| DE STIPULATIONIBUS PRAETORIIS | |
| Ulpianus libro septuagensimo ad edictum. Praetoriarum stipulationum tres uidentur | 46.5.1.pr.1 |
| esse species, iudiciales cautionales communes. Iudiciales eas dicimus, quae propter iudi- | 1.1 |
| cium interponuntur ut ratum fiat, ut iudicatum solui et ex operis noui nuntiatione. Cau- | 2.1 |
| tionales sunt autem, quae instar actionis habent et, ut sit noua actio, intercedunt, ut de | |
| legati<s> stipulationes et de tutela et ratam rem haberi et damni infecti. Communes sunt | 3.1 |
| stipulationes, quae fiunt iudicio sistendi causa. Et sciendum est omnes stipulationes na- | 4.1 |
| tura sui cautionales esse: hoc enim agitur in stipulationibus, ut quis cautior sit et secu- | |
| rior interposita stipulatione. Stipulationum istarum praetoriarum quaedam sunt, quae | 5.1 |
| satisdationem exigunt, quaedam nudam repromissionem: sed perpaucae sunt, quae nudam | |
| promissionem habent, quibus enumeratis apparebit ceteras non esse repromissiones, sed | |
| satisdationes. Stipulatio itaque ex operis noui nuntiatione alias satisdationem, alias repro- | 6.1 |
| missionem habet. ex qua operis noui nuntiatione satisdari oporteat. quemadmodum satis- | |
| detur. namque de eo opere, quod in priuato factum erit, satisdatio est: de eo, quod in | |
| publico, repromitti oportet: sed hi quidem, qui suo nomine cauent, repromittunt, qui | |
| alieno, satisdant. Item ex causa damni infecti interdum repromittitur, interdum satis- | 7.1 |
| datur: nam si quid in flumine publico fiat, satisdatur, de aedibus autem repromittitur. | |
| Stipulatio duplae repromissio est, nisi si conuenerit, ut satisdetur. | 8.1 |
| Quod si sit aliqua con- | 9.1 |
| trouersia, ut puta si dicatur per calumniam desiderari, ut stipulatio interponatur, ipse | |
| praetor debet super ea re summatim cognoscere et cautum iubere aut denegare. Sed et | 10.1 |
| si quid uel addi uel detrahi uel immutari in stipulatione oporteat, praetoriae erit iuris- | |
| dictionis. | |
| Paulus libro septuagensimo tertio ad edictum. Praetoriae stipulationes aut rei resti- | 2.pr.1 |
| tutionem continent aut <in>certam quantitatem. Sicuti stipulatio ex operis noui nuntiatione, | 1.1 |
| qua cauetur, ut opus restituatur: ideoque siue actor siue reus decesserit pluribus here- | |
| dibus relictis, uno uincente uel uicto totum opus restitui debebit: quamdiu enim aliquid | |
| superest, tamdiu non potest uideri opus restitutum. Incertam quantitatem continet stipu- | 2.1 |
| latio iudicatum solui et rem ratam dominum habiturum et damni infecti et his similes, in | |
| quibus respondetur scindi eas in personas heredum, quamuis possit dici ex persona here- | |
| dum promissoris non posse descendentem a defuncto stipulationem diuersam condicionem | |
| cuiusque facere. at in contrarium summa ratione fit, ut uno ex heredibus stipulatoris | 5 |
| uincente in partem eius committatur stipulatio: hoc enim facere uerba stipulationis 'quanti | |
| ea res est'. sed si unus ex heredibus promissoris totam rem possideat, in so- | |
| lidum eum damnandum Iulianus scribit: in quantum autem ipse ea stipulatione uel fide- | |
| iussores an omnino teneantur, dubitari potest: et uidendum ait, ne non committatur. | |
| sed si lite contestata possessor decesserit, unum ex heredibus non maiore ex parte damnan- | 10 |
| dum, licet totum fundum possideat, quam ex qua heres est. | |
| Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum. Generaliter in omnibus praetoriis | 3.pr.1 |
| stipulationibus et procuratoribus satisdatur. | |
| Paulus libro septuagensimo quinto ad edictum. Praetoriae stipulationes saepius inter- | 4.pr.1 |
| ponuntur, cum sine culpa stipulatoris cautum esse desiit. | |
| Idem libro quadragensimo octauo ad edictum. In omnibus praetoriis stipu- | 5.pr.1 |
| lationibus hoc seruandum est, ut, si procurator meus stipuletur, mihi causa cognita ex ea | |
| stipulatione actio competat. idem est et cum institor in ea causa esse coepit, ut inter- | |
| posita persona eius dominus mercis rem amissurus sit, ueluti bonis eius uenditis: succur- | |
| rere enim domino praetor debet. | 5 |
| Idem libro quarto decimo ad Plautium. In omnibus praetoriis stipulationibus, in quibus | 6.pr.1 |
| primo fieri aliquid, deinde, si factum non sit, poenam inferimus, poenae nomine stipulatio | |
| committitur. | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad edictum. Praetoriae satisdationes personas deside- | 7.pr.1 |
| rant pro se interuenientium et neque pignoribus quis neque pecuniae uel auri uel argenti | |
| depositione in uicem satisdationis fungitur. | |
| Papinianus libro quinto quaestionum. Paulus notat: qui sub condicione institutus | 8.pr.1 |
| est, adgnita bonorum possessione cogitur substituto in diem cauere longiorem: praetor | |
| enim beneficium suum nemini uult esse captiosum et potest uideri calumniose satis petere, | |
| quem alius antecedit. Cum sub contrariis condicionibus Titio et Maeuio legatum sit, | 1.1 |
| utrique cauetur, quia uterque ex uoluntate defuncti sperat legatum. | |
| Uenuleius libro primo stipulationum. In praetoriis stipulationibus si ambiguus sermo | 9.pr.1 |
| acciderit, praetoris erit interpretatio: eius enim mens aestimanda est. | |
| Ulpianus libro primo responsorum. Ualeriano respondit: si praeses, qui ante in trien- | 10.pr.1 |
| nium caueri iusserat, postea in longum tempus caueri praecepit: quia a prima stipulatione | |
| prorsus discedi uoluerat, exceptionem primae stipulationi obligatis peperisse uidetur. | |
| Uenuleius libro octauo actionum. In eiusmodi stipulationibus, quae 'quanti ea res est' | 11.pr.1 |
| promissionem habent, commodius est certam summam comprehendere, quoniam plerumque | |
| difficilis probatio est, quanti cuiusque intersit, et ad exiguam summam deducitur. |