| SI IS, QUI TESTAMENTO LIBER ESSE IUSSUS ERIT, POST | |
| MORTEM DOMINI ANTE ADITAM HEREDITATEM SUBRIPUISSE | |
| AUT CORRUPISSE QUID DICETUR | |
| Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum. Si dolo malo eius, | 47.4.1.pr.1 |
| qui liber esse iussus erit, post mortem domini ante aditam hereditatem in bonis, quae eius | |
| fuerunt, qui eum liberum esse iusserit, factum esse dicetur, quo minus ex his bonis ad | |
| heredem aliquid perueniret: in eum intra annum utilem dupli iudicium datur. Haec | 1.1 |
| autem actio, ut Labeo scripsit, naturalem potius in se quam ciuilem habet aequitatem, si | |
| quidem ciuilis deficit actio: sed natura aequum est non esse impunitum eum, qui hac spe | |
| audacior factus est, quia neque ut seruum se coerceri posse intellegit spe imminentis liber- | |
| tatis, neque ut liberum damnari, quia hereditati furtum fecit, hoc est dominae, dominus | 5 |
| autem dominaue non possunt habere furti actionem cum seruo suo, quamuis postea ad | |
| libertatem peruenerit uel alienatus sit, nisi si postea quoque contrectauerit. e re itaque | |
| esse praetor putauit calliditatem et proteruitatem horum, qui hereditates depopulantur, | |
| dupli a<c>tione coercere. Non alias tenebitur iste libertus, quam si dolo quid dissipasse pro- | 2.1 |
| ponatur. culpa autem neglegentiaque serui post libertatem excusata est, sed culpa dolo | |
| proxima dolum repraesentat. proinde si quid damni dedit sine dolo, cessabit ista actio, | |
| quamuis alias Aquilia tenetur ob hoc, quod damnum qualiterqualiter dederit. habet itaque | |
| certum finem ista actio, ut et dolo fecerit iste et post mortem domini et ante aditam he- | 5 |
| reditatem. ceterum si sine dolo, aut dolo quidem, uerum uiuo domino, non tenebitur hac | |
| actione: quin immo et si post mortem post aditam hereditatem, cessabit actio: nam ubi | |
| adita hereditas est, iam quasi liber conueniri potest. Quid tamen, si sub condicione accepit | 3.1 |
| libertatem? ecce nondum liber est: sed ut seruus potest coerceri: idcirco dicendum est | |
| cessare hanc actionem. Sed ubi libertas competit continuo, dicendum est posse et debere | 4.1 |
| hanc actionem dari aduersus eum, qui peruenit ad libertatem. Si seruus pure legatus ante | 5.1 |
| aditam hereditatem quid admiserit in hereditate, dicendum est, quia dominium in eo mu- | |
| tatur, huic actioni locum esse. Et generaliter dicimus, quo casu in seruo dominium uel | 6.1 |
| mutatur uel amittitur uel libertas competit post interuallum modicum aditae hereditatis, | |
| eo casu hanc actionem indulgendam. Sed si fideicommissaria libertas seruo data sit, quid- | 7.1 |
| quid in hereditate maleficii admisit, numquid non prius cogatur heres manumittere, quam | |
| si satisfecerit? est autem saepissime et a diuo Marco et ab imperatore nostro cum patre | |
| rescriptum non impediri fideicommissariam libertatem, quae pure data est. diuus sane | |
| Marcus rescripsit arbitrum ex continenti dandum, apud quem ratio ponatur: | 5 |
| sed hoc rescriptum ad rationem ponendam pertinet actus, quem seruus administrauit. ar- | |
| bitror igitur et hic posse hanc actionem competere. 'Ante aditam hereditatem' sic accipere | 8.1 |
| debemus 'antequam uel ab uno adeatur hereditas': nam ubi uel unus adit, competit liber- | |
| tas. Si pupillus heres institutus sit et a substituto eius libertas data medioque tempore | 9.1 |
| quaedam admittantur: si quidem uiuo pupillo quid fuerit factum, locum non esse huic | |
| actioni: sin uero post mortem, antequam quis pupillo succederet, actionem istam locum | |
| habere. Haec actio locum habet non tantum in rebus, quae in bonis fuerunt testatoris, | 10.1 |
| sed et si heredis interfuit dolum malum admissum non esse, quo minus ad se perueniret. | |
| et ideo Scaeuola plenius tractat et si eam rem subripuisset seruus, quam defunctus pignori | |
| acceperat, hanc actionem honorariam locum habere: plenius enim causam bonorum hic | |
| accipimus pro utilitate. nam si in locum deficientis furti actionis propter seruitutem hanc | 5 |
| actionem substituit praetor, uerisimile est in omnibus causis eum, in quibus furti agi potuit, | |
| substituisse. et in summa probatur hanc actionem et in rebus pigneratis et in rebus alienis | |
| bona fide possessis locum habere: idem et de re commodata testatori. Item si fructus post | 11.1 |
| mortem testatoris perceptos hic seruus, qui libertatem prospicit, contrectauerit, locus erit | |
| huic actioni: sed et si partus uel fetus post mortem adgnatos, tantundem erit dicendum. | |
| Praeterea si impubes post mortem patris quaesierit rei dominium eaque, antequam impu- | 12.1 |
| beris hereditas adeatur, subripiatur, locum habere istam actionem dicendum est. Sed et | 13.1 |
| in omnibus, quae interfuit heredis non esse auersa, locum habet haec actio. Non tantum | 14.1 |
| autem ad sola furta ista actio pertinet, sed etiam ad omnia damna, quaecumque hereditati | |
| seruus dedit. Scaeuola ait possessionis furtum fieri: denique si nullus sit possessor, fur- | 15.1 |
| tum negat fieri: idcirco autem hereditati furtum non fieri, quia possessionem hereditas non | |
| habet, quae facti est et animi. sed nec heredis est possessio, antequam possideat, quia | |
| hereditas in eum id tantum transfundit, quod est hereditatis, non autem fuit possessio he- | |
| reditatis. Illud uerum est, si potest alias heres ad suum peruenire, non esse honorariam | 16.1 |
| hanc actionem tribuendam, cum in id quod intersit condemnatio fiat. Praeter hanc actio- | 17.1 |
| nem esse et uindicationem rei constat, cum haec actio ad similitudinem furti competat. | |
| Item heredi ceterisque successoribus competere istam actionem dicendum est. | 18.1 |
| Si plures | 19.1 |
| serui libertatem acceperunt et dolo malo quid admiserint, singuli conuenientur in solidum, | |
| hoc est in duplum. et cum ex delicto conueniantur, exemplo furti nullus eorum liber<a>tur, | |
| etsi unus conuentus praestiterit. | |
| Gaius libro tertio decimo ad edictum prouinciale. Si paulo ante, quam sta- | 2.pr.1 |
| tuta libertas optigerit, amouerit aliquid seruus aut corruperit, ignorantia domini non intro- | |
| ducit hanc actionem: ideoque licet maxime ignorauerit heres a statulibero aut quilibet alius | |
| dominus a seruo suo amotum aliquid corruptumue esse, non impetrat post libertatem eius | |
| ullam actionem, quamuis in pluribus aliis causis iusta ignorantia excusationem mereatur. | 5 |
| Ulpianus libro tertio decimo ad edictum. Labeo putauit sub condicione | 3.pr.1 |
| manumissum res amouentem, si cito condicio extitit, hac actione conueniendum. |