| DE SOLUTIONIBUS ET LIBERATIONIBUS | |
| Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum. Quotiens quis debitor ex | 46.3.1.pr.1 |
| pluribus causis unum debitum soluit, est in arbitrio soluentis dicere, quod potius debitum | |
| uoluerit solutum, et quod dixerit, id erit solutum: possumus enim certam legem dicere ei | |
| quod soluimus. quotiens uero non dicimus, i<n> quod solutum sit, in arbitrio est accipientis, | |
| cui potius debito acceptum ferat, dummodo in id constituat solutum, in quod ipse, si de- | 5 |
| beret, esset soluturus quoque debito se exoneraturus esset, si deberet, id est in id debi- | |
| tum, quod non est in controuersia, aut in illud, quod pro alio quis fideiusserat, aut cuius | |
| dies nondum uenerat: aequissimum enim uisum est creditorem ita agere rem debitoris, ut | |
| suam ageret. permittitur ergo creditor constituere, in quod uelit solutum, dummodo sic | |
| constituamus, ut in re sua constitueret, sed constituere in re praesenti, hoc est statim | 10 |
| atque solutum est: | |
| Florentinus libro octauo institutionum. dum in re agenda hoc fiat, ut uel | 2.pr.1 |
| creditori liberum sit non accipere uel debitori non dare, si alio nomine exsolutum quis | |
| eorum uelit: | |
| Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum. ceterum postea non per- | 3.pr.1 |
| mittitur. haec res efficiet, ut in duriorem causam semper uideatur sibi debere accepto ferre: | |
| ita enim et in suo constitueret nomine. Quod si forte a neutro dictum sit, in his quidem | 1.1 |
| nominibus, quae diem habuerunt, id uidetur solutum, cuius dies uenit: | |
| Pomponius libro tertio decimo ad Quintum Mucium. et magis quod meo no- | 4.pr.1 |
| mine, quam quod pro alio fideiussorio nomine debeo: et potius quod cum poena, quam | |
| quod sine poena debetur: et potius quod satisdato, quam quod sine satisdatione debeo. | |
| Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum. In his uero, quae prae- | 5.pr.1 |
| senti die debentur, constat, quotiens indistincte quid soluitur, in grauiorem causam uideri | |
| solutum, si autem nulla praegrauet, id est si omnia nomina similia fuerint, in antiquiorem. | |
| grauior uidetur, quae et sub satisdatione uidetur, quam ea quae pura est. Si duos quis | 1.1 |
| dederit fideiussores, potest ita soluere, ut unum liberet. Imperator Antoninus cum diuo | 2.1 |
| patre suo rescripsit, cum distractis pignoribus creditor pecuniam redigit: si sint usurae | |
| debitae et aliae indebitae, quod soluitur in usuras, ad utramque causam usurarum tam | |
| debitarum quam indebitarum pertinere: puta quaedam earum ex stipulatione, quaedam ex | |
| pacto naturaliter debebantur. si uero summa usurarum debitarum et non debitarum non | 5 |
| eadem sit, aequaliter ad utramque causam proficit quod solutum est, non pro rata, ut uerba | |
| rescripti ostendunt. sed si forte usurae non sint debitae et quis simpliciter soluerit, quas | |
| omnino non erat stipulatus, imperator Antoninus cum diuo patre suo rescripsit, ut in sor- | |
| tem cedant. eidem autem rescripto ita subicitur: 'Quod generaliter constitutum est prius | |
| in usuras nummum solutum accepto ferendum, ad eas usuras uidetur pertinere, quas | 10 |
| debitor exsoluere cogitur: et sicut ex pacti conuentione datae repeti non possunt, ita | |
| proprio titulo non numeratae pro solutis ex arbitrio percipientis non habebuntur'. Apud | 3.1 |
| Marcellum libro uicensimo digestorum quaeritur, si quis ita cauerit debitori 'in | |
| sortem et usuras se accipere', utrum pro rata et sorti et usuris decedat an uero prius in | |
| usuras et, si quid superest, in sorte<m>. sed ego non dubito, quin haec cautio 'in sorte<m> | |
| et in usuras' prius usuras admittat, tunc deinde, si quid superfuerit, in sortem cedat. | 5 |
| Paulus libro quarto ad Plautium. Nec enim ordo scripturae spectatur, sed | 6.pr.1 |
| potius ex iure sumitur id quod agi uidetur. | |
| Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum. Si quid ex famosa causa | 7.pr.1 |
| et non famosa debeatur, id solutum uidetur, quod ex famosa causa debetur. proinde si | |
| quid ex causa iudicati et non iudicati debeatur, id putem solutum, quod ex causa iudicati | |
| debetur, et ita Pomponius probat. ergo si ex causa quae infitiatione crescit uel poenali | |
| debetur, dicendum est id solutum uideri, quod poenae habet liberationem. | 5 |
| Paulus libro decimo ad Sabinum. Illud non ineleganter scriptum esse Pom- | 8.pr.1 |
| ponius ait, si par et dierum et contractuum causa sit, ex omnibus summis pro portione | |
| uideri solutum. | |
| Ulpianus libro uicensimo quarto ad Sabinum. Stipulatus sum mihi aut | 9.pr.1 |
| Sticho seruo Sempronii solui: Sempronio solui non potest, quamuis dominus serui sit. Qui | 1.1 |
| decem debet, partem soluendo in parte obligationis liberatur et reliqua quinque sola in | |
| obligatione remanent: item qui Stichum debet, parte Stichi data in reliquam partem tenetur. | |
| qui autem hominem debet, partem Stichi dando nihilo minus hominem debere non desinit: | |
| denique homo adhuc ab eo peti potest. sed si debitor reliquam partem Stichi soluerit uel | 5 |
| per actorem steterit, quo minus accipiat, liberatur. | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. Quod stipulatus ita sum 'mihi aut Titio', | 10.pr.1 |
| Titius nec petere nec nouare nec acceptum facere potest, tantumque ei solui potest. | |
| Pomponius libro octauo ad Sabinum. Si stipulatus fuero 'mihi aut pupillo | 11.pr.1 |
| dare?', promissor, sine tutoris auctoritate soluendo pupillo, liberabitur a me. | |
| Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum. Uero procuratori recte soluitur. ue- | 12.pr.1 |
| rum autem accipere debemus eum, cui mandatum est uel specialiter uel cui omnium ne- | |
| gotiorum administratio mandata est. Interdum tamen et non procuratori recte soluitur: ut | 1.1 |
| puta cuius stipulationi nomen insertum est, si quis stipuletur sibi aut Titio. Sed et si | 2.1 |
| quis mandauerit, ut Titio soluam, deinde uetuerit eum accipere: si ignorans prohibitum | |
| eum accipere soluam, liberabor, sed si sciero, non liberabor. Alia causa est, si mihi pro- | 3.1 |
| ponas stipulatum aliquem sibi aut Titio: hic enim etsi prohibeat me Titio soluere, soluendo | |
| tamen liberabor, quia certam condicionem habuit stipulatio, quam immutare non potuit | |
| stipulator. Sed et si non uero procuratori soluam, ratum autem habeat dominus quod | 4.1 |
| solutum est, liberatio contingit: rati enim habitio mandato comparatur. | |
| Iulianus libro quinquagensimo quarto digestorum. Ratum | 13.pr.1 |
| autem habere dominus debet, cum primum certior factus est. sed hoc ἐν πλάτει et cum | |
| quodam spatio temporis accipi debet, sicut in legato, cum de repellendo quaereretur, spa- | |
| tium quoddam temporis adsumitur nec minimum nec maximum et quod magis intellectu | |
| percipi quam ex locutione exprimi possit. | 5 |
| Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum. Quod si forte quis ita soluat, ut, | 14.pr.1 |
| nisi ratum habeatur, condicat: si dominus solutionem ratam non habuerit, condictio ei qui | |
| soluit competit. Sunt quidam tutores, qui honorarii appellantur: sunt qui rei notitiae gratia | 1.1 |
| dantur: sunt qui ad hoc dantur, ut gerant, et hoc uel pater adicit, ut unus puta gerat, | |
| uel uoluntate tutorum uni committitur gestus, uel praetor ita decernit. dico igitur, cui- | |
| cumque ex tutoribus fuerat solutum etsi honorariis (nam et ad hos periculum pertinet), | |
| recte solui, nisi interdicta eis fuerit a praetore administratio: nam si interdicta est, non | 5 |
| recte soluitur. idem dico et si quis sciens suspectis postulatis soluat: nam iis interim ui- | |
| detur interdicta administratio. Quod si remoto soluit, ei soluit, qui tutor esse desierat, et | 2.1 |
| ideo non liberabitur. Quid ergo, si ei soluit, in cuius locum curator erat constituendus, | 3.1 |
| ut puta relegato in perpetuum uel ad tempus? dico, si ante soluit, quam substitueretur | |
| curator; oportere liberari: Sed et si afuturo rei publicae causa soluit, recte soluit: quin | 4.1 |
| immo et si absenti, si modo non est alius in locum eius substitutus. Siue autem legitimi | 5.1 |
| sunt siue testamentarii siue ex inquisitione dati, recte uel uni soluitur. Ei, qui notitiae | 6.1 |
| gratia datus est an recte soluatur, uidendum est, quia ad instruendos contutores datur. | |
| sed cum tutor sit, nisi prohibitum fuerit ei solui, puto liberationem contingere. Curatori | 7.1 |
| quoque furiosi recte soluitur, item curatori sibi non sufficientis uel per aetatem uel per | |
| aliam iustam causam. sed et pupilli curatori recte solui constat. Pupillum sine tutoris | 8.1 |
| auctoritate nec soluere posse palam est: sed si dederit nummos, non fient accipientis | |
| uindicarique poterunt. plane si fuerint consumpti, liberabitur. | |
| Paulus libro sexto ad Sabinum. Pupillo solui sine tutoris auctoritate non | 15.pr.1 |
| potest: sed nec delegare potest, quia nec alienare ullam rem potest. si tamen soluerit ei | |
| debitor et nummi salui sint, patentem pupillum doli mali exceptione debitor summouebit. | |
| Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum. Sub condicione debitori si ac- | 16.pr.1 |
| ceptum feratur, postea condicione existente intellegitur iam olim liberatus. et hoc etiam | |
| si solutio re fiat, accidere Aristo dicebat. scripsit enim, si quis, qui sub condicione pe- | |
| cuniam promisit, dedit eam ea condicione, ut, si condicio exstitisset, in solutum cederet, | |
| existente condicione liberari eum nec obstare, quod ante eius pecunia facta est. | 5 |
| Idem libro nono decimo ad Sabinum. Cassius ait, si cui pecuniam dedi, ut | 17.pr.1 |
| eam creditori meo solueret, si suo nomine dederit, neutrum liberari, me, quia non meo | |
| nomine data sit, illum, quia alienam dederit: ceterum mandati eum teneri. sed si creditor | |
| eos nummos sine dolo malo consumpsisset, is, qui suo nomine eos soluisset, liberatur, ne, | |
| si aliter obseruaretur, creditor in lucro uersaretur. | 5 |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum. Si quis seruo pecuniis | 18.pr.1 |
| exigendis praeposito soluisset post manumissionem, si quidem ex contractu domini, suf- | |
| ficiet, quod ignorauerit manumissum: quod si ex causa peculiari, quamuis scierit manu- | |
| missum, si tamen ignorauerit ademptum ei peculium, liberatus erit. utroque autem casu | |
| manumissus si interuertendi causa id fecerit, furtum domino facit: nam et si debitori meo | 5 |
| mandauero, ut Titio pecuniam solueret, deinde Titium uetuero accipere idque ignorans | |
| debitor Titio simulanti se procuratorem soluerit, et debitor liberabitur et Titius furti actione | |
| tenebitur. | |
| Pomponius libro uicensimo primo ad Sabinum. Fugitiuus meus, cum pro | 19.pr.1 |
| libero se gereret, nummos mihi subreptos credidit tibi: obligari te mihi Labeo ait et, si | |
| eum liberum existimans solueris ei, liberari te a me, sed si alii soluisses iussu eius uel is | |
| ratum habuisset, non liberari, quia priore casu mei nummi facti essent et quasi mihi so- | |
| lutum intellegeretur. et ideo seruus meus quod peculiari nomine cre- | 5 |
| diderit, exigendo liberabit debitorem, delegando autem uel nouando non idem conse- | |
| queretur. | |
| Idem libro uicensimo secundo ad Sabinum. Si rem meam, quae pignoris | 20.pr.1 |
| nomine alii esset obligata, debitam tibi soluero, non liberabor, quia auocari tibi res possit | |
| ad eo, qui pignori accepisset. | |
| Paulus libro decimo ad Sabinum. Si decem stipulatus a Titio deinde stipu- | 21.pr.1 |
| leris a Seio, quanto minus ab illo consecutus sis: etsi decem petieris a Titio, non tamen | |
| absoluitur Seius: quid enim, si condemnatus Titius nihil facere potest? sed et si cum Seio | |
| prius egeris, Titius in nullam partem liberatur: incertum quippe est, an omnino Seius de- | |
| biturus sit: denique si totum Titius soluerit, nec debitor fuisse uidebitur Seius, quia con- | 5 |
| dicio eius deficit. | |
| Ulpianus libro quadragensimo quinto ad Sabinum. Filius familias | 22.pr.1 |
| patre inuito debitorem eius liberare non potest: adquirere enim obligationem potest, de- | |
| minuere non potest. | |
| Pomponius libro uicensimo quarto ad Sabinum. Solutione uel iudicium pro | 23.pr.1 |
| nobis accipiendo et inuiti et ignorantes liberari possumus. | |
| Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Ubi fideiussor pro duo- | 24.pr.1 |
| bus dena fideiussit, obligatus est in uiginti, et siue uiginti siue dena soluerit, utrumque | |
| reum liberabit. sed si quinque soluerit, uideamus, quem ex reis releuet in quinque? erit | |
| ille releuatus, de quo actum est aut, si non appareat, antiquius debitum erit inspiciendum. | |
| idem et si quindecim sint soluta: si quidem appareat, quid actum sit, in<de> decem et aliunde | 5 |
| quinque erunt releuata, si uero non apparet, ex antiquiore contractu decem, ex alio quin- | |
| que erunt releuata. | |
| Pomponius libro trigensimo primo ad Sabinum. Ex parte heres institutus | 25.pr.1 |
| si decem, quae defunctus promiserat, tota soluit, pro parte quidem qua heres est libera- | |
| bitur, pro parte autem reliqua ea condicet. sed si antequam condicat, ei adcreuerit reliqua | |
| pars hereditatis, etiam pro ea parte erit obligatus et ideo condicenti indebitum doli mali | |
| exceptionem obstare existimo. | 5 |
| Idem libro trigensimo quinto ad Sabinum. Si creditor fundum pigneraticium | 26.pr.1 |
| uendiderit et quantum ei debebatur, receperit, debitor liberabitur. sed et si acceptum | |
| emptori pretium tulisset creditor uel ab eo stipulatus esset, debitor nihilo minus liberatur. | |
| sed si seruus pigneratus a creditore uenierit, quamdiu redhiberi possit, non liberabitur de- | |
| bitor, sicut in quolibet pignore uendito, quamdiu res inempta fieri possit. | 5 |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum. Etiam circa stipulationem | 27.pr.1 |
| et ex testamento actionem, si res tradita fuerit quae debebatur, quamdiu aliquid iuri rei | |
| deest, adhuc tamen ipsa res petenda est: ut puta possum fundum petere, licet mihi tra- | |
| ditus sit, si ius quoddam cautionis supererit. | |
| Paulus libro trigensimo octauo ad edictum. Debitores soluendo ei, qui pro | 28.pr.1 |
| tutore negotia gerit, liberantur, si pecunia in rem pupilli peruenit. | |
| Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum. Cum Stichus et Pamphilus | 29.pr.1 |
| communi seruo promissi sunt, <alteri> Stichus, alteri Pamphilus solui non potest, sed dimi- | |
| diae singulorum partes debentur. idemque est, si quis aut duos Stichos aut duos Pam- | |
| philos dari promisit aut communi duorum seruo homines decem dare promisit: nam am- | |
| bigua uox est decem homines, quemadmodum decem denarii: atque utriusque rei dimidium | 5 |
| duobus modis intellegi potest. sed in nummis et oleo ac frumento et similibus, quae com- | |
| muni specie continentur. apparet hoc actum, <u>t numero diuidatur obligatio, quatenus et | |
| commodius promissori stipulatoribusque est. | |
| Idem libro quinquagensimo primo ad edictum. Si debitor offerret pecuniam, | 30.pr.1 |
| quae peteretur, creditor nollet accipere, praetor ei denegat actiones. | |
| Idem libro septimo disputationum. Inter artifices longa differentia est et | 31.pr.1 |
| ingenii et naturae et doctrinae et institutionis. ideo si nauem a se fabricandam quis pro- | |
| miserit uel insulam aedificandam fossamue faciendam et hoc specialiter actum est, ut suis | |
| operis id perficiat, fideiussor ipse aedificans uel fossam fodiens non consentiente stipula- | |
| tore non liberabit reum. quare etiam si illis stipulationibus fideiussor accesserit: 'per te | 5 |
| non fieri, quo minus mihi ire agere liceat?', prohibens ire fideiussor stipulationem non | |
| committit et, si patientiam praestet, non efficiet, quo minus committatur stipulatio. | |
| Iulianus libro tertio decimo digestorum. Si seruus peculiari nomine credi- | 32.pr.1 |
| derit eique debitor, cum ignoraret dominum mortuum esse, ante aditam hereditatem sol- | |
| uerit, liberabitur. idem iuris erit et si manumisso seruo debitor pecuniam soluerit, cum | |
| ignoraret ei peculium concessum non esse. neque intererit, uiuo an mortuo domino pe- | |
| cunia numerata sit: nam hoc quoque casu debitor liberatur, sicut is, qui iussus est a cre- | 5 |
| ditore pecuniam Titio soluere, quamuis creditor mortuus fuerit, nihilo minus recte Titio | |
| soluit, si modo ignorauerit creditorem mortuum esse. | |
| Idem libro quinquagensimo secundo digestorum. Qui sibi aut Titio fundum | 33.pr.1 |
| dari stipulatus est, quamuis fundus Titio datus fuerit, tamen, si postea euictus est, habet | |
| actionem, quemadmodum si hominem stipulatus esset et promissor statuliberum Titio de- | |
| disset isque ad libertatem peruenisset. Qui Stichum aut Pamphilum dari promisit, si Stichum | 1.1 |
| uulnerauerat, non magis eum dando liberatur, quam si solum Stichum promisisset et a se | |
| uulneratum daret. item qui hominem dari promisit et uulneratum a se offert, non libe- | |
| ratur. iudicio quoque accepto si hominem is cum quo agetur uulneratum a se offert, | |
| condemnari debebit. sed et ab alio uulneratum si det, condemnandus erit, cum possit | 5 |
| alium dare. | |
| Idem libro quinquagensimo quarto digestorum. Qui hominem aut | 34.pr.1 |
| decem tibi aut Titio dari promisit, si Titio partem hominis tradiderit, mox tibi decem nume- | |
| rauerit, non Titio, sed tibi partem hominis condicet, quasi indebitum tua uoluntate Titio | |
| solueret. idemque iuris erit etiam, si mortuo Titio decem soluerit, ut tibi potius quam heredi | |
| Titii partem hominis condicat. Si duo rei stipulandi hominem dari stipulati fuerint et pro- | 1.1 |
| missor utrique partes diuersorum hominum dederit, dubium non est, quin non liberetur. sed | |
| si eiusdem hominis partes utrique dederit, liberatio contingit, quia obligatio communis effi- | |
| ciet, ut quod duobus solutum est, uni solutum esse uideatur. nam ex contrario cum duo | |
| fideiussores hominem dari spoponderint, diuersorum quidem hominum partes dantes non | 5 |
| liberantur: at si eiusdem hominis partes dederint, liberantur. Stipulatus sum decem mihi | 2.1 |
| aut hominem Titio dari: si homo Titio datus fuisset, promissor a me liberatur et, ante- | |
| quam homo daretur, ego decem petere possum. Si Titium omnibus negotiis meis prae- | 3.1 |
| posuero, deinde uetuero eum ignorantibus debitoribus administrare negotia mea, debitores | |
| ei soluendo liberabuntur: nam is, qui omnibus negotiis suis aliquem proponit, intelle- | |
| gitur etiam debitoribus mandare, ut procuratori soluant. Si nullo mandato intercedente | 4.1 |
| debitor falso existimauerit uoluntate mea pecuniam se numerare, non liberabitur. et ideo | |
| procuratori, qui se ultro alienis negotiis offert, soluendo nemo liberabitur: et cum fugi- | 5.1 |
| tiuus, qui pro libero se gerebat, rem uendidisset, responsum est emptores fugitiuo sol- | |
| uentes a domino liberatos non esse. Si gener socero, ignorante filia, do- | 6.1 |
| tem soluisset, non est liberatus, sed condicere socero potest, nisi ratum filia habuisset. | |
| et propemodum similis est gener ei, qui absentis procuratori solueret, quia in causam | |
| dotis particeps et quasi socia obligationis patri filia esset. Si debitorem meum iussero | 7.1 |
| pecuniam Titio dare donaturus ei, quamuis Titius ea mente acceperit, ut meos nummos | |
| faceret, nihilo minus debitor liberabitur: sed si postea Titius eandem pecuniam mihi de- | |
| disset, nummi mei fient. Quidam filium familias, a quo fideiussorem acceperat, heredem | 8.1 |
| instituerat: quaesitum est, si iussu patris adisset hereditatem, an pater cum fideiussore | |
| agere posset. dixi, quotiens reus satisdandi reo satis accipiendi heres existeret, fideiussores | |
| ideo liberari, quia pro eodem apud eundem debere non possent. Si praedo id, quod a | 9.1 |
| debitoribus hereditariis exegerat, petenti hereditatem restituerit, debitores liberabuntur. | |
| Si decem aut hominem dari stipulatus fuero et duos fideiussores accepero Titium et Mae- | 10.1 |
| uium et Titius quinque soluerit, non liberabitur, priusquam Maeuius quoque quinque soluat: | |
| quod si Maeuius partem hominis soluerit, uterque obligatus remanebit. qui perpetua ex- | 11.1 |
| ceptione se tueri potest, solutum repetit et ideo non liberatur. quare si ex duobus reis | |
| promittendi alter pepigerit, ne ab eo peteretur, quamuis soluerit, nihilo minus alter obli- | |
| gatus manebit. | |
| Alfenus Uarus libro secundo digestorum a Paulo epito- | 35.pr.1 |
| matorum. Quod seruus ex peculio suo credidisset aut deposuisset, id ei, siue uenisset | |
| siue manumissus esset, recte solui potest, nisi aliqua causa interciderit, ex qua intellegi | |
| possit inuito eo, cuius tum is seruus fuisset, ei solui. sed et si quis dominicam pecuniam | |
| ab eo faeneratus esset, si permissu domini seruus negotium dominicum gessisset, idem | 5 |
| iuris est: uidetur enim uoluntate domini qui cum seruo negotium contraher<e>t et ab eo | |
| accipere et ei soluere. | |
| Iulianus libro primo ad Urseium Ferocem. Si pater meus | 36.pr.1 |
| praegnate uxore relicta decesserit et ex causa hereditaria totum hoc, quod patri meo de- | |
| bitum fuisset, petissem, nihil me consumpsisse quidam existimant: si nemo natus sit, | |
| recte me egisse, quia in rerum natura uerum fuisset me solum heredem fuisse. Iulianus | |
| notat: uerius est me eam partem perdidisse, pro qua heres fuissem, antequam certum | 5 |
| fuisset neminem nasci, aut quartam partem, quia tres nasci potuerunt, aut sextam, quia | |
| quinque: nam et Aristoteles scripsit quinque nasci posse, quia uuluae mulierum totidem | |
| receptacula habere possunt: et esse mulierem Romae Alexandrinam ab Aegypto, quae | |
| quinque simul peperit et tum habebat incolumes, et hoc et in Aegypto adfirmatum | |
| est mihi. | 10 |
| Idem libro secundo ad Urseium Ferocem. Quotiens unus ex fideiussoribus | 37.pr.1 |
| suam partem soluisset, tamquam negotium reo gessisset, perinde habendum est, ac si reus | |
| ipse unius fideiussoris partem soluisse<t>: sed tamen ut non ex sorte decedat, sed is fideiussor | |
| solus liberatur, cuius nomine solutio facta fuerit. | |
| Africanus libro septimo quaestionum. Cum quis sibi aut Titio dari stipu- | 38.pr.1 |
| latus sit, magis esse ait, ut ita demum recte Titio solui dicendum sit, si in eodem statu | |
| maneat, quo fuit, cum stipulatio interponeretur: ceterum siue in adoptionem siue in exi- | |
| lium ierit uel aqua et igni ei interdictum uel seruus factus sit, non recte ei solui dicen- | |
| dum: tacite enim inesse haec conuentio stipulationi uidetur 'si in eadem causa maneat'. | 5 |
| Si debitorem meum iusserim Titio soluere, deinde Titium uetuerim accipere et debitor | 1.1 |
| ignorans soluerit, ita eum liberari existimauit, si non ea mente Titius nummos acceperit, | |
| ut eos lucretur. alioquin, quoniam furtum eorum sit facturus, mansuros eos debitoris et | |
| ideo liberationem quidem ipso iure non posse contingere debitori, exceptione tamen ei | |
| succurri aequum esse, si paratus sit condictionem furtiuam, quam aduersus Titium habet, | 5 |
| mihi praestare: sicuti seruatur, cum maritus uxori donaturus debitorem suum iubeat sol- | |
| uere: nam ibi quoque, quia nummi mulieris non fiunt, debitorem non liberari, sed ex- | |
| ceptione eum aduersus maritum tuendum esse, si condictionem, quam aduersus mulierem | |
| habet, praestet. furti tamen actionem in proposito mihi post diuortium competituram, | |
| quando mea intersit interceptos nummos non esse. De peculio cum domino actum est: | 2.1 |
| is damnatus soluit. et fideiussores pro seruo acceptos liberari respondit: eandem enim | |
| pecuniam in plures causas solui posse argumentum esse, quod, cum iudicatum solui satis- | |
| datum est et damnatus reus soluat, non solum actione iudicati, sed etiam ex stipulatu et | |
| ipse et fideiussores liberentur. et magis simile esse, quod, cum possessor | 5 |
| hereditatis existimans se heredem esse soluerit, heres non liberetur: tunc enim | |
| propterea id euenire, quod ille suo nomine indebitam pecuniam dando repetitionem eius | |
| haberet. Qui hominem promisit si statuliberum soluat, magis puto non esse exspectan- | 3.1 |
| dam condicionem: sed et creditorem agere posse et illi condictionem competere. quod | |
| si interim condicio defecerit, liberatur, perinde atque si quis pendente condicione soluit | |
| per errorem et antequam condiceret, condicio exstiterit, illud nullo modo dici conueniet, | |
| si mortuo Sticho condicio deficiat, liberari debitorem, quamuis, si uiuente eo defecerit, | 5 |
| liberaretur, quando isto casu nullo tempore perfecte hominem meum feceris: alioquin prope | |
| erit, ut etiam, si eum seruum, in quo usus fructus alienus est, mihi solueris isque usu | |
| fructu manente decesserit, ea solutione liberatus uidearis: quod nullo modo probandum | |
| est, sicuti si communem soluisses isque decessisset. Si quis pro eo reuerso fideiusserit, | 4.1 |
| qui, cum rei publicae causa abesset, actione qua liberatus sit, deinde annus praeterierit, | |
| an fideiussor liberetur? quod Iuliano non placebat, et quidem si cum fideiussore expe- | |
| riundi potestas non fuit: sed hoc casu in ipsum fideiussorem ex edicto actionem restitui | |
| debere, quemadmodum in eum fideiussorem, qui hominem promissum occidit. Qui pro te | 5.1 |
| apud Titium fideiusserat, pignus in suam obligationem dedit: post idem heredem te in- | |
| stituit. quamuis ex fideiussoria causa non tenearis, nihilo minus tamen pignus obligatum | |
| manebit. at si idem alium fideiussorem dederit atque ita heredem te instituerit, rectius | |
| existimari ait sublata obligatione eius, pro quo fideiussum sit, eum quoque qui fideiusserit | 5 |
| liberari. | |
| Idem libro octauo quaestionum. Si, soluturus pecuniam tibi, iussu tuo | 39.pr.1 |
| signatam eam apud nummularium, quoad probaretur, deposuerim, tui periculi eam fore | |
| Mela libro decimo scribit. quod uerum est, cum eo tamen, ut illud maxime spectetur, an | |
| per te steterit, quo minus in continenti probaretur: nam tunc perinde habendum erit, ac | |
| si parato me soluere tu ex aliqua causa accipere nolles. in qua specie non utique semper | 5 |
| tuum periculum erit: quid enim, si inopportuno tempore uel loco optulerim? his conse- | |
| quens esse puto, ut etiam, si et emptor nummos et uenditor mercem, quod inuicem parum | |
| fidei haberent, deposuerint, et nummi emptoris periculo sint (utique si ipse eum, apud | |
| quem deponerentur, elegerit) et nihilo minus merx quoque, quia emptio perfecta sit. | |
| Marcianus libro tertio institutionum. Si pro me quis soluerit creditori meo, | 40.pr.1 |
| licet ignorante me, adquiritur mihi actio pigneraticia. item si quis soluerit legata, debent | |
| discedere legatarii de possessione: alioquin nascitur heredi interdictum, ut eos deicere | |
| possit. | |
| Papinianus libro primo de adulteriis. Reo criminis postulato interim nihil | 41.pr.1 |
| prohibet recte pecuniam a debitoribus solui: alioquin plerique innocentium necessario | |
| sumptu egebunt. | |
| Paulus libro tertio de adulteriis. Sed nec illud prohibitum uidetur, ne a | 42.pr.1 |
| reo creditori soluatur. | |
| Ulpianus libro secundo regularum. In omnibus speciebus liberationum etiam | 43.pr.1 |
| accessiones liberantur, puta adpromissores hypothecae pignora, praeterquam quod inter | |
| creditorem et adpromissores confusione facta reus non liberatur. | |
| Marcianus libro secundo regularum. In numerationibus aliquando euenit, | 44.pr.1 |
| ut una numeratione duae obligationes tollantur uno momento: ueluti si quis pignus pro | |
| debito uendiderit creditori: euenit enim, ut et ex uendito tollatur obligatio et debiti. | |
| item si pupillo, qui sine tutoris auctoritate mutuam pecuniam accepit, legatum a creditore | |
| fuerit sub ea condicione, si eam pecuniam numerauerit, in duas causas uideri eum nume- | 5 |
| rasse, et in debitum suum, ut in Falcidiam heredi imputetur, et condicionis gratia, ut le- | |
| gatum consequatur. item si usus fructus pecuniae numeratae legatus fuerit, euenit, ut una | |
| numeratione et liberetur heres ex testamento et obliget sibi legatarium. tantundem est et | |
| si damnatus fuerit alicui uendere uel locare: nam uendendo uel locando et liberatur ex | |
| testamento heres et obligat sibi legatarium. | 10 |
| Ulpianus libro primo responsorum. Callippo respondit, quamuis stipulanti | 45.pr.1 |
| uxori uir spoponderit dirempto matrimonio praedia, quae doti erant obligata, in solutum | |
| dare, tamen satis esse offerri dotis quantitatem. idem Frontoni respondit perseueranti | |
| tutori in tutelae administratione, licet capitis reo, potuisse id, quod pupillo bona fide de- | |
| betur, exsolui. | 5 |
| Marcianus libro tertio regularum. Si quis aliam rem pro alia uolenti sol- | 46.pr.1 |
| uerit et euicta fuerit res, manet pristina obligatio. etsi pro parte fuerit euicta, tamen pro | |
| solido obligatio durat: nam non accepisset re integra creditor, nisi pro solido eius fieret. | |
| Sed et si duos fundos uerbi gratia pro debito dederit, euicto altero fundo remanet integra | 1.1 |
| obligatio. tunc ergo res pro re soluta liberationem praestat, cum pro solido facta est | |
| suscipientis. Sed et si quis per dolum pluris aestimatum fundum in solutum dederit, non | 2.1 |
| liberatur, nisi id quod deest repleatur. | |
| Idem libro quarto regularum. In pupillo, cui sine tutoris auctoritate solu- | 47.pr.1 |
| tum est, si quaeratur, quo tempore sit locupletior, tempus quo agitur inspicitur: et ut | |
| exceptio doli mali posita ei noceat, tempus quo agitur spectatur. Plane, ut Scaeuola | 1.1 |
| aiebat, etiamsi perierit res ante litem contestatam, interdum quasi locupletior factus intel- | |
| legitur, id est si necessariam sibi rem emit, quam necessario de suo erat empturus: nam | |
| hoc ipso, quo non est pauperior factus, locupletior est. sic et in filio familias putabat | |
| Macedonianum cessare, si in necessarias causas filius mutuam pecuniam acceperit et eam | 5 |
| perdiderit. | |
| Marcellus libro singulari responsorum. Titia cum propter dotem bona | 48.pr.1 |
| mariti possideret, omnia pro domina egit, reditus exegit et mouentia distraxit: quaero, an | |
| ea, quae ex re mariti percepit, in dotem ei reputari debeant. Marcellus respondit reputa- | |
| tionem eius quod proponeretur non iniquam uideri: pro soluto enim magis habendum est, | |
| quod ex ea causa mulier percepit. sed si forte usurarum quoque rationem arbiter dotis | 5 |
| reciperandae habere debuerit, ita est computandum, ut, prout quidque ad mulierem per- | |
| uenit, non ex uniuersa summa decedat, sed prius in eam quantitatem, quam usurarum | |
| nomine mulierem consequi oportebat: quod non est iniquum. | |
| Marcianus libro singulari ad hypothecariam formulam. Solutam pecuniam | 49.pr.1 |
| intellegimus utique naturaliter, si numerata sit creditori. sed et si iussu eius alii soluatur, | |
| uel creditori eius uel futuro debitori uel etiam ei cui donaturus erat, absolui debet. ratam | |
| quoque solutionem si creditor habuerit, idem erit. tutori quoque si soluta sit pecunia | |
| uel curatori uel procuratori uel cuilibet successori uel seruo actori, proficiet ei solutio. | 5 |
| quod si acceptum latum sit, quod stipulationis nomine hypotheca erat obligata uel sine | |
| stipulatione accepta sit, solutionis quidem uerbum non proficiet, sed satisdationis sufficit. | |
| Paulus libro decimo ad Sabinum. Si, cum aurum tibi promisissem, igno- | 50.pr.1 |
| ranti quasi aurum aes soluerim, non liberabor: sed nec repetam hoc quasi indebitum so- | |
| lutum, quod sciens feci. petentem tamen te aurum exceptione summouebo, si non reddas | |
| aes quod accepisti. | |
| Idem libro nono ad edictum. Dispensatori, qui ignorante debitore remotus | 51.pr.1 |
| est ab actu, recte soluitur: ex uoluntate enim domini ei soluitur, quam si nescit mutatam, | |
| qui soluit liberatur. | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad edictum. Satisfactio pro solutione est. | 52.pr.1 |
| Gaius libro quinto ad edictum prouinciale. Soluere pro ignorante et inuito | 53.1.1 |
| cuique licet, cum sit iure ciuili constitutum licere etiam ignorantis inuitique meliorem con- | |
| dicionem facere. | |
| Paulus libro quinquagensimo sexto ad edictum. Solutionis uerbum pertinet | 54.1.1 |
| ad omnem liberationem quoquo modo factam magisque ad substantiam obligationis refertur, | |
| quam ad nummorum solutionem. | |
| Ulpianus libro sexagensimo primo ad edictum. Qui sic soluit, | 55.1.1 |
| ut reciperet, non liberatur, quemadmodum non alienantur nummi, qui sic dantur, ut reci- | |
| piantur. | |
| Paulus libro sexagensimo secundo ad edictum. Qui mandat solui, ipse | 56.1.1 |
| uidetur soluere. | |
| Ulpianus libro septuagensimo septimo ad edictum. Si quis stipulatus fuerit | 57.1.1 |
| 'decem in melle', solui quidem mel potest, antequam ex stipulatu agatur: sed si semel | |
| actum sit et petita decem fuerint, amplius mel solui non potest. Item si mihi aut Titio | 1 |
| stipulatus fuero dari, deinde petam, amplius Titio solui non potest, quamuis ante litem | |
| contestatam posset. | |
| Idem libro octagensimo ad edictum. Si quis offerenti se negotiis alienis | 58.pr.1 |
| bona fide soluerit, quando liberetur? et ait Iulianus, cum dominus ratum habuerit, tunc | |
| liberari. idem ait, antequam dominus haberet ratum, an condici ex ea causa possit? et | |
| ait interesse, qua mente solutio facta esset, utrum ut statim debitor liberetur an uero cum | |
| dominus ratum habuisset: priore casu confestim posse condici procuratori et tunc demum | 5 |
| extingui condictionem, cum dominus ratum habuisset, posteriore tunc demum nasci con- | |
| dictionem, cum dominus ratum non habuisset. Si creditor, cuius ignorantis procuratori | 1.1 |
| solutum est, adrogandum se dederit, siue ratum habuit pater, rata solutio est, siue non | |
| habuit, repetere debitor potest. Et si duo rei stipulandi sunt, quorum alterius absentis | 2.1 |
| procuratori datum, antequam is ratum haberet, interim alteri solutum est, in pendenti | |
| est posterior solutio ac prior: quippe incertum est, debitum an indebitum exegerit. | |
| Paulus libro secundo ad Plautium. Si ita stipulatus sim: 'mihi aut Titio | 59.pr.1 |
| dare spondes?' et debitor constituerit se mihi soluturum, quamuis mihi competat de con- | |
| stituta actio, potest adhuc adiecto soluere. et si a filio familias mihi aut Titio stipulatus | |
| sim, patrem posse Titio soluere quod in peculio est, scilicet si suo, non filii nomine sol- | |
| uere uelit: dum enim adiecto soluitur, mihi solui uidetur: et ideo si indebitum adiecto | 5 |
| solutum sit, stipulatori posse condici Iulianus putat: ut nihil intersit, iubeam | |
| te Titio soluere an ab initio stipulatio ita concepta sit. | |
| Idem libro quarto ad Plautium. Is, qui alienum hominem in solutum dedit, | 60.pr.1 |
| usucapto homine liberatur. | |
| Idem libro quinto ad Plautium. In perpetuum quotiens id, quod tibi debeam, | 61.pr.1 |
| ad te peruenit et tibi nihil absit nec quod solutum est repeti possit, competit liberatio. | |
| Idem libro octauo ad Plautium. Dispensatorem meum testamento liberum | 62.pr.1 |
| esse iussi et peculium ei legaui: is post mortem meam a debitoribus pecunias exegit: an | |
| heres meus retinere ex peculio eius quod exegit possit, quaeritur. et si quidem post adi- | |
| tam hereditatem exegerit pecuniam, dubitari non debet, quin de peculio eo nomine retineri | |
| nihil debeat, quia liber factus incipit debere, si liberantur solutione debitores. cum uero | 5 |
| ante aditam hereditatem pecuniam accedit dispensator, si quidem liberantur debitores ipsa | |
| solutione, non est dubium, quin de peculio id retinendum sit, quia incipit debere hic | |
| heredi quasi negotiorum gestorum uel mandati actione. si uero non liberantur, illa quae- | |
| stio est: cum negotium meum gerens a debitoribus meis acceperis, deinde ego ratum non | |
| habuero et mox agere uelim negotiorum gestorum actione, an utiliter agam, si caueam | 10 |
| te indemnem futurum. quod quidem ego non puto: nam sublata est negotiorum gestorum | |
| actio eo, quod ratum non habui: et per hoc debitor mihi constituitur. | |
| Idem libro nono ad Plautium. Si debitor sit serui fructuarius, potest is | 63.pr.1 |
| seruus per acceptilationem liberare eum: uidebitur enim ex re eius adquirere. idem in | |
| pacto dicemus. | |
| Idem libro quarto decimo ad Plautium. Cum iussu meo id, quod mihi debes, | 64.pr.1 |
| soluis creditori meo, et tu a me et ego a creditore meo liberor. | |
| Pomponius libro primo ex Plautio. Si filia | 65.pr.1 |
| furiosi a uiro diuorterit, dictum est uel adgnato curator<i> uoluntate filiae uel filia<e> consen- | |
| tiente adgnato solui dotem. | |
| Idem libro sexto ex Plautio. Si pupilli debitor iubente eo sine tutoris aucto- | 66.pr.1 |
| ritate pecuniam creditori eius numerauit, pupillum quidem a creditore liberat, sed ipse | |
| manet obligatus: sed exceptione se tueri potest. si autem debitor pupilli non fuerat, nec | |
| pupillo condicere potest, qui sine tutoris auctoritate non obligatur, nec creditori, cum quo | |
| alterius iussu contraxit: sed pupillus in quantum locupletior factus est, utpote debito libe- | 5 |
| ratus, utili actione tenebitur. | |
| Marcellus libro tertio decimo digestorum. Si quis duos homines promi- | 67.pr.1 |
| serit et Stichum soluerit, poterit eiusdem Stichi dominium postea consecutus dando libe- | |
| rari. in nummis minor uel prope nulla dubitatio est: nam et apud Alfenum Seruius eum, | |
| qui minus a debitore suo accipere et liberare eum uellet, respondit posse saepius aliquos | |
| nummos accipiendo ab eo eique retro dando ac rursus accipiendo id efficere: ueluti, si | 5 |
| centum debitorem decem acceptis liberare creditor uelit, ut, cum decem acceperit, eadem | |
| ei retro reddat, mox ab eo accipiat ac nouissime retineat: etsi in dubitationem a quibus- | |
| dam hoc male deducatur, quod non possit uideri is qui ita accepit, ut ei a quo accepit | |
| retro reddat, soluisse potius quam decessisse. | |
| Idem libro sexto decimo digestorum. Seruus decem dare iussus pupillo | 68.pr.1 |
| et liber esse, si heres sit pupillus siue tantum condicio in eum collata sit, an absente | |
| quoque tutore pupillo dando libertatem consequatur? moueris comparatione condicionis, | |
| quae constitit in facto, ueluti 'si pupillo seruierit', quae potest impleri citra interuentum | |
| quoque tutoris. et quid, inquis, si curatorem habeat et si furioso dare iussus sit, an | 5 |
| curatori dando liberetur? et finge alicui fundum legatum, si dedisset pupillo furiosoue. | |
| et sciendum est in omnibus istis casibus tutori quidem uel curatori utiliter dependi, ipsis | |
| autem, id est furioso uel pupillo, non recte persolui, ne datio ex illorum inbecillitate pe- | |
| reat: nec enim hoc egit testator, ut, quoquo modo esset datum, expleta uideretur condicio. | |
| Celsus libro uicensimo quarto digestorum. Si hominem, in quo usus fructus | 69.pr.1 |
| alienus est uel qui erat pignori Titio obligatus, noxae dedisti, poterit is, cui condemnatus | |
| es, tecum agere iudicati, nec exspectabimus, ut creditor euincat. sed si usus fructus in- | |
| terierit uel dissoluta fuerit pignoris obligatio, existimo processuram liberationem. | |
| Idem libro uicensimo sexto digestorum. Quod certa die promissum est, uel | 70.pr.1 |
| statim dari potest: totum enim medium tempus ad soluendum promissori liberum relinqui | |
| intellegitur. | |
| Idem libro uicensimo septimo digestorum. Cum decem mihi aut Titio dari | 71.pr.1 |
| stipulatus quinque accipiam, reliquum promissor recte Titio dabit. Si fideiussor procuratori | 1.1 |
| creditoris soluit et creditor post tempus, quo liberari fideiussor poterit, ratum habuit, | |
| tamen quia fideiussor, cum adhuc ex causa fideiussionis teneretur, soluit, nec repetere | |
| potest nec minus agere aduersus reum mandati potest, quam si tum praesenti dedisset. | |
| Item si ignorans creditor procuratori suo solutum seruo debitoris filioue acceptum fecerit, | 2.1 |
| postea autem rescierit et ratum habuerit, confirm<a>tur solutio et quod acceptum latum sit, | |
| nullius momenti est: et contra, si ratum non habuerit, quod acceptum fecerit, confirmatur. | |
| Sed si ignorans solutum litem contestatus est, si pendente iudicio ratum habuit, absolui | 3.1 |
| oportet illum, cum quo actum est, si ratum non habuit, condemnari. | |
| Marcellus libro uicensimo digestorum. Qui decem debet, si ea optulerit | 72.pr.1 |
| creditori et ille sine iusta causa ea accipere recusauit, deinde debitor ea sine sua culpa | |
| perdiderit, doli mali exceptione potest se tueri, quamquam aliquando interpellatus non | |
| soluerit: etenim non est aequum teneri pecunia amissa, quia non teneretur, si creditor | |
| accipere uoluisset. quare pro soluto id, in quo creditor accipiendo moram fecit, oportet | 5 |
| esse. et sane si seruus erat in dote eumque optulit maritus et is seruus decessit, aut | |
| nummos optulit eosque non accipiente muliere perdiderit, ipso iure desinet teneri. Cum | 1.1 |
| Stichum mihi deberes et in soluendo moram fecisses, sub condicione eum | |
| promisisti: pendente ea Stichus decessit: uideamus, an, quia nouari prior obligatio non | |
| potest, petitio serui competat ea, quae competeret, si non intercessisset stipulatio. sed in | |
| prompt<u> contradictio est debitorem, cum stipulanti creditori sub condicione promisit, non | 5 |
| uideri in solutione hominis cessasse: nam uerum est eum, qui interpellatus dare noluit, | |
| offerentem postea periculo liberari. Sed quid si ignorante debitore ab alio creditor eum | 2.1 |
| stipulatus est? hic quoque existimandus est periculo debitor liberatus, quemadmodum si | |
| quolibet nomine eius seruum offerente stipulator accipere noluisset. Idem responsum est, | 3.1 |
| si quis, cum subreptus sibi seruus esset, sub condicione stipulatus fuerit quidquid furem | |
| dare facere oportet: nam et fur condictione liberatur, si dominus oblatum sibi accipere | |
| noluit. si tamen, cum in prouincia forte seruus esset, intercesserit stipulatio (et finge | |
| prius quam facultatem eius nancisceretur fur uel promissor, decessisse seruum), non poterit | 5 |
| rationi, quam supra reddidimus, locus esse: non enim optulisse eum propter absentiam | |
| intellegi potest. Stichum aut Pamphilum stipulatus sum, cum esset meus Pamphilus: nec | 4.1 |
| si meus esse desierit, liberabitur promissor Pamphilum dando: neutrum enim uidetur in | |
| Pamphilo homine constitisse nec obligatio nec solutio. sed ei, qui hominem dari stipu- | |
| latus est, unum etiam ex his, qui tunc stipulatoris serui erant, dando promissor liberatur: | |
| ui quidem ipsa et hic ex his dari stipulatus est, qui eius non era<n>t. fingamus ita stipu- | 5 |
| latum: 'hominem ex his, quos Sempronius reliquit, dare spondes?', cum tres Sempronius | |
| reliquisset, eorumque aliquem stipulatoris fuisse: num mortuis duobus, qui alterius erant, | |
| supererit ulla obligatio, uideamus. et magis est deficere stipulationem, nisi ante mortem | |
| duorum desierit esse reliquus seruus stipulatoris. Qui hominem debebat, Stichum, | 5.1 |
| cui libertas ex causa fideicommissi praestanda est, soluit: non uidetur liberatus: nam uel | |
| minus hic seruum dedit quam ille, qui seruum dedit nondum noxa solutum. num ergo et | |
| si uispellionem aut alias turpem dederit hominem, idem sit? et sane datum negare non | |
| possumus et differt haec species a prioribus: habet enim seruum, qui ei auferri non possit. | 5 |
| Promissor serui eum debet hominem soluere, quem, si uelit stipulator, possit | 6.1 |
| ad libertatem perducere. | |
| Idem libro trigensimo primo digestorum. Ob triginta nummos pecuniae cre- | 73.pr.1 |
| ditae fideiussorem in uiginti dedi et pignus: ex uenditione autem pignoris creditor decem | |
| consecutus est: utrum ex uniuersitate id decedit, ut quidam putant, si in soluendis decem | |
| nihil debitor dixisset, an sicut ego puto, in totis decem fideiussori contingit liberatio? quia | |
| hoc dicendo potuit hoc efficere debitor, ut, ubi non dixit, id potius soluturum existimetur, | 5 |
| quod satisdato debeatur? magis tamen existimo licuisse creditori in id, quod solus debebat | |
| reus, accepto referre. | |
| Modestinus libro tertio regularum. Id, quod poenae nomine a debitore | 74.pr.1 |
| exactum est, lucro debet cedere creditoris. | |
| Idem libro octauo regularum. Sicut acceptilatio in eum diem praecedentes | 75.pr.1 |
| peremit actiones, ita et confusio: nam si debitor heres creditori exstiterit, confusio heredi- | |
| tatis peremit petitionis actionem. | |
| Idem libro sexto responsorum. Modestinus respondit, si post solutum sine | 76.pr.1 |
| ullo pacto omne, quod ex causa tutelae debeatur, actiones post aliquod interuallum cessae | |
| sint, nihil ea cessione actum, cum nulla actio superfuerit: quod si ante solutionem hoc | |
| factum est uel, cum conuenisset, ut mandarentur actiones, tunc solutio facta esset man- | |
| datum subsecutum est, saluas esse mandatas actiones, cum nouissimo quoque casu pretium | 5 |
| magis mandatarum actionum solutum quam actio quae fuit perempta uideatur. | |
| Idem libro septimo pandectarum. In liberto antiquior contractus operarum | 77.pr.1 |
| esse non potest, sine quo libertas ei data non esset. | |
| Iauolenus libro undecimo ex Cassio. Si alieni nummi inscio uel inuito do- | 78.pr.1 |
| mino soluti sunt, manent eius cuius fuerunt: si mixti essent, ita ut discerni non possent, | |
| eius fieri qui accepit in libris Gaii scriptum est, ita ut actio domino cum eo, qui dedisset, | |
| furti competeret. | |
| Idem libro decimo epistularum. Pecuniam, quam mihi debes, aut aliam rem | 79.pr.1 |
| si in conspectu meo ponere te iubeam, efficitur, ut et tu statim libereris et mea esse in- | |
| cipiat: nam tum, quod a nullo corporaliter eius rei possessio detinetur, adquisita mihi et | |
| quodammodo manu longa tradita existimanda est. | |
| Pomponius libro quarto ad Quintum Mucium. Prout quidque contractum | 80.pr.1 |
| est, ita et solui debet: ut, cum re contraxerimus, re solui debet: ueluti cum mutuum de- | |
| dimus, ut retro pecuniae tantundem solui debeat. et cum uerbis aliquid contraximus, uel | |
| re uel uerbis obligatio solui deb<e>t, uerbis, ueluti cum acceptum promissori fit, re, ueluti | |
| cum soluit quod promisit. aeque cum emptio uel uenditio uel locatio contracta est, | 5 |
| quoniam consensu nudo contrahi potest, etiam dissensu contrario dissolui potest. | |
| Idem libro sexto ad Quintum Mucium. Si stipulatus sim mihi aut Titio dari, | 81.pr.1 |
| si Titius decesserit, heredi eius soluere non poteris. Si lancem deposuerit apud me Titius | 1.1 |
| et pluribus heredibus relictis decesserit: si pars heredum me interpellet, optimum quidem | |
| esse, si praetor aditus iussisset me parti heredum eam lancem tradere, quo casu depositi | |
| me reliquis coheredibus non teneri. sed et si sine praetore sine dolo malo hoc fecero, | |
| liberabor aut (quod uerius est) non incidam in obligationem. optimum autem est id per | 5 |
| magistratum facere. | |
| Proculus libro quinto epistularum. Si, cum Cornelius fundum suum no- | 82.pr.1 |
| mine Seiae uiro eius doti dedisset nec de eo reddendo quicquam cauisset, fecit, ut inter | |
| se uir et Seia paciscerentur, ut diuortio facto is fundus Cornelio redderetur: non puto di- | |
| uortio facto uirum uetante Seia eum fundum Cornelio tuto redditurum esse, sicuti si, cum | |
| pactum conuentum nullum intercessisset, diuortio facto mulier iussit eum fundum Cornelio | 5 |
| reddi, deinde antequam redderetur, uetuisset, non tuto redderetur. sed si antequam Seia | |
| uetaret, Cornelio eum fundum reddidisset nec causam habuisset existimandi id inuita Seia | |
| facturum esse, nec melius nec aequius esse existimarem eum fundum Seiae reddi. | |
| Pomponius libro quarto decimo ex uariis lectionibus. Si tuo seruo credidero | 83.pr.1 |
| eumque redemero et is manumissus mihi soluerit, non repetet. | |
| Proculus libro septimo epistularum. Egisti de peculio serui nomine cum | 84.pr.1 |
| domino: non esse liberatos fideiussores eius respondit. at si idem seruus ex peculio suo | |
| permissa administratione peculii nummos soluisset, liberatos esse fideiussores eius recte | |
| legisti. | |
| Callistratus libro primo edicti monitorii. Solidum non soluitur non | 85.pr.1 |
| minus quantitate quam die. | |
| Paulus libro octauo ad edictum. Hoc iure utimur, ut litis procuratori non | 86.pr.1 |
| recte soluatur: nam et absurdum est, cui iudicati actio non datur, ei ante rem iudicatam | |
| solui posse. si tamen ad hoc datus sit, ut et solui possit, soluendo eo liberabitur. | |
| Celsus libro uicensimo digestorum. Quodlibet debitum solutum a procura- | 87.pr.1 |
| tore meo non repeto, quoniam, cum quis procuratorem omnium rerum suarum constituit, | |
| id quoque mandare uidetur, ut creditoribus suis pecuniam soluat neque post ea expectan- | |
| dum est, ut ratum habeat. | |
| Scaeuola libro quinto digestorum. Filiae intestato patri heredis negotia | 88.pr.1 |
| mater gessit et res uendendas per argentarios dedit idque ipsum codice conscriptum est: | |
| argentarii uniuersum redactum uenditionis soluerunt et post solutionem nouem fere annis, | |
| quidquid agendum erat, nomine pupillae mater egit eamque marito nuptum collocauit et | |
| res ei tradidit. quaesitum est, an puella cum argentariis aliquam actionem habet, quando | 5 |
| non ipsa stipulata sit pretium rerum, quae in uenditione<m> datae sunt, sed mater. respon- | |
| dit, si de eo quaereretur, an iure ea solutione argentarii liberati essent, responderi iure | |
| liberatos. Claudius: subest enim illa ex iurisdictione pendens quaestio, an pretia rerum, | |
| quae sciebant esse pupillae, bona fide soluisse uideantur matri, quae ius administrationis | |
| non habebat: ideoque si hoc sciebant, non liberantur, scilicet si mater soluendo non sit. | 10 |
| Idem libro uicensimo nono digestorum. Ex pluribus causis et chirographis | 89.pr.1 |
| creditor ita cauit: 'Titius Maeuius dico me accepisse et habere et accepto tulisse a Gaio | |
| Titio reliquum omne ratione posita eius pecuniae, quam mihi Stichus Gaii Titii seruus | |
| cauerat'. quaesitum est, an ex ceteris chirographis, quae non Stichus cauit, sed ipse de- | |
| bitor, integra manet actio ex reliquis chirographis per ipsum debitorem cautis. respondit | 5 |
| eam solam obligationem dissolutam, ex qua solutum proponeretur. Lucius Titius ex duo- | 1.1 |
| bus chirographis, quibus quadringenta ei a Seio debebantur, altero centum, altero trecen- | |
| tum, scripsit Seio, ut unius chirographi centum per Maeuium et Septicium sibi mitterentur: | |
| quaero, an Seius, si Maeuio et Septicio ex trecentum quoque soluisse se dicat, liberatus | |
| sit. respondit, si nec mandauit, ut ex trecentum solueretur, nec solutum ratum habuit, | 5 |
| non esse liberatum. Lucius Titius duabus stipulationibus, una quindecim sub usuris ma- | 2.1 |
| ioribus, altera uiginti sub usuris leuioribus Seium eadem die obligauit, ita ut uiginti | |
| prius soluerentur, id est idibus Septembribus: debitor post diem utriusque stipulationis | |
| cedentem soluit uiginti sex neque dictum est ab altero, pro qua stipulatione solueretur. | |
| quaero, an quod solutum est eam stipulationem exonerauerit, cuius dies ante cessit, id | 5 |
| est ut uiginti sortis soluta uideantur et in usuras eorum sex data. respondit magis id | |
| accipi ex usu esse. | |
| Idem libro uicensimo sexto digestorum. Filius, qui administrabat ut heres | 90.pr.1 |
| paterna bona, pecuniam ex his Sempronio mutuam dedit et eandem particulatim recepit, | |
| deinde se abstinuit, quia minor annis erat, ab ea hereditate: quaesitum est, curator bo- | |
| norum patris constitutus an aduersus Sempronium utilem actionem habet. respondit nihil | |
| proponi, cur non is, qui soluisset id quod mutuum ita acceperat, liberatus esset. | 5 |
| Labeo libro sexto pithanon a Paulo epitomatorum. Si debitor tuus non uult | 91.pr.1 |
| a te liberari et praesens est, non potest inuitus a te solui. Paulus: immo debitorem tuum | |
| etiam praesentem etiam inuitum liberare ita poteris supponendo, a quo debitum nouandi | |
| causa stipuleris: quod etiamsi acceptum non feceris, tamen statim, quod ad te attinet, res | |
| peribit: nam et petentem te doli mali praescriptio excludet. | 5 |
| Pomponius libro nono epistularum. Si mihi alienum seruum dari promiseris | 92.pr.1 |
| aut testamento dare iussus fueris isque seruus, antequam per te staret quo minus dares, | |
| a domino manumissus sit, haec manumissio morti similis sit: si autem decessisset, non | |
| tenearis. Sed et si quis seruum, quem dari promisit, heres a domino scriptus statuliberum | 1.1 |
| dederit, liberatur. | |
| Scaeuola libro singulari quaestionum publice tractatarum. Si duo rei sint | 93.pr.1 |
| stipulandi et alter alterum heredem scripsit, uidendum, an confundatur obligatio. placet | |
| non confundi. quo bonum est hoc dicere? quod, si intendat dari sibi oportere, uel ideo | |
| dari oportet ipsi, quod heres exstitit, uel ideo, quod proprio nomine ei deberetur. atquin | |
| magna est huius rei differentia: nam si alter ex reis pacti conuenti temporali exceptione | 5 |
| summoueri poterit, intererit, is qui heres exstitit utrumne suo nomine an hereditario ex- | |
| periatur, ut ita possis animaduertere, exceptioni locus sit nec ne. Item si duo rei sint | 1.1 |
| promittendi et alter alterum heredem scripsit, confunditur obligatio. Sed et si reus | 2.1 |
| heredem fideiussorem scripserit, confunditur obligatio. et quasi generale quid retinendum | |
| est, ut, ubi ei obligationi, quae sequellae locum optinet, principalis accedit, confusa sit | |
| obligatio: quotiens duae sint principales, altera alteri potius adicitur ad actionem, quam | |
| confusionem parere. Quid ergo, si fideiussor reum heredem scripserit? confundetur obli- | 3.1 |
| gatio secundum Sabini sententiam, licet Proculus dissentiat. | |
| Papinianus libro octauo quaestionum. Si is, cui nummos debitor soluit | 94.pr.1 |
| alienos, nummis integris pergat petere quod sibi debeatur, nec offerat quod accepit, ex- | |
| ceptione doli summouebitur. Sin autem communes nummos credam aut soluam, confestim | 1.1 |
| pro parte mea nascetur et actio et liberatio, siue in singulis nummis communionem pro | |
| indiuiso quis esse intellegat siue in pecunia non corpora cogitet, sed quantitatem. Sed et | 2.1 |
| si fideiussor alienos nummos in causam fideiussionis dedit, consumptis his mandati agere | |
| potest: et ideo si eam pecuniam soluat, quam subripuerat, mandati aget, postquam furti | |
| uel ex causa condictionis praestiterit. Fabius Ianuarius Papiniano salutem. Cum Titius | 3.1 |
| Gaio Seio deberet ex causa fideicommissi certam quantitatem et tantundem eidem ex alia | |
| causa, quae peti quidem non poterat, ex solutione autem petitionem non praestat, Titii | |
| seruus actor absente domino soluit eam summam, quae efficeret ad quantitatem unius | |
| debiti, cautumque est ei solutum ex uniuerso credito: quaero, id quod solutum est in quam | 5 |
| causam acceptum uidetur. respondi, si quidem Titio Seius ita cauisset, ut sibi solutum | |
| ex uniuerso credito significaret, crediti appellatio solam fideicommissi pecuniam demon- | |
| strare uidetur, non eam, quae petitionem quidem non habet, solutione autem facta repeti | |
| pecunia non potest. cum uero seruus Titii actor absente domino pecuniam soluerit, ne | |
| dominium quidem nummorum in eam speciem obligationis, quae habuit auxilium ex- | 10 |
| ceptionis, translatum foret, si ex ea causa solutio facta proponeretur, quia non est uero | |
| simile dominum ad eam speciem soluendis pecuniis seruum praeposuisse, quae solui non | |
| debuerunt, non magis quam ut nummos peculiares ex causa fideiussionis, quam seruus non | |
| ex utilitate peculii suscepit, solueret. | |
| Idem libro uicensimo octauo quaestionum. 'Stichum aut Pamphilum, utrum | 95.pr.1 |
| ego uelim, dare spondes?' altero mortuo qui uiuit solus petetur, nisi si mora facta sit in | |
| eo mortuo, quem petitor elegit: tunc enim perinde solus ille qui decessit praebetur, ac si | |
| solus in obligationem deductus fuisset. Quod si promissoris fuerit electio, defuncto altero | 1.1 |
| qui superest aeque peti poterit. enimuero si facto debitoris alter sit mortuus, cum debi- | |
| toris esset electio, quamuis interim non alius peti possit, quam qui solui etiam potest, | |
| neque defuncti offerri aestimatio potest, si forte longe fuit uilior, quoniam id pro petitore | |
| in poenam promissoris constitutum est, tamen, si et alter seruus postea sine culpa debi- | 5 |
| toris moriatur, nullo modo ex stipulatu agi poterit, cum illo in tempore, quo moriebatur, | |
| non commiserit stipulationem. sane quoniam impunita non debent esse admissa, doli actio | |
| non immerito desiderabitur: aliter quam in persona fideiussor is, qui promissum hominem | |
| interfecit, quia tenetur ex stipulatu actione fideiussor, quemadmodum tenebatur, si debitor | |
| sine herede decessisset. Aditio hereditatis nonnumquam iure confundit obligationem, ueluti | 2.1 |
| si creditor debitoris uel contra debitor creditoris adierit hereditatem. aliquando pro solu- | |
| tione cedit, si forte creditor, qui pupillo sine tutoris auctoritate nummos crediderat, heres | |
| ei extitit: non enim quanto locupletior pupillus factus est, consequeretur, sed in solidum | |
| creditum suum ex hereditate retinet. aliquando euenit, ut inanis obligatio aditione heredi- | 5 |
| tatis confirmetur. nam si heres, qui restituerit ex Trebelliano hereditatem, fideicommissario | |
| heres exstiterit, uel mulier, quae pro Titio intercesserat, eidem heres extiterit, incipit obli- | |
| gatio ciuilis propter hereditatem eius, qui iure tenebatur, auxilium exceptionis amittere: | |
| etenim inconditum est subuenire sexu<i> mulieris, quae suo nomine periclitetur. Quod uolgo | 3.1 |
| iactatur fideiussorem, qui debitori heres extitit, ex causa fideiussionis liberari, totiens ue- | |
| rum est, quotiens <r>ei plenior promittendi obligatio inuenitur. nam si reus dumtaxat fuit | |
| obligatus, fideiussor liberabitur. e contrario non potest dici non tolli fideiussoris obliga- | |
| tionem, si debitor propriam et personalem habuit defensionem: nam si minori uiginti quin- | 5 |
| que annis bonae fidei pecuniam credidit isque nummos acceptos perdidit et intra tem- | |
| pora in integrum restitutionis decessit herede fideiussore, difficile est dicere causam iuris | |
| honorarii, quae potuit auxilio minori esse, retinere fideiussoris obligationem, quae prin- | |
| cipalis fuit et cui fideiussoris accessit sine contemplatione iuris praetorii. auxilium igitur | |
| restitutionis fideiussori, qui adulescenti heres extitit, intra constitutum tempus saluum erit. | 10 |
| Naturalis obligatio ut pecuniae numeratione, ita iusto pacto uel iureiurando ipso iure tol- | 4.1 |
| litur, quod uinculum aequitatis, quo solo sustinebatur, conuentionis aequitate dissoluitur: | |
| ideoque fideiussor, quem pupillus dedit, ex istis causis liberari dicitur. Quaesitum est, an | 5.1 |
| ita stipulari quis possit: 'mihi aut filio meo decem dari?' uel ita: 'mihi aut patri?' sed non | |
| incommode potest adhiberi distinctio, ut filio quidem stipulante patris tunc adiciatur per- | |
| sona, cum stipulatio ei adquiri non possit: e contrario autem nihil prohibeat patre stipu- | |
| lante filii personam adici, cum totiens, quod pater filio stipulatur, sibi stipulatus intelle- | 5 |
| gitur, cum ips<i> sibi stipulatus non est, et in proposito manifestum est non obligationis, sed | |
| solutionis gratia filii personam adiectam. Usum fructum mihi aut Titio dari stipulatus sum: | 6.1 |
| Titio capite deminuto, facultas soluendi Titio non intercidit, quia et sic stipulari possumus: | |
| 'mihi aut Titio, cum capite minutus erit, dari?' Nam si furiosi uel pupilli persona adiecta | 7.1 |
| sit, ita tutori uel curatori pecunia recte dabitur, si condicionis quoque implendae causa | |
| recte pecunia tutori uel curatori datur. quod quidem Labeo et Pegasus putauerunt utili- | |
| tatis causa recipiendum: idque ita recipi potest, si pecunia in rem uel pupilli uel furiosi | |
| uersa est, quomodo si domino iussus dare seruo dedisset, ut domino daret. ceterum qui | 5 |
| seruo dare iussus est, domino dando non aliter implesse condicionem intellegendus est, | |
| quam si ex uoluntate serui dedit. idem respondendum est in solutione, si stipulato Sem- | |
| pronio sibi aut Sticho Maeuii seruo decem dari debitor Maeuio domino pecuniam soluerit. | |
| Si creditor debitoris hereditatem ad se non pertinentem possedit et tantum ad eum per- | 8.1 |
| uenit, quantum, si quilibet alius bonorum possessor ei solueret, liberaret heredem, non | |
| potest dici fideiussores liberari: neque enim ipsum sibi soluisse pecuniam credendum est, | |
| a quo hereditas euincitur. Dolo fecisti, quo minus possideres quod ex hereditate ad alium | 9.1 |
| pertinente adprehenderas: si possessor corpus aut litis aestimationem praestitit, ea res tibi | |
| proderit, quia nihil petitoris interest: ceterum si tu ante conuentus ex praeterito dolo prae- | |
| stiteris, nihil ea res possessori proderit. Si mandatu meo Titio pecuniam credidisses, eius- | 10.1 |
| modi contractus similis est tutori et debitori pupilli: et ideo mandatore conuento et dam- | |
| nato, quamquam pecunia soluta sit, non liberari debitorem ratio suadet, sed et praestare | |
| debet creditor actiones mandatori aduersus debitorem, ut ei satisfiat. et hoc pertinet tu- | |
| toris et pupilli debitoris nos fecisse comparationem: nam cum tutor pupillo tenetur ob id, | 5 |
| quod debitorem eius non conuenit, neque iudicio cum altero accepto liberatur alter nec, | |
| si damnatus tutor soluerit, ea res proderit debitori: quin etiam dici solet tutelae contraria | |
| actione agendum, ut ei pupillus aduersus debitores actionibus cedat. Si creditor a debi- | 11.1 |
| tore culpa sua causa ceciderit, prope est, ut actione mandati nihil a mandatore consequi | |
| debeat, cum ipsius uitio acciderit, ne mandatori possit actionibus cedere. Si inter empto- | 12.1 |
| rem et uenditorem conuenerit, priusquam aliquid ex alterutra parte solueretur, ut ab em- | |
| ptione discedatur, fideiussor eo nomine acceptus soluto contractu liberabitur. | |
| Idem libro undecimo responsorum. Pupilli debitor tutore delegante pecu- | 96.pr.1 |
| niam creditori tutoris soluit: liberatio contigit, si non malo consilio cum tutore habito hoc | |
| factum esse probetur. sed et interdicto fraudatorio tutoris creditor pupillo tenetur, si eum | |
| consilium fraudis participasse constabit. Cum pupilla magistratui, qui per fraudem pupillo | 1.1 |
| tutorem dedit, heres extitisset, tutores eius cum adulescente transegerunt: eam transactio- | |
| nem pupilla ratam habere noluit: nihilo minus erit tutorum pecunia liberata nec tutores | |
| contra adulescentem actionem nec utilem habebunt, qui suum reciperauit. plane si adu- | |
| lescens pecuniam restituere tutori pupillae maluerit, rescisso quod gestum est actionem | 5 |
| utilem in pupillam heredem magistratus accipiet. Soror, cui legatum ab herede fratre | 2.1 |
| debebatur, post motam legati quaestionem transegit, ut nomine debitoris contenta legatum | |
| non peteret. placuit, quamuis nulla delegatio facta neque liberatio secuta esset, tamen no- | |
| minis periculum ad eam pertinere itaque, si legatum contra placitum peteret, exceptionem | |
| pacti non inutiliter opponi. Cum eodem tempore pignora duobus contractibus obligantur, | 3.1 |
| pretium eorum pro modo pecuniae cuiusque contractus creditor accepto facere debet nec | |
| in arbitrio eius electio erit, cum debitor pretium pignoris consortioni subiecerit: quod si | |
| temporibus discretis superfluum pignorum obligari placuit, prius debitum pretio pignorum | |
| iure soluetur, secundum superfluo compensabitur. Cum institutus deliberaret, substituto | 4.1 |
| pecunia per errorem soluta est: ad eum hereditate postea deuoluta causa condic<t>ionis eua- | |
| nescit: quae ratio facit, ut obligatio debiti soluatur. | |
| Idem libro secundo definitionum. Cum ex pluribus causis debitor pecuniam | 97.pr.1 |
| soluit, utriusque demonstratione cessante potior habebitur causa eius pecuniae, quae sub | |
| infamia debetur: mox eius, quae poenam continet: tertio quae sub hypotheca uel pignore | |
| contracta est: post hunc ordinem potior habebitur propria quam aliena causa, ueluti fide- | |
| iussoris. quod ueteres ideo definierunt, quod uerisimile uideretur diligentem debitorem ad- | 5 |
| monitum ita negotium suum gest<u>rum fuisse. si nihil eorum interueniat, uetustior con- | |
| tractus ante soluetur. si maior pecunia numerata sit, quam ratio singulorum exposcit, ni- | |
| hilo minus primo contractu soluto, qui potior erit, superfluum ordini secundo uel in totum | |
| uel pro parte minuendo uidebitur datum. | |
| Paulus libro quinto decimo quaestionum. Qui res suas obligauit, postea | 98.pr.1 |
| aliquam possessionem ex his pro filia sua dotem promittendo obligauit et soluit. si ea res | |
| a creditore euicta est, dicendum est maritum ex dotis promissione agere posse, ac si statu- | |
| liberum remue sub condicione legatam dotis nomine pro filia pater soluisset: harum enim | |
| rerum solutio non potest nisi ex euentu liberare, scilicet quo casu certum erit remanere | 5 |
| eas. Diuersum respondetur in ea pecunia siue re, quam patronus post mortem liberti per | 1.1 |
| Fabianam aufert: haec enim actio cum sit noua, partam liberationem non potest reuo- | |
| care. Huic applicatur minor uiginti quinque annis, qui a creditore circumscriptus in rem | 2.1 |
| ex causa debiti solutam restituitur. Rem autem castrensis peculii soluentem patrem per- | 3.1 |
| inde accipere debemus, ac si alienam dedisset, quamuis possit residere apud eum, cui so- | |
| luta est, prius mortuo intestato filio: sed tunc adquisita creditur, cum filius decesserit: et | |
| utique cuius fuerit, euentus declaret sitque et hoc ex his, quae post factis, in praeteritum | |
| quid fuerit, declarent. Mihi dare decem pure aut Titio kalendis uel sub condicione, aut | 4.1 |
| mihi kalendis Ianuariis, Titio Februariis utiliter stipulor: quod si mihi kalendis Februariis, | |
| Titio kalendis Ianuariis, potest dubitari. sed rectius dicitur utiliter stipulatum: nam cum | |
| in diem sit ea quoque obligatio, etiam mihi solui potest ante Februarias: igitur et illi solui | |
| poterit. Qui stipulatus 'sibi aut Titio' si hoc dicit 'si Titio non solueris' dari sibi, uidetur | 5.1 |
| condicionaliter stipulari. et ideo etiam sic facta stipulatione: 'mihi decem aut quinque | |
| Titio dari?' quinque Titio solutis liberabitur reus a stipulatore. quod ita potest admitti, | |
| si hoc ipsum expressim agebatur, ut quasi poena adiecta sit in persona stipulantis, si | |
| Titio solutum non esset. at ubi simpliciter 'sibi aut Titio' stipulatur, solutionis tantum | 5 |
| causa adhibetur Titius et ideo quinque ei solutis remanebunt reliqua quinque in obligatione. | |
| contra si mihi quinque, illi decem stipulatus sim, quinque Titio solutis non facit conceptio | |
| stipulationis, ut a me liberetur: porro si decem soluerit, non quinque repetet, sed mihi | |
| per mandati actionem decem debebuntur. Mihi Romae aut Ephesi Titio dari stipulor: | 6.1 |
| an soluendo Titio Ephesi a me liberetur, uideamus: nam si diuersa facta sunt, ut Iulianus | |
| putat, diuersa res est. sed cum praeualet causa dandi, liberatur: libera- | |
| retur enim et si mihi Stichum, illi Pamphilum dari stipulatus essem et Titio Pamphilum | |
| soluisset. at ubi merum factum stipulor, puta insulam in meo solo aedificari aut in Titii | 5 |
| loco, numquid, si in Titii loco aedificet, non contingat liberatio? nemo enim dixit facto | |
| pro facto soluto liberationem contingere. sed uerius est liberationem contingere, quia non | |
| factum pro facto soluere uidetur, sed electio promissoris completur. Si seruus fructuarius | 7.1 |
| ex re fructuarii domino proprietatis aut fructuario stipul<e>tur, inutilis est stipulatio: at ex | |
| re proprietarii si ipsi domino aut fructuario stipul<e>tur, recte stipulatur: tantum enim so- | |
| lutionis capax est fructuarius hoc casu, non etiam <obligationis>. Aream promisi alienam: | 8.1 |
| in ea dominus insulam aedificauit: an stipulatio extincta sit, quaesitum est. respondi, si | |
| alienum hominem promisi et is a domino manumissus est, liberor. nec admissum est, quod | |
| Celsus ait, si idem rursus lege aliqua seruus effectus sit, peti eum posse: in perpetuum | |
| enim sublata obligatio restitui non potest, et si seruus effectus sit, alius uidetur esse. | 5 |
| nec simili argumento usus est, ut, si nauem, quam tu promisisti, dominus dissoluerit, | |
| deinde isdem tabulis compegerit, teneri te: hic enim eadem nauis est, quam te daturum | |
| spopondisti, ut uideatur magis obligatio cessare quam extincta esse. homini autem manu- | |
| misso simile fiet, si ea mente dissolutam esse nauem posueris, ut in alios usus conuerte- | |
| rentur tabulae, deinde mutato consilio easdem compositas: alia enim uidebitur esse po- | 10 |
| sterior nauis, sicut ille alius homo est. non est his similis area, in qua aedificium positum | |
| est: non enim desiit in rerum natura esse. immo et peti potest area et aestimatio eius | |
| solui debebit: pars enim insulae area est et quidem maxima, cui etiam superficies cedit. | |
| diuersum dicemus, si seruus promissus ab hostibus captus sit: hic interim peti non potest | |
| quasi ante diem, sed si redierit postliminio, recte tunc petetur: cessauit enim hic obligatio. | 15 |
| area autem ext<a>t, sicut cetera, ex quibus aedificium constitit. denique lex duodecim tabu- | |
| larum tignum aedibus iunctum uindicari posse scit, sed interim id solui prohibuit pre- | |
| tiumque eius dari uoluit. | |
| Paulus libro quarto responsorum. Respondit debitorem non esse cogendum | 99.pr.1 |
| in aliam formam nummos accipere, si ex ea re damnum aliquid passurus sit. | |
| Idem libro decimo responsorum. Quaero, an curatoribus uel tutoribus in | 100.pr.1 |
| prouincia datis Romae pecunia solui possit, quae in prouincia ita ab his faenerata esset, | |
| ut Romae solueretur, cum idem curatores uel tutores rerum Italicarum administrationem | |
| non sustinent, an, si soluerit debitor, liberetur. Paulus respondit his tutoribus uel cura- | |
| toribus recte pupillo pecuniam debitam solui, qui negotia eius administrant: eos autem, | 5 |
| qui prouincialium rerum curatores uel tutores sunt, Italica negotia administrare non | |
| solere, nisi specialiter tutores prouincialium rerum, ut sibi Romae redderetur, promitti | |
| curauerunt. | |
| Idem libro quinto decimo responsorum. Paulus respondit non ideo eos, | 101.pr.1 |
| qui uirilem portionem ex causa fideicommissi inferre debuerant, liberatos uideri, quoniam | |
| quidam ex collegis per errorem plus debito intulerunt. Paulus respondit aliam causam | 1.1 |
| esse debitoris soluentis, aliam creditoris pignus distrahentis: nam cum debitor soluit pecu- | |
| niam, in potestate eius esse commemorare, in quam causam solueret: cum autem creditor | |
| pignus distraheret, licere ei pretium in acceptum referre etiam in eam quantitatem, quae | |
| natura tantum debebatur, et ideo deducto eo debitum peti posse. | 5 |
| Scaeuola libro quinto responsorum. Creditor oblatam a debi- | 102.pr.1 |
| tore pecuniam ut alia die accepturus distulit: mox pecunia, qua illa res publica utebatur, | |
| quasi aerosa iussu praesidis sublata est: item pupillaris pecunia, ut possit idoneis nomi- | |
| nibus credi seruata, ita interempta est: quaesitum est, cuius detrimentum esset. respondi | |
| secundum ea quae proponerentur nec creditoris nec tutoris detrimentum esse. Cum de | 1.1 |
| sorte debita constaret, de usura litigatum esset, nouissime ex appellatione pronuntiatum | |
| est solutas quidem usuras non repeti, in futurum uero non deberi: quaero, pecunia data | |
| utrum usuris cedere deberet, quod petitor defenderet, an uero sorti proficeret. respondi, | |
| si qui dabat, in sortem se dare dixisset, usuris non debere proficere. Ualerius Lucii Titii | 2.1 |
| seruus scripsit: 'accepi a Mario Marino ex summa maiore tot aureos': quaero, an haec | |
| summa in proximum annum ei accepto ferri debeat, cum superioris anni sit reliquator. | |
| respondi uideri in primam quamque summam liberationem proficere. Titius mutuam pe- | 3.1 |
| cuniam accepit et quincunces usuras spopondit easque paucis annis soluit: postea nullo | |
| pacto interueniente per errorem et ignorantiam semisses usuras soluit: quaero, an pate- | |
| facto errore id, quod amplius usurarum nomine solutum esset quam in stipulatum de- | |
| ductum, sortem minueret. respondit, si errore plus in usuris soluisset quam deberet, ha- | 5 |
| bendam rationem in sortem eius quod amplius solutum est. | |
| Maecianus libro secundo fideicommissorum. Cum ex pluribus causis de- | 103.pr.1 |
| bitor pecuniam soluit, Iulianus elegantissime putat ex ea causa eum soluisse uideri debere, | |
| ex qua tunc, cum soluebat, compelli poterit ad solutionem. | |
| Idem libro octauo fideicommissorum. Ante restitutam hereditatem solutiones | 104.pr.1 |
| et liberationes factae ab herede ratae habebuntur. | |
| Paulus libro singulari ad legem Falcidiam. Quod dicimus in eo herede, | 105.pr.1 |
| qui fideiussori testatoris id, quod ante aditam hereditatem ab eo solutum est, debere sta- | |
| tim soluere, cum aliquo scilicet temperamento temporis intellegendum est: nec enim cum | |
| sacco adire debet. | |
| Gaius libro secundo de uerborum obligationibus. Aliud est iure stipula- | 106.pr.1 |
| tionis Titio solui posse, aliud postea permissu meo id contingere. nam cui iure stipulationis | |
| recte soluitur, ei etiam prohibente me recte solui potest: cui uero alias permisero solui, ei | |
| non recte soluitur, si, priusquam solueretur, denuntiauerim promissori, ne ei solueretur. | |
| Pomponius libro secundo enchiridii. Uerborum obligatio aut naturaliter re- | 107.pr.1 |
| soluitur aut ciuiliter: naturaliter ueluti solutione aut cum res in stipulationem deducta sine | |
| culpa promissoris in rebus humanis esse desiit: ciuiliter ueluti acceptilatione uel cum in | |
| eandem personam ius stipulantis promittentisque deuenit. | |
| Paulus libro secundo manualium. Ei, qui mandatu meo post mortem meam | 108.pr.1 |
| stipulatus est, recte soluitur, quia talis est lex obligationis: ideoque etiam inuito me recte | |
| ei soluitur. ei autem, cui iussi debitorem meum post mortem meam soluere, non recte | |
| soluitur, quia mandatum morte dissoluitur. |