| DE INCENDIO RUINA NAUFRAGIO RATE NAUE | |
| EXPUGNATA | |
| Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum. Prae- | 47.9.1.pr.1 |
| tor ait: 'In eum, qui ex incendio ruina naufragio rate naue expugnata quid rapuisse re- | |
| cepisse dolo malo damniue quid in his rebus dedisse dicetur: in quadruplum in anno, quo | |
| primum de ea re experiundi potestas fuerit, post annum in simplum iudicium dabo. item | |
| in seruum et in familiam iudicium dabo'. Huius edicti utilitas euidens et iustissima | 1.1 |
| seueritas est, si quidem publice interest nihil rapi ex huiusmodi casibus. et quamquam | |
| sint de his facinoribus etiam criminum executiones, attamen recte praetor fecit, qui forenses | |
| quoque actiones criminibus istis praeposuit. 'Ex incendio' quemadmodum accipimus, utrum | 2.1 |
| ex ipso igne an uero ex eo loco, ubi incendium fit? et melius sic accipietur propter in- | |
| cendium, hoc est propter tumultum incendii uel trepidationem incendii, rapit: quemadmo- | |
| dum solemus dicere in bello amissum, quod propter causam belli amittitur. proinde si ex | |
| adiacentibus praediis, ubi incendium fiebat, raptum quid sit, dicendum sit edicto locum | 5 |
| esse, quia uerum est ex incendio rapi. Item ruinae appellatio refertur ad id tempus, quo | 3.1 |
| ruina fit, non tantum si ex his quae ruerunt tulerit quis, sed etiam si ex adiacentibus. Si | 4.1 |
| suspicio fuit incendii uel ruinae, incendium uel ruina non fuit, uideamus, an hoc edictum | |
| locum habeat. et magis est, ne habeat, quia neque ex incendio neque ex ruina quid raptum | |
| est. Item ait praetor: 'si quid ex naufragio'. hic illud quaeritur, utrum, si | 5.1 |
| quis eo tempore tulerit, quo naufragium fit, an uero et si alio tempore, hoc est post nau- | |
| fragiumque: nam res ex naufragio etiam hae dicuntur, quae in litore post naufragium | |
| iacent. et magis est, ut de eo tempore | |
| Gaius libro uicensimo primo ad edictum prouinciale. et loco, | 2.pr.1 |
| Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum. quo naufragium fit uel factum est, | 3.1.1 |
| si quis rapuerit, incidisse in hoc edictum uideatur. qui autem rem in litore | |
| iacentem, postea quam naufragium factum est, abstulit, in ea condicione est, ut magis fur | |
| sit quam hoc edicto teneatur, quemadmodum is, qui quod de uehiculo excidit tulit. nec | |
| rapere uidetur, qui in litore iacentem tollit. Deinde ait praetor 'rate naui expugnata'. | 1 |
| expugnare uidetur, qui in ipso quasi proelio et pugna aduersus nauem et ratem aliquid | |
| rapit, siue expugnet siue praedonibus expugnantibus rapiat. Labeo scribit aequum | 2.1 |
| fuisse, ut, siue de domo siue in uilla expugnatis aliquid rapiatur, huic edicto locus sit: | |
| nec enim minus in mari quam in uilla per latrunculos inquietamur uel infestari possumus. | |
| Non tantum autem qui rapuit, uerum is quoque, qui recepit ex causis supra scriptis, tene- | 3.1 |
| tur, quia receptores non minus delinquunt quam adgressores. sed enim additum est 'dolo | |
| malo', quia non omnis qui recepit statim etiam delinquit, sed qui dolo malo recipit. quid | |
| enim, si ignarus recipit? aut quid, si ad hoc recepit, ut custodiret saluaque faceret ei qui | |
| amisserat? utique non debet teneri. Non solum autem qui rapuit, sed et qui abstulit uel | 4.1 |
| amouit uel damnum dedit uel recepit, hac actione tenetur. Aliud esse autem rapi, aliud | 5.1 |
| amoueri palam est, si quidem amoueri aliquid etiam sine ui possit: rapi autem sine ui non | |
| potest. Qui eiecta naue quid rapuit, hoc edicto tenetur. 'eiecta' hoc est quod Graeci | 6.1 |
| aiunt ἐξεβράϲθη. Quod ait praetor de damno dato, ita demum locum habet, si | 7.1 |
| dolo damnum datum sit: nam si dolus malus absit, cessat edictum. quemadmodum ergo | |
| procedit, quod Labeo scribit, si defendendi mei causa uicini aedificium orto incendio dis- | |
| sipauerim, et meo nomine et familiae iudicium in me dandum? cum enim defendendarum | |
| mearum aedium causa fecerim, utique dolo careo. puto igitur non esse uerum, quod Labeo | 5 |
| scribit. an tamen lege Aquilia agi cum hoc possit? et non puto agendum: nec enim in- | |
| iuria hoc fecit, qui se tueri uoluit, cum alias non posset. et ita Celsus | |
| scribit. Senatus consultum Claudianis temporibus factum est, ut, si quis ex naufragio | 8.1 |
| clauos uel unum ex his abstulerit, omnium rerum nomine teneatur. item alio | |
| senatus consulto cauetur eos, quorum fraude aut consilio naufragi suppress<i> per uim fuis- | |
| sent, ne naui uel i<b>i periclitantibus opitulentur, legis Corneliae, quae de sicariis lata est, | |
| poenis adficiendos: eos autem, qui quid ex miser- | 5 |
| rima naufra<g>orum fortuna rapuissent lucratiue fuissent dolo malo, in quantum edicto prae- | |
| toris actio daretur, tantum et fisco dare debere. | |
| Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum. Pedius posse etiam dici ex naufragio | 4.pr.1 |
| rapere, qui, dum naufragium fiat, in illa trepidatione rapiat. Diuus Antoninus de his, qui | 1.1 |
| praedam ex naufragio diripuissent, ita rescripsit: 'Quid de naufragiis nauis et ratis scripsisti | |
| mihi, eo pertinet, ut explores, qua poena adficiendos eos putem, qui diripuisse aliqua ex | |
| illo probantur. et facile, ut opinor, constitui potest: nam plurimum interest, peritura colle- | |
| gerint an quae seruari possint flagitiose inuaserint. ideoque si gra- | 5 |
| uior praeda ui adpetita uidebitur, liberos quidem fustibus caesos in triennium relegabis | |
| aut, si sordidiores erunt, in opus publicum eiusdem temporis dabis: seruos flagellis caesos | |
| in metallum damnabis. si non magnae pecuniae res fuerint, liberos fustibus, seruos flagellis | |
| caesos dimittere poteris'. et omnino ut in ceteris, ita huiusmodi causis ex per- | |
| sonarum condicione et rerum qualitate diligenter sunt aestimandae, ne quid aut durius aut | 10 |
| remissius constituatur, quam causa postulabit. Hae actiones heredibus dantur. in heredes | 2.1 |
| eatenus dandae sunt, quatenus ad eos peruenit. | |
| Gaius libro uicensimo primo ad edictum prouinciale. Si quis ex | 5.pr.1 |
| naufragio uel ex incendio ruinaue seruatam rem et alio loco positam subtraxerit aut ra- | |
| puerit, furti scilicet aut alias ui bonorum raptorum iudicio tenetur, maxime si non intel- | |
| legebat ex naufragio uel incendio ruinaue eam esse. iacentem quoque rem ex naufragio, | |
| quae fluctibus expulsa sit, si quis abstulerit, plerique idem putant. quod ita uerum est, | 5 |
| si aliquod tempus post naufragium intercesserit: alioquin si in ipso naufragii tempore id | |
| acciderit, nihil interest, utrum ex ipso mari quisque rapiat an ex naufragiis an ex litore. | |
| de eo quoque, quod ex rate naue expugnata raptum sit, eandem interpretationem adhibere | |
| debemus. | |
| Callistratus libro primo edicti monitorii. Expugnatur nauis, cum spoliatur aut mer- | 6.pr.1 |
| gitur aut dissoluitur aut pertunditur aut funes eius praeciduntur aut uela conscinduntur | |
| aut ancorae inuolantur de mare. | |
| Idem libro secundo quaestionum. Ne quid ex naufragiis d<i>ripiatur uel quis extraneus | 7.pr.1 |
| interueniat colligendis eis, multifariam prospectum est. nam et diuus Hadrianus edicto | |
| praecepit, ut hi, qui iuxta litora maris possident, scirent, si quando nauis uel inficta uel | |
| fracta intra fines agri cuiusque fuerit, ne naufragia d<i>ripiant, in ipsos iudicia praesides his, | |
| qui res suas direptas queruntur, reddituros, ut quidquid probauerint ademptum sibi nau- | 5 |
| fragio, id a possessoribus recipiant. de his autem, quos diripuisse probatum sit, praesidem | |
| ut de latronibus grauem sententiam dicere. ut facilior sit probatio huiusmodi admissi, per- | |
| misit his et quidquid passos se huiusmodi queruntur, adire praefectos et ad eum testari | |
| reosque petere, ut pro modo culpae uel uincti uel sub fideiussoribus ad praesidem remit- | |
| tantur. a domino quoque possessionis, in qua id admissum dicatur, satis accipi, ne cogni- | 10 |
| tioni desit, praecipitur. sed nec interuenire naufragiis colligendis aut militem aut priuatum | |
| aut libertum seruumue principis placere sibi ait senatus. | |
| Neratius libro secundo responsorum. Ratis ui fluminis in agrum meum delatae non | 8.pr.1 |
| aliter potestatem tibi faciendam, quam si de praeterito quoque damno mihi cauisses. | |
| Gaius libro quarto ad legem duodecim tabularum. Qui aedes aceruumue | 9.pr.1 |
| frumenti iuxta domum positum conbusserit, ui<n>ctus uerberatus igni necari iubetur, si modo | |
| sciens prudensque id commiserit. si uero casu, id est neglegentia, aut noxiam sarcire | |
| iubetur aut, si minus idoneus sit, leuius castigatur. appellatione autem aedium omnes spe- | |
| cies aedificii continentur. | 5 |
| Ulpianus libro primo opinionum. Ne piscatores nocte lumine ostenso fallant naui- | 10.pr.1 |
| gantes, quasi in portum aliquem delaturi, eoque modo in periculum naues et qui in eis | |
| sunt deducant sibique execrandam praedam <p>arent, praesidis prouinciae religiosa con- | |
| stantia efficiat. | |
| Marcianus libro quarto decimo institutionum. Si fortuito incendium factum | 11.pr.1 |
| sit, uenia indiget, nisi tam lata culpa fuit, ut luxuria aut dolo sit proxima. | |
| Ulpianus libro octauo de officio proconsulis. Licere unicuique naufragium suum im- | 12.pr.1 |
| pune colligere constat: idque imperator Antoninus cum diuo patre suo rescripsit. Qui | 1.1 |
| data opera in ciuitate incendium fecerint, si humiliore loco sint, | |
| bestiis obici solent: si in aliquo gradu id fecerint, capite puniuntur aut certe in insulam | |
| deportantur. |