Sempronio | 30.pr.1 |
| nouandi animo stipulatus esset ita, ut a prima obligatione in uniuersum discederetur, rur- | |
| sum easdem res a posteriore debitore sine consensu prioris obligari non posse. | |
| Uenuleius libro tertio stipulationum. Si rem aliquam dari stipulatus sum, | 31.pr.1 |
| deinde eandem sub condicione nouandi animo ab eodem stipuler, manere oportet rem in | |
| rebus humanis, ut nouationi locus sit, nisi si per promissorem steterit, quo minus daret. | |
| ideoque si hominem mihi dare te oporteat et in mora fueris, quo minus dares, etiam de- | |
| functo eo teneris: et si, priusquam decederet, cum iam mora facta sit, eundem a te sub | 5 |
| condicione stipulatus fuero et seruus postea decesserit, deinde condicio exstiterit, cum iam | |
| ex stipulatu obligatus es mihi, nouatio quoque fiet. Si duo rei stipulandi sint, an alter | 1.1 |
| ius nouandi habeat, quaeritur et quid iuris unusquisque sibi adquisierit. fere autem con- | |
| uenit et uni recte solui et unum iudicium petentem totam rem in litem deducere, item | |
| unius acceptilatione peremi utrisque obligationem: ex quibus colligitur unumquemque per- | |
| inde sibi adquisisse, ac si solus stipulatus esset, excepto eo quod etiam facto eius, cum | 5 |
| quo commune ius stipulantis est, amittere debitorem potest. secundum quae si unus ab | |
| aliquo stipuletur, nouatione quoque liberare eum ab altero poterit, cum id specialiter agit, | |
| eo magis cum eam stipulationem similem esse solutioni existimemus. alioquin quid dice- | |
| mus, si unus delegauerit creditori suo communem debitorem isque ab eo stipulatus fuerit? | |
| aut mulier fundum iusserit doti promittere uiro, uel nuptura ipsi doti eum promiserit? | 10 |
| nam debitor ab utroque liberabitur. | |
| Paulus libro primo ad Neratium. Te hominem et Seium decem mihi dare | 32.pr.1 |
| oportet: stipulor ab altero nouandi causa ita: 'quod te aut Seium dare oportet': utrumque | |
| nouatur. Paulus: merito, quia utrumque in posteriorem deducitur stipulationem. | |
| Tryphoninus libro septimo disputationum. Si Titius donare mihi uolens | 33.pr.1 |
| delegatus a me creditori meo stipulanti spopondit, non habebit aduersus eum illam ex- | |
| ceptionem, ut quatenus facere potest condemnetur: nam aduersus me tali defensione me- | |
| rito utebatur, quia donatum ab eo petebam, creditor autem debitum persequitur. | |
| Gaius libro tertio de uerborum obligationibus. | 34.pr.1 |
| Dubitari non debet, quin filius seruusue, cui administratio peculii permissa est, nouandi | |
| quoque peculiaria debita ius habeat, utique si ipsi stipulentur, maxime si etiam meliorem | |
| suam condicionem eo modo faciunt. nam si alium iubeant stipulari, interest, utrum donandi | |
| animo alium iubeant stipulari an ut ipsi filio seruoue negotium gerat: quo nomine etiam | 5 |
| mandati actio peculio adquiritur. Adgnatum furiosi aut prodigi curatorem no- | 1.1 |
| uandi ius habere minime dubitandum est, si hoc furioso uel prodigo expediat. In summa | 2.1 |
| admonendi sumus nihil uetare una stipulatione plures obligationes nouari, ueluti si ita | |
| stipulemur: 'quod Titium et Seium mihi dare oportet, id dari spondes?' licet enim ex | |
| diuersis causis singuli fuerant obligati, utrique tamen nouationis iure liberantur, cum utrius- | |
| que obligatio in huius personam, a quo nunc stipulemur, confluat. | 5 |