| LIBER QUADRAGESIMUS SEPTIMUS | |
| DE PRIUATIS DELICTIS | |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum. Ciuilis constitutio est | 47.1.1.pr.1 |
| poenalibus actionibus heredes non teneri nec ceteros quidem successores: idcirco nec furti | |
| conueniri possunt. sed quamuis furti actione non teneantur, attamen ad exhibendum actione | |
| teneri eos oportet, si possideant aut dolo fecerint quo minus possideant: sed enim et uin- | |
| dicatione tenebuntur re exhibita. item condictio aduersus eos competit. Heredem autem | 1.1 |
| furti agere posse aeque constat: exsecutio enim quorundam delictorum heredibus data est: | |
| ita et legis Aquiliae actionem heres habet. sed iniuriarum actio heredi non competit. Non | 2.1 |
| tantum in furti, uerum in ceteris quoque actionibus, quae ex delictis oriuntur, siue ciuiles | |
| sunt siue honorariae, id placet, ut noxa caput sequatur. | |
| Idem libro quadragensimo tertio ad Sabinum. Numquam plura delicta con- | 2.pr.1 |
| currentia faciunt, ut ullius impunitas detur: neque enim delictum ob aliud delictum minuit | |
| poenam. Qui igitur hominem subripuit et occidit, quia subripuit, furti, quia occidit, Aquilia | 1.1 |
| tenetur, neque altera harum actionum alteram consumit. Idem dicendum, si rapuit et oc- | 2.1 |
| cidit: nam et ui bonorum raptorum et Aquilia tenebitur. Quaesitum est, si condictus fuerit | 3.1 |
| ex causa furtiua, an nihilo minus lege Aquilia agi possit. et scripsit Pomponius agi posse, | |
| quia alterius aestimationis est legis Aquiliae actio, alterius condictio ex causa furtiua: | |
| namque Aquilia eam aestimationem complectitur, quanti eo anno plurimi fuit, condictio | |
| autem ex causa furtiua non egreditur retrorsum iudicii accipiendi tempus. sed si seruus | 5 |
| sit, qui haec admisit, ex quacumque actione noxae fuerit deditus, perempta est altera actio. | |
| Item si quis subreptum flagello ceciderit, duabus actionibus tenetur furti et iniuriarum: et | 4.1 |
| si forte hunc eundem occiderit, tribus actionibus tenebitur. Item si quis ancillam alienam | 5.1 |
| subripuit et flagitauerit, utraque actione tenebitur, nam et serui corrupti agi poterit et | |
| furti. Item si quis seruum uulnerauit, quem subripuerat, aeque duae actiones locum habe- | 6.1 |
| bunt Aquiliae et furti. | |
| Idem libro secundo de officio proconsulis. Si quis actionem, quae ex male- | 3.pr.1 |
| ficiis oritur, uelit exsequi: si quidem pecuniariter agere uelit, ad ius ordinarium remitten- | |
| dus erit nec cogendus erit in crimen subscribere: enimuero si extra ordinem eius rei poe- | |
| nam exerceri uelit, tunc subscribere eum in crimen oportebit. |