| UI BONORUM RAPTORUM ET DE TURBA | |
| Paulus libro uicensimo secundo ad edictum. Qui rem rapuit, et furti nec | 47.8.1.pr.1 |
| manifesti tenetur in duplum et ui bonorum raptorum in quadruplum. sed si ante actum | |
| sit ui bonorum raptorum, deneganda est furti: si ante furti actum est, non est illa dene- | |
| ganda, ut tamen id quod amplius in ea est consequatur. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum. Praetor ait: 'Si cui dolo | 2.pr.1 |
| malo hominibus coactis damni quid factum esse dicetur siue cuius bona rapta esse dicen- | |
| tur, in eum, qui id fecisse dicetur, iudicium dabo. item si seruus fecisse dicetur, in do- | |
| minum iudicium noxale dabo'. Hoc edicto contra ea, quae ui committuntur, consuluit | 1.1 |
| praetor. nam si quis se uim passum docere possit, publico iudicio de ui potest experiri, | |
| neque debet publico iudicio priuata actione praeiudicari quidam putant: sed utilius | |
| uisum est, quamuis praeiudicium legi Iuliae de ui priuata fiat, nihilo minus tamen non esse | |
| denegandam actionem eligentibus priuatam persecutionem. 'Dolo' autem 'malo facere' potest | 2.1 |
| (quod edictum ait) non tantum is qui rapit, sed et qui praecedente consilio ad hoc ipsum | |
| homines colligit armatos, ut damnum det bonaue rapiat. S<i>ue igitur ipse quis cogat ho- | 3.1 |
| mines siue ab alio coactis utitur ad rapiendum, dolo malo facere uidetur. Homines | 4.1 |
| coactos accipere debemus ad hoc coactos, ut damnum daretur. Neque additur, quales ho- | 5.1 |
| mines: qualescumque siue liberos siue seruos. Sed et si unus homo coactus sit, adhuc | 6.1 |
| dicemus homines coactos. Item si proponas solum damnum dedisse, non puto deficere | 7.1 |
| uerba: hoc enim, quod ait 'hominibus coactis', ut siue solus uim fecerit siue etiam homi- | |
| nibus coactis, sic accipere debemus etiam hominibus coactis uel armatis uel inermibus | |
| hoc edicto teneatur. Doli mali mentio hic et uim in se habet. nam qui uim facit, dolo | 8.1 |
| malo fecit, non tamen qui dolo malo facit, utique et ui facit. ita dolus habet in se et | |
| uim: et sine ui si quid callide admissum est, aeque continebitur. 'Damni' praetor inquit: | 9.1 |
| omnia ergo damna continet et clandestina. sed non puto clandestina, sed ea, quae uio- | |
| lentia permixta sunt. etiam quis recte definiet, si quid solus admiserit quis non ui, non | |
| contineri hoc edicto, et si quid hominibus coactis, etiamsi sine ui, dummodo dolo sit ad- | |
| missum, ad hoc edictum spectare. Ceterum neque furti actio neque legis Aquiliae con- | 10.1 |
| tributae sunt in hoc edicto, licet interdum communes sint cum hoc edicto: nam Iulianus | |
| scribit eum qui ui rapit furem esse improbiorem, et si quid damni coactis hominibus | |
| dederit, utique etiam Aquilia poterit teneri. 'Uel cuius bona rapta esse dicuntur'. quod | 11.1 |
| ait praetor 'bona rapta', sic accipiemus: etiam si una res ex bonis rapta sit. Si quis non | 12.1 |
| homines ipse coegerit, sed inter coactos ipse fuerit et quid aut rapuerit aut damni dederit, | |
| hac actione tenetur. sed utrum hoc solum contineat edictum, quod dolo malo hominibus | |
| a reo coactis damnum datum sit uel raptum, an uero quod dolo malo rei raptum uel | |
| damnum datum sit, licet ab alio homines sint coacti, quaeritur. et melius esse dicitur | 5 |
| etiam hoc contineri, ut omnia haec contineantur et quod ex coactis ab alio damnum da- | |
| tum sit, ut et is qui coegit et is qui coactus est contineri uideatur. In hac actione intra | 13.1 |
| annum utilem uerum pretium rei quadruplatur, non etiam quod interest. Haec actio etiam | 14.1 |
| familiae nomine competit, non imposita necessitate ostendendi, qui sunt ex familia homines | |
| qui rapuerunt uel etiam damnum dederunt. familiae autem appellatio seruos continet, hoc | |
| est eos, qui in ministerio sunt, etiamsi liberi esse proponantur uel alieni bona fide nobis | |
| seruientes. Hac actione non puto posse actorem singulorum seruorum nomine agere ad- | 15.1 |
| uersus dominum eorum, quia sufficit dominum semel quadruplum offerre. Ex hac actione | 16.1 |
| noxae deditio non totius familiae, sed eorum tantum uel eius, qui dolo fecisse comperietur, | |
| fieri debet. | |
| Haec actio uolgo <ui> bonorum raptorum dicitur. | 17.1 |
| Hac actione is demum te- | 18.1 |
| netur, qui dolum malum adhibuit. si quis igitur suam rem rapuit, ui quidem bonorum | |
| raptorum non tenebitur, sed aliter multabitur. sed et si quis fugitiuum suum, quem bona | |
| fide aliquis possidebat, rapuit, aeque hac actione non tenebitur, quia rem suam aufert. | |
| quid ergo, si sibi obligatam? debebit teneri. Ui bonorum raptorum actio in impuberem, | 19.1 |
| qui doli mali capax non est, non dabitur: nisi seruus ipsius uel familia eius admisisse | |
| proponantur, et serui et familiae nomine noxali ui bonorum raptorum actione tenetur. Si | 20.1 |
| publicanus pecus meum abduxerit, dum putat contra legem uectigalis aliquid a me factum: | |
| quamuis errauerit, agi tamen cum eo ui bonorum raptorum non posse Labeo ait: sane | |
| dolo caret: si tamen ideo inclusit, ne pascatur et ut fame periret, etiam utili lege Aquilia. | |
| Si per uim abductum pecus incluserit quis, utique ui bonorum raptorum conueniri poterit. | 21.1 |
| In hac actione non utique spectamus rem in bonis actoris esse: siue in bonis | 22.1 |
| sit siue non sit, si tamen ex bonis sit, locum haec actio habebit. quare siue commodata | |
| res sit siue locata siue etiam pignerata proponatur siue deposita apud me sic, ut intersit | |
| mea eam non auferri, siue bona fide a me possideatur, siue usum fructum in ea habeam | |
| uel quod aliud ius, ut inte<rs>it mea non rapi: dicendum est competere mihi hanc actionem, | 5 |
| ut non dominium accipiamus, sed illud solum, <quod> ex bonis meis, hoc est ex substantia | |
| mea res ablata esse proponatur. Et generaliter dicendum est, ex quibus causis furti mihi | 23.1 |
| actio competit in re clam facta, ex hisdem causis habere me hanc actionem. dicet ali- | |
| quis: adquin ob rem depositam furti actionem non habemus. sed ideo addidi 'si intersit | |
| nostra non esse raptam': nam et furti actionem habeo, si in re deposita culpam quoque | |
| repromissi uel pretium depositionis non quasi mercedem accepi. Utilius dicendum est et | 24.1 |
| si cesset actio furti ob rem depositam, esse tamen ui bonorum raptorum actionem, quia | |
| non minima differentia est inter eum qui clam facit et eum qui rapit, cum ille celet suum | |
| delictum, hic publicet et crimen etiam publicum admittat. si quis igitur interesse sua uel | |
| modice docebit, debet habere ui bonorum raptorum actionem. Si fugitiuus meus quasdam | 25.1 |
| res instruendi sui causa emerit eaeque raptae sint, quia in bonis meis hae sunt res, pos- | |
| sum de his ui bonorum raptorum actione agere. Rerum raptarum nomine etiam furti uel | 26.1 |
| damni iniuriae uel condictione agi potest uel certe singulae res uindicari possunt. Haec | 27.1 |
| actio heredi ceterisque successoribus dabitur. aduersus heredes autem uel ceteros succes- | |
| sores non dabitur, quia poenalis actio in eos non datur. an tamen in id, quod locuple- | |
| tiores facti sunt, dari debeat, uideamus. et ego puto ideo praetorem non esse pollicitum | |
| in heredes in id quod ad eos peruenit, quia putauit sufficere condictionem. | 5 |
| Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum. Si seruus rapuerit et cum | 3.pr.1 |
| libero agatur, etiam, si cum domino experiundi potestas fuit, non recte cum manumisso | |
| post annum agetur, quia cum quocumque experiundi potestas fuerit, excluditur actor. si | |
| cum domino intra annum actum sit, deinde cum manumisso agatur, rei iudicatae exceptio- | |
| nem nocere Labeo ait. | 5 |
| Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum. Praetor ait: | 4.pr.1 |
| 'Cuius dolo malo in turba damnum quid factum esse dicetur, in eum in anno, quo pri- | |
| mum de ea re experiundi potestas fuerit, in duplum, post annum in simplum iudicium | |
| dabo'. | |
| Hoc edictum de eo damno proponitur, quod quis in turba dedit. | 1.1 |
| Turbam | 2.1 |
| autem appellatam Labeo ait ex genere tumultus idque uerbum ex Graeco tractum ἀπὸ τοῦ | |
| θορυβεῖν. Turbam autem ex quo numero admittimus? si duo rixam commiserint, utique | 3.1 |
| non accipiemus in turba id factum, quia duo turba non proprie dicentur: enimuero si plu- | |
| res fuerunt, decem aut quindecim homines, turba dicetur. quid ergo, si tres aut quattuor? | |
| turba utique non erit. et rectissime Labeo inter turbam et rixam multum interesse ait: | |
| namque turbam multitudinis hominum esse turbationem et coetum, rixam etiam duorum. | 5 |
| Hoc autem edicto tenetur non solus, qui damnum in turba dedit, sed et is, qui dolo malo | 4.1 |
| fecerit, ut in turba damni quid daretur, siue illo uenerit siue non fuerit praesens: dolus | |
| enim malus etiam absentis esse potest. Hoc edicto dicendum est etiam eum teneri, qui | 5.1 |
| uenit et in turba fuit auctor damni dandi, si tamen et ipse inter turbam fuit, cum damnum | |
| daretur, et dolo malo fuit: nam et huius dolo malo in turba damni quid factum esse ne- | |
| gari non potest. Si quis aduentu suo turbam concitauit uel contraxit, uel clamore uel | 6.1 |
| facto aliquo uel dum criminatur aliquem uel dum misericordiam prouocat: si dolo malo | |
| eius damnum datum sit, etiamsi non habuit consilium turbae cogendae, tenetur. uerum | |
| est enim dolo malo eius in turba damni quid datum: neque enim exigit praetor, ut ab | |
| ipso sit turba conuocata, sed hoc, ut dolo alicuius in turba damnum datum sit. eritque | 5 |
| haec differentia inter hoc edictum et superius, quod ibi de eo damno praetor loquitur, | |
| quod dolo malo hominibus coactis datum est uel raptum etiam non coactis hominibus: at | |
| hic de eo damno, quod dolo malo in turba datum est, etiamsi non ipse turbam coegit, | |
| sed ad clamorem eius uel dicta uel misericordiam turba contracta est, uel si alius contraxit | |
| uel ipse ex turba fuit. Idcirco illud quidem edictum propter atrocitatem facti quadrupli | 7.1 |
| poenam comminatur, at hoc dupli. Sed et hoc et illud intra annum tribuit experiundi | 8.1 |
| facultatem: post annum in simplum competit. Loquitur autem hoc edictum de damno dato | 9.1 |
| et de amisso, de rapto non: sed superiori edicto ui bonorum raptorum agi poterit. Amissa | 10.1 |
| autem dicuntur ea, quae corrupta alicui relinquuntur, scissa forte uel fracta. Haec autem | 11.1 |
| actio in factum est et datur in duplum, quanti ea res erit: quod ad pretium uerum rei | |
| refertur. et praesentis temporis fit aestimatio: et semper in duplum intra annum est. | |
| Docereque actor in turba damnum esse datum debet: ceterum si alibi datum sit quam in | 12.1 |
| turba, cessabit haec actio. Si, cum seruum meum Titius pulsaret, turba fuerit collecta | 13.1 |
| isque seruus in ea turba aliquid perdiderit, cum eo qui pulsabat agere possum, quippe | |
| cum in turba dolo malo damnum datum sit: sic tamen, si, ut damnum daret, ideo coeperat | |
| caedere. ceterum si alia causa uerberandi fuit, cessat actio. Sed et si quis ipse turbam | 14.1 |
| conuocasset, ut turba coram seruum uerberaret iniuriae faciendae causa, non damni dandi | |
| consilio, locum habet edictum. uerum est enim eum, qui per iniuriam uerberat, dolo facere | |
| et eum, qui causam praebuit damni dandi, damnum dedisse. In seruum autem et in fa- | 15.1 |
| miliam praetor dat actionem. Quae de heredibus ceterisque successoribus in ui bonorum | 16.1 |
| raptorum actione diximus, et hic erunt repetita. | |
| Gaius libro uicensimo primo ad edictum prouinciale. Non prodest ei qui | 5.pr.1 |
| ui rapuit ad euitandam poenam, si ante iudicium restituat rem quam rapuit. | |
| Uenuleius libro septimo decimo stipulationum. Quod ui possessum raptumue | 6.pr.1 |
| sit, antequam in potestate<m> domini heredisue eius perueniat, usucapi lex uetat. |