| SI FAMILIA FURTUM FECISSE DICETUR | |
| Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum. Utilissimum id edictum | 47.6.1.pr.1 |
| praetor proposuit, quo dominis prospiceret aduersus maleficia seruorum, uidelicet ne, | |
| cum plures furtum admittunt, euertant domini patrimonium, si omnes dedere aut pro sin- | |
| gulis aestimationem litis offerre cogatur. datur igitur arbitrium hoc edicto, ut, si quidem | |
| uelit dicere noxios seruos, possit omnes dedere, qui participauerunt furtum: enimuero si | 5 |
| maluerit aestimationem offerre, tantum offerat, quantum, si unus liber furtum fecisset, et | |
| retineat familiam suam. Haec autem facultas domino tribuitur totiens, quotiens ignorante | 1.1 |
| eo furtum factum est: ceterum si sciente, facultas ei non erit data: nam et suo nomine et | |
| singulorum nomine conueniri potest noxali iudicio, nec una aestimatione, quam homo liber | |
| sufferret, defungi poterit: is autem accipitur scire, qui scit et potuit prohibere: scientiam | |
| enim spectare debemus, quae habet et uoluntatem: ceterum si scit, prohibuit tamen, dicen- | 5 |
| dum est usurum edicti beneficio. Si plures serui damnum culpa dederint, aequissimum | 2.1 |
| est eandem facultatem domino dari. Cum plures serui eiusdem rei furtum faciunt et unius | 3.1 |
| nomine cum domino lis contestata sit, tamdiu aliorum nomine actio sustineri debebit, quam- | |
| diu priore iudicio potest actor consequi, quantum conseque<re>tur, si liber id furtum fecisset, | |
| Iulianus libro uicensimo tertio digestorum. id est et poenae nomine du- | 2.pr.1 |
| plum et condictionis simplum. | |
| Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum. Quotiens tantum praestat | 3.pr.1 |
| dominus, quantum praestaretur, si unus liber fecisset, cessat ceterorum nomine actio, non | |
| aduersus ipsum, uerum etiam aduersus emptorem dumtaxat, si forte quis eorum, qui simul | |
| fecerant, uenier<i>t. idemque et si fuerit manumissus. quod si prius fuerit ablatum a manu- | |
| misso, tunc dabitur aduersus dominum familiae nomine: nec enim potest dici, quod a manu- | 5 |
| misso praestitum est, quasi a familia esse praestitum. plane si emptor praestiterit, puto | |
| denegandam in uenditorem actionem: quodammodo enim hoc a uenditore praestitum est | |
| ad quem nonnumquam regressus est ex hac causa, maxime si furt<o> noxaque solutum esse | |
| promisit. Sed an, si legati serui nomine uel eius, qui donatus est, actum sit cum lega- | 1.1 |
| tario uel eo, cui donatus est, agi possit etiam cum domino ceterorum, quaeritur: quod ad- | |
| mittendum puto. Huius edicti leuamentum non tantum ei, qui seruos possidens condem- | 2.1 |
| natus praestitit tantum, quantum, si unus liber fecisset, datur, uerum ei quoque, qui id- | |
| circo condemnatus est, quia dolo fecerat quo minus possideret. | |
| Iulianus libro uicensimo secundo digestorum. Etiam heredibus eius, cui | 4.pr.1 |
| plures eiusdem familiae furtum fecerint, eadem actio competere debet, quae testatori com- | |
| petebat, id est ut omnes non amplius consequantur, quam consequerentur, si id furtum | |
| liber fecisset. | |
| Marcellus libro octauo digestorum. Familia communis sciente altero fur- | 5.pr.1 |
| tum fecit: omnium nomine cum eo qui scit furti agi poterit, cum altero ad eum modum, | |
| qui edicto comprehensus est: quod ille praestiterit non totius familiae nomine, ab hoc socio | |
| partem consequeretur. et si seruus communis alterius iussu damnum dederit, etiam quod | |
| praestiterit alter, si modo cum eo quoque ex lege Aquilia uel ex duodecim tabulis agi | 5 |
| potest, repetat a socio, sicuti cum communi rei nocitum est. si ergo dumtaxat duos ha- | |
| buerim seruos communes, cum eo, quo non ignorante factum est, agetur utriusque serui | |
| nomine, sed non amplius consequetur a socio, quam si unius nomine praestitisset: quod | |
| si cum eo, quo ignorante factum est, agere uolet, duplum tantum consequetur. et uidea- | |
| mus, an iam in socium alterius serui nomine non sit dandum iudicium, quemadmodum si | 10 |
| omnium nomine socius decidisset: nisi forte hoc casu seuerius a praetore constituendum | |
| est nec seruorum conscio parcendum est. | |
| Scaeuola libro quarto quaestionum. Labeo putat, si coheres meus, quod | 6.pr.1 |
| furtum familia cuius fecisset, duplum abstulisset, me non impediri, quo minus dupli agam, | |
| eoque modo fraudem edicto fieri esseque iniquum plus heredes nostros ferre, quam fer- | |
| remus ipsi. Idem, si defunctus minus duplo abstulit, adhuc singulos heredes recte experiri. | 1.1 |
| S<c>aeuola respondit: uerius puto partes eius heredes persecuturos, sed <u>t cum eo, quod | |
| defunctus abstulit, uterque heres non plus duplo ferat. |