| REM PUPILLI UEL ADULESCENTIS SALUAM FORE | |
| Paulus libro uicensimo quarto ad edictum. Cum pupillo rem saluam fore | 46.6.1.pr.1 |
| satisdatum sit, agi ex ea tunc potest, cum et tutelae potest. | |
| Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum. Si pupillus absens sit uel | 2.pr.1 |
| fari non possit, seruus eius stipulabitur: si seruum non habeat, emendus ei seruus est: | |
| sed si non sit unde ematur aut non sit expedita emptio, profecto dicemus seruum publi- | |
| cum apud praetorem stipulari debere: | |
| Idem libro trigensimo quinto ad edictum. (aut dare aliquem praetor debet, | 3.pr.1 |
| cui caueatur): | |
| Idem libro septuagensimo nono ad edictum. non quasi ipso iure pupillo | 4.pr.1 |
| adquirat (neque enim adquirit), sed ut utilis actio ex stipulatu pupillo detur. Cauetur | 1.1 |
| autem pupillo hac stipulatione per satisdationem. Illud sciendum est hac stipulatione te- | 2.1 |
| neri tam eum, qui tutor est, quam eum, qui pro tutore negotia gessit uel gerat, et fide- | |
| iussores eorum. Sed enim qui non gessit, omnino non tenebitur: nam nec actio tutelae | 3.1 |
| eum qui non gessit tenet, sed utili actione conueniendus est, quia suo periculo cessauit: | |
| et tamen ex stipulatu actione neque ipse neque fideiussores eius tenebuntur. compellen- | |
| dus igitur erit ad administrationem propterea, ut stipulatione quoque ista possit teneri. | |
| Hanc stipulationem placet finita demum tutela committi et fideiussoribus diem exinde in- | 4.1 |
| cipere cedere. in curatore aliud est: sed et in eo, qui pro tutore negotia gessit, aliud | |
| dicendum est. itaque istae stipulationes, si quidem quis tutor fuit, finita demum tutela | |
| committentur: si uero pro tutore negotia gessit, conueniens est dicere, statim atque quae- | |
| que res salua non esse coepisset, committi stipulationem. Si tutor ab hostibus captus sit, | 5.1 |
| an committatur stipulatio, uideamus. mouet, quia finita tutela est, licet reciperari speretur: | |
| et puto posse agi. Generaliter sciendum est: ex quibus causis diximus tutelae agi non | 6.1 |
| posse, ex isdem causis ne ex stipulatu rem saluam fore agi posse dicendum est. Si quis | 7.1 |
| curator datus non gesserit curam, consequens erit dicere stipulationem non committi: sed | |
| eadem hic erunt dicenda, quae in tutore diximus, illo secus, quod haec stipulatio statim, | |
| atque quid saluum esse desinit, committitur et fideiussoribus dies cedit: sed in se reuol- | |
| uitur. Pertinet autem haec stipulatio ad omnes curatores siue puberibus siue impuberibus | 8.1 |
| datos propter aetatis infirmitatem, siue prodigis uel furiosis uel quibusdam aliis (ut fieri | |
| adsolet) dati sint. | |
| Paulus libro septuagensimo sexto ad edictum. Si filius, qui in potestate | 5.pr.1 |
| furiosi erit, rem saluam fore stipuletur, adquirit patri obligationes. | |
| Gaius libro uicensimo septimo ad edictum prouinciale. Seruum pupilli sti- | 6.pr.1 |
| pulari ita necesse est, si pupillus abest aut fari non potest: nam si praesens sit et fari | |
| potest, etiamsi eius aetatis erit, ut non intellegat quid agat, tamen propter utilitatem re- | |
| ceptum est recte eum stipulari. | |
| Modestinus libro sexto regularum. Datiuus uel testamentarius tutor siue | 7.pr.1 |
| curator non petet satis a collega suo, sed offerre ei poterit, utrum satis accipere uelit | |
| an dare. | |
| Ulpianus libro secundo ad edictum. Et si ad species curator datus sit, | 8.pr.1 |
| rem saluam fore stipulatio interponetur. | |
| Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum. Cum pupillus a tutore stipu- | 9.pr.1 |
| latur rem saluam fore, non solum quae in patrimonio habet, sed etiam quae in nominibus | |
| sunt ea stipulatione uidentur contineri: quod enim in tutelae iudicium uenit, hoc et ea | |
| stipulatione continetur. | |
| Africanus libro tertio quaestionum. Si, posteaquam pupillus ad puberta- | 10.pr.1 |
| tem peruenerit, tutor in restituenda tutela aliquamdiu moram fecerit, certum est et fructuum | |
| nomine et usurarum medii temporis tam fideiussores eius quam ipsum teneri. | |
| Neratius libro quarto membranarum. Cum rem saluam fore pupillo ca- | 11.pr.1 |
| uetur, committitur stipulatio, si, quod ex tutela dari fieri oportet, non praestetur: nam et | |
| si salua ei res sit, ob id non est, quia, quod ex tutela dari fieri oportet, non soluitur. | |
| Papinianus libro duodecimo quaestionum. Si plures fideiussores a tutore | 12.pr.1 |
| pupillo dati sunt, non esse eum distringendum, sed in unum dandam actionem ita, ut ei, | |
| qui conueniretur, actiones praestarentur. nec quisquam putauerit ab iure discessum, post- | |
| quam pro ea parte placuit tutores condemnari, quam administrauerunt, et ita demum in | |
| solidum, si res a ceteris non seruetur et idonea culpa detegatur, quod suspe<ct>um facere | 5 |
| supersederit: nam aequitas arbitri atque officium uiri boni uidetur eam formam iuris de- | |
| siderasse. ceterum fideiussores ciuiliter in solidum obligati ceteris quidem agentibus, ut | |
| diuidatur actio, impetrare possunt: pupillo uero agente, qui non ipse contraxit, sed in | |
| tutorem incidit et ignorat omnia, beneficium diuidendae actionis iniuriam habere uisum | |
| est, ne ex una tutelae causa plures ac uariae quaestiones apud diuersos iudices consti- | 10 |
| tuerentur. |