| FURTI ADUERSUS NAUTAS CAUPONES STABULARIOS | |
| Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum. In eos, qui naues | 47.5.1.pr.1 |
| cauponas stabula exercebunt, si quid a quoquo eorum quosue ibi habebunt furtum factum | |
| esse dicetur, iudicium datur, siue furtum ope consilio exercitoris factum sit, siue eorum | |
| cuius, qui in ea naui nauigandi causa esset. Nauigandi autem causa accipere debemus | 1.1 |
| eos, qui adhibentur, ut nauis nauiget, hoc est nautas. | |
| Et est in duplum actio. | 2.1 |
| Cum enim | 3.1 |
| in caupona uel in naui res perit, ex edicto praetoris obligatur exercitor nauis uel caupo | |
| ita, ut in potestate sit eius, cui res subrepta sit, utrum mallet cum exercitore honorario | |
| iure an cum fure iure ciuili experiri. Quod si receperit saluum fore caupo uel nauta, furti | 4.1 |
| actionem non dominus rei subreptae, sed ipse habet, quia recipiendo periculum custodiae | |
| subit. Serui uero sui nomine exercitor noxae dedendo se liberat. cur ergo non exercitor | 5.1 |
| condemnetur, qui seruum tam malum in naue admisit? et cur liberi quidem hominis no- | |
| mine tenetur in solidum, serui uero non tenetur? nisi forte idcirco, quod liberum quidem | |
| hominem adhibens statuere debuit de eo, qualis esset, in seruo uero suo ignoscendum sit | |
| ei quasi in domestico malo, si noxae dedere paratus sit. si autem alienum adhibuit ser- | 5 |
| uum, quasi in libero tenebitur. Caupo praestat factum eorum, qui in ea caupona eius | 6.1 |
| cauponae exercendae causa ibi sunt, item eorum, qui habitandi causa ibi sunt: uiatorum | |
| autem factum non praestat. namque uiatorem sibi eligere caupo uel stabularius non uidetur | |
| nec repellere potest iter agentes: inhabitatores uero perpetuos ipse quodammodo elegit, | |
| qui non reiecit, quorum factum oportet eum praestare. in naui quoque uectorum factum | 5 |
| non praestatur. |