| IUDICATUM SOLUI | |
| Paulus libro uicensimo quarto ad edictum. In stipulatione iudicatum solui | 46.7.1.pr.1 |
| post rem iudicatam statim dies cedit, sed exactio in tempus reo principali indultum | |
| differtur. | |
| Idem libro septuagensimo primo ad edictum. Cum lite mortua nulla res sit, | 2.pr.1 |
| ideo constat fideiussores ex stipulatu iudicatum solui non teneri. | |
| Ulpianus libro septuagensimo septimo ad edictum. Si quis apud aliquem | 3.pr.1 |
| iudicem iturus stipulatus est iudicatum solui et agit apud alterum, non committitur stipu- | |
| latio, quia non huius iudicis sententiae fideiussores se subdiderunt. Stipulationem iudi- | 1.1 |
| catum solui et procurator et tutor et curator stipulari possunt. Procuratorem eum acci- | 2.1 |
| pere debemus, cui mandatum est, siue huius rei tantum mandatum susceperit siue etiam | |
| uniuersorum bonorum. sed et si ratum fuerit habitum, procurator uidetur. Sed et si | 3.1 |
| forte ex liberis uel parentibus aliquis interueniat uel uir uxoris nomine, a quibus mandatum | |
| non exigitur, an committatur stipulatio, quaeritur: magisque erit, ne committi debeat, | |
| nisi fuerit ei mandatum uel ratum habitum: quod enim eis agere permittitur edicto prae- | |
| toris, non facit eos procuratores. itaque si talis persona interueniat, ex integro erit cauen- | 5 |
| dum. Sed et quod de tutore diximus, ita accipiendum est, ut, si is fuerit, qui tutelam | 4.1 |
| administrabat, cum tutor non esset, tutoris appellatione eum non contineri. Sed et si | 5.1 |
| quidem tutor sit, non tamen quasi tutor negotia administret (uel dum ignorat uel alia ex | |
| causa), dicendum erit non committi stipulationem: nam edicto praetoris illi tutori agendi | |
| facultas datur, cui a parente maioreue parte tutorum eorumue, cuius ea iurisdictio fuit, | |
| tutela permissa erit. Sed et curatorem accipiemus furiosi furiosae, item pupilli pupillae, | 6.1 |
| ceterorum quoque curatores, puta adulescentis: uel si alterius cuius curator sit, committi | |
| puto stipulationem. Si tutor esse proponatur regionis alicuius uel prouinciae uel rerum | 7.1 |
| Italicarum, consequens erit dicere, stipulationem ita demum committi, si ex ea causa ege- | |
| rint, quae ad administrationem eorum pertinebat. Si reus, postquam iudicatum solui pro- | 8.1 |
| misit, demens factus sit, an stipulatio committatur ob rem non defensam, quaeritur: ma- | |
| gisque est, ut committatur, si nemo eum defendat. Ob rem non defensam stipulatio non | 9.1 |
| committitur, quamdiu potest existere qui defendat. Si plures fuerint fideiussores, postea- | 10.1 |
| quam cum uno lis contestata est ex clausula ob rem non defensam, ipse reus potest | |
| suscipere defensionem: | |
| Iulianus libro quinquagensimo quinto digestorum. is autem, cum quo actum | 4.pr.1 |
| fuit, absolui debet. | |
| Ulpianus libro septuagensimo septimo ad edictum. Iam tamen fideiussore, | 5.pr.1 |
| qui iudicium acceperat, damnato frustra defensionem reus suscipit: ceterum et si solutum | |
| fuerit, posteaquam iudicatum est, repetitionem constituerimus eius quod solutum est. Unus | 1.1 |
| ex fideiussoribus uel heredibus pluribus alio cessante suscipere defensionem potest. In | 2.1 |
| hac stipulatione quia plures causae sunt una quantitate conclusae, si committeretur statim | |
| stipulatio ex uno casu, amplius ex alio committi non potest. Nunc uideamus, qualis de- | 3.1 |
| fensio exigatur, ne committatur stipulatio, et quarum personarum. et si quidem ex per- | |
| sonis enumeratis in defensionem quis succedat, palam est recte rem defendi nec committi | |
| stipulationem. si uero exstrinsecus persona defensoris interueniat, aeque stipulatio non | |
| committetur, si modo ille paratus sit rem boni uiri arbitratu defendere, hoc est satisdare: | 5 |
| sic enim uidetur defendere, si satisdet: ceterum si simpliciter paratus sit interuenire nec | |
| admittatur, committetur ista stipulatio ob rem non defensam. quod si quis eum uel cum | |
| satisdatione uel sine satisdatione admiserit, consequens erit dicere, stipulationis istius | |
| nullam partem committi, quia sibi imputar<e> debet, qui talem defensorem admisit. Si ex | 4.1 |
| fideiussoribus, qui iudicatum solui cauerant, existat defensor, placuit ob rem iudicatam | |
| stipulationem non committi ceteraque eadem esse, atque si extraneus defensor existat. In | 5.1 |
| hac stipulatione hoc tractatur, an hi qui fideiusserint, si defensionem omiserint, mandati | |
| iudicio teneantur. et est uerius non teneri: hi enim in quantitatem interuenerunt et hoc | |
| illis fuit mandatum, non in defensione. Quid tamen, si et hoc sibi adsumpserint, ut de- | 6.1 |
| fendant, an mandati possint agere? et si quidem uicti sunt, utique quod ob rem iudica- | |
| tam praestiterunt consequentur: sumptus tamen litis minime petent. si autem optinuerunt, | |
| poterunt sumptus litis consequi, quasi iuxta mandatum, etsi non mandatum fecerint. Si | 7.1 |
| tamen plures fideiussores defendere fuerint parati, uideamus, utrum unum defensorem de- | |
| bent dare, an uero sufficiat, ut unusquisque eorum pro parte sua defendat uel defensorem | |
| substituat. et magis est, ut, nisi unum dent procuratorem, desiderante scilicet hoc actore, | |
| committatur stipulatio ob rem non defensam: nam et plures heredes rei necesse habebunt | 5 |
| unum dare procuratorem, ne defensio per plures scissa incommodo aliquo adficiat actorem. | |
| aliud est in heredibus actoris, quibus necessitas non imponitur, ut per unum litigent. Illud | 8.1 |
| sciendum est ibi rem esse defendendam, ut recte defendatur, ubi debet agi. | |
| Idem libro septuagensimo octauo ad edictum. Iudicatum solui stipulatio tres | 6.pr.1 |
| clausulas in unum collatas habet: de re iudicata, de re defendenda, de dolo malo. | |
| Gaius libro uicensimo septimo ad edictum prouinciale. Si ante acceptum | 7.pr.1 |
| iudicium prohibitus fuerit procurator a domino et actor ignorans prohibitum eum esse | |
| egerit, an stipulatio committatur? et nihil aliud dici potest quam committi. quod si quis | |
| sciens prohibitum esse egerit, Iulianus non putat stipulationem committi: nam ut commit- | |
| tatur, non sufficere ait cum ea persona acceptum esse iudicium, quae stipulationi com- | 5 |
| prehensa est, sed oportere etiam causam personae eandem esse, quae stipulationis inter- | |
| ponendae tempore fuit. et ideo si is, qui procurator datus est, heres exstiterit domino at- | |
| que ita acceperit iudicium siue etiam prohibitus acceperit, non committitur stipulatio: nam | |
| et alias responsum esse, si quis absentem defendens satisdederit, deinde, uel procurator | |
| ab eo datus uel postquam heres ei extitit, iudicium acceperit, fideiussores non teneri. | 10 |
| Paulus libro septuagensimo quarto ad edictum. Si petitor post satisdatio- | 8.pr.1 |
| nem ante iudicium acceptum heres possessori exstiterit, extinguitur stipulatio. | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad edictum. Iudicatum solui stipulatio expe- | 9.pr.1 |
| ditam habet quantitatem: in tantum enim committitur, in quantum iudex pronuntiauerit. | |
| Modestinus libro quarto pandectarum. Si ad defendendum procurator da- | 10.pr.1 |
| tus fuerit, satisdare iubetur iudicatum solui stipulatione, quae non ab ipso procuratore, | |
| sed a domino litis interponitur. quod si procurator aliquem defendat, ipse cogitur satis- | |
| dare iudicatum solui stipulatione. | |
| Paulus libro septuagensimo quarto ad edictum. Si seruus, qui in rem actione | 11.pr.1 |
| petebatur, lite contestata decesserit, deinde possessor litem deseruerit, quidam fideiussores | |
| eius pro lite datos non teneri putant, quia mortuo homine nulla iam res sit: quod falsum | |
| est, quoniam expedit de euictione actionis conseruandae causa, item fructuum nomine rem | |
| iudicari. | 5 |
| Pomponius libro uicensimo sexto ad Sabinum. Si reus post iudicatum | 12.pr.1 |
| solui ab eo datum in magistratu sit nec inuitus in ius uocari possit, tamen, nisi res boni | |
| uiri arbitratu defendatur, fideiussores tenentur. | |
| Ulpianus libro septimo disputationum. Cum quaerebatur, si interposita iu- | 13.pr.1 |
| dicatum solui stipulatione, cum quis rem non defenderet, postea ex eremodicio sententiam | |
| esset passus, an ob rem iudicatam clausula committatur: dicebam unam clausulam in stipu- | |
| latione iudicatum solui et ob rem non defensam et ob rem iudicatam in se habere: cum | |
| igitur iudicatum solui stipulatio una cludatur clausula, siue res iudicetur siue res non de- | 5 |
| fendatur, merito quaeritur, si altera causa committatur, an ex altera rursum committi | |
| possit. ecce enim si quis stipuletur: 'si nauis ex Asia uenerit, aut si Titius consul fuerit', | |
| constat, siue nauis prior uenerit siue Titius consul ante factus sit, committi stipulationem: | |
| sed ubi commissa est ex priore causa, ex altera, licet existat condicio, amplius non com- | |
| mittitur: altera causa enim, non utraque inerat stipulationi. proinde uidendum, stipulatio | 10 |
| ob rem non defensam utrum commissa est re non defensa an non prius creditur commissa, | |
| nisi ex stipulatione lis fuerit contestata? quod magis est: et ideo nec fideiussoribus uidetur | |
| statim dies cedere, ubi res coeperat non defendi. proinde si forte lis finita fuerit, ad quam | |
| defensio erat necessaria, uel solutione uel transactione uel acceptilatione uel quo alio modo, | |
| consequenter placuit euanescere ob rem non defensam clausulam. Si fuero a fideiussore | 1.1 |
| procuratoris stipulatus iudicatum solui quasi in rem acturus et postea in personam egero, | |
| uel alia actione acturus, aliam autem dictauero actionem, non committitur stipulatio, quia | |
| de alia actum uidetur, de alia stipulatio interposita. | |
| Iulianus libro quinquagensimo quinto digestorum. Si ex duobus fideiusso- | 14.pr.1 |
| ribus, qui iudicatum solui spoponderant, alter ob rem non defensam partem suam soluerit, | |
| nihilo minus res defendi poterit. nec tamen is, qui soluerit, repetet: stipulatio enim pro | |
| parte eius perempta est, perinde ac si acceptum ei factum fuisset. Quotiens ex stipulatione | 1.1 |
| iudicatum solui ob rem non defensam agitur cum fideiussoribus, non est iniquum caueri | |
| dominum priore iudicio absolui, quia omissa cautione fideiussores mandati iudicio non con- | |
| sequentur aut certe cogantur dominum priore iudicio defendere. | |
| Africanus libro sexto quaestionum. Haec stipulatio 'quamdiu res non de- | 15.pr.1 |
| fendatur', simul atque defendi coeperit aut defendi debere desierit, resoluitur. | |
| Neratius libro tertio membranarum. Ex iudicatum solui stipulatione ob | 16.pr.1 |
| rem non defensam cum uno ex fideiussoribus agere uolo: is, quod pro parte eius fit, sol- | |
| uere mihi paratus est: non debet mihi in eum dari iudicium. neque enim aequum est aut | |
| iudicio destringi aut ad infitiationem compelli eum, qui sine iudice dare paratus est, quo | |
| non amplius aduersarius eius per iudicem ab eo consecuturus est. | 5 |
| Uenuleius libro sexto stipulationum. Ex clausula re iudicata, dolo malo, | 17.pr.1 |
| ob rem non defensam in solidum committitur stipulatio: non enim uidebitur defensa res | |
| boni uiri arbitratu, quae non in solidum defensa sit. | |
| Idem libro septimo disputationum. Uir bonus non arbitratur indefensam | 18.pr.1 |
| esse rem, de qua praetor iudicium accipere non cogat. | |
| Idem libro nono stipulationum. Nouissima clausula iudicatum solui stipula- | 19.pr.1 |
| tionis 'dolum malum abesse afuturumque esse' et in futurum tempus permanens factum | |
| demonstrat. itaque et si forte decesserit is, qui dolo fecerit, tenebitur heres eius: uer- | |
| bum enim 'afuturumque esse' plenissimum est et ad omne tempus refertur, ut, si aliquo | |
| tempore non afuerit dolus, quoniam uerum sit non afuisse, committatur haec clausula. Si | 1.1 |
| autem adiectum sit: 'si huius rei dolus malus non aberit, quanti ea res est, dari spondes?', | |
| et ob extranei dolum promissor poena tenebitur. Doli autem mali clausula, sicut reliquae | 2.1 |
| stipulationes, in quibus tempus nominatim adiectum non est, ad principium stipulationis | |
| refertur. | |
| Scaeuola libro uicensimo digestorum. Cum apud Sempronium iudicem da- | 20.pr.1 |
| tum reus defenderetur, stipulatione cautum est, ut, quod Sempronius iudex iudicasset, prae- | |
| staretur: a cuius sententia petitor appellauit et, cum apud competentem appellationi iu- | |
| dicem res ageretur, defensore condemnato quaesitum est, an stipulatio commissa esset. | |
| respondit secundum ea quae proponerentur non esse iure commissam. Claudius: ideo | 5 |
| stipulatione adicitur: 'quiue in eius locum substitutus erit'. | |
| Idem libro singulari quaestionum publice tractatarum. Si unus ex fideiusso- | 21.pr.1 |
| ribus ob rem non defensam conuentus sit, deinde postea res defendatur, alter fideiussorum | |
| ob rem iudicatam conueniri potest. et si reus promittendi duobus heredibus relictis deces- | |
| serit, alter rem non defendat, alter defendat: is qui non defendat ob rem non defensam | |
| conueniri potest, ille qui defendat ob rem iudicatam, quoniam in unius eiusdemque per- | 5 |
| sona non posse committi has duas clausulas ceditur et nos dicimus semper praeualere | |
| rei iudicatae clausulam eamque solam committi. |