RATAM REM HABERI ET DE RATIHABITIONE
  Papinianus libro uicensimo octauo quaestionum. Cum quis de rato stipula- 46.8.1.pr.1
retur: quamuis non idem, sed alius a domino conueniretur, qui conueniri non posset, si
ratum habuisset, committi stipulationem placuit, ueluti si cum fideiussor aut alter ex reis
promittendi, qui socius est, conuenitur.
  Idem libro undecimo responsorum. In stipulatione de rato habendo non est 2.pr.1
cogitandum rei promittendi uel stipulandi compendium, sed quid interfuerit eius qui stipu-
latus est ratum haberi quod gestum est.
  Idem libro duodecimo responsorum. Cum minor uiginti quinque annis cre- 3.pr.1
ditor pecuniam reciperare uellet, interpositus procurator debitori de rato habendo cauit:
restitutione in integrum data neque indebiti condictionem neque stipulationem committi
constabat. idemque eueniret, si falsi procuratoris actum minor annis ratum habuerit. et
ideo ita cauendum erit praecedente mandato: 'si ille in integrum restitutus fuerit heresue 5
eius aut is, ad quem ea res, qua de agitur, pertinebit, quanti ea res erit, tantam pecuniam
dari'. mandato uero non interueniente uulgaribus uerbis de rato habendo haec quoque
prudentius inter consentientes adstruentur: alioquin si non conueniat nec creditor minus
consentiat, actionem dari oportebit. Falsus procurator de rato habendo cauit atque ita 1.1
dominus a sententia iudicis procuratore uicto prouocauit: stipulationis defecisse condicio-
nem apparuit, cum ad auxilium commune superatus confugisset. quod si dominus, qui
ratum non habuit, pecuniam exegerit, stipulatio de rato committetur in eam pecuniam,
quam dominus accepit, quamuis nihil procurator acceperit. 5
  Scaeuola libro tertio decimo quaestionum. Procurator quinquaginta petit: 4.pr.1
si dominus centum petat, tenebuntur fideiussores, qui de ratihabitione cauerunt, in quin-
quaginta et quanti interfuit differri quinquaginta actionem.
  Idem libro quinto responsorum. Respondit non tantum uerbis ratum haberi 5.pr.1
posse, sed etiam actu: denique si eam litem, quam procurator inchoasset, dominus com-
probans persequeretur, non esse commissam stipulationem.
  Hermogenianus libro primo iuris epitomarum. Tutore suspecto postulato 6.pr.1
defensor si uelit respondere, cautionem ratam rem dominum habiturum cauere compel-
lendus est.
  Paulus libro tertio sententiarum. Si is, cui ignoranti petita est bonorum 7.pr.1
possessio, decesserit, heres eius intra tempora petitionis ratam eam habere non potest.
  Uenuleius libro quinto decimo stipulationum. Procurator ad exhibendum 8.pr.1
egit et aduersarius absolutus est, quia non possidebat: at cum possessionem eiusdem rei
nanctus esset, agit cum eo dominus ad exhibendum. Sabinus ait fideiussores non teneri,
quoniam haec alia res sit: nam et si dominus egisset, mox, absoluto aduersario quia non
possideret, ex integro ageret, non obstaturam rei iudicatae exceptionem. Si procurator a 1.1
debitore pecuniam exegerit et satisdederit dominum ratam rem haber<e>, mox dominus de
eadem pecunia egit et litem amiserit, committi stipulationem: et, si procurator eandem
pecuniam domino sine iudice soluerit, condicturum. sed cum debitor ex stipulatu agere
coeperit, potest dici dominum, si defensionem procuratoris suscipiat, non inutiliter doli mali 5
exceptione aduersus debitorem uti, quia naturale debitum manet. Si quis a procuratore 2.1
status controuersiam patiatur, satis accipere debet a procuratore, ne impune saepius pro
suo statu conueniretur et, si dominus uenientesque ab eo personae ratum non habuerunt,
quod procurator eum in seruitutem petierit uel aduersus procuratorem ex seruitute in liber-
tatem petitus fuerit, quanti ea res est, ei praestetur, scilicet cum de libertate eius con- 5
stit<e>rit, id est quanti interfuerit eius de statu suo rursus non periclitari et propter impen-
dia, quae in litem fecerit. sed Labeo certam summam comprehendendam existimabat, quia
aestimatio libertatis ad infinitum extenderetur. ex quo autem dominus ratum non habuerit,
committi uidetur stipulatio, sed non ante ex ea agi poterit, quam de libertate iudicatum
fuerit, quia, si seruus sit iudicatus, inutilis fit stipulatio, cum et, si qua sit actio, eam do- 10
mino adquisisse intellegitur.
  Ulpianus libro nono ad edictum. Actor a tutore datus omnimodo cauet: 9.pr.1
actor ciuitatis nec ipse cauet, nec magister uniuersitatis, nec curator bonis consensu cre-
ditorum datus.
  Idem libro octagensimo ad edictum. Interdum ex conuentione stipulatio ra- 10.pr.1
tam rem interponi solet, ut puta si quid procurator aut uendat aut locet aut si ei soluatur
  Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum. uel paciscitur uel quodlibet 11.pr.1
aliud nomine absentis gerit:
  Ulpianus libro octagensimo ad edictum. quo enim tutiore loco sit, qui con- 12.pr.1
trahit de rato solet stipulari. Rem haberi ratam hoc est comprobare adgnoscereque quod 1.1
actum est a falso procuratore. Iulianus ait interesse, quando dominus ra- 2.1
tam habere deberet solutionem in procuratorem factam, an tunc demum, cum primum
certior factus esset. hoc autem ἐν πλάτει accipiendum et cum quodam spatio temporis nec
minimo nec maximo et quod magis intellectu percipi, quam elocutione exprimi possit.
quid ergo, si, quod primo ratum non habuit, postea habebit ratum? nihilo magis pro- 5
ficere ad impediendam actionem suam et ob id, quod primo non habuit ratum, actionem
saluam habere ait. ideoque si, quod procuratori fuerat solutum, exegerit, agi perinde ex
ea stipulatione poterit, ac si ratum habere se postea non dixisset. sed ego puto exceptio-
nem doli mali locum habituram. Siue quis petat siue compensatione utatur, committitur 3.1
statim ratam rem dominum habiturum stipulatio: nam qualiter<qualiter> quis eundem actum
retractet, qui a procuratore actus est, committi stipulationem oportet.
  Paulus libro septuagensimo sexto ad edictum. Si commissa est stipulatio 13.pr.1
ratam rem dominum habiturum, in tantum competit, in quantum mea interfuit, id est
quantum mihi abest quantumque lucrari potui. Si sine iudice procuratori legatum soluatur, 1.1
cauer<i> debere Pomponius ait.
  Idem libro tertio ad Plautium. Si quis uni ex reis promiserit rem ratam 14.pr.1
dominum habiturum aut amplius eam non peti, dicendum est stipulationem committi, si
ab eo petatur, qui eiusdem obligationis socius est.
  Idem libro quarto decimo ad Plautium. Amplius non peti uerbum Labeo 15.pr.1
ita accipiebat, si iudicio petitum esset. si autem in ius eum uocauerit et satis iudicio
sistendi causa acceperit, iudicium tamen coeptum non fuerit, ego puto non committi stipu-
lationem amplius non peti: hic enim non petit, sed petere uult. si uero soluta esset pe-
cunia, licet sine iudicio, committitur stipulatio: nam et si quis aduersus petentem com- 5
pensatione deductioneue usus sit, recte dictum est petisse eum uideri et stipulationem com-
mitti amplius non peti. nam et heres, qui damnatus non petere, si horum quicquam
fecisset, ex testamento tenetur.
  Pomponius libro tertio ex Plautio. Si indebitum procuratori solutum sit, 16.pr.1
agi statim ex hac stipulatione aduersus procuratorem potest, ut ratum habeat dominus,
ut possit dinosci, utrumne domino condici debeat id quod indebitum solutum sit, si is
ratum habeat, an uero procuratori condicendum sit, si dominus ratum non habeat. Si pro- 1.1
curator fundum petisset et cauisset, uti adsolet, ratam rem dominum habiturum, deinde
dominus postea eundem fundum uendidisset eumque emptor peteret, stipulationem ratam
rem haberi committi Iulianus scribit.
  Marcellus libro uicensimo primo digestorum. Cum debitore decem credi- 17.pr.1
toris nomine Titius egit: partem petitionis ratam habuit dominus. dicendum est obliga-
tionis partem consumptam, quemadmodum si decem stipulatus esset aut exegisset credi-
torque non totum, sed partem gestae rei comprobasset. idcirco si ex stipulatu 'decem aut
Stichum, utrum ego uoluero' absente me Titius domino quinque petisset, insecuta rati- 5
habitione recte actum uideri.
  Pomponius libro uicensimo sexto ad Sabinum. Si procuratur ratam rem 18.pr.1
dominum heredemue eius habiturum cauerit et unus ex heredibus domini ratum habeat,
alter non habeat, sine dubio committetur stipulatio pro ea parte, pro qua ratum non habe-
bitur, quia in id committitur, quod stipulatoris intersit. nam et si ipse dominus pro parte
ratum habuerit, pro parte non habuerit, non ultra quam in partem committetur stipulatio, 5
quia in id committitur, quod intersit agentis. et ideo saepius ex ea stipulatione agi potest,
prout intersit agentis, quod litigat, quod consumit, quod aduocat, quod damnatus soluit,
sicut in stipulatione damni infecti accidere potest, ut is qui stipulatus sit subinde agat:
cauet enim 'si quid ibi ruet scindetur fodietur aedificabitur'. finge ergo subinde damnum
dari: non erit dubium, quin agere possit: nam si toto damno computato tunc agendum 10
est, propemodum non ante aget, quam dies stipulationis praeterierit, intra quem si damnum
datum sit, stipulation<e> cautum erit: quod uerum non est.
  Paulus libro tertio decimo ad Sabinum. In stipulatione, qua procurator 19.pr.1
cauet ratam rem dominum habiturum, id continetur, quod intersit stipulatoris. idemque
iuris est in clausulis omnibus de dolo malo.
  Ulpianus libro primo disputationum. Non solum in actionibus, quas pro- 20.pr.1
curator intendit, uerum in stipulationibus quoque, quas interponi desiderat, si uice<m> re-
praesenta<n>t actionum, cauere eum de rato oportet. quare si duplae stipulationem procu-
rator interponat, de rato cauere debet. sed et si damni infecti stipulatio a procuratore
interponatur, de rato debet procurator cauere. 5
  Idem libro primo opinionum. Ne satisdatio ratam rem dominum habiturum 21.pr.1
exigatur in his quae nomine eius ageret, qui eum se fecisse procuratorem libello principi
dato professus est, prodest. quod si iudicatum solui satis ab eo procuratore postuletur,
necesse <e>st, ut iuri manifesto pareatur.
  Iulianus libro quinquagensimo sexto digestorum. Si sine iudice non debi- 22.pr.1
tam pecuniam exegerit procurator et dominus ratam solutionem non habuerit, sed eandem
pecuniam petere instituerit: fideiussores tenentur et condictio, qua procurator teneretur,
si stipulatio interposita non fuisset, peremitur. quotiens enim procuratori pecunia soluitur
et dominus eam solutionem ratam non habet, existimo id agi, ut condictio perematur et 5
sola actio ei, qui indebitum soluit, aduersus procuratorem ex stipulatu competat. hoc am-
plius praestant fideiussores impensas, quae in iudicium factae fuissent. quod si dominus
ratam habuisset, fideiussores quidem liberantur, sed ab ipso domino eadem pecunia per
condictionem peti potest. Quod si procurator debitam domino pecuniam sine iudice exe- 1.1
gisset, idem iuris est, hoc secus, quod, si dominus ratam rem habuisset, nulla eius pecu-
niae repetitio futura est. Quod si procurator per iudicem non debitam pecuniam exegisse<t>, 2.1
dici potest, siue ratum dominus habuisset siue non habuisset, fideiussores non teneri, uel
quia nulla res esset, quam dominus ratam habere possit, uel quia nihil stipulatoris interest
ratum haberi: adficietur ergo iniuria is, qui procuratori soluit. magis tamen est, ut, si do-
minus ratum non habuerit, fideiussores teneantur. Quod si debitam pecuniam procurator 3.1
per iudicem, cui nihil mandatum fuerit, petierit, magis est, ut in solidum fideiussores
teneantur, si dominus ratum non habuerit. Cum autem procurator recte petit, dominus 4.1
perperam, non debet procurator praestare, ne iniuria iudicis dominus aliquid consequatur:
numquam enim propter iniuriam iudicis fideiussores obligantur. uerius tamen est hoc casu
fideiussores non nisi in impensas litis teneri. Marcellus: si dominus ratam rem non ha- 5.1
buerit, sed lite mota rem amiserit, nihil praeter impendia in stipulatione<m> ratam rem de-
ducitur. Iulianus. Si procuratori eius, qui mortuus erat, sine iudice soluta fuerint legata, 6.1
stipulatio committetur, nisi heres ratum habuerit, utique si debita fuerint: tunc enim non
dubie interest stipulatoris ratam solutionem ab herede haberi, ne bis eadem praestet. Si 7.1
in stipulationem ratam rem haberi hactenus comprehensum fuerit 'Lucium Titium ratum
habiturum?', cum id aperte ageretur, ut heredis ceterorumque personae, ad quos ea res
pertineret, omitterentur, difficile est existimari doli clausulam committi. sane cum per
imprudentiam hae personae omittantur, actio ex doli clausula competit. Si procurator 8.1
iudicium de hereditate ediderit, deinde dominus fundum ex ea hereditate petierit, stipu-
latio ratam rem haberi committetur, quia, si uerus procurator fuisset, exceptio rei iudi-
catae dominum summoueret. plerumque autem stipulatio ratam rem haberi his casibus
committetur, quibus, si uerus procurator egisset, domino aut ipso iure aut propter exceptio- 5
nem actio inutilis esset. Qui patris nomine iniuriarum agit ob eam rem, quod filius eius 9.1
uerberatus pulsatusue sit, in stipulatione cogendus est filii quoque personam comprehen-
dere, praesertim cum fieri possit, ut pater ante decedat, quam sciret procuratorem suum
egisse, et ita iniuriarum actio redeat ad filium. Sed et si nepoti iniuria facta fuerit et 10.1
procurator aui propter hanc causam iniuriarum aget, non solum filii, sed etiam nepotis
persona comprehendenda erit in stipulatione: quid enim prohibet et patrem et filium, ante-
quam scirent procuratorem egisse, decedere? quo casu iniquum est fideiussores non teneri
nepote iniuriarum agente. 5
  Idem libro quinto ex Minicio. Procurator cum peteret pecuniam, satisdedit 23.pr.1
amplius non peti: post iudicium acceptum extitit, qui et ipse procuratorio nomine ean-
dem pecuniam peteret: quaesitum est, cum is, qui postea peteret, procurator non esset et
propter hoc exceptionibus procuratoriis excludi posset, num fideiussores prioris procuratoris
tenerentur. Iulianus respondit: uerius est non obligari fideiussores: nam in stipulatione 5
cauetur non petiturum eum, cuius de ea re actio petitio persecutio sit, et ratum habituros
omnes, ad quos ea res pertinebit: hic autem, qui procurator non est, nec actionem nec
petitionem habere intellegendus est.
  Africanus libro quinto quaestionum. Bonorum possessionem ab alio adgni- 24.pr.1
tam ratam haberi oportere eo tempore, quo adhuc in ea causa sit, ut peti possit: itaque
post centensimum diem rata haberi non potest. An autem et si mortuus fuisset qui petisset 1.1
uel furere coeperit, ratum haberi possit, uideamus: nam si in uniuersum perinde haberi
debet, ac si tunc, cum ratum habeat, per eum bonorum possessionem petat, frustra his
casibus ratum habetur. sed illud consequens futurum etiam si paeniteat illum petisse, ra-
tum haberi non posse, quod utique sit absurdum. rectius itaque dicitur neutram eorum 5
causam impedire ratihabitionem.
  Idem libro sexto quaestionum. Pater dotem a se datam absente filia petit 25.pr.1
et ratam rem habituram eam cauit: ea prius quam ratum haberet, mortua est. negauit
committi stipulationem, quia et si uerum sit ratum eam non habuisse, nihil tamen mariti
intersit dotem restitui, cum patri etiam mortua filia salua esse dos debeat. Procurator 1.1
cum ab eo aes alienum exegerat, qui tempore liberaretur, ratam rem dominum habiturum
cauit: deinde post tempus liberato iam debitore dominus ratam rem habet. posse debito-
rem agere cum procuratore existimauit, cum iam debitor liberatus sit: argumentum rei,
quod, si nulla stipulatio interposita sit, condictio locum aduersus procuratorem habitura 5
sit: in locum autem condictionis interponi stipulationem.
  * * * <Si indebitum procurator petit litigatumque de eo 26.pr.1
est tamquam de debito, stipulatio interposita committitur, cum postea is, cuius nomine procurator
egit, id petierit>.