| DE FURTIS | |
| Paulus libro trigensimo nono ad edictum. Furtum a furuo, id est | 47.2.1.pr.1 |
| nigro dictum Labeo ait, quod clam et obscuro fiat et plerumque nocte: uel a fraude, ut | |
| Sabinus ait: uel a ferendo et auferendo: uel a Graeco sermone, qui φῶραϲ appellant fures: | |
| immo et Graeci ἀπὸ τοῦ φέρειν φῶραϲ dixerunt. Inde sola cogitatio furti faciendi non | 1.1 |
| facit furem. Sic is, qui depositum abnegat, non statim etiam furti tenetur, sed ita, si id | 2.1 |
| intercipiendi causa occultauerit. Furtum est contrectatio rei fraudulosa lucri fa- | 3.1 |
| ciendi gratia uel ipsius rei uel etiam usus eius possessionisue. quod lege naturali prohibi- | |
| tum est admittere. | |
| Gaius libro tertio decimo ad edictum. Furtorum genera duo sunt, mani- | 2.pr.1 |
| festum et nec manifestum. | |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum. Fur est manifestus, quem | 3.pr.1 |
| graeci ἐπ’ αὐτοφώρῳ appellant, hoc est eum, qui deprehenditur cum furto. Et parui re- | 1.1 |
| fert, a quo deprehendatur, utrum ab eo cuius res fuit an ab alio. Sed utrum ita demum | 2.1 |
| fur sit manifestus, si in faciendo furto deprehendatur, an uero et si alicubi fuerit depre- | |
| hensus? et magis est, ut et Iulianus scripsit, etsi non ibi deprehendatur, ubi furtum fecit, | |
| adtamen esse furem manifestum, si cum re furtiua fuerit adprehensus, priusquam eo loci | |
| rem pertulerit, quo destinauerat. | 5 |
| Paulus libro nono ad Sabinum. 'Quo destinauerit quis auferre' sic accipien- | 4.pr.1 |
| dum est 'quo destinauerit eo die manere cum eo furto'. | |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum. Siue igitur in publico | 5.pr.1 |
| siue in priuato deprehendatur, antequam ad locum destinatum rem perferret, in ea causa | |
| est, ut fur manifestus sit, si cum re furtiua deprehendatur: et ita Cassius scripsit. Sed si | 1.1 |
| pertulit quo destinauit, tametsi deprehendatur cum re furtiua, non est manifestus fur. | |
| Paulus libro nono ad Sabinum. Quamuis enim saepe furtum contrectando | 6.pr.1 |
| fiat, tamen initio, id est faciendi furti tempore, constituere uisum est, manifestus nec ne | |
| fur esset. | |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum. Si quis in seruitute fur- | 7.pr.1 |
| tum fecerit et manumissus deprehendatur, an fur manifestus sit, uideamus. et ait Pompo- | |
| nius libro nono decimo ex Sabino non posse eum manifesti conueniri, quia origo furti in | |
| seruitute facti non fuit manifesti. Ibidem Pomponius eleganter scripsit deprehensione fieri | 1.1 |
| manifestum furem: ceterum si, cum tibi furtum facerem de domo tua, abscondisti te, ne | |
| te occidam, etiamsi uidisti furtum fieri, attamen non est manifestum. Sed Celsus depre- | 2.1 |
| hensioni hoc etiam adicit, si, cum uidisses eum subripientem et ad comprehendendum eum | |
| accurrisses, abiecto furto effugit, furem manifestum esse: Paruique referre putat, dominus | 3.1 |
| an uicinus an quilibet transiens adprehendat. | |
| Gaius libro tertio decimo ad edictum prouinciale. Nec manifestum furtum | 8.pr.1 |
| quid sit, apparet: nam quod manifestum non est, hoc scilicet nec manifestum est. | |
| Pomponius libro sexto ad Sabinum. Ei, qui furti actionem habet, adsidua | 9.pr.1 |
| contrectatione furis non magis furti actio nasci potest, ne in id quidem, in quod creuisset | |
| postea res subrepta. Sed si eam a fure uindicassem, condictio mihi manebit. sed potest | 1.1 |
| dici officio iudicis, qui de proprietate cognoscit, contineri, ut non aliter iubeat restitui, | |
| quam si condictionem petitor remitteret: quod si ex condictione ante damnatus reus litis | |
| aestimationem sustulerit, ut aut omnimodo absoluat reum aut (quod magis placet), si pa- | |
| ratus esset petitor aestimationem restituere nec restituetur ei homo, quanti in litem iuras- | 5 |
| set, damnaretur ei possessor. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad Sabinum. Cuius interfuit non subripi, | 10.pr.1 |
| is actionem furti habet. | |
| Paulus libro nono ad Sabinum. Tum is cuius interest furti habet actio- | 11.pr.1 |
| nem, si honesta causa interest. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad Sabinum. Itaque fullo, qui curanda po- | 12.pr.1 |
| lienda<ue> uestimenta accepit, semper agit: praestare enim custodiam debet. si autem sol- | |
| uendo non est, ad dominum actio redit: nam qui non habet quod perdat, eius periculo | |
| nihil est. Sed furti actio malae fidei possessori non datur, quamuis interest eius rem non | 1.1 |
| subripi, quippe cum res periculo eius sit: sed nemo de inprobitate sua consequitur actio- | |
| nem et ideo soli bonae fidei possessori, non etiam malae fidei furti actio datur. Sed et | 2.1 |
| si res pignori data sit, creditori quoque damus furti actionem, quamuis in bonis eius res | |
| non sit: quin immo non solum aduersus extraneum dabimus, uerum et contra ipsum quo- | |
| que dominum furti actionem, et ita Iulianus scripsit. nec non et ipsi domino dari placet, | |
| et sic fit, ut non teneatur furti et agat. ideo autem datur utrique, quia utriusque int<er>est. | 5 |
| sed utrum semper creditoris interest an ita demum, si debitor soluendo non est? et putat | |
| Pomponius semper eius interesse pignus habere, quod et Papinianus libro duodecimo quae- | |
| stionum probat: et uerius est ubique uideri creditoris interesse, et ita et Iulianus saepis- | |
| sime scripsit. | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. Is, cui ex stipulatu res debetur, | 13.pr.1 |
| furti actionem non habet, si ea subrepta sit, cum per debitorem stetisset, quo minus | |
| eam daret. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad Sabinum. Eum qui emit, si non tradita | 14.pr.1 |
| est ei res, furti actionem non habere, sed adhuc uenditoris esse hanc actionem Celsus | |
| scripsit. mandare eum plane oportebit emptori furti actionem et condictionem et uindica- | |
| tionem, et si quid ex his actionibus fuerit consecutus, id praestare eum emptori oportebit: | |
| quae sententia uera est, et ita et Iulianus. et sane periculum rei ad emptorem pertinet, | 5 |
| dummodo custodiam uenditor ante traditionem praestet. Adeo autem emptor ante tradi- | 1.1 |
| tionem furti non habet actionem, ut sit quaesitum, an ipse subripiendo rem emptor furti | |
| teneatur. et Iulianus libro uicensimo tertio digestorum scribit: si emptor rem, cuius custo- | |
| diam uenditorem praestare oportebat, soluto pretio subripuerit, furti actione non tenetur. | |
| plane si antequam pecuniam solueret, rem subtraxerit, furti actione teneri, perinde ac si | 5 |
| pignus subtraxisset. Praeterea habent furti actionem coloni, quamuis domini non sint, | 2.1 |
| quia interest eorum. Is autem, apud quem res deposita est, uideamus, an habeat furti | 3.1 |
| actionem. et cum dolum dumtaxat praestet, merito placet non habere eum furti actionem: | |
| quid enim eius interest, si dolo careat? quod si dolo fecit, iam quidem periculum ipsius | |
| est, sed non debet ex dolo suo furti quaerere actionem. Iulianus quoque libro uicensimo | 4.1 |
| secundo digestorum scribit: quia in omnium furum persona constitutum est, ne eius rei | |
| nomine furti agere possint, cuius ipsi fures sunt, non habebit furti actionem is, apud quem | |
| res deposita est, quamuis periculo eius esse res coeperit qui eam contrectauit. Papinianus | 5.1 |
| tractat, si duos seruos ob decem aureos pignori acceperim et alter subripiatur, cum alter | |
| quoque, qui sit retentus, non minoris decem ualeret: utrum usque ad quinque tantum | |
| habeam furti actionem, quia in alio habeo saluos quinque? an uero, quia mori potest, dici | |
| debeat in decem fore actionem, etiamsi magni pretii sit is qui retinetur? et ita putat: | 5 |
| non enim respicere debemus pignus, quod subreptum non est, sed id quod subtractum est. | |
| Idem scribit, si, cum mihi decem deberentur, seruus pignori datus subtractus sit, si actione | 6.1 |
| furti consecutus fuero decem, non competere mihi furti actionem, si iterum subripiatur, | |
| quia desiit mea interesse, cum semel sim consecutus. hoc ita, si sine culpa mea subripia- | |
| tur: nam si culpa mea, quia interest eo quod teneor pigneraticia actione, agere potero. | |
| quod si culpa abest, sine dubio domino competere actio uidetur, quae creditori non com- | 5 |
| petit. quam sententiam Pomponius quoque libro decimo ad Sabinum probat. Idem dicunt, | 7.1 |
| et si duo serui subrepti sint simul, competere utriusque nomine furti actionem creditori, | |
| sed non in totum, sed pro qua parte, in singulos diuiso eo quod ei debetur, eius interest: | |
| separatim autem duobus subreptis, si unius nomine solidum consecutus sit, alterius nihil | |
| consequetur. Item Pomponius libro decimo ex Sabino scripsit, si is cui commodaui dolo | 8.1 |
| fecerit circa rem commodatam, agere eum furti non posse. Idem Pomponius probat et in | 9.1 |
| eo, qui rem mandato alicuius accepit perferendam. An pater, cuius filio commodata res | 10.1 |
| est, furti actionem habeat, quaeritur. et Iulianus ait patrem hoc nomine agere non posse, | |
| quia custodiam praestare non debeat: sicut, inquit, is qui pro eo, cui commo- | |
| data res est, fideiussit, non habet furti actionem. neque enim, inquit, is, cuiuscumque | |
| intererit rem non perire, habet furti actionem, sed qui ob eam rem tenetur, quod ea res | 5 |
| culpa eius perierit: quam sententiam Celsus quoque libro duodecimo digestorum probat. | |
| Is qui precario seru<um> rogauerat subrepto eo potest quaeri an habeat furti actionem. et | 11.1 |
| cum non est contra eum ciuilis actio (quia simile donato precarium est) ideoque et inter- | |
| dictum necessarium uisum est, non habebit furti actionem. plane post interdictum reddi- | |
| tum puto eum etiam culpam praestare et ideo et furti agere posse. Quod si conduxerit | 12.1 |
| quis, habebit furti actionem, si modo culpa eius subrepta sit res. Si filius familias sub- | 13.1 |
| reptus sit, patrem habere furti actionem palam est. Si res commodata est et is cui com- | 14.1 |
| modata est decesserit: quamuis hereditati furtum fieri non possit et ideo nec heres eius | |
| cui commodata est possit agere, tamen commodator poterit furti agere: idemque et in re | |
| pignerata uel in re locata. licet enim hereditati furti actio non adquiratur, tamen alii, | |
| cuius interest, adquiritur. Non solum autem in re commodata competit ei cui | 15.1 |
| commodata est furti actio, sed etiam in ea, quae ex ea adgnata est, quia et huius custodia | |
| ad eum pertinet. nam et si seruum tibi commodauero, et uestis eius nomine furti ages, | |
| quamuis uestem, qu<a> uestitus est, tibi non commodauerim. item si iumenta tibi commo- | |
| dauero, quorum sequella erat eculeus, puto competere furti actionem etiam eius nomine, | 5 |
| quamuis ipse non sit commodatus. Qualis ergo furti actio detur ei, cui res com- | 16.1 |
| modata est, quaesitum est. et puto omnibus, quorum periculo res alienae sunt, ueluti | |
| commodati, item locati pignorisue accepti, si hae subreptae sint, omnibus furti actiones | |
| competere: condictio autem ei demum competit, qui dominium habet. Si epistula, quam | 17.1 |
| ego tibi misi, intercepta sit, quis furti actionem habeat? et primum quaerendum est, cuius | |
| sit epistula, utrum eius qui misit, an eius ad quem missa est? et si quidem dedi seruo | |
| eius, statim ipsi quaesita est, cui misi: si uero procuratori, aeque (quia per liberam per- | |
| sonam possessio quaeri potest) ipsius facta est, maxime si eius interfuit eam habere. quod | 5 |
| si ita misi epistulam, ut mihi remittatur, dominium meum manet, quia eius nolui amittere | |
| uel transferre dominium. quis ergo furti aget? is cuius interfuit eam non subripi, id est | |
| ad cuius utilitatem pertinebant ea quae scripta sunt. et ideo quaeri potest, an etiam is, | |
| cui data est perferenda, furti agere possit. et si custodia eius ad eum pertineat, potest: | |
| sed et si interfuit eius epistulam reddere, furti habebit actionem. finge eam epistulam | 10 |
| fuisse, quae continebat, ut ei quid redderetur fieretue: potest habere furti actionem: uel | |
| si custodiam eius rei recepit uel mercedem perferendae accipit. et erit in hunc casum | |
| similis causa eius et cauponis aut magistri nauis: nam his damus furti actionem, si sint | |
| soluendo, quoniam periculum rerum ad eos pertinet. | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. Creditoris, cuius pignus subreptum est, | 15.pr.1 |
| non credito tenus interest, sed omnimodo in solidum furti agere potest: sed et pigneraticia | |
| actione id quod debitum excedit debitori praestabit. Dominus, qui rem subripuit, in qua | 1.1 |
| usus fructus alienus est, furti usufructuario tenetur. Sed eum qui tibi commodauerit, si | 2.1 |
| eam rem subripiat, non teneri furti placuisse Pomponius scripsit, quoniam nihil tua inter- | |
| esset, utp<ot>e cum nec commodati tenearis. ergo si ob aliquas impensas, quas in rem com- | |
| modatam fecisti, retentionem eius habueris, etiam cum ipso domino, si eam subripiat, ha- | |
| bebis furti actionem, quia eo casu quasi pignoris loco ea res fuit. | 5 |
| Idem libro septimo ad Sabinum. Ne cum filio familias pater furti agere | 16.pr.1 |
| possit, non iuris constitutio, sed natura rei impedimento est, quod non magis cum his, | |
| quos in potestate habemus, quam nobiscum ipsi agere possumus. | |
| Ulpianus libro trigensimo nono ad Sabinum. Serui et filii nostri furtum | 17.pr.1 |
| quidem nobis faciunt, ipsi autem furti non tenentur: neque enim qui potest in furem sta- | |
| tuere, necesse habet aduersus furem litigare: idcirco nec actio ei a ueteribus prodita est. | |
| Unde est quaesitum, si fuerit alienatus uel manumissus, an furti actione teneatur. et placet | 1.1 |
| non teneri: neque enim actio, quae non fuit ab initio nata, oriri potest aduersus hunc | |
| furem. plane si manumissus contrectabit, dicendum erit teneri eum furti iudicio, quia | |
| hodie furtum fecit. Cum autem seruus, quem emi traditusque mihi est, a me redhibeatur, | 2.1 |
| non est in ea causa, ut perinde habeatur, atque si meus numquam fuisset, sed et fuit et | |
| desiit. idcirco dicit Sabinus eum, si furtum fecit, in ea esse causa, ut furti eius nomine | |
| is qui redhibuit agere non possit. sed etsi non possit, attamen ratio haberi debet eius | |
| quod fecit, cum redhiberi coeperit, idque actione redhibitoria continetur. Illud quaesitum | 3.1 |
| est, si, cum in fuga esset seruus, furtum domino fecisset, an aeque posset habere actio- | |
| nem aduersus eum, qui in potestatem domini non regressum bona fide possidere coeperit. | |
| mouet quaestionem, quod, quamuis possidere seruum eo tempore, quo in fuga est, uideor, | |
| attamen furti actione non teneor, quasi non sit in mea potestate: quod enim uideor pos- | 5 |
| sidere, ad usucapionem tantum mihi proficere Iulianus scribit. dicit igitur Pomponius | |
| libro septimo decimo ex Sabino competere furti actionem huic domino, cuius seruus in | |
| fuga fuit. | |
| Paulus libro nono ad Sabinum. Quod dicitur noxam caput sequi, tunc | 18.pr.1 |
| uerum est, ut quae initio aduersus aliquem nata est caput nocentis sequatur: ideoque si | |
| seruus tuus furtum mihi fecerit et dominus eius effectus eum uendidero, non posse me | |
| agere cum <emp>tore Cassiani putant. | |
| Ulpianus libro quadragensimo ad Sabinum. In actione furti sufficit rem | 19.pr.1 |
| demonstrari, ut possit intellegi. De pondere autem uasorum non est necesse loqui: sufficiet | 1.1 |
| igitur ita dici 'lancem' uel 'discum' uel 'pateram': sed adscribenda etiam materia est, utrum | |
| argentea an aurea an alia quae sit. Quod si quis argentum infectum petat, et massam | 2.1 |
| argenteam dicere et pondus debebit ponere. Signati argenti numerum debebit complecti, | 3.1 |
| ueluti aureos tot plur<e>sue furto ei abesse. De ueste quaeritur, an color eius dicendus | 4.1 |
| sit. et uerum est colorem eius dici oportere, ut, quemadmodum in uasis dicitur patera | |
| aurea, ita et in ueste color dicatur. plane si quis iuret pro certo se colorem dicere non | |
| posse, remitti ei huius rei necessitas debet. Qui rem pignori dat eamque subripit, furti | 5.1 |
| actione tenetur. Furtum autem rei pigneratae dominus non tantum tunc facere uidetur, | 6.1 |
| cum possidenti siue tenenti creditori aufert, uerum et si eo tempore abstulerit, quo non | |
| possidebat, ut puta si rem pigneratam uendidit: nam et hic furtum eum facere constat. et | |
| ita et Iulianus scripsit. | |
| Paulus libro nono ad Sabinum. Cum aes pignori datur, etiamsi aurum | 20.pr.1 |
| esse dicitur, turpiter fit, furtum non fit. sed si datum est aurum, deinde, cum dixisset se | |
| ponderare aut obsignare uelle, aes subiecit, furtum fecit: rem enim pignori datam inter- | |
| uertit. Si bona fide rem meam emeris eamque ego subripuero, uel etiam tuus usus fructus | 1.1 |
| sit et eam contrectauero, tenebor tibi furti actione, etsi dominus rei sum. sed his casibus | |
| usucapio quasi furtiuae rei non impedietur, quoniam et si alius subripiat et in mea<m> po- | |
| testate<m> reuersa res fuerit, usucapiebatur. | |
| Paulus libro quadragensimo ad Sabinum. Uolgaris est quaestio, an is, | 21.pr.1 |
| qui ex aceruo frumenti modium sustulit, totius rei furtum faciat an uero eius tantum quod | |
| abstulit. Ofilius totius acerui furem esse putat: nam et qui aurem alicuius tetigit, inquit | |
| Trebatius totum eum uideri tetigisse: proinde et qui dolium aperuit et inde paruum uini | |
| abstulit, non tantum eius quod abstulit, uerum totius uidetur fur esse. sed uerum est in | 5 |
| tantum eos furti actione teneri, quantum abstulerunt. nam et si quis armarium, quod | |
| tollere non poterat, aperuerit et omnes res, quae in eo erant, contrectauerit atque ita dis- | |
| cesserit, deinde reuersus unam ex his abstulerit et antequam se reciperet, quo destinauerat, | |
| deprehensus fuerit, eiusdem rei et manifestus et nec manifestus fur erit. sed et qui se- | |
| getem luce secat et contrectat, eius quod secat manifestus et nec manifestus fur est. Si | 1.1 |
| is, qui uiginti nummorum saccum deposuisset, alium saccum, in quo scit triginta esse, er- | |
| rante eo qui dabat acceperit, putauit autem illic sua uiginti esse, teneri furti decem no- | |
| mine placet. Si quis aes subripuit, dum aurum se subripere putat, uel contra, ex libro | 2.1 |
| octauo Pomponii ad Sabinum aut minus esse, cum plus esset: eius quod subripuit, fur- | |
| tum committit: idem Ulpianus. Sed et si quis subripuit furto duos sacculos, unum decem, | 3.1 |
| alterum uiginti, quorum alterum suum putauit, alterum scit alienum: profecto dicemus | |
| tantum unius, quem putauit alienum, furtum eum facere, quemadmodum si duo pocula | |
| abstulerit, quorum alterum suum putauit, alterum scit alienum: nam et hic unius fit fur- | |
| tum. Sed si ansam in poculo suam putauit uel uere fuit, totius poculi eum furtum facere | 4.1 |
| Pomponius scripsit. Sed si de naui onerata furto quis sextarium frumenti tulerit, utrum | 5.1 |
| totius oneris an uero sextarii tantum furtum fecerit? facilius hoc quaeritur in horreo pleno: | |
| et durum est dicere totius furtum fieri. et quid si cisterna uini sit, quid dicet? aut aquae | |
| cisterna? quid deinde si naue uinaria (ut sunt multae, in quas uinum effunditur), quid | |
| dicemus de eo, qui uinum hausit? an totius oneris fur sit? et magis est, ut et hic non | 5 |
| totius dicamus. Certe si prop<o>nas in apotheca amphoras esse uini easque subtractas, sin- | 6.1 |
| gularum furtum fit, non totius apothecae, quemadmodum si ex pluribus rebus mouen- | |
| tibus in horreo reclusis unam tulerit. Qui furti faciendi causa conclaue intrauit, nondum | 7.1 |
| fur est, quamuis furandi causa intrauit. quid ergo? qua actione tenebitur? utique iniu- | |
| riarum: aut de ui accusabitur, si per uim introiuit. Item si maioris ponderis quid aperuit | 8.1 |
| aut refregit, quod tollere non possit, non est omnium rerum cum eo furti actio, sed earum | |
| tantum quas tulit, quia totum tollere non potuit. proinde si inuolucrum, quod tollere non | |
| potuit, soluit, ut contrectet, deinde contrectauit quasdam res: quamuis singulas res, quae | |
| in eo fuerunt, tollere potuerit, si tamen totum inuolucrum tollere non potuerit, singularum | 5 |
| rerum, quas tulerit, fur est, ceterarum non est. quod si totum uas tollere potuit, dicimus | |
| eum totius esse furem, licet soluerit, ut singulas uel quasdam tolleret: et ita et Sabinus | |
| ait. Si duo pluresue unum tignum furati sunt, quod singuli tollere non potuerint, dicen- | 9.1 |
| dum est omnes eos furti in solidum teneri, quamuis id contrectare nec tollere solus posset, | |
| et ita utimur: neque enim potest dicere pro parte furtum fecisse singulos, sed totius rei | |
| uniuersos: sic fiet singulos furti teneri. Quamuis autem earum quoque rerum, quas quis | 10.1 |
| non abstulit, furti teneatur, attamen condici ei non potest, idcirco quia condici ea res, quae | |
| ablata est, potest: et ita et Pomponius scribit. | |
| Paulus libro nono ad Sabinum. Si quid fur fregerit aut ruperit, quod | 22.pr.1 |
| non etiam furandi causa contrectauerit, eius nomine cum eo furti agere non potest. Si | 1.1 |
| eo consilio arca refracta sit, ut uniones puta tollerentur, hique furti faciendi | |
| causa contrectati sint, eorum tantummodo furtum factum uideri: quod est uerum. nam | |
| ceterae res, quae seponuntur, ut ad uniones perueniatur, non furti faciendi causa con- | |
| trectantur. Qui lancem rasit, totius fur est et furti tenetur ad id, quod domini interest. | 2.1 |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum. Impuberem furtum fa- | 23.pr.1 |
| cere posse, si iam doli capax sit, Iulianus libro uicensimo secundo digestorum scripsit: | |
| item posse cum impubere damni iniuria agi, quia id furtum ab impubere fit. sed modum | |
| esse adhibendum ait: nam in infantes id non cadere. nos putamus cum impubere culpae | |
| capace Aquilia agi posse. item uerum est, quod Labeo ait, nec ope impuberis | 5 |
| furto facto teneri eum. | |
| Paulus libro nono ad Sabinum. Nec minus etiam condici ei posse Iulia- | 24.pr.1 |
| nus scripsit. | |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum. Uerum est, quod pleri- | 25.pr.1 |
| que probant, fundi furti agi non posse. Unde quaeritur, si quis de fundo ui deiectus sit, | 1.1 |
| an condici ei possit qui deiecit. Labeo negat: sed Celsus putat posse condici possessio- | |
| nem, quemadmodum potest re mobili subrepta. Eorum, quae de fundo tolluntur, ut puta | 2.1 |
| arborum uel lapidum uel harenae uel fructuum, quos quis f<ur>andi animo decerpsit, furti | |
| agi posse nulla dubitatio est. | |
| Paulus libro nono ad Sabinum. Si apes ferae in arbore fundi tui apes | 26.pr.1 |
| fecerint, si quis eas uel fauum abstulerit, eum non teneri tibi furti, quia non fuerint tuae: | |
| easque constat captarum terra mari caelo numero esse. Item constat colonum, qui nummis | 1.1 |
| colat, cum eo, qui fructus stantes subripuerit, acturum furti, quia, ut primum decerptus | |
| esset, eius esse coepisset. | |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum. Qui tabulas uel cau- | 27.pr.1 |
| tiones amouet, furti tenetur non tantum pretii ipsarum tabularum, uerum eius quod inter- | |
| fuit: quod ad aestimationem refertur eius summae, quae in his tabulis continetur, scilicet | |
| si tanti interfuit, ut puta si chirographa aureorum decem tabulae fuerint, dicimus hoc | |
| duplicari. quod si iam erant inanes, quia solutum proponebatur, numquid ipsarum tantum | 5 |
| tabularum pretii uideatur esse aestimatio facienda? quid enim interfuit huius? sed potest | |
| dici, quia nonnumquam debitor<e>s tabulas sibi restitui petant, quia nonnumquam calum- | |
| niantur debitores quasi indebito soluto, ab his interesse creditoris tabulas habere, ne | |
| forte controuersiam super ea re patiatur. et generaliter dicendum est in id quod interest | |
| duplari. Inde potest quaeri, si quis, cum alias probationes mensaeque scripturam haberet, | 1.1 |
| chirographi furtum passus sit, an aestimari duplo chirographi quantitas debeat. et num- | |
| quid non, quasi nihil intersit? quantum enim interest, cum possit debitum aliunde probare? | |
| quemadmodum si in binis tabulis instrumentum scriptum sit: nam nihil uidetur deperdere, | |
| si futurum est, ut alio chirographo saluo securior sit creditor. Apocha quoque si fuerit | 2.1 |
| subrepta, aeque dicendum est furti actionem in id quod interest locum habere: sed nihil | |
| mihi uidetur interesse, si sint et aliae probationes solutae pecuniae. Sed si quis non amouit | 3.1 |
| huiusmodi instrumenta, sed interle<u>it, non tantum furti actio locum habet, uerum etiam | |
| legis Aquiliae: nam rupisse uidetur qui corrupit. | |
| Paulus libro nono ad Sabinum. Sed si subripuit, priusquam deleat, tanto | 28.pr.1 |
| tenetur, quanti domini interfuit non subripi: delendo enim nihil ad poenam adicit. | |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum. Hoc amplius et ad ex- | 29.pr.1 |
| hibendum agi potest: et interdicto quorum bonorum agi poterit, | |
| Idem libro nono ad Sabinum. si hereditariae tabulae deletae sint. | 30.pr.1 |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum. Sed et si imaginem | 31.1.1 |
| quis uel librum deleuerit, et hic tenetur damno iniuriae, quasi corruperit. Si quis tabulas | |
| instrumentorum rei publicae municipii alicuius aut subripuerit aut interleuerit, Labeo ait | |
| furti eum teneri: idemque scribit et de ceteris rebus publicis deque societatibus. | |
| Paulus libro nono ad Sabinum. Quidam tabularum dumtaxat aestimatio- | 32.pr.1 |
| nem faciendam in furti actione existimant, qu<i>a, si iudici, apud quem furti agatur, possit | |
| probari, quantum debitum fuerit, possit etiam apud eum iudicem eadem probare, apud | |
| quem pecuniam petat: si uero in furti iudicio probare non potest, ne illud quidem posse | |
| ostendi, quanti eius intersit. sed potest post furtum factum tabulas nanctus esse actor, ut | 5 |
| ex eo probet, quanti sua interfuerit, si tabulas nanctus non esset. De lege Aquilia maior | 1.1 |
| quaestio est, quemadmodum possit probari, quanti eius intersit: nam si potest alias pro- | |
| bare, non patitur damnum. quid ergo, si forte pecuniam sub condicione credidit et interim | |
| <testium ei copia est>, testimonio quorum probationem habeat, qui possunt mori pendente con- | |
| dicione? aut puta me petisse creditum et, quia testes et signatores, qui rem meminis<s>ent, | 5 |
| praesentes non haberem, uictum rem amississe: nunc uero, cum furti agam, eorum me- | |
| moria et praesentia ad fidem creditae pecuniae uti possum. | |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum. Tutor administrationem | 33.pr.1 |
| quidem rerum pupillarium habet, intercipiendi autem potestas ei non datur: et ideo si quid | |
| furandi animo amouerit, furtum facit nec usucapi res potest. sed et furti actione tenetur, | |
| quamuis et tutelae agi cum eo possit. quod in tutore scriptum est, idem erit et in cura- | |
| tore adulescentis ceterisque curatoribus. | 5 |
| Paulus libro nono ad Sabinum. Is, qui opem furtum facienti fert, num- | 34.pr.1 |
| quam manifestus est: itaque accidit, ut is quidem, qui opem tulit, furti nec manifesti, is | |
| autem, qui deprehensus est, ob eandem rem manifesti teneatur. | |
| Pomponius libro nono decimo ad Sabinum. Si quis perferendum acceperit | 35.pr.1 |
| et scierit furtiuum esse, constat, si deprehendatur, ipsum dumtaxat furem manifestum esse, | |
| si nescierit, neutrum, hunc, quia fur non sit, furem, quia deprehensus non sit. Si unus | 1.1 |
| seruus tuus hausisset et abstulisset, alter hauriendo deprehensus esset, prioris nomine nec | |
| manifesti, alterius manifesti teneberis. | |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum. Qui seruo persuasit, ut | 36.pr.1 |
| fugeret, fur non est: nec enim qui alicui malum consilium dedit, furtum facit, non magis | |
| quam si ei persuasit, ut se praecipitet aut manus sibi infer<r>et: haec enim furti non ad- | |
| mittunt actionem. sed si alius ei fugam persuaserit, ut ab alio subripiatur, furti tenebitur | |
| is qui persuasit, quasi ope consilio eius furtum factum sit. plus Pomponius scripsit eum, | 5 |
| qui persuasit, quamuis interim furti non teneretur, tunc tamen incipere teneri, cum quis | |
| fugitiui fur esse coeperit, quasi uideatur ope consilio eius furtum factum. Item placuit | 1.1 |
| eum, qui filio uel seruo uel uxori opem fert furtum facientibus, furti teneri, quamuis ipsi | |
| furti actione non conueniantur. Idem Pomponius ait, si cum rebus aufugerit fugitiuus, | 2.1 |
| posse furti actione sollicitatorem conueniri rerum nomine, quia opem consilium contrecta- | |
| tori tulit. quod et Sabinus significat. Si duo serui inuicem sibi persuaserunt et ambo | 3.1 |
| simul aufugerunt, alter alterius fur non est. quid ego, si inuicem se celauerunt? fieri | |
| enim potest, ut inuicem fures sint. et potest dici alterum alterius furem esse, quemad- | |
| modum, si alii singulos subripuissent, tenerentur, quasi alter alterius nomine opem tuliss<e>t: | |
| quemadmodum rerum quoque nomine teneri eos furti Sabinus scripsit. | 5 |
| Pomponius libro nono decimo ad Sabinum. Si pauonem meum mansuetum, | 37.pr.1 |
| cum de domo mea effugisset, persecutus sis, quoad is perit, agere tecum furti ita potero, | |
| si aliquis eum habere coeperit. | |
| Paulus libro nono ad Sabinum. Mater filii subrepti furti actionem non | 38.pr.1 |
| habet. Liberarum personarum nomine, licet furti actio sit, condictio tamen nusquam est. | 1.1 |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum. Uerum | 39.pr.1 |
| est, si meretricem alienam ancillam rapuit quis uel celauit, furtum non esse: nec enim | |
| factum quaeritur, sed causa faciendi: causa autem faciendi libido fuit, non furtum. et ideo | |
| etiam eum, qui fores meretricis effregit libidinis causa, et fures non ab eo inducti, sed alias | |
| ingressi meretricis res egesserunt, furti non teneri. an tamen uel Fabia teneatur, qui sub- | 5 |
| pressit scortum libidinis causa? et non puto teneri, et ita etiam ex facto, cum incidisset, | |
| dixi: hic enim turpius facit, quam qui subripit, sed secum facti ignominiam compensat, | |
| certe fur non est. | |
| Paulus libro nono ad Sabinum. Qui iumenta sibi commodata longius | 40.pr.1 |
| duxerit alienaue re inuito domino usus sit, furtum facit. | |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum. Si, cum quis in | 41.pr.1 |
| hostium potestate esset, furtum ei factum sit et postliminio redierit, poterit quis dicere | |
| eum furti habere actionem. Adrogatorem posse furti agere, scilicet eius furti nomine, | 1.1 |
| quod factum est ei quem adrogauit, antequam eum adrogaret, certum est: ceterum si postea, | |
| nulla erit dubitatio. Quamdiu uiuit is qui furtum fecit, non perit furti actio: aut enim sui | 2.1 |
| iuris est is qui furtum fecit, et cum ipso actio est, aut alieni iuris esse coepit, et actio | |
| furti cum eo est, cuius potestati subiectus est: et hoc est quod dicitur 'noxa caput se- | |
| quitur'. Si quis post noxam admissam hostium seruus fuerit factus, uidendum est, an | 3.1 |
| extinguatur actio. et Pomponius scripsit extingui actionem, et si fuerit reuersus, postliminio | |
| uel quo alio iure renasci eam actionem debere: et ita utimur. | |
| Paulus libro nono ad Sabinum. Si seruus nauem exerceat non uoluntate domini, de | 42.pr.1 |
| eo, quod ibi perit, uolgaris formula in dominum danda est, ut quod alter admisit 'dum- | |
| taxat de peculio', quod ipse exercitor, adiciatur 'ut noxae dederet'. igitur si manumissus | |
| sit, persecutio quidem in peculio manebit aduersus dominum intra annum, noxalis ipsum | |
| sequetur. Interdum et manumissus et qui eum manumissit, ob furtum tenetur, | 1.1 |
| si ideo manumisit, ne furti cum eo agi possit: sed si cum domino actum fuerit, ipso iure | |
| manumissum liberari Sabinus respondit, quasi decisum sit. | |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum. Falsus creditor (hoc | 43.pr.1 |
| est is, qui se simulat creditorem) si quid acceperit, furtum facit nec nummi eius fient. | |
| Falsus procurator furtum quidem facere uidetur. sed Neratius uidendum esse ait, an haec | 1.1 |
| sententia cum distinctione uera sit, ut, si hac mente ei dederit nummos debitor, ut eos | |
| creditori perferret, procurator autem eos intercipiat, uera sit: nam et manent nummi debi- | |
| toris, cum procurator eos non eius nomine accepit, cuius eos debitor fieri uult, et inuito | |
| domino eos contrectando sine dubio furtum facit. quod si ita det debitor, ut nummi pro- | 5 |
| curatoris fiant, nullo modo eum furtum facere ait uoluntate domini eos accipiendo. Si is, | 2.1 |
| qui indebitum accipiebat, delegauerit soluendum, non erit furti actio, | |
| <si> eo absente solutum sit: ceterum si praesente, alia causa est et furtum fecit. Si quis | 3.1 |
| nihil in persona sua mentitus est, sed uerbis fraudem adhibuit, fallax est magis quam | |
| furtum facit: ut puta si dixit se locupletem, si in mercem se collocaturum quod accepit, | |
| si fideiussores idoneos daturum uel pecuniam confestim se soluturum: nam ex his omnibus | |
| magis decepit quam furtum fecit, et ideo furti non tenetur. sed quia dolo fecit, nisi sit | 5 |
| alia aduersus eum actio, de dolo dabitur. Qui alienum quid iacens lucri faciendi causa | 4.1 |
| sustulit, furti obstringitur, siue scit cuius sit siue ignorauit: nihil enim ad furtum minuen- | |
| dum facit, quod cuius sit ignoret. Quod si dominus id dereliquit, furtum non fit eius, | 5.1 |
| etiamsi ego furandi animum habuero: nec enim furtum fit, nisi sit cui fiat: in proposito | |
| autem nulli fit, quippe cum placeat Sabini et Cassii sententia existimantium statim nostram | |
| esse desinere rem, quam derelinquimus. Sed si non fuit derelictum, putauit tamen dere- | 6.1 |
| lictum, furti non tenetur. Sed si neque fuit neque putauit, iacens tamen tulit, non ut lu- | 7.1 |
| cretur, sed redditurus ei cuius fuit, non tenetur furti. Proinde uideamus, si nescit cuius | 8.1 |
| esset, sic tamen tulit quasi redditurus ei qui desiderasset uel qui ostendisset rem suam, | |
| an furti obligetur. et non puto obligari eum. solent plerique etiam hoc facere, ut libellum | |
| proponant continentem inuenisse se et redditurum ei qui desiderauerit: hi ergo ostendunt | |
| non furandi animo se fecisse. Quid ergo, si εὕρετρα quae dicunt petat? nec hic uidetur | 9.1 |
| furtum facere, etsi non probe petat aliquid. Si quis sponte rem iecit uel iactauit, non | 10.1 |
| quasi pro derelicto habiturus, tuque hanc rem tuleris, an furti tenearis, Celsus libro duo- | |
| decimo digestorum quaerit. et ait: si quidem putasti pro derelicto habitam, non teneris. | |
| quod si non putasti, hic dubitari posse ait: et tamen magis defendit non teneri, quia, in- | |
| quit, res non interuertitur ei, qui eam sponte reiecit. Si iactum ex naue factum | 11.1 |
| alius tulerit, an furti teneatur? quaestio in eo est, an pro derelicto habitum sit. et si qui- | |
| dem derelinquentis animo iactauit, quod plerumque credendum est, cum sciat periturum, | |
| qui inuenit suum fecit nec furti tenetur. si uero non hoc animo, sed hoc, ut, si saluum | |
| fuerit, haberet: ei qui inuenit auferendum est, et si scit hoc qui inuenit et animo furandi | 5 |
| tenet, furti tenetur. enimuero si hoc animo, ut saluum faceret domino, furti non tenetur. | |
| quod si putans simpliciter iactatum, furti similiter non tenetur. Etiamsi partis | 12.1 |
| dimidiae nanciscar dominium in seruo, qui mihi antea furtum fecerat, magis est, ut extin- | |
| guatur actio etiam parte redempta, quia et si ab initio quis partem in seruo habebat, furti | |
| agere non poterat. plane si usus fructus meus in eo seruo esse coeperit, dicendum est | |
| furti actionem non extingui, qu<i>a fructuarius dominus non est. | 5 |
| Pomponius libro nono decimo ad Sabinum. Si iussu debitoris ab alio fal- | 44.pr.1 |
| sus procurator creditoris accepit, debitori iste tenetur furti et nummi debitoris erunt. Si | 1.1 |
| rem meam quasi tuam tibi tradidero scienti meam esse, magis est furtum te facere, si | |
| lucrandi animo id feceris. Si seruus hereditarius nondum adita hereditate furtum heredi | 2.1 |
| fecerit, qui testamento domini manumissus est, furti actio aduersus eum competit, quia | |
| nullo tempore heres dominus eius factus est. | |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum. Si socius communis rei | 45.pr.1 |
| furtum fecerit (potest enim communis rei furtum facere), indubitate dicendum est furti | |
| actionem competere. | |
| Idem libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Inter omnes constat, | 46.pr.1 |
| etiamsi exstincta sit res furtiua, attamen furti remanere actionem aduersus furem. proinde | |
| mortuo quoque homine, quem quis furto abstulit, uiget furti actio. sed nec manumissio | |
| furti actionem extinguit: nec enim dissimilis est morti manumissio quod ad subtrahendum | |
| domino seruum. apparet itaque, qualiterqualiter domino sit seruus subtractus, attamen | 5 |
| superesse aduersus furem furti actionem, eoque iure utimur: competit enim actio non ideo, | |
| quia nunc abest, sed quia umquam beneficio furis afu<i>t. hoc idem in condictione quoque | |
| placet: nam condici furi potest, etiamsi res sit aliqua ratione extincta. hoc idem dicendum, | |
| si res in potestate<m> hostium peruenerit: nam constat posse de ea furti agi. sed et si pro | |
| derelicto sit postea a domino habita, furti nihilo minus agi poterit. Si seruus | 1.1 |
| fructuarius subreptus est, uterque, et qui fruebatur et dominus, actionem furti habet. diui- | |
| detur igitur actio inter dominum et fructuarium: fructuarius aget de fructibus uel quanti | |
| interfuit eius furtum factum non esse eius, dupli: proprietarius uero aget, quod interfuit | |
| eius proprietatem non esse subtract<a>m. Quod dicimus dupli, sic accipere debemus etiam | 2.1 |
| quadrupli competere actionem, si manifestum furtum sit. Haec actio et si sit, qui in eo | 3.1 |
| seruo habeat usum tantum, poterit ei competere. Et si quis proposuerit hunc seruum | 4.1 |
| etiam pigneratum esse, eueniet, ut etiam is qui pignori accepit habeat furti actionem: hoc | |
| amplius etiam debitor, si modo plus ualeat, quam pro pignore debetur, habet, furti actio- | |
| nem. Usque adeo autem diuersae sunt actiones, quae eis competunt, ut, si quis eorum | 5.1 |
| pro fure damnum deciderit, dici oporteat solummodo actionem sibi competentem amisisse | |
| eum, ceteris uero superesse. nam et si proponas communem seruum subreptum et alium | |
| ex dominis pro fure damnum decidisse, is qui non decidit habebit furti actionem. Proprie- | 6.1 |
| tarius quoque agere aduersus fructuarium potest iudicio furti, si quid celandae proprietatis | |
| uel subprimendae causa fecit. Recte dictum est, qui putauit se domini uoluntate rem at- | 7.1 |
| tingere, non esse furem: quid enim dolo facit, qui putat dominum consensurum fuisse, siue | |
| falso id siue uere putet? is ergo solus fur est, qui adtrectauit, quod inuito domino se | |
| facere sciuit. Per contrarium quaeritur, si ego me inuito domino facere putarem, cum | 8.1 |
| dominus uellet, an furti actio sit. et ait Pomponius furtum me facere: uerum tamen est, | |
| ut, cum ego uelim eum uti, licet ignoret, ne furti sit obligatus. Si furtiua res ad domi- | 9.1 |
| num rediit et iterum contrectata est, competit alia furti actio. | |
| Paulus libro nono ad Sabinum. Si dominium rei subreptae quacumque | 47.pr.1 |
| ratione mutatum sit, domino furti actio competit, ueluti heredi et bonorum possessori et | |
| patri adoptiuo et legatario. | |
| Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Qui uas argenteum | 48.pr.1 |
| perdiderat eoque nomine furti egerit: de pon<d>ere uasis controuersia cum esset et actor | |
| maius fuisse diceret, fur uas protulit: id is cuius erat abstulit ei: qui subripuerat dupli | |
| nihilo minus condemnatus est. rectissime iudicatum est: nam in actionem poenalem non | |
| uenit ipsa res quae subrepta est, siue manifesti furti siue nec manifesti agatur. Qui furem | 1.1 |
| nouit, siue indicet eum siue non indicet, fur non est, cum multum intersit, furem quis celet | |
| an non indicet: qui nouit, furti non tenetur, qui celat, hoc ipso tenetur. Qui ex uoluntate | 2.1 |
| domini seruum recepit, quin neque fur neque plagiarius sit, plus quam manifestum est: | |
| quis enim uoluntatem domini habens fur dici potest? Quod si dominus uetuit et ille susce- | 3.1 |
| pit, si quidem non celandi animo, non est fur, si celauit, tunc fur esse incipit. qui igitur | |
| suscepit nec celauit etsi inuito domino, fur non est. uetare autem dominum accipimus | |
| etiam eum qui ignorat, hoc est eum qui non consensit. Si ego tibi poliendum uestimen- | 4.1 |
| tum locauero, tu uero inscio aut inuito me commodaueris Titio et Titio furtum factum sit: | |
| et tibi competit furti actio, quia custodia rei ad te pertinet, et mihi aduersus te, quia non | |
| debueras rem commodare et id faciendo furtum admiseris: ita erit casus, quo fur furti | |
| agere possit. Ancilla si subripiatur praegnas uel apud furem concepit, partus furtiuus est, | 5.1 |
| siue apud furem edatur siue apud bonae fidei possessorem: sed in hoc posteriore casu | |
| furti actio cessat. sed si concepit apud bonae fidei possessorem ibique pepererit, eueniet, | |
| ut partus furtiuus non sit, uerum etiam usucapi possit. idem et in pecudibus seruandum | |
| est et in fetu eorum, quod in partu. Ex furtiuis equis nati statim ad bonae fidei empto- | 6.1 |
| rem pertinebunt, merito, quia in fructu numerantur: at partus ancillae non numeratur in | |
| fructu. Cum fur rem furtiuam uendidisset eique nummos pretii dominus rei per uim | 7.1 |
| extorsit, furtum eum nummorum fecisse recte responsum est: idem etiam ui bonorum | |
| raptorum actione tenebitur. quod enim ex re furtiua redigitur, furtiuum non esse nemini | |
| dubium est: nummus ergo hic, qui redactus est ex pretio rei furtiuae, non est furtiuus. | |
| Gaius libro decimo ad edictum prouinciale. Interdum accidit, ut non ha- | 49.pr.1 |
| beat furti actionem is, cuius interest rem saluam esse. ut ecce creditor ob rem debitoris | |
| subreptam furti agere non potest, etsi aliunde creditum seruare non possit: loquimur autem | |
| scilicet de ea re, quae pignoris iure obligata non sit. Item rei dotalis nomine, quae peri- | 1.1 |
| culo mulieris est, non mulier furti actionem habet, sed maritus. | |
| Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum. In furti actione non quod | 50.pr.1 |
| interest quadruplabitur uel duplabitur, sed rei uerum pretium. sed et si res <in> rebus hu- | |
| manis esse desierit, cum iudicatur, nihilo minus condemnatio facienda est. i<t>emque et si | |
| nunc deterior sit, aestimatione relata in id tempus, quo furtum factum est. quod si pre- | |
| tiosior facta sit, eius duplum, quanti tunc, cum pretiosior facta est, fuerit, | 5 |
| aestimabitur, quia et tunc furtum eius factum esse uerius est. Ope consilio furtum factum | 1.1 |
| Celsus ait non solum, si idcirco fuerit factum, ut socii furarentur, sed et si non, ut socii | |
| furarentur, inimicitiarum tamen causa fecerit. Recte Pedius ait, sicut nemo furtum facit | 2.1 |
| sine dolo malo, ita nec consilium uel opem ferre sine dolo malo posse. Consilium autem | 3.1 |
| dare uidetur, qui persuadet et impellit atque instruit consilio ad furtum faciendum: opem | |
| fert, qui ministerium atque adiutorium ad subripiendas res praebet. Cum eo, qui pannum | 4.1 |
| rubrum ostendit fugauitque pecus, ut in fures incideret, si quidem dolo malo fecit, furti | |
| actio est: sed et si non furti faciendi causa hoc fecit, non debet impunitus esse lusus tam | |
| perniciosus: idcirco Labeo scribit in factum dandam actionem. | |
| Gaius libro tertio decimo ad edictum prouinciale. Nam et <si> praecipitata | 51.pr.1 |
| sint pecora, utilis actio damni iniuriae quasi ex lege Aquilia dabitur. | |
| Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum. Si quis uxori res mariti | 52.pr.1 |
| subtrahenti opem consiliumue accommodauerit, furti tenebitur. Sed et si furtum cum ea | 1.1 |
| fecit, tenebitur furti, cum ipsa non teneatur. Ipsa quoque si opem furi tulit, furti non | 2.1 |
| tenebitur, sed rerum amotarum. Serui uero sui nomine furti eam teneri nequaquam ambi- | 3.1 |
| gendum est. Idem dicendum est et in filio familias milite: nam ipse patri furti non tene- | 4.1 |
| bitur, serui autem sui nomine castrensis tenebitur, si patri seruus furtum fecerit. Sed si | 5.1 |
| filius meus, qui habet castrense peculium, furtum mihi fecerit, an possim actione utili ad- | |
| uersus eum agere, uidendum est, cum habeat, unde satisfaciat. et potest defendi agendum. | |
| An autem pater filio teneatur, si rem eius castrensis peculii subtraxerit, uideamus: et pu- | 6.1 |
| tem teneri: non tantum igitur furtum faciet filio, sed etiam furti tenebitur. Eum credi- | 7.1 |
| torem, qui post solutam pecuniam pignus non reddat, teneri furti Mela ait, si celandi animo | |
| retineat: quod uerum esse arbitror. Si sulpurariae sunt in agro et inde aliquis terram | 8.1 |
| egessisset abstulissetque, dominus furti aget: deinde colonus conducti actione consequetur, | |
| ut id ipsum sibi praestaretur. Si seruus tuus uel filius polienda uestimenta susceperit, | 9.1 |
| an furti actionem habeas, quaeritur. et si quidem peculium serui soluendo sit, pote<s> ha- | |
| bere furti actionem, si non fuerit soluendo, dicendum est non competere furti actionem. | |
| Sed et si rem furtiuam imprudens quis emerit et ei subrepta sit, habebit furti actionem. | 10.1 |
| Apud Labeonem relatum est, si siliginario quis dixerit, ut quisquis nomine eius siliginem | 11.1 |
| petisset, ei daret, et quidam ex transeuntibus cum audisset, petiit eius nomine et accepit: | |
| furti actionem aduersus eum, qui suppetet, siliginario competere, non mihi: non enim mihi | |
| negotium, sed sibi silig<i>narius gessit. Si fugitiuum meum quis quasi suum a duumuiro | 12.1 |
| uel ab aliis qui potestatem habent de carcere uel custodia dimitteret, an is furti teneatur? | |
| et placet, si fideiussores dedit, in eos domino actionem dandam, ut hi actiones suas mihi | |
| mandent: quod si non acceperint fideiussorem, sed tamquam suum accipienti ei tradiderint, | |
| dominum furti actionem aduersus plagiarium habiturum. Si quis de manu alicuius num- | 13.1 |
| mos aureos uel argenteos uel aliam rem excusserit, ita furti tenetur, si ideo fecit, ut alius | |
| tolleret, isque sustulerit. Si quis massam meam argenteam subripuerit et pocula fecerit, | 14.1 |
| possum uel poculorum uel massae furti agere uel condictione. idem est et in uuis et in | |
| musto et in uinaceis: nam et uuarum et musti et uinaceorum nomine furti agere potest, | |
| sed et condici. Seruus, qui se liberum adfirmauit, ut sibi pecunia crederetur, furtum non | 15.1 |
| facit: namque hic nihil amplius quam idoneum se debitorem adfirmat. idem est et in eo, | |
| qui se patrem familias finxit, cum esset filius familias, ut sibi promptius pecunia crede- | |
| retur. Iulianus libro uicensimo secundo digestorum scripsit, si pecuniam quis a me ac- | 16.1 |
| ceperit, ut creditori meo soluat, deinde, cum tantam pecuniam eidem creditori deberet, | |
| suo nomine soluerit, furtum eum facere. Si Titius alienam rem uendidit et ab emptore | 17.1 |
| accepit nummos, non uidetur nummorum furtum fecisse. Si ex duobus sociis omnium bo- | 18.1 |
| norum unus rem pignori acceperit eaque subrepta sit, Mela scripsit eum solum furti habere | |
| actionem, qui pignori accepit, socium non habere. Neque uerbo neque scriptura quis fur- | 19.1 |
| tum facit: hoc enim iure utimur, ut furtum sine contrectatione non fiat. quare et opem | |
| ferre uel consilium dare tunc nocet, cum secuta contrectatio est. Si quis asinum meum | 20.1 |
| coegisset et in equas suas τῆϲ γονῆϲ dumtaxat χάριν admisisset, furti non tenetur, nisi fu- | |
| randi quoque animum habuit. quod et Herennio Modestino studioso meo de Dalmatia con- | |
| sulenti rescripsi circa equos, quibus eiusdem rei gratia subiecisse quis equas suas propone- | |
| batur, furti ita demum teneri, si furandi animo id fecisset, si minus, in factum agendum. | 5 |
| Cum Titio honesto uiro pecuniam credere uellem, subiecisti mihi alium Titium egenum, | 21.1 |
| quasi ille esset locuples, et nummos acceptos cum eo diuisisti: furti tenearis, quasi ope | |
| tua consilioque furtum factum sit: sed et Titius furti tenebitur. Maiora quis pondera tibi | 22.1 |
| commodauit, cum emeres ad pondus: furti eum uenditori teneri Mela scribit: te quoque, | |
| si scisti: <nam> non ex uoluntate uenditoris accipis, cum erret in pondere. Si quis seruo | 23.1 |
| meo persuaserit, ut nomen suum ex instrumento puta emptionis tolleret, et Mela scripsit | |
| et ego puto furti agendum. Sed si seruo persuasum sit, ut tabulas meas describeret, puto, | 24.1 |
| si quidem seruo persuasum sit, serui corrupti agendum, si ipse fecit, de dolo actionem | |
| dandam. Si linea margaritarum subrepta sit, dicendus est numerus. sed et si de uino | 25.1 |
| furti agatur, necesse est dici, quot amphorae subreptae sint. si uasa subrepta sint, nu- | |
| merus erit dicendus. Si seruus meus, qui habebat peculii administrationem liberam, pactus | 26.1 |
| sit cum eo non donationis causa, qui rem eius peculiarem subripuerat, recte transactum | |
| uidetur: quamuis enim domino quaeratur furti actio, attamen in peculio serui est. sed et | |
| si tota poena furti dupli seruo soluta sit, non dubie fur liberabitur. cui consequens est, | |
| ut, si forte a fure acceperit seruus, quod ei rei satis esse uideatur, similiter recte trans- | 5 |
| actum uideatur. Si quis iurauerit se furtum non fecisse, deinde rem furtiuam contrectet, | 27.1 |
| furti quidem actio peremitur, rei tamen persecutio domino seruatur. Si seruus subreptus | 28.1 |
| heres institutus fuerit, furti iudicio actor consequetur etiam pretium hereditatis, si modo | |
| seruus, antequam iussu domini adeat, mortuus fuerit. condicendo quoque mortuum idem | |
| consequetur. Si statuliber subreptus sit uel res sub condicione legata, deinde, antequam | 29.1 |
| adeatur, extiterit condicio, furti iam agi non potest, quia desiit interesse heredis: pendente | |
| autem condicione tanti aestimandus est, quanti emptorem potest inuenire. | |
| Idem libro trigensimo octauo <ad edictum>. Si quis ex domo, in qua nemo | 53.pr.1 |
| erat, rapuerit, actione de bonis raptis in quadruplum conuenietur, furti non manifesti, | |
| uidelicet si nemo eum deprehenderit tollentem. | |
| Paulus libro trigensimo nono ad edictum. Qui iniuriae causa ianuam ef- | 54.pr.1 |
| fregit, quamuis inde per alios res amotae sint, non tenetur furti: nam maleficia uoluntas | |
| et propositum delinquentis distinguit. Si seruus commodatoris rem subripuerit et soluendo | 1.1 |
| sit is cui subreptum est, Sabinus ait posse et commodati agi cum eo et contra dominum | |
| furti serui nomine: sed si pecuniam, quam dominus exegit, reddat, euanescere furti actio- | |
| nem: idem et si remittat commodati actionem. Quod si seruus tuus rem tibi commodatam | 2.1 |
| subripuerit, furti tecum actio non est, quia tuo periculo res sit, sed tantum commodati. | |
| Qui alienis negotiis gerendis se optulit, actionem furti non habet, licet culpa eius res | 3.1 |
| perierit: sed actione negotiorum gestorum ita damnandus est, si dominus actione ei cedat. | |
| eadem sunt in eo, qui pro tutore negotia gerit, uel in eo tutore, qui diligentiam praestare | |
| debeat, ueluti qui ex pluribus tutoribus testamento datis oblata satisdatione solus admini- | |
| strationem suscepit. Si ex donatione alterius rem meam teneas et eam subripiam, ita de- | 4.1 |
| mum furti te agere mecum posse Iulianus ait, si intersit tua retinere possessionem, ueluti | |
| si hominem donatum noxali iudicio defendisti uel aegrum curaueris, ut aduersus uindi- | |
| cantem iustam retentionem habiturus sis. | |
| Gaius libro tertio decimo ad edictum prouinciale. Si pignore creditor uta- | 55.pr.1 |
| tur, furti tenetur. Eum, qui qu<o>d utendum accepit ipse alii commodauerit, furti obligari | 1.1 |
| responsum est. ex quo satis apparet furtum fieri et si quis usum alienae rei in suum lu- | |
| crum conuertat. nec mouere quem debet, quasi nihil lucri sui gratia faciat: spe<c>ies enim | |
| lucri est ex alieno largiri et beneficii debitorem sibi adquirere. unde et is furti tenetur, | |
| qui ideo rem amouet, ut eam alii donet. Furem interdiu deprehensum non aliter occidere | 2.1 |
| lex duodecim tabularum permisit, quam si telo se defendat. teli autem appellatione et | |
| ferrum et fustis et lapis et denique omne, quod nocendi causa habetur, significatur. Cum | 3.1 |
| furti actio ad poenae persecutionem pertineat, condictio uero et uindicatio ad rei recipe- | |
| rationem, apparet recepta re nihilo minus saluam esse furti actionem, uindicationem uero | |
| et condictionem tolli: sicut ex diuerso post solutam dupli aut quadrupli poenam salua est | |
| uindicatio et condictio. Qui ferramenta sciens commodauerit ad effringendum ostium uel | 4.1 |
| armarium, uel scalam sciens commodauerit ad ascendendum: licet nullum eius consilium | |
| principaliter ad furtum faciendum interuenerit, tamen furti actione tenetur. Si tutor qui | 5.1 |
| negotia gerit aut curator transegerit cum fure, euanescit furti actio. | |
| Ulpianus libro tertio disputationum. Cum creditor rem sibi pigneratam | 56.pr.1 |
| aufert, non uidetur contrectare, sed pignori suo incumbere. | |
| Iulianus libro uicensimo secundo digestorum. Interdum fur etiam manente | 57.pr.1 |
| poenae obligatione in quibusdam casibus rursus obligatur, ut cum eo saepius eiusdem rei | |
| nomine furti agi possit. primus casus occurrit, si possessionis causa mutata esset, ueluti | |
| si res in domini potestatem redisset eandemque idem subriperet uel eidem domino uel ei, | |
| cui is commodasset aut uendidisset. sed et si persona domini mutata esset, altera poena | 5 |
| obligatur. Qui furem deducit ad praefectum uigilibus uel ad praesidem, existimandus est | 1.1 |
| elegisse uiam, qua rem persequeretur: et si negotium ibi terminatum et damnato fure re- | |
| cepta est pecunia sublata in simplum, uidetur furti quaestio sublata, maxime si non so- | |
| lum rem furtiuam fur restituere iussus fuerit, sed amplius aliquid in eum iudex constituerit. | |
| sed et si nihil amplius quam furtiuam rem <restituere iussus fuerit>, ipso, quod in periculum | 5 |
| maioris poenae deductus est fur, intellegendum est quaestionem furti sublatam esse. Si | 2.1 |
| res peculiaris subrepta in potestatem serui redierit, soluitur furti uitium et incipit hoc casu | |
| in peculio esse et a domino possideri. Cum autem seruus rem suam peculiarem furandi | 3.1 |
| consilio amouet, quamdiu eam retinet, condicio eius non mutatur (nihil enim domino abest): | |
| sed si alii tradiderit, furtum faciet. Qui tutelam gerit, transigere cum fure potest et, si in | 4.1 |
| potestatem suam redegerit rem furtiuam, desinit furtiua esse, quia tutor domini loco ha- | |
| betur. sed et circa curatorem furiosi eadem dicenda sunt, qui adeo personam domini | |
| sustinet, ut etiam tradendo rem furiosi alienare existimetur. condicere autem rem furtiuam | |
| tutor et curator furiosi eorum nomine possunt. Si duo serui tui uestem et argentum sub- | 5.1 |
| ripuerint et alterius nomine tecum de ueste actum fuerit, alterius de argento ag<a>tur: nulla | |
| exceptio dari debebit ob eam rem, quod iam de ueste actum fuerit. | |
| Alfenus libro quarto digestorum a Paulo epitomatorum. Si cretae fodiun- | 58.pr.1 |
| dae causa specum quis fecisset et cretam abstulisset, fur est, non quia fodisset, sed quia | |
| abstulisset. | |
| Iulianus libro quarto ad Urseium Ferocem. Si filio familias furtum factum | 59.pr.1 |
| esset, recte is pater familias factus eo nomine aget. sed et si res ei locata subrepta fuerit, | |
| pater familias factus itidem agere poterit. | |
| Idem libro tertio ex Minicio. Si is, qui rem commodasset, eam rem clam | 60.pr.1 |
| abstulisset, furti cum eo agi non potest, quia suum recepisset et ille commodati liberatus | |
| esset. hoc tamen ita accipiendum est, si nullas retinendi causas is cui commodata res | |
| erat habuit: nam si impensas necessarias in rem commodatam fecerat, interfuit eius | |
| potius per retentionem eas seruare quam ultro commodati agere, ideoque furti actionem | 5 |
| habebit. | |
| Africanus libro septimo quaestionum. Ancilla fugitiua quemadmodum sui | 61.pr.1 |
| furtum facere intellegitur, ita partum quoque contrectando furtiuum facit. | |
| Idem libro octauo quaestionum. Si seruus communis uni ex dominis fur- | 62.pr.1 |
| tum fecerit, communi diuidundo agi debere placet et arbitrio iudicis contineri, ut aut | |
| damnum praestet aut parte cedat. cui consequens uidetur esse, ut etiam, si alienauerit | |
| suam partem, similiter et cum emptore agi possit, ut quodammodo noxalis actio caput se- | |
| quatur. quod tamen non eo usque producendum ait, ut etiam, si liber sit factus, cum ipso | 5 |
| agi posse dicamus, sicuti non ageretur etiam, si proprius fuisset. ex his igitur apparere | |
| et mortuo seruo nihil esse, quod actor eo nomine consequi possit, nisi forte quid ex re | |
| furtiua ad socium peruenerit. His etiam illud consequens esse ait, ut et si is seruus, quem | 1.1 |
| mihi pignori dederis, furtum mihi fecerit, agendo contraria pigneraticia consequar, uti simi- | |
| liter aut damnum decidas aut pro noxae deditione hominem relinquas. Idem dicendum de | 2.1 |
| eo, quem conuenisset in causa redhibitionis esse, uti, quemadmodum accessiones et fructus | |
| emptor restituere cogitur, ita et e contrario uenditor quoque uel damnum decidere uel pro | |
| noxae deditione hominem relinquere cogatur. Nisi quod in his amplius sit, quod, si sciens | 3.1 |
| quis ignoranti furem pignori dederit, omni modo damnum praestare cogendus est: id enim | |
| bonae fidei conuenire: Sed in actione empti praecipue spectandum esse, qualem seruum | 4.1 |
| uenditor repromiserit. Quod uero ad mandati actionem attinet, dubitare se ait, num aeque | 5.1 |
| dicendum sit omni modo damnum praestari debere, et quidem hoc amplius quam in supe- | |
| rioribus causis seruandum, ut, etiamsi ignorauerit is, qui certum hominem emi mandauerit, | |
| furem esse, nihilo minus tamen damnum decidere cog<a>tur. iustissime enim procuratorem | |
| allegare non fuisse se id damnum passurum, si id mandatum non suscepisset: idque eui- | 5 |
| dentius in causa depositi apparere. nam licet alioquin aequum uideatur non oportere cui- | |
| quam plus damni per seruum euenire, quam quanti ipse seruus sit, multo tamen aequius | |
| esse nemini officium suum, quod eius, cum quo contraxerit, non etiam sui commodi causa | |
| susceperit, damnosum esse, et sicut in superioribus contractibus, uenditione locatione pignore, | |
| dolum eius, qui sciens reticuerit, puniendum esse dictum sit, ita in his culpam eorum, quo- | 10 |
| rum causa contrahatur, ipsis potius damnosam esse debere. nam certe mandantis culpam | |
| esse, qui talem seruum emi sibi mandauerit, et similiter eius qui deponat, quod non fuerit | |
| diligentior circa monendum, qualem seruum deponeret. Circa commodatum autem merito | 6.1 |
| aliud existimandum, uidelicet quod tunc eius solius commodum, qui utendum rogauerit, | |
| uersetur. itaque eum qui commodauerit, sicut in locatione, si dolo quid fecerit non ultra | |
| pretium serui quid amissurum: quin etiam paulo remissius circa interpretationem doli mali | |
| debere nos uersari, quoniam, ut dictum sit, nulla utilitas commodantis interueniat. Haec | 7.1 |
| ita puto uera esse, si nulla culpa ipsius, qui mandatum uel depositum susceperit, inter- | |
| cedat: ceterum si ipse ultro ei custodiam argenti forte uel nummorum commiserit, cum | |
| alioquin nihil umquam dominus tale quid fecisset, aliter existimandum est. Locaui tibi | 8.1 |
| fundum, et (ut adsolet) conuenit, uti fructus ob mercedem pignori mihi essent. si eos clam | |
| deportaueris, furti tecum agere posse aiebat. sed et si tu alii fructus pendentes uen- | |
| dideris et emptor eos deportauerit, consequens erit, ut in furtiuam causam eos incidere | |
| dicamus. etenim fructus, quamdiu solo cohaereant, fundi esse et ideo colonum, quia uolun- | 5 |
| tate domini eos percipere uideatur, suos fructus facere. quod certe in proposito non aeque | |
| dicitur: qua enim ratione coloni fieri possint, cum emptor eos suo nomine cogat? Statu- | 9.1 |
| liberum, qui, si decem dederit, liber esse iussus erat, heres noxali iudicio defenderat: pen- | |
| dente iudicio seruus datis decem heredi ad libertatem peruenit: quaeritur, an non aliter | |
| absolutio fieri debeat, quam si decem, quae accepisset, heres actori dedisset. referre existi- | |
| mauit, unde ea pecunia data esset, ut, si quidem aliunde quam ex peculio, haec saltem | 5 |
| praestet, quoniam quidem si nondum ad libertatem seruus peruenisset, noxae deditus ei, | |
| cui deditus esset, daturus fuerit: si uero ex peculio, quia nummos heredis dederit, quos | |
| utique is passurus eum non fuerit ei dare, contra statuendum. | |
| Marcianus libro quarto regularum. Furtum non committit, qui fugitiuo | 63.pr.1 |
| iter monstrauit. | |
| Macer libro secundo publicorum iudiciorum. Non poterit praeses prouin- | 64.pr.1 |
| ciae efficere, ut furti damnatum non sequatur infamia. | |
| Neratius libro primo membranarum. A Titio herede homo Seio legatus | 65.pr.1 |
| ante aditam hereditatem Titio furtum fecit. si adita hereditate Seius legatum ad se per- | |
| tinere uoluerit, furti eius serui nomine aget cum eo Titius, quia neque tunc, cum faceret | |
| furtum, eius fuit, et (ut maxime quis existimet, si seruus esse coeperit eius, cui furtum | |
| fecerat, tolli furti actionem, ut nec si alienatus sit, agi possit eo nomine) ne post aditam | 5 |
| quidem hereditatem Titii factus est, quia ea, quae legantur, recta uia ab eo qui legauit | |
| ad eum cui legata sunt transeunt. | |
| Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium. Qui ea | 66.pr.1 |
| mente alienum quid contrectauit, ut lucrifaceret, tametsi mutato consilio id domino postea | |
| reddidit, fur est: nemo enim tali peccato paenitentia sua nocens esse desi<n>it. | |
| Paulus libro septimo ad Plautium. Si is, qui rem pignori dedit, uendiderit | 67.pr.1 |
| eam: quamuis dominus sit, furtum facit, siue eam tradiderat creditori siue speciali pactione | |
| tantum obligauerat: idque et Iulianus putat. Si is, cui res subrepta sit, dum apud furem | 1.1 |
| sit, legauerat eam mihi, an, si postea fur eam contrectet, furti actionem habeam? et se- | |
| cundum Octaueni sententiam mihi soli competit furti actio, cum heres suo nomine non | |
| habeat, quia, quacumque ratione dominium mutatum sit, domino competere furti actionem | |
| constat. Eum, qui mulionem dolo malo in ius uocasset, si interea mulae perissent, furti | 2.1 |
| teneri ueteres responderunt. Iulianus respondit eum, qui pecuniis exigendis praepositus | 3.1 |
| est, si manumissus exigat, furti teneri. quod ei consequens est dicere et in tutore, cui | |
| post pubertatem solutum est. Si tu Titium mihi commendaueris quasi idoneum, cui cre- | 4.1 |
| derem, et ego in Titium inquisii, deinde tu alium adducas quasi Titium, furtum facies, | |
| quia Titium esse hunc credo, scilicet si et ille qui adducitur scit: quod si nesciat, non | |
| facies furtum, nec hic qui adduxit opem tulisse potest uideri cum furtum factum non sit: | |
| sed dabitur actio in factum in eum qui adduxit. Si stipulatus de te sim 'per te non fieri, | 5.1 |
| quo minus homo Eros intra kalendas illas mihi detur', quamuis mea interesset eum non | |
| subripi (cum subrepto eo ex stipulatu non teneris, si tamen per te factum non sit quo | |
| minus mihi daretur), non tamen furti actionem me habere. | |
| Celsus libro duodecimo digestorum. Infitiando depositum nemo facit | 68.pr.1 |
| furtum (nec enim furtum est ipsa infitiatio, licet prope furtum est): sed si possessionem | |
| eius apiscatur interuertendi causa, facit furtum. nec refert, in digito habeat anulum an | |
| dactyliotheca quem, cum deposito teneret, habere pro suo destinauerit. Si tibi subreptum | 1.1 |
| est, quod nisi die certa dedisses, poenam promisisti, ideoque sufferre eam necesse fuit, | |
| furti actione hoc quoque coaestimabitur. Infans apud furem adoleuit: tam adulescentis | 2.1 |
| furtum fecit ille quam infantis, et unum tamen furtum est: ideoque dupli tenetur, quanti | |
| umquam apud eum plurimi fuit. nam quod semel dumtaxat furti agi cum eo potest, quid | |
| refert propositae quaestioni? quippe, si subreptus furi foret ac rursus a fure altero eum | |
| recuperasset, etiam si duo furta fecisset, non amplius quam semel cum eo furti agi posse<t>. | 5 |
| nec dubitauerim, quin adulescentis potius quam infantis aestimationem fieri oporteret. et | |
| quid tam ridiculum est quam meliorem furis condicionem esse propter continuationem | |
| furti existimare? Cum seruus inemptus factus sit, non posse emptorem furti agere cum | 3.1 |
| uenditore ob id, quod is seruus post emptionem, antequam redderetur, subripuisset. Quod | 4.1 |
| furi ipsi furtum fecerit furtiuus seruus, eo nomine actionem cum domino furem habiturum | |
| placet, ne facinora talium seruorum non solum ipsis impunitatem, sed dominis quoque | |
| eorum quaestui erunt: plerumque enim eius generis seruorum furtis peculia eorundem | |
| augentur. Si colonus post lustrum conductionis anno amplius fructus inuito domino per- | 5.1 |
| ceperit, uidendum, ne messis et uindemiae furti cum eo agi possit. et mihi dubium non | |
| uidetur, quin fur et si consumpserit rem subreptam, repeti ea ab eo possit. | |
| Marcellus libro octauo digestorum. Hereditariae rei furtum fieri Iulianus | 69.pr.1 |
| negabat, nisi forte pignori dederat defunctus aut commodauerat: | |
| Scaeuola libro quarto quaestionum. aut in qua usus fructus alienus est. | 70.pr.1 |
| Marcellus libro octauo digestorum. His enim casibus putabat heredita- | 71.1.1 |
| riarum rerum fieri furtum et usucapionem impediri idcircoque heredi quoque actionem | |
| furti competere posse. | |
| Iauolenus libro quinto decimo ex Cassio. Si is, cui commodata res erat, | 72.1.1 |
| furtum ipsius admisit, agi cum eo et furti et commodati potest: et, si furti actum est, | |
| commodati actio exstinguitur, si commodati, action<i> furti exceptio obicitur. Eius rei, | 1 |
| quae pro herede possidetur, furti actio ad possessorem non pertinet, quamuis usucapere | |
| quis possit, quia furti agere potest is, cuius interest rem non subripi, interesse autem | |
| eius uidetur qui damnum passurus est, non eius qui lucrum facturus esset. | |
| Modestinus libro septimo responsorum. Sempronia libellos composuit | 73.pr.1 |
| quasi datura centurioni, ut ad officium transmitterentur, sed non dedit: Lucius pro tribu- | |
| nali eos recitauit quasi officio traditos: non sunt inuenti in officio neque centurioni tra- | |
| diti: <quaero>, quo crimin<i> subiciatur, qui ausus est libellos de domo subtractos pro tribunali | |
| legere, qui non sint dati? Modestinus respondit, si clam subtraxit, furtum commissum. | 5 |
| Iauolenus libro quinto decimo ex Cassio. Si is, qui pignori rem accepit, | 74.pr.1 |
| cum de uendendo pignore nihil conuenisset, uendidit, aut ante, quam dies uenditionis | |
| ueniret pecunia non soluta, id fecit: furti se obligat. | |
| Idem libro quarto epistularum. Furtiuam ancillam bona fide duorum | 75.pr.1 |
| aureorum emptam cum possiderem, subripuit mihi Attius, cum quo et ego et dominus | |
| furti agimus: quaero, quanta aestimatio pro utroque fieri debet. respondit: emptori | |
| duplo, quanti eius interest, aestimari debet, domino autem duplo, quanti ea mulier fuerit. | |
| nec nos mouere debet, quod duobus poena furti praestabitur, quippe, cum eiusdem rei | 5 |
| nomine praestetur, emptori eius possessionis, domino ipsius proprietatis causa prae- | |
| standa est. | |
| Pomponius libro uicensimo primo ad Quintum Mucium. Si is, qui simula- | 76.pr.1 |
| bat se procuratorem esse, effecisset, ut uel sibi uel cui me delegauit promitterem, furti | |
| cum eo agere non possum, quoniam nullum corpus interuenisset, quod furandi animo con- | |
| trectaretur. | |
| Idem libro trigensimo octauo ad Quintum Mucium. Qui re sibi commodata | 77.pr.1 |
| uel apud se deposita usus est aliter atque accepit, si existimauit se non inuito domino id | |
| facere, furti non tenetur. sed nec depositi ullo modo tenebitur: commodati an teneatur, | |
| in culpa aestimatio erit, id est an non debuerit existimare id dominum permissurum. Si | 1.1 |
| quis alteri furtum fecerit et id quod subripuit alius ab eo subripuit, cum posteriore fure | |
| dominus eius rei furti agere potest, fur prior non potest, ideo quod domini interfuit, non | |
| prioris furis, ut id quod subreptum est saluum esset. haec Quintus Mucius refert et uera | |
| sunt: nam licet intersit furis rem saluam esse, quia condictione tenetur, tamen cum eo | 5 |
| is cuius interest furti habet actionem, si honesta ex causa interest. nec utimur Seruii | |
| sententia, qui putabat, si rei subreptae dominus nemo exstaret nec exstaturus esset, furem | |
| habere furti actionem: non magis enim tunc eius esse intellegitur, qui lucrum facturus | |
| sit. dominus igitur habebit cum utroque furti actionem, ita ut, si cum altero furti actionem | |
| inchoat, aduersus alterum nihilo minus duret: sed et condictionem, quia ex diuersis factis | 10 |
| tenentur. | |
| Idem libro tertio decimo ex uariis lectionibus. Qui saccum habentem pe- | 78.pr.1 |
| cuniam subripit, furti etiam sacci nomine tenetur, quamuis non sit ei animus sacci sub- | |
| ripiendi. | |
| Papinianus libro octauo quaestionum. Rem inspiciendam quis dedit: si | 79.pr.1 |
| periculum spectet eum qui accepit, ipse furti agere potest. | |
| Idem libro nono quaestionum. Si debitor pignus subripuit, | 80.pr.1 |
| quod actione furti soluit nullo modo recipit. | |
| Idem libro duodecimo quaestionum. Si uendidero neque tradidero seruum | 81.pr.1 |
| et is sine culpa mea subripiatur, magis est, ut mihi furti competat actio: et mea uidetur | |
| interesse, quia dominium apud me fuit uel quoniam ad praestandas actiones teneor. Cum | 1.1 |
| autem iure dominii defertur furti actio, quamuis non alias, nisi nostra intersit, competat, | |
| tamen ad aestimationem corporis, si nihil amplius intersit, utilitas mea referenda est, | |
| idque et in statuliberis et in legato sub condicione relicto probatur: alioquin diuersum | |
| probantibus statui facile quantitas non potest. quia itaque tunc sola utilitas aestimationem | 5 |
| facit, cum cessante dominio furti actio nascitur, in istis causis ad aestimationem corporis | |
| furti actio referri non potest. Si ad exhibendum egissem optaturus seruum mihi legatum | 2.1 |
| et unus ex familia seruus subreptus, heres furti habebit actionem: eius interest: nihil | |
| enim refert, cur praestari custodia debeat. Cum raptor omnimodo furtum facit, mani- | 3.1 |
| festus fur existimandus est: Is autem, cuius dolo fuerit raptum, furti quidem non tene- | 4.1 |
| bitur, sed ui bonorum raptorum. Si Titius, cuius nomine pecuniam perperam falsus pro- | 5.1 |
| curator accepit, ratum habeat, ipse quidem Titius negotiorum gestorum ag<et>, ei uero, qui | |
| pecuniam indebitam dedit, aduersus Titium erit indebiti condictio, aduersus falsum pro- | |
| curatorem furtiua durabit: electo Titio non inique per doli exceptionem, uti praestetur | |
| ei furtiua condictio, desiderabitur. quod si pecunia fuit debita, ratum habente Titio furti | 5 |
| actio euanescit, quia debitor liberatur. Falsus autem procurator ita demum furtum pecu- | 6.1 |
| niae faciet, si nomine quoque ueri procuratoris, quem creditor habuit, adsumpto debitorem | |
| alienum circumuenerit. quod aeque probatur et i<n> eo, qui sibi deberi pecuniam ut heredi | |
| Sempronii creditoris adseuerauit, cum esset alius. Qui rem Titii agebat, eius nomine | 7.1 |
| falso procuratori creditoris soluit et Titius ratum habuit: non nascitur ei furti actio, quae | |
| statim, cum pecunia soluta est, ei qui dedit nata est, cum Titii nummorum dominium | |
| non fuerit neque possessio. sed condictionem indebiti quidem Titius habebit, furtiuam | |
| autem qui pecuniam dedit: quae, si negotiorum gestorum actione Titius conueniri coeperit, | 5 |
| arbitrio iudicis ei praestabitur. | |
| Idem libro primo responsorum. Ob pecuniam ciuitati subtractam actione | 82.pr.1 |
| furti, non crimine peculatus tenetur. | |
| Paulus libro secundo sententiarum. Fullo et sarcinator, qui polienda uel | 83.pr.1 |
| sarcienda uestimenta accepit, si forte his utatur, ex contrectatione eorum furtum fecisse | |
| uidetur, quia non in eam causam ab eo uidentur accepta. Frugibus ex fundo subreptis | 1.1 |
| tam colonus quam dominus furti agere possunt, quia utriusque interest rem persequi. | |
| Qui ancillam non meretricem libidinis causa subripuit, furti actione tenebitur et, si sub- | 2.1 |
| pressit, poena legis Fabiae coercetur. Qui tabulas cautionesue subripuit, in adscriptam | 3.1 |
| summam furti actione tenebitur: nec refert, cancellatae nec ne sint, quia ex his debitum | |
| magis solutum esse comprobari potest. | |
| Neratius libro primo responsorum. Si quis ex bonis eius, quem putabat | 84.pr.1 |
| mortuum, qui uiuus erat, pro herede res adprehenderit, eum furtum non facere. Ei, cum | 1.1 |
| quo suo nomine furti actum est, si serui nomine de alia re aduersus eum agatur, non | |
| dandam exceptionem furti una facti. | |
| Paulus libro secundo ad Neratium. Quamuis res furtiua, nisi ad dominum | 85.pr.1 |
| redierit, usucapi non possit, tamen, si eo nomine lis aestimata fuerit uel furi dominus eam | |
| uendiderit, non interpellari iam usucapionis ius dicendum est. | |
| Idem libro secundo manualium. Is, cuius interest non subripi, furti actio- | 86.pr.1 |
| nem habet, si et rem tenuit domini uoluntate, id est ueluti is cui res locata est. is autem, | |
| qui sua uoluntate uel etiam pro tutore negotia gerit, item tutor uel curator ob rem sua | |
| culpa subreptam non habet furti actionem. item is, cui ex stipulato uel ex testamento | |
| seruus debetur, quamuis intersit eius, non habet furti actionem: sed nec is, qui fideiussit | 5 |
| pro colono. | |
| Tryphoninus libro nono disputationum. Si ad dominum ignorantem per- | 87.pr.1 |
| ueniret res furtiua uel <ui> possessa, non uideatur in potestatem domini reuersa, ideo nec | |
| si post talem domini possessionem bona fide ementi uenierit, usucapio sequitur. | |
| Paulus libro primo decretorum. Creditori actio furti in summam pignoris, | 88.pr.1 |
| non debiti competit. sed ubi debitor ipse subtraxisset pignus, contra probatur, ut in sum- | |
| mam pecuniae debitae et usurarum eius furti conueniretur. | |
| Idem libro singulari de concurrentibus actionibus. Si quis egerit ui bo- | 89.pr.1 |
| norum raptorum, etiam furti agere non potest: quod si furti elegerit in duplum agere, | |
| potest et ui bonorum raptorum agere sic, ut non excederet quadruplum. | |
| Idem libro singulari de poenis paganorum. Si libertus patrono uel cliens, | 90.pr.1 |
| uel mercennarius ei qui eum conduxit, furtum fecerit, furti actio non nascitur. | |
| Iauolenus libro nono ex posterioribus Labeonis. Fullo actione locati de | 91.pr.1 |
| domino liberatus est: negat eum furti recte acturum Labeo. item si furti egisset, prius- | |
| quam ex locato cum eo ageretur et, antequam de furto iudicaretur, locati actione libe- | |
| ratus esset, et fur ab eo absolui debet. quod si nihil eorum ante accidisset, furem ei | |
| condemnari oportere. haec idcirco, quoniam furti eatenus habet actionem, quatenus eius | 5 |
| interest. Nemo opem aut consilium alii praestare potest, qui ipse furti faciendi consilium | 1.1 |
| capere non potest. | |
| Labeo libro secundo pithanon a Paulo epitomatorum. Si quis, cum sciret | 92.pr.1 |
| quis sibi subripi, non prohibuit, non potest furti agere. Paulus. immo contra: nam si | |
| qui<s> scit sibi rapi et, quia non potest prohibere, quieuit, furti agere potest. at si potuit | |
| prohibere nec prohibuit, nihilo minus furti aget: et hoc modo patronus quoque liberto et | |
| is, cuius magna uerecundia ei, quem in praesentia pudor ad resistendum impedit, furtum | 5 |
| facere solet. | |
| Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum. Meminisse oportebit nunc | 93.pr.1 |
| furti plerumque criminaliter agi et eum qui agit in crimen subscribere, non quasi publi- | |
| cum sit iudicium, sed quia uisum est temeritatem agentium etiam extraordinaria animad- | |
| uersione coercendam. non ideo tamen minus, si qui uelit, poterit ciuiliter agere. |