| DE ACCEPTILATIONE | |
| Modestinus libro secundo regularum. Acceptilatio est liberatio per mutuam | 46.4.1.pr.1 |
| interrogationem, qua utriusque contingit ab eodem nexu absolutio. | |
| Ulpianus libro uicensimo quarto ad Sabinum. Pupillum per acceptilationem | 2.pr.1 |
| etiam sine tutoris auctoritate liberari posse placet. | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. Per procuratorem nec | 3.pr.1 |
| liberari nec liberare quisquam acceptilatione sine mandato potest. | |
| Pomponius libro nono ad Sabinum. Acceptilatio sub con- | 4.pr.1 |
| dicione fieri non potest. | |
| Ulpianus libro trigensimo quarto ad Sabinum. In diem acceptilatio facta | 5.pr.1 |
| nullius est momenti: nam solutionis exemplo acceptilatio solet liberare. | |
| Idem libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Pluribus stipulationibus factis | 6.pr.1 |
| si promissor ita accepto rogasset: 'quod ego tibi promisi, habesne acceptum?', si quidem | |
| apparet, quid actum est, id solum per acceptilationem sublatum est: si non apparet, omnes | |
| stipulationes solutae sunt: dummodo illud sciamus, si ego aliud accepto tuli, aliud tu ro- | |
| gasti, nihil ualere acceptilationem. | 5 |
| Idem libro quinquagensimo ad Sabinum. Sane et sic acceptilatio fieri potest: | 7.pr.1 |
| 'accepta facis decem?' ille respondit 'facio'. | |
| Idem libro quadragensimo octauo ad Sabinum. An inutilis acceptilatio utile | 8.pr.1 |
| habeat pactum, quaeritur: et nisi in hoc quoque contra sensum est, habet pactum. dicet | |
| aliquis: potest ergo non esse consensus? cur non possit? fingamus eum, qui accepto fe- | |
| rebat, scientem prudentemque nullius esse momenti acceptilationem sic accepto tulisse: | |
| quis dubitat non esse pactum, cum consensum paciscendi non habuerit? Seruus communis | 1.1 |
| sicut uni ex dominis stipulari potest, ita etiam acceptum rogare uni ex dominis potest | |
| eumque in solidum liberat: et ita Octauenus putat. Accepto liberare seruus communis alte- | 2.1 |
| rum ex dominis etiam ab altero domino potest: id enim et Labeoni placuit. denique libro | |
| pithanon scripsit, si a Primo domino Secundo socio domino suo stipulatus fuerit, posse | |
| Secundum accepto rogare et per acceptilationem Primum liberare, quem ipse obligauerat: | |
| sic fieri, ut per unum atque eundem seruum et constituatur et tollatur obligatio. Acceptum | 3.1 |
| fieri non potest, nisi quod uerbis colligatum est: acceptilatio enim uerborum obligationem | |
| tollit, quia et ipsa uerbis fit: neque enim potest uerbis tolli, quod non uerbis contractum | |
| est. Filius familias promittendo patrem ciuiliter non obligat, sed se obligat: propter quod | 4.1 |
| accepto rogare filius familias potest, ut se liberet, quia ipse obligatus est, pater autem ac- | |
| ceptum rogando nihil agit, cum non sit ipse obligatus, sed filius. idem erit et in seruo | |
| dicendum: nam et seruus accepto liberari potest, et tolluntur etiam honorariae obligationes, | |
| si quae sunt aduersus dominum. quia hoc iure utimur, ut iuris gentium sit ac- | 5 |
| ceptilatio: et ideo puto et Graece posse acceptum fieri, dummodo sic fiat, ut Latinis uerbis | |
| solet: ἔχειϲ λαβὼν δηνάρια τόϲα; ἔχω λαβών. | |
| Paulus libro duodecimo ad Sabinum. Pars stipulationis accepto fieri potest | 9.pr.1 |
| non tantum, si sic dicat: 'ex nummis decem, quos tibi promisi, quinque habesne acceptos?', | |
| sed et si sic: 'quod ego tibi promisi, id pro parte dimidia habesne acceptum?' | |
| Pomponius libro uicensimo sexto ad Sabinum. Sed et si non numerata pe- | 10.pr.1 |
| cunia, sed certum corpus, ueluti homo in stipulationem deductus est, potest ex parte ac- | |
| ceptilatio fieri: quo modo et uni ex heredibus acceptum fieri potest. | |
| Paulus libro duodecimo ad Sabinum. Species adquirendi est liberare dominum | 11.pr.1 |
| obligatione: et ideo fructuarius quoque seruus liberare acceptum rogando fructuarium potest, | |
| quia ex re eius uidetur ei adquirere. sed et si usum tantum habemus, idem fiet. idemque | |
| dicemus et in eo, qui bona fide nobis seruit, et in ceteris, qui nostro iuri subiecti sunt. | |
| Sed et si seruo quod ipse mihi promisit acceptum fecero, inutiles mihi erunt aduersus | 1.1 |
| dominum honorariae actiones, quae de peculio uel in rem uerso dantur. Si seruus here- | 2.1 |
| ditarius ante aditam hereditatem acceptum roget, quod defunctus promisit, uerius puto | |
| contingere liberationem, ut per hoc hereditas ipsa liberetur. Sed et si dominus apud | 3.1 |
| hostes sit, dicendum est iure postliminii confirmari acceptilationem: nam et stipulari ei, | |
| qui apud hostes est, seruus potest. | |
| Pomponius libro uicensimo sexto ad Sabinum. Quod in diem uel sub con- | 12.pr.1 |
| dicione debetur, acceptilatione tolli potest: sed ita id factum apparebit, si condicio sti- | |
| pulationis extiterit uel dies uenerit. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo ad Sabinum. Et per iusiurandum liberti | 13.pr.1 |
| interpositam operarum obligationem per acceptilationem tolli uerius est. Si id, quod in | 1.1 |
| stipulationem deductum est, diuisionem non recipiat, acceptilatio in partem nullius erit | |
| momenti, ut puta si seruitus fuit praedii rustici uel urbani. plane si usus fructus sit in | |
| stipulatum deductus, puta fundi Titiani, poterit pro parte acceptilatio fieri et erit residuae | |
| partis fundi usus fructus. si tamen uiam quis stipulatus accepto iter uel actum fecerit, | 5 |
| acceptilatio nullius erit momenti: hoc idem est probandum, si actus accepto fuerit latus. | |
| si autem iter et actus accepto fuerit latus, consequens erit dicere liberatum eum, qui uiam | |
| promisit. Illud certum est eum, qui fundum stipulatus usum fructum uel uiam accepto | 2.1 |
| facit, in ea esse causa, ut acceptilatio non ualeat: qui enim accepto facit, uel totum uel | |
| partem eius, quod stipulatus est, debet accepto facere, hae autem partes non sunt, non | |
| magis quam si quis domum stipulatus accepto ferat cementa uel fenestras uel parietem | |
| uel diaetam. Si quis usum fructum stipulatus usum accepto tulerit, si quidem sic tulerit | 3.1 |
| acceptum quasi usu debito, liberatio non continget: si uero quasi ex usu fructu, cum | |
| possit usus sine fructu constitui, dicendum est acceptilationem ualere. Si is, qui hominem. | 4.1 |
| stipulatus est, Stichum accepto tulerit, Iulianus libro quinquagensimo quarto digestorum | |
| scripsit acceptilationem aliquid egisse tollisseque totam obligationem: quod enim inuito | |
| stipulatori promissor soluere potest, id et acceptum latum liberationem pariet. Eum, qui | 5.1 |
| fundum stipulatus est, non posse de dolo malo clausulam acceptum ferre constat: non | |
| enim in partem debiti id constitit, et aliud est quod debetur, aliud quod accepto fertur. | |
| Si Stichum aut decem sub condicione stipulatus Stichum acceptum fecerit et pendente | 6.1 |
| condicione Stichus decesserit, decem in obligation<e> manebunt, perinde ac si acceptilatio | |
| interposita non fuisset. Si fideiussori accepto fuerit latum, cum reus re, non uerbis fuisset | 7.1 |
| obligatus, an reus quoque liberetur? et hoc iure utimur, ut, licet reus non sit uerbis obli- | |
| gatus, tamen acceptilatione per fideiussorem liberetur. Si legatorum sub condicione re- | 8.1 |
| lictorum fideiussori dato accepto latum sit, legata debebuntur postea condicione eorum | |
| existente. Qui ita stipulatur a fideiussore: 'quod Titio credidero, fide tua esse iubes?', | 9.1 |
| deinde, antequam crederet, acceptum fecit fideiussori, reus non liberabitur, sed quandoque | |
| ei creditum fuerit, tenetur: nam et si fideiussorem non ante liberatum esse credimus, | |
| quam cum fuerit creditum reo, non tamen reus antiquiore acceptilatione, quam obligatio | |
| eius est, liberari potuit. Tutor, curator furiosi acceptum ferre non potuit, nec procurator | 10.1 |
| quidem potest facere acceptum: sed hi omnes debent nouare (possunt enim) et sic accepto | |
| facere. ne his quidem accepto fieri potest, sed nouatione facta poterunt liberari per ac- | |
| ceptilationem. nam et in absentium persona hoc remedio uti solemus: stipulamur ab ali- | |
| quo id nouandi causa, quod nobis absens debet, et ita accepto liberamus, a quo stipulati | 5 |
| sumus: ita fiet, ut absens nouatione, praesens acceptilatione liberetur. Heres quoque et | 11.1 |
| liberare et liberari accepto potest et honorarii successores. Ex pluribus reis stipuland<i> si | 12.1 |
| unus acceptum fecerit, liberatio contingit in solidum. | |
| Paulus libro duodecimo ad Sabinum. Nisi consentiat acceptilatio cum | 14.pr.1 |
| obligatione et nisi uerum est, quod in acceptilatione demonstratur, imperfecta est liberatio, | |
| quia uerbis uerba ea demum resolui possunt, quae inter se congruunt. | |
| Pomponius libro uicensimo septimo ad Sabinum. Si is qui Stichum pro- | 15.pr.1 |
| misit ita interroget: 'quod Stichum promisi, Stichum et Pamphilum habesne acceptos?', | |
| puto recte accepto latum et pro superuacuo Pamphili mentionem factam, quemadmodum | |
| si is qui decem promisit ita interroget: 'quod tibi decem promisi, uiginti habesne accepta?', | |
| etiam decem nomine erit liberatus. | 5 |
| Ulpianus libro septimo disputationum. Si ex pluribus obligatis uni accepto | 16.pr.1 |
| feratur, non ipse solus liberatur, sed et hi, qui secum obligantur: nam cum ex duobus | |
| pluribusque eiusdem obligationis participibus uni accepto fertur, ceteri quoque liberantur, | |
| non quoniam ipsis accepto latum est, sed quoniam uelut soluisse uidetur is, qui accepti- | |
| latione solutus est. Si iudicati fideiussor sit datus acceptus eique accepto latum sit, libe- | 1.1 |
| rabitur et iudicatus. | |
| Iulianus libro quinquagensimo quarto digestorum. Qui hominem aut decem | 17.pr.1 |
| stipulatus est, si quinque accepto fecerit, partem stipulationis peremit et petere quinque | |
| aut partem hominis potest. | |
| Florentinus libro octauo institutionum. Et uno <ex> pluribus contractibus | 18.pr.1 |
| uel certis uel incertis uel, quibusdam exceptis, ceteris et omnibus ex causis una accepti- | |
| latio et liberatio fieri potest. Eius rei stipulatio, quam acceptio sequatur, a Gallo Aquilio | 1.1 |
| talis exposita est: 'Quidquid te mihi ex quacumque causa dare facere oportet | |
| oportebit praesens in diemue, quarumque rerum mihi tecum actio quaeque aduersus te | |
| petitio uel aduersus te persecutio est eritue, quodue tu meum habes tenes possides: | |
| quanti quaeque earum rerum res erit, tantam pecuniam dari stipulatus est Aulus Agerius, | 5 |
| spopondit Numerius Negidius'. 'quod Numerius Negidius Aulo Agerio promisit spopondit, | |
| id haberetne a se acceptum, Numerius Negidius Aulum Agerium rogauit, Aulus Agerius | |
| Numerio Negidio acceptum fecit'. | |
| Ulpianus libro secundo regularum. Si accepto latum fuerit ei, qui non | 19.pr.1 |
| uerbis, sed re obligatus est, non liberatur quidem, sed exceptione doli mali uel pacti con- | |
| uenti se tueri potest. Inter acceptilationem et apocham hoc interest, quod ac- | 1.1 |
| ceptilatione omni modo liberatio contingit, licet pecunia soluta non sit, apocha non alias, | |
| quam si pecunia soluta sit. | |
| Idem libro septuagensimo septimo ad edictum. Si accepto fuerit lata ob rem | 20.pr.1 |
| iudicatam clausula, Marcellus ait ceteras partes stipulationis euanuisse: propter hoc enim | |
| tantum interponuntur, ut res iudicari possit. | |
| Uenuleius libro undecimo stipulationum. Si sub condicione legatum mihi | 21.pr.1 |
| datum nouandi causa stipulatus sum et ante existentem condicionem acceptum fecero, | |
| Nerua filius ait, etiamsi condicio extiterit, neque ex testamento competituram actionem, | |
| quia nouatio facta sit, neque ex stipulatu, quae acceptilation<e> soluta sit. | |
| Gaius libro tertio de uerborum obligationibus. Seruus nec iussu domini | 22.pr.1 |
| acceptum facere potest. | |
| Labeo libro quinto pithanon a Paulo epitomatorum. Si ego tibi acceptum | 23.pr.1 |
| feci, nihilo magis ego a te liberatus sum. Paulus: immo cum locatio conductio, emptio | |
| uenditio conuentione facta est et nondum res intercessit, utrimque per acceptilationem, | |
| tametsi ab alterutra parte dumtaxat intercessit, liberantur obligatione. |