| DE TIGNO IUNCTO | |
| Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum. Lex duodecim tabularum | 47.3.1.pr.1 |
| neque soluere permittit tignum furtiuum aedibus uel uineis iunctum neque uindicare (quod | |
| prouidenter lex effecit, ne uel aedificia sub hoc praetextu diruantur uel uinearum cultura | |
| turbetur): sed in eum, qui conuictus est iunxisse, in duplum dat actionem. Tigni autem | 1.1 |
| appellatione continetur omnis materia, ex qua aedificium constet, uineaeque necessaria. | |
| unde quidam aiunt tegulam quoque et lapidem et testam ceteraque, si qua aedificiis sunt | |
| utilia (tigna enim a tegendo dicta sunt), hoc amplius et calcem et harenam tignorum | |
| appellatione contineri. sed et in uineis tigni appellatione omnia uineis necessaria conti- | 5 |
| nentur, ut puta perticae pedamenta. Sed et ad exhibendum danda est actio: nec enim | |
| parci oportet ei, qui sciens alienam rem aedificio inclusit uinxitue: non enim sic eum con- | |
| uenimus quasi possidentem, sed ita, quasi dolo malo fecerit, quo minus possideat. | |
| Idem libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Sed si proponas tigni | 2.pr.1 |
| furtiui nomine aedibus iuncti actum, deliberari poterit, an extrinsecus sit rei uindicatio. | |
| et esse non dubito. |