| ARBORUM FURTIM CAESARUM | |
| Paulus libro nono ad Sabinum. Si furtim arbores caesae sint, et ex lege | 47.7.1.pr.1 |
| Aquilia et ex duodecim tabularum dandam actionem Labeo ait: sed Trebatius ita utram- | |
| que dandam, ut iudex in posteriore deducat id quod ex prima consecutus sit et reliquo | |
| condemnet. | |
| Gaius libro primo ad legem duodecim tabularum. Scien- | 2.pr.1 |
| dum est autem eos, qui arbores et maxime uites ceciderint, etiam tamquam latrones puniri. | |
| Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Uitem arboris appel- | 3.pr.1 |
| latione contineri plerique ueterum existimauerunt. Ederae quoque et harundines arbores | 1.1 |
| non male dicentur. | |
| Idem de salicteto dicendum est. | 2.1 |
| Sed si quis saligneas uirgas insti- | 3.1 |
| tuendi salicti causa defixerit haeque, antequam radices coegerint, succidantur aut euel- | |
| lantur, recte Pomponius scripsit non posse agi de arboribus succisis, cum nulla arbor pro- | |
| prie dicatur, quae radicem non conceperit. Quod si quis ex seminario, id est stirpitus | 4.1 |
| arborem transtulerit, eam, quamuis nondum comprehenderit terram, arborem tamen uideri | |
| Pomponius libro nono decimo ad Sabinum probat. Ideo ea quoque arbor esse uidetur, | 5.1 |
| cuius radices desinent uiuere. <Radix autem arboris non uidetur arboris appellatione contineri>, | 5a.1 |
| quamuis adhuc terra contineatur: quam sententiam Labeo quoque probat. Labeo etiam | 6.1 |
| eam arborem recte dici putat, quae subuersa a radicibus etiamnunc reponi potest, aut | |
| quae ita translata est, ut poni possit. Stirpes oleae arbores esse magis est, siue iam ege- | 7.1 |
| runt radices siue nondum. Omnium igitur harum arborum, quas enumerauimus, nomine | 8.1 |
| agi poterit. | |
| Gaius libro ad legem duodecim tabularum. Certe non dubitatur, si adhuc | 4.pr.1 |
| adeo tenerum sit, ut herbae loco sit, non debere arboris numero haberi. | |
| Paulus libro nono ad Sabinum. Caedere est non solum succidere, sed | 5.pr.1 |
| etiam ferire caedendi causa. cingere est deglabrare. subsecare est subsecuisse: non enim | |
| poterat cecidisse intellegi, qui serra secuisset. Eius actionis eadem causa est, quae est | 1.1 |
| legis Aquiliae. Is, cuius usus fructus est in fundo, hanc actionem non habet: qui autem | 2.1 |
| fundum uectigalem habet, hanc actionem habet, sicut aquae pluuiae arcendae actionem et | |
| finium regundorum. | |
| Pomponius libro uicensimo ad Sabinum. Si plures eandem arborem furtim | 6.pr.1 |
| ceciderint, cum singulis in solidum agetur. At si eadem arbor plurium fuerit, uniuersis | 1.1 |
| dumtaxat una et semel poena praestabitur. Si arbor in uicini fundum radices porrexit, | 2.1 |
| recidere eas uicino non licebit, agere autem licebit non esse ei <i>us (sicuti tignum aut pro- | |
| tectum) inmissum habere. si radicibus uicini arbor aletur, tamen eius est, in cuius fundo | |
| origo eius fuerit. | |
| Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum. Furtim caesae arbores ui- | 7.pr.1 |
| dentur, quae ignorante domino celandique eius causa caeduntur. Nec esse hanc furti actio- | 1.1 |
| nem scribit Pedius, cum et sine furto fieri possit, ut quis arbores furtim caedat. Si quis | 2.1 |
| radicitus arborem euellerit uel exstirpauerit, hac actione non tenetur: neque enim uel caedit | |
| uel succidit uel subsecuit: Aquilia tamen tenetur, quasi ruperit. Etiamsi non tota arbor | 3.1 |
| caesa sit, recte tamen agetur quasi caesa. Siue autem quis suis manibus, siue dum im- | 4.1 |
| perat seruo arbores cingi subsecari caedi, hac actione tenetur. idem et si libero imperet. | |
| Quod si seruo suo non praeceperit dominus, sed ipse sua uoluntate id admiserit, Sabinus | 5.1 |
| ait competere noxale, ut in ceteris maleficiis: quae sententia uera est. Haec actio etiamsi | 6.1 |
| poenalis sit, perpetua est. sed aduersus heredem non datur: heredi ceterisque successo- | |
| ribus dabitur. Condemnatio autem eius duplum continet | 7.1 |
| Paulus libro trigensimo nono ad edictum. facienda aestimatione, quanti | 8.pr.1 |
| domini intersit non laedi: ipsarumque arborum pretium deduci oportet et eius quod super- | |
| est fieri aestimationem. | |
| Furtim arborem caedit, qui clam caedit. | 1.1 |
| Igitur si ceciderit et | 2.1 |
| lucri faciendi causa contrectauerit, etiam furti tenebitur lignorum causa et condictione et | |
| ad exhibendum. Qui per uim sciente domino caedit, non incidit in hanc actionem. | |
| Gaius libro tertio decimo ad edictum prouinciale. Si co- | 9.pr.1 |
| lonus sit, qui ceciderit arbores, etiam ex locato cum eo agi potest. plane una actione | |
| contentus esse debet actor. | |
| Iulianus libro tertio ex Minicio. Si gemina arbor esset et supra terram | 10.pr.1 |
| iunctura eius emineret, una arbor uidetur esse. sed si id qua iungeretur non exstaret, | |
| totidem arbores sunt, quot species earum supra terram essent. | |
| Paulus libro uicensimo secundo ad edictum. Sed si de arboribus caesis | 11.pr.1 |
| ex lege Aquilia actum sit, interdicto quod ui aut clam reddito absoluetur, si satis prima | |
| condemnatione grauauerit reum, manente nihilo minus actione ex lege duodecim tabu- | |
| larum. | |
| Iauolenus libro quinto decimo ex Cassio. Qui agrum uendidit, nihilo minus | 12.pr.1 |
| furtim arborum caesarum agere potest. |