| DE INIURIIS ET FAMOSIS LIBELLIS | |
| Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum. Iniuria ex eo dicta est, | 47.10.1.pr.1 |
| quod non iure fiat: omne enim, quod non iure fit, iniuria fieri dicitur. hoc generaliter. | |
| specialiter autem iniuria dicitur contumelia. interdum iniuriae appellatione damnum culpa | |
| datum significatur, ut in lege Aquilia dicere solemus: interdum iniquitatem iniuriam di- | |
| cimus, nam cum quis inique uel iniuste sententiam dixit, iniuriam ex eo dictam, quod | 5 |
| iure et iustitia caret, quasi non iuriam, contumeliam autem a contemnendo. Iniuriam | 1.1 |
| autem fieri Labeo ait aut re aut uerbis: re, quotiens manus inferuntur: uerbis autem, quo- | |
| tiens non manus inferuntur, conu<i>cium fit: omnemque iniuriam aut in corpus inferri aut | 2.1 |
| ad dignitatem aut ad infamiam pertinere: in corpus fit, cum quis pulsatur: ad dignitatem, | |
| cum comes matronae abducitur: ad infamiam, cum pudicitia adtemptatur. Item aut per | 3.1 |
| semet ipsum alicui fit iniuria aut per alias personas. per semet, cum directo ipsi cui | |
| patri familias uel matri familias fit iniuria: per alias, cum per consequentias fit, cum fit | |
| liberis meis uel seruis meis uel uxori nuruiue: spectat enim ad nos iniuria, quae in his | |
| fit, qui uel potestati nostrae uel affectui subiecti sint. Et si forte cadaueri defuncti fit | 4.1 |
| iniuria, cui heredes bonorumue possessores exstitimus, iniuriarum nostro nomine habemus | |
| actionem: spectat enim ad existimationem nostram, si qua ei fiat iniuria. idemque et si | |
| fama eius, cui heredes exstitimus, lacessatur. Usque adeo autem iniuria, quae fit liberis | 5.1 |
| nostris, nostrum pudorem pertingit, ut etiamsi uolentem filium quis uendiderit, patri suo | |
| quidem nomine competit iniuriarum actio, filii uero nomine non competit, quia nulla in- | |
| iuria est, quae in uolentem fiat. Quotiens autem funeri testa<to>ris uel cadaueri fit iniuria, | 6.1 |
| si quidem post aditam hereditatem fiat, dicendum est heredi quodammodo factam (semper | |
| enim heredis interest defuncti existimationem purgare): quotiens autem ante aditam here- | |
| ditatem, magis hereditati, et sic heredi per hereditatem adquiri. denique Iulianus scribit, | |
| si corpus testatoris ante aditam hereditatem detentum est, adquiri hereditati actiones du- | 5 |
| bium non esse. idemque putat et si ante aditam hereditatem seruo hereditario iniuria | |
| facta fuerit: nam per hereditatem actio heredi adquiretur. Labeo scribit, si quis seruum | 7.1 |
| hereditarium testamento manumissum ante aditam hereditatem uerberauerit, iniuriarum | |
| heredem agere posse: at si post aditam hereditatem uerberatus sit, siue scit se liberum | |
| siue ignorat, ipsum agere posse. Siue autem sciat quis filium meum esse uel uxorem | 8.1 |
| meam, siue ignorauerit, habere me meo nomine actionem Neratius scripsit. Idem ait Nera- | 9.1 |
| tius ex una iniuria interdum tribus oriri iniuriarum actionem neque ullius actionem per | |
| alium consumi. ut puta uxori meae filiae familias iniuria facta est: et mihi et patri eius | |
| et ipsi iniuriarum actio incipiet competere. | |
| Paulus libro quinquagensimo ad edictum. Quod si uiro iniuria | 2.pr.1 |
| facta sit, uxor non agit, quia defendi uxores a uiris, non uiros ab uxoribus aequum est. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum. Illud relatum peraeque | 3.pr.1 |
| est eos, qui iniuriam pati possunt, et facere posse. Sane sunt quidam, qui facere non pos- | 1.1 |
| sunt, ut puta furiosus et inpubes, qui doli capax non est: namque hi pati iniuriam solent, | |
| non facere. cum enim iniuria ex affectu facientis consistat, consequens erit dicere hos, | |
| siue pulsent siue conuicium dic<a>nt, iniuriam fecisse non uideri. Itaque pati quis iniuriam, | 2.1 |
| etiamsi non sentiat, potest, facere nemo, nisi qui scit se iniuriam facere, etiamsi nesciat | |
| cui faciat. | |
| Quare si quis per iocum percutiat aut dum certat, iniuriarum non tenetur. | 3.1 |
| Si | 4.1 |
| quis hominem liberum ceciderit, dum putat seruum suum, in ea causa est, ne iniuriarum | |
| teneatur. | |
| Paulus libro quinquagensimo ad edictum. Si, cum seruo meo pugnum du- | 4.pr.1 |
| cere uellem, in proximo te stantem inuitus percusserim, iniuriarum non teneor. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum. Lex Cornelia de iniuriis | 5.pr.1 |
| competit ei, qui iniuriarum agere uolet ob eam rem, quod se pulsatum uerberatumue do- | |
| mumue suam ui introitam esse dicat. qua lege cauetur, ut non iudicet, qui ei qui agit | |
| gener socer, uitricus priuignus, sobrinusue est prop<i>usue eorum quemquem ea cogna- | |
| tione adfinitateue attinget, quiue eorum eius parentisue cuius eorum patronus erit. lex | 5 |
| itaque Cornelia ex tribus causis dedit actionem: quod quis pulsatus uerberatusue domusue | |
| eius ui introita sit. apparet igitur omnem iniuriam, quae manu fiat, lege Cornelia con- | |
| tineri. Inter pulsationem et uerberationem hoc interest, ut Ofilius scribit: uerberare est | 1.1 |
| cum dolore caedere, pulsare sine dolore. Domum accipere debemus non proprietatem do- | 2.1 |
| mus, sed domicilium. quare siue in propria domu quis habitauerit siue in conducto uel | |
| gratis siue hospitio receptus, haec lex locum habebit. Quid si quis in uilla habitet uel | 3.1 |
| in hortis? idem erit probandum. Et si dominus fundum locauerit inque eum impetus | 4.1 |
| factus sit, colonus aget, non dominus. Si tamen in fundum alienum, qui domino colebatur, | 5.1 |
| introitum sit, Labeo negat esse actionem domino fundi ex lege Cornelia, quia non possit | |
| ubique domicilium habere, hoc est per omnes uillas suas. ego puto ad omnem habita- | |
| tionem, in qua pater familias habitat, pertinere hanc legem, licet ibi quis domicilium non | |
| habeat. ponamus enim studiorum causa Romae agere: Romae utique domicilium non habet | 5 |
| et tamen dicendum est, si ui domus eius introita fuerit, Corneliam locum habere. tantum | |
| igitur ad meritoria uel stabula non pertinebit: ceterum ad hos pertinebit, qui inhabitant | |
| non momenti causa, licet ibi domicilium non habeant. Illud quaeritur, an pater filio fa- | 6.1 |
| milias iniuriam passo ex lege Cornelia iniuriarum agere possit: et placuit non posse deque | |
| ea re inter omnes constat. sed patri quidem praetoria iniuriarum actio competit, filio uero | |
| legis Corneliae. In lege Cornelia filius familias agere potest ex omni causa nec cauere | 7.1 |
| debet ratam rem patrem habiturum: nam nec alias agentem filium iniuriarum ad cautio- | |
| nem de rato compellendum Iulianus scribit. Hac lege permittitur actori ius iurandum de- | 8.1 |
| ferre, ut reus iuret iniuriam se non fecisse. sed Sabinus in adsessorio etiam praetores | |
| exemplum legis secuturos ait: et ita res se habet. Si quis librum ad infamiam alicuius | 9.1 |
| pertinentem scripserit composuerit ediderit doloue malo fecerit, quo quid eorum fieret, | |
| etiamsi alterius nomine ediderit uel sine nomine, uti de ea re agere liceret et, si con- | |
| demnatus sit qui id fecit, intestabilis ex lege esse iubetur. Eadem poena ex senatus con- | 10.1 |
| sulto tenetur etiam is, qui ἐπιγράμματα aliudue quid sine scriptura in notam aliquorum | |
| produxerit: item qui emendum uendendumue curauerit. Et ei, qui indicasset, siue liber | 11.1 |
| siue seruus sit, pro modo substantiae accusatae personae aestimatione iudicis pr<aem>ium | |
| constituitur, seruo forsitan et libertate praestanda. quid enim si publica utilitas ex hoc | |
| emergit? | |
| Paulus libro quinquagensimo quinto ad edictum. Quod senatus consultum | 6.pr.1 |
| necessarium est, cum nomen adiectum non est eius, in quem factum est: tunc ei, quia | |
| difficilis probatio est, uoluit senatus publica quaestione rem uindicari. ceterum si nomen | |
| adiectum sit, et iure communi iniuriarum agi poterit: nec enim prohibendus est priuato | |
| agere iudicio, quod publico iudicio praeiudicatur, quia ad priuatam causam pertinet. plane | 5 |
| si actum sit publico iudicio, denegandum est priuatum: similiter ex diuerso. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo septimo ad edictum. Praetor | 7.pr.1 |
| edixit: 'qui agit iniuriarum, certum dicat, quid iniuriae factum sit': quia qui famosam | |
| actionem intendit, non debet uagari cum discrimine alienae existimationis, sed designare | |
| et certum specialiter dicere, quam se iniuriam passum contendit. Si dicatur homo iniuria | 1.1 |
| occisus, numquid non debeat permittere praetor priuato iudicio legi Corneliae praeiudicari? | |
| idemque et si ita quis agere uelit 'quod tu uenenum dedisti hominis occidendi causa'? | |
| rectius igitur fecerit, si huiusmodi actionem non dederit. adquin solemus dicere, ex quibus | |
| causis publica sunt iudicia, ex his causis non esse nos prohibendos, quo minus et priuato | 5 |
| agamus. est hoc uerum, sed ubi non principaliter de ea re agitur, quae habet publicam | |
| exsecutionem. quid ergo de lege Aquilia dicimus? nam et ea actio principaliter hoc con- | |
| tinet, hominem occisum non principaliter: nam ibi principaliter de damno agitur, quod | |
| domino datum est, at in actione iniuriarum de ipsa caede uel ueneno ut uindicetur, non | |
| ut damnum s<arc>iatur. quid ergo, si quis idcirco uelit iniuriarum agere, quod gladio caput | 10 |
| eius percussum est? Labeo ait non esse prohibendum: neque enim utique hoc, inquit, | |
| intenditur, quod publicam habet animaduersionem. quod uerum non est: cui enim dubium | |
| est etiam hunc dici posse Cornelia conueniri? Praeterea illo spectat dici certum de in- | 2.1 |
| iuria, quam passus quis sit, ut ex qualitate iniuriae sciamus, an in patronum liberto red- | |
| dendum sit iniuriarum iudicium. etenim meminisse oportebit liberto aduersus patronum | |
| non quidem semper, uerum interdum iniuriarum dari iudicium, si atrox sit iniuria quam | |
| passus sit, puta, si seruilis. ceterum leuem cohercitionem utique patrono aduersus libertum | 5 |
| dabimus nec patietur eum praetor querentem, quasi iniuriam passus sit, nisi atrocitas eum | |
| mouerit: nec enim ferre praetor debet heri seruum, hodie liberum conquerentem, quod do- | |
| minus ei conuicium dixerit uel quod leuiter pulsauerit uel emendauerit. sed si flagris, si | |
| uerberibus, si uulnerauit non mediocriter: aequissimum erit praetorem ei subuenire. Sed | 3.1 |
| et si quis ex liberis, qui non sunt in potestate, cum parente uelit experiri, non temere | |
| iniuriarum actio danda est, nisi atrocitas suaserit. certe his, qui sunt in potestate, prorsus | |
| nec competit, etiamsi atrox fuerit. Quod autem praetor ait 'quid iniuriae factum sit, cer- | 4.1 |
| tum dicat', quemadmodum accipiendum sit? certum eum dicere Labeo ait, qui dicat | |
| nomen iniuriae, neque sub alternatione, puta illud aut illud, sed illam iniuriam se passum. | |
| Si mihi plures iniurias feceris, puta turba et coetu facto domum alicuius introeas et hoc | 5.1 |
| facto efficiatur, et simul et conuicium patiar et uerberer: an possim separatim tecum | |
| experiri de singulis iniuriis, quaeritur. et Marcellus secundum Neratii sententiam hoc pro- | |
| bat cogendum iniurias, quas simul passus est, coniungere. Posse hodie de omni iniuria, | 6.1 |
| sed et de atroci ciuiliter agi imperator noster rescripsit. Atrocem iniuriam quasi contu- | 7.1 |
| meliosiorem et maiorem accipimus. Atrocem autem iniuriam aut persona aut tempore aut | 8.1 |
| re ipsa fieri Labeo ait. persona atrocior iniuria fit, ut cum magistratui, cum parenti pa- | |
| trono fiat. tempore, si Ludis et in conspectu: nam praetoris in conspectu an in solitudine | |
| iniuria facta sit, multum interesse ait, quia atrocior est, quae in conspectu fiat. re atrocem | |
| iniuriam haberi Labeo ait, ut puta si uulnus illatum u<e>l os alicui percussum. | 5 |
| Paulus libro quinquagensimo quinto ad edictum. Uulneris magnitudo atro- | 8.pr.1 |
| citatem facit et nonnumquam locus uulneris, ueluti oculo percusso. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo septimo ad edictum. Sed est quaestionis, | 9.pr.1 |
| quod dicimus re <i>niuriam atrocem fieri, utrum, si corpori inferatur, atrox sit, an et si non | |
| corpori, ut puta uestimentis scissis, comite abducto uel conuicio dicto. et ait Pomponius | |
| etiam sine pulsatione posse dici atrocem iniuriam, persona atrocitatem faciente. Sed et si | 1.1 |
| in theatro uel in foro caedit et uulnerat, quamquam non atrociter, atrocem iniuriam facit. | |
| Parui autem refert, utrum patri familias an filio familias iniuria facta sit: nam et | 2.1 |
| haec atrox aestimabitur. Si atrocem iniuriam seruus fecerit, si quidem dominus praesens | 3.1 |
| sit, potest agi de eo: quod si afuerit, praesidi offerendus est, qui eum flagris rumpat. Si | 4.1 |
| quis tam feminam quam masculum, siue ingenuos siue libertinos, inpudicos facere ad- | |
| temptauit, iniuriarum tenebitur. sed et si serui pudicitia adtemptata sit, iniuriarum locum | |
| habet. | |
| Paulus libro quinquagensimo quinto ad edictum. Adtemptari pudicitia di- | 10.pr.1 |
| citur, cum id agitur, ut ex pudico inpudicus fiat. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo septimo ad edictum. Non solum | 11.pr.1 |
| is iniuriarum tenetur, qui fecit iniuriam, hoc est qui percussit, uerum ille quoque continetur, | |
| qui dolo fecit uel qui curauit, ut cui mala pugno percuteretur. Iniuriarum actio | 1.1 |
| ex bono et aequo est et dissimulatione aboletur. si quis enim iniuriam derel<i>querit, hoc | |
| est statim passus ad animum suum non reuocauerit, postea ex paenitentia remissam iniu- | |
| riam non poterit recolere. secundum haec ergo aequitas actionis omnem metum eius | |
| abolere uidetur, ubicumque contra aequum quis uenit. proinde et si pactum de iniuria | 5 |
| intercessit et si transactum et si iusiurandum exactum erit, actio iniuriarum non tenebit. | |
| Agere quis iniuriarum et per se et per alium potest, ut puta procuratorem tutorem cete- | 2.1 |
| rosque, qui pro aliis solent interuenire. Si mandatu meo facta sit alicui iniuria, plerique | 3.1 |
| aiunt tam me qui mandaui quam eum qui suscepit iniuriarum teneri. Proculus recte ait, | 4.1 |
| si in hoc te conduxerim, ut iniuriam facias, cum utroque nostrum iniuriarum agi posse, | |
| quia mea opera facta sit iniuria: Idemque ait et si filio meo mandauero, ut tibi iniuriam | 5.1 |
| faciat. Atilicinus autem ait et si persuaserim alicui alias nolenti, ut mihi ad iniuriam fa- | 6.1 |
| ciendam oboediret, posse iniuriarum mecum agi. Quamquam aduersus patronum liberto | 7.1 |
| iniuriarum actio non detur, uerum marito libertae nomine cum patrono actio competit: | |
| maritus enim uxore sua iniuriam passa suo nomine iniuriarum agere uidetur. quod et Mar- | |
| cellus admitti. ego autem apud eum notaui non de omni iniuria hoc esse dicendum me | |
| putare: leuis enim coercitio etiam in nuptam uel conuici non inpudici dictio cur patrono | 5 |
| denegetur? si autem conliberto nupta esset, diceremus omnino iniuriarum marito aduersus | |
| patronum cessare actionem, et ita multi sentiunt. ex quibus apparet libertos nostros non | |
| tantum eas iniurias aduersus nos iniuriarum actione <e>xequi non posse, quaecumque fiunt | |
| ipsis, sed ne eas quidem, quae eis fiunt, quos eorum interest iniuriam non pati. Plane si | 8.1 |
| forte filius liberti uel uxor uelint iniuriarum experiri: quia patri maritoue non datur, dene- | |
| gandum non erit, quia suo nomine experiuntur. Ei, qui seruus dicitur seque adserit in | 9.1 |
| libertatem, iniuriarum actionem aduersus dicentem se dominum competere nulla dubitatio | |
| est. et hoc uerum est, siue ex libertate in seruitutem petatur siue ex seruitute in liber- | |
| tatem proclamet: nam hoc iure indistincte utimur. | |
| Gaius libro uicensimo secundo ad edictum prouinciale. Si quis de liber- | 12.pr.1 |
| tate aliquem in seruitutem petat, quem sciat liberum esse, neque id propter euictionem, ut | |
| eam sibi conseruet, faciat: iniuriarum actione tenetur. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo septimo ad edictum. Iniuriarum actio ne- | 13.pr.1 |
| que heredi neque in heredem datur. idem est et si in seruum meum iniuria facta sit: nam | |
| nec hic heredi meo iniuriarum actio datur. semel autem lite contestata hanc actionem | |
| etiam ad successores pertinere. Is, qui iure publico utitur, non uidetur iniuriae faciendae | 1.1 |
| causa hoc facere: iuris enim executio non habet iniuriam. Si quis, quod decreto praetoris | 2.1 |
| non obtemperauit, ductus sit, non est in ea causa, ut agat iniuriarum, propter praetoris | |
| praeceptum. Si quis per iniuriam ad tribunal alicuius me interpellauerit uexandi mei causa, | 3.1 |
| potero iniuriarum experiri. Si quis de honoribus decernendis alicuius passus non sit de- | 4.1 |
| cerni ut puta imaginem alicui uel quid aliud tale: an iniuriarum teneatur? et ait Labeo | |
| non teneri, quamuis hoc contumeliae causa faciet: etenim multum interest, inquit, contu- | |
| meliae causa quid fiat an uero fieri quid in honorem alicuius quis non patiatur. Idem | 5.1 |
| Labeo scribit, si, cum alium contingeret legatio, alii hoc onus duumuir indixerit, non posse | |
| agi iniuriarum ob laborem iniunctum: aliud enim esse laborem iniungere, aliud iniuriam | |
| facere. idem ergo erit prob<a>ndum et in ceteris muneribus atque honoribus, quae per in- | |
| iuriam iniunguntur. ergo si quis per iniuriam sententiam dixerit, idem erit probandum. | 5 |
| Quae iure potestatis a magistratu fiunt, ad iniuriarum actionem non pertinent. | 6.1 |
| Si quis | 7.1 |
| me prohibeat in mari piscari uel euerriculum (quod Graece ϲαγήνη dicitur) ducere, an in- | |
| iuriarum iudicio possim eum conuenire? sunt qui putent iniuriarum me posse agere: et | |
| ita Pomponius. et plerique esse huic similem eum, qui in publicum lauare uel in cauea | |
| publica sedere uel in quo alio loco agere sedere conuersari non patiatur, aut si quis re | 5 |
| mea uti me non permittat: nam et hic iniuriarum conueniri potest. conductori autem ue- | |
| teres interdictum dederunt, si forte publice hoc conduxit: nam uis ei prohibenda est, quo | |
| minus conductione sua fruatur. si quem tamen ante aedes meas uel ante praetorium | |
| meum piscari prohibeam, quid dicendum est? me iniuriarum iudicio teneri an non? et | |
| quidem mare commune omnium est et litora, sicuti aer, et est saepissime rescriptum non | 10 |
| posse quem piscari prohiberi: sed nec aucupari, nisi quod ingredi quis agrum alienum | |
| prohiber<i> potest. usurpatum tamen et hoc est, tametsi nullo iure, ut quis pro- | |
| hiberi possit ante aedes meas uel praetorium meum piscari: quare si quis prohibeatur, | |
| adhuc iniuriarum agi potest. in lacu tamen, qui mei dominii est, utique piscar<i> aliquem | |
| prohibere possum. | 15 |
| Paulus libro tertio decimo ad Plautium. Sane si maris proprium ius ad aliquem per- | 14.pr.1 |
| tineat, uti possidetis interdictum ei competit, si prohibeatur ius suum exercere, quoniam | |
| ad priuatam iam causam pertinet, non ad publicam haec res, utpote cum de iure fruendo | |
| agatur, quo<d> ex priuata causa contingat, non ex publica. ad priuatas enim causa<s> accom- | |
| modata interdicta sunt, non ad publicas. | 5 |
| Ulpianus libro septuagensimo septimo ad edictum. Item apud Labeonem | 15.pr.1 |
| quaeritur, si quis mentem alicuius medicamento alioue quo alienauerit, an iniuriarum actio | |
| locum haberet. et ait iniuriarum aduersus eum agi posse. Si quis pulsatus quidem non | 1.1 |
| est, uerum manus aduersus eum leuatae et saepe territus quasi uapulaturus, non tamen per- | |
| cussit: utili iniuriarum actione tenetur. Ait praetor: 'qui aduersus bonos mores conuicium | 2.1 |
| cui fecisse cuiusue opera factum esse dicetur, quo aduersus bonos mores conuicium | |
| fieret: in eum iudicium dabo'. | |
| Conuicium iniuriam esse Labeo ait. | 3.1 |
| Conuicium autem | 4.1 |
| dicitur uel a concitatione uel a conuentu, hoc est a collatione uocum. cum enim in unum | |
| complures uoces conferuntur, conuicium appellatur quasi conuocium. Sed quod adicitur a | 5.1 |
| praetore 'aduersus bonos mores' ostendit non omnem in unum collatam uociferationem | |
| praetorem notare, sed eam, quae bonis moribus improbatur quaeque ad infamiam uel in- | |
| uidiam alicuius spectaret. Idem ait 'aduersus bonos mores' sic accipiendum non eius qui | 6.1 |
| fecit, sed generaliter accipiendum aduersus bonos mores huius ciuitatis. Conuicium non | 7.1 |
| tantum praesenti, uerum absenti quoque fieri posse Labeo scribit. Proinde si quis ad do- | |
| mum tuam uenerit te absente, conuicium factum esse dicitur. idem et si ad stationem | |
| uel tabernam uentum sit, probari oportere. Fecisse conuicium non tantum is uidetur, qui | 8.1 |
| uociferatus est, uerum is quoque, qui concitauit ad uociferationem alios uel qui summissit | |
| ut uociferentur. 'Cui' non sine causa adiectum est: nam si incertae personae conuicium | 9.1 |
| fiat, nulla executio est. Si curauerit quis conuicium alicui fieri, non tamen factum sit, | 10.1 |
| non tenebitur. Ex his apparet non omne maledictum conuicium esse: sed id solum, quod | 11.1 |
| cum uociferatione dictum est, siue unus siue plures dixerint, quod in coetu dictum est, | 12.1 |
| conuicium est: quod autem non in coetu nec uociferatione dicitur, conuicium non proprie | |
| dicitur, sed infamandi causa dictum. Si quis astrologus uel qui aliquam illicitam diuina- | 13.1 |
| tionem pollicetur consultus aliquem furem dixisset, qui non erat, iniuriarum cum eo agi | |
| non potest, sed constitutiones eos tenent. Iniuriarum, quae ex conu<i>cio nascitur, in he- | 14.1 |
| redes non est reddenda: sed nec heredi. Si quis uirgines appellasset, si tamen ancillari | 15.1 |
| ueste uestitas, minus peccare uidetur: multo minus, si meretricia ueste feminae, non ma- | |
| trum familiarum uestitae fuissent. si igitur non matronali habitu femina fuerit et quis eam | |
| appellauit uel ei comitem abduxit, iniuriarum tenetur. Comitem accipere debemus eum, | 16.1 |
| qui comitetur et sequatur et (ut ait Labeo) siue liberum siue seruum siue masculum siue | |
| feminam: et ita comitem Labeo definit 'qui frequentandi cuiusque causa ut sequeretur | |
| destinatus in publico priuatoue abductus fuerit'. inter comites utique et paedagogi erunt. | |
| Abduxisse uidetur, ut Labeo ait, non qui abducere comitem coepit, sed qui perfecit, ut | 17.1 |
| comes cum eo non esset. Abduxisse autem non tantum is uidetur, qui per uim abduxit, | 18.1 |
| uerum is quoque, qui persuasit comiti, ut eam desereret. Tenetur hoc edicto non tantum | 19.1 |
| qui comitem abduxit, uerum etiam si quis eorum quem appellauisset adsectatusue est. | |
| Appellare est blanda oratione alterius pudicitiam adtemptare: hoc enim non est conuicium, | 20.1 |
| sed aduersus bonos mores adtemptare. Qui turpibus uerbis utitur, non temptat pudici- | 21.1 |
| tiam, sed iniuriarum tenetur. Aliud est appellare, aliud adsectar<i>: appellat enim, qui ser- | 22.1 |
| mone pudicitiam adtemptat, adsectatur, qui tacitus frequenter sequitur: adsiduo enim | |
| frequentia quasi praebet nonnullam infamiam. Meminisse autem oportebit non omnem, qui | 23.1 |
| adsectatus est, nec omnem, qui appellauit, hoc edicto conueniri posse (neque enim si quis | |
| colludendi, si quis officii honeste faciendi gratia id facit, statim in edictum in<cid>it), sed | |
| qui contra bonos mores hoc facit. Sponsum quoque ad iniuriarum actionem admittendum | 24.1 |
| puto: etenim spectat ad contumeliam eius iniuria, quaecumque sponsae eius fiat. Ait | 25.1 |
| praetor: 'ne quid infamandi causa fiat. si quis aduersus ea fecerit, prout quaeque res erit, | |
| animaduerta<m>'. Hoc edictum superuacuum esse Labeo ait, quippe cum ex generali iniu- | 26.1 |
| riarum agere possumus. sed uidetur et ipsi Labeoni (et ita se habet) praetorem eandem | |
| causam secutum uoluisse etiam specialiter de ea re loqui: ea enim, quae notabiliter fiunt, | |
| nisi specialiter notentur, uidentur quasi neclecta. Generaliter uetuit praetor quid ad in- | 27.1 |
| famiam alicuius fieri. proinde quodcumque quis fecerit uel dixerit, ut alium infamet, erit | |
| actio iniuriarum. haec autem fere sunt, quae ad infamiam alicuius fiunt: ut puta ad in- | |
| uidiam alicuius ueste lugubri utitur aut squalida, aut si barbam demittat uel capillos sub- | |
| mittat, aut si carmen conscribat uel proponat uel cantet aliquod, quod pudorem alicuius | 5 |
| laedat. Quod ait praetor: 'si quis aduersus ea fecerit, prout quaqua re erit, animaduer- | 28.1 |
| tam', sic intellegendum est, ut plenior esset praetoris animaduersio, id est <u>t quodcumque | |
| eum mouerit uel in persona eius qui agit iniuriarum actionem uel eius aduersus quem | |
| agitur uel etiam in re ipsa, in qualitate iniuriae, non audiat eum qui agit. Si quis libello | 29.1 |
| dato uel principi uel ali cui famam alienam insectatus fuerit, iniuriarum erit agendum: | |
| Papinianus ait. Idem ait eum, qui euentum sententiae uelut daturus pecuniam uendidit, | 30.1 |
| fustibus a praeside ob hoc castigatu<m> iniuriarum damnatum uideri: utique autem ap- | |
| paret hunc iniuriam ei fecisse, cuius sententiam uenditauit. Si quis bona alicuius uel rem | 31.1 |
| unam per iniuriam occupauerit, iniuriarum actione tenetur. Item si quis pignus proscripserit | 32.1 |
| uenditurus, tamquam a me acceperit, infamandi mei causa, Seruius ait iniuriarum agi posse. | |
| Si quis non debitorem quasi debitorem appellauerit iniuriae faciendi causa, iniuriarum te- | 33.1 |
| netur. Praetor ait: 'Qui seruum alienum aduersus bonos mores uerberauisse deue eo in- | 34.1 |
| iussu domini quaestionem habuisse dicetur, in eum iudicium dabo. item si quid aliud | |
| factum esse dicetur, causa cognita iudicium dabo'. Si quis sic fecit iniuriam seruo, ut | 35.1 |
| domino faceret, uideo dominum iniuriarum agere posse suo nomine: si uero non ad sug- | |
| gillationem domini id fecit, ipsi seruo facta iniuria inulta a praetore relinqui non debuit. | |
| maxime si uerberibus uel quaestion<e> fieret: hanc enim et seruum sentire palam est. Si | 36.1 |
| communem quis seruum uerberauerit, utique hac actione non tenebitur, cum iure domini | |
| id fecerit. Nec si fructuarius id fecerit, dominus cum eo agit, uel si proprietarius fecerit, | 37.1 |
| fructuarius eum conueniet. Adicitur 'aduersus bonos mores', ut non omnis omnino qui | 38.1 |
| uerberauit, sed qui aduersus bonos mores uerberauit, teneatur: ceterum si quis corrigendi | |
| animo aut si quis emendandi, non tenetur. Unde quaerit Labeo, si magistratus munici- | 39.1 |
| palis seruum meum loris ruperit, an possim cum eo experiri, quasi aduersus bonos mores | |
| uerberauerit. et ait iudicem debere inquirere, quid facientem seruum meum uerberauerit: | |
| nam si honorem ornamentaque petulanter adtemptantem ceciderit, absoluendum eum. | |
| 'Uerberasse' dicitur abusiue et qui pugnis ceciderit. | 40.1 |
| 'Quaestionem' intellegere debemus | 41.1 |
| tormenta et corporis dolorem ad eruendam ueritatem. nuda ergo interrogatio uel leuis | |
| territio non pertinet ad hoc edictum. quaestionis uerbo etiam ea, quam malam mansionem | |
| dicunt, continebitur. cum igitur per uim et tormenta habita quaestio est, tunc quaestio | |
| intellegitur. Sed et si iussu domini quis quaestionem habeat, modum tamen excesserit, | 42.1 |
| teneri eum debere Labeo ait. Praetor ait: 'Si quid aliud <fa>ctum esse dicetur, causa cognita | 43.1 |
| iudicium dabo'. proinde si quidem uerberatus sit seruus uel tormentis de eo quaestio ha- | |
| bita est, sine causae cognitione iudicium in eum competit, si uero aliam iniuriam passus | |
| sit, non aliter competit <quam> causa cognita. Itaque praetor non ex omni causa iniuriarum | 44.1 |
| iudicium serui nomine promitt<i>t: nam si leuiter percussus sit uel maledictum ei leuiter, | |
| non dabit actionem: at si infamatus sit uel facto aliquo uel carmine scripto. puto causae | |
| cognitionem praetoris porrigendam et ad serui qualitatem: etenim multum interest, qualis | |
| seruus sit, bonae frugi, ordinarius, dispensator, an uero uulgaris uel mediastinus an qualis- | 5 |
| qualis. et quid si compeditus uel male notus uel notae extremae? habebit igitur praetor | |
| rationem tam iniuriae, quae admissa dicitur, quam personae serui, in quem admissa dici- | |
| tur, et sic aut permittet aut denegabit actionem. Interdum iniuria seruo facta ad domi- | 45.1 |
| num redundat, interdum non: nam si pro libero se gerentem aut cum eum alterius potius | |
| quam meum existimat quis, non caesurus eum, si meum scisset, non posse eum, quasi | |
| mihi iniuriam fecerit, sic conueniri Mela scribit. Si quis seruo uerberato iniuriarum egerit, | 46.1 |
| deinde postea damni iniuriae agat, Labeo scribit eandem rem non esse, qu<i>a altera actio | |
| ad damnum pertineret culpa datum, altera ad contumeliam. Si usum fructum in seruo | 47.1 |
| habeam, tu proprietatem isque uerberatus sit uel quaestio de eo habita, iniuriarum actio | |
| magis proprietario quam mihi competit. idemque probatur et si seruum meum, quem bona | |
| fide possidebam, cecideris: domino enim magis competit iniuriarum actio. Item, si libe- | 48.1 |
| rum hominem, qui mihi bona fide seruiebat, quis ceciderit, distinguendum est, ut, si in | |
| contumeliam pulsatus sit, competat mihi iniuriarum actio. idem ergo et si in seruo alieno | |
| bona fide mihi seruient<e>, ut totiens admittamus iniuriarum actionem, quotiens in meam | |
| contumeliam iniuria ei facta sit. nam ipsius quidem serui nomine domino dabimus iniu- | 5 |
| riarum actionem. si autem me tangat et pulset, iniuriarum mihi quoque est. ergo et in | |
| fructuario idem distingui potest. Si seruum complurium cecidero, competere iniuriarum | 49.1 |
| actionem omnibus plus quam manifestum est: | |
| Paulus libro quadragensimo quinto ad edictum. sed non esse aequum | 16.pr.1 |
| pro maiore parte, quam pro qua dominus est, damnationem fieri Pedius ait: et ideo of- | |
| ficio iudicis portiones aestimandae erunt. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo septimo ad edictum. Sed si unius per- | 17.pr.1 |
| missu id fecero, si quidem solius eius esse putaui, nulli competit iniuriarum actio. plane | |
| si scii plurium, ei quidem, qui permisit, non competit iniuriarum actio, ceteris competit. | |
| Si iussu tutoris aut procuratoris uel curatoris quaestio habita sit, consequens erit dicere | 1.1 |
| cessare iniuriarum actionem. Seruus meus opera uel querella tua flagellis caesus est a | 2.1 |
| magistratu nostro. Mela putat dandam mihi iniuriarum aduersus te, in quantum ob eam | |
| rem aequum iudici uidebitur, et si seruus decesserit, dominum eius agere posse Labeo ait, | |
| quia de damno, quod per iniuriam factum est, agatur. et ita Trebatio placuit. Quaedam | 3.1 |
| iniuriae a liberis hominibus factae leues (non nullius momenti) uidentur, enimuero a seruis | |
| graues sunt: crescit enim contumelia ex persona eius qui contumeliam fecit. Cum seruus | 4.1 |
| iniuriam facit, maleficium eum admittere palam est: merito igitur sicuti ex ceteris delictis, | |
| ita et ex hoc iniuriarum noxalis actio datur. sed in arbitro domini est, an uelit eum uer- | |
| berandum exhibere, ut ita satisfiat ei qui iniuriam passus est: neque erit necesse domino | |
| utique eum uerberandum praestare, sed dabitur ei facultas praestare ei seruum uerberan- | 5 |
| dum aut, si de eo uerberibus satis non fiat, noxae dedendum uel litis aestimationem suf- | |
| ferendam. Ait praetor 'arbitratu iudicis': utique quasi uiri boni, ut ille modum uerberum | 5.1 |
| imponat. Si ante iudicem dominus uerberandum seruum exhibuerit, ut satis uerberibus | 6.1 |
| ei fieret, et erit factum arbitratu alicuius, postea actor agere iniuriarum perseuerat, non | |
| est audiendus: qui enim accepit satisfactionem, iniuriam suam remisit. nam et si nuda | |
| uoluntate iniuriam remisit, indubitate dicendum est extingui iniuriarum actione<m> non minus, | |
| quam si tempore abolita fuerit iniuria. Si iussu domini seruus iniuriam fecerit, utique | 7.1 |
| dominus conueniri poterit etiam suo nomine. sed si proponatur seruus manumissus, placet | |
| Labeoni dandam in eum actionem, quia et noxa caput sequitur nec in omnia seruus do- | |
| mino parere debet: ceterum et si occiderit iussu domini, Cornelia eum eximemus. Plane | 8.1 |
| si defendendi domini gratia aliquid fecerit, rationem ei constare apparet, inque eam rem | |
| aduersus agentem exceptio obicienda erit. Si seruus, in quo usus fructus meus est, in- | 9.1 |
| iuriam mihi fecerit, aduersus dominum noxali iudicio experiri potero: neque debeo dete- | |
| rioris condicionis ob hoc esse, quod usum fructum in eo habeo, quam si non haberem. | |
| aliter atque si seruus communis esset: tunc enim non daremus socio actionem, eapropter, | |
| quia et ipse iniuriarum actione tenetur. Ait praetor: 'Si ei, qui in alterius potestate erit, | 10.1 |
| iniuria facta esse dicetur et neque is, cuius in potestate est, praesens erit neque procu- | |
| rator quisquam existat, qui eo nomine agat: causa cognita ipsi, qui iniuriam accepisse | |
| dicetur, iudicium dabo'. Filio familias iniuriam passo, si praesens <s>it pater, agere tamen | 11.1 |
| non possit propter furorem uel quem alium casum dementiae, puto | |
| competere iniuriarum | |
| actionem: nam et hic pater eius absentis loco est. Plane si praesens agere nolit, | 12.1 |
| uel quia differt uel quia remittit atque donat iniuriam, magis est, ut filio actio non detur: | |
| nam et cum abest, idcirco datur filio actio, quia uerisimile est patrem, si praesens fuisset, | |
| acturum fuisse. Interdum tamen putamus et si pa<ter> remittat, iniuriarum actionem filio | 13.1 |
| dandam, ut puta si patris persona uilis abiectaque sit, filii honesta: neque enim debet pater | |
| uilissimus filii sui contumeliam ad suam uilitatem metiri. ponamus esse eum patrem, cui | |
| iure meritoque curator a praetore constitueretur. Sed si pater lite contestata coeperit ab- | 14.1 |
| esse uel etiam neclegere executionem pater uilis, dicendum est causa cognita translatio- | |
| nem filio competere. idem et si emancipatus filius esse proponatur. Procuratorem patris | 15.1 |
| praetulit praetor ipsis personis, quae iniuriam passae sunt. si tamen procurator aut negle- | |
| gat aut colludat aut non sufficiat aduersus personas, quae iniuriam fecerunt, ipsi potius, | |
| qui passus est iniuriam, actio iniuriarum competit. Procuratorem autem accipere debe- | 16.1 |
| mus non utique eum, cui specialiter mandata est procuratio actionis iniuriarum, uerum | |
| sufficit eum esse, cui omnium rerum administratio mandata est. Quod autem ait praetor | 17.1 |
| causa cognita ipsi, qui iniuriam accepisse dicetur, iudicium permitti, ita accipiendum est, | |
| ut in cognitione causae hoc uersetur, quam longe pater absit et quando superuenturus, | |
| et numquid is, qui iniuriarum uult actionem mouere, segnitior uel inutilis admodum, qui | |
| non sufficiat ad rei cuius administrationem ac per hoc nec ad actionem. Quod deinde ait | 18.1 |
| 'qui iniuriam accepit', interdum ita accipiendum est, ut patri eius compet<a>t actio. ut puta | |
| nepoti facta iniuria est, pater praesens est, auus abest: scribit Iulianus patri potius dan- | |
| dam iniuriarum actionem quam ipsi nepoti: ad cuius, inquit, officium pertinet etiam uiuente | |
| auo filium suum in omnibus tueri. Idem Iulianus scribit filium non tantum ipsum agere | 19.1 |
| debere, uerum procuratorem dare posse: alioquin, inquit, nisi ei permiserimus procura- | |
| torem dare, futurum est, ut, si ualetudine impediatur neque sit qui iniuriarum actionem | |
| exequatur, impediatur actio. Idem ait, et si nepoti facta sit iniuria et nemo sit, qui aui | 20.1 |
| nomine agat, permittendum esse patri experiri, et is procuratorem dabit. omnibus enim, | |
| qui suo nomine actionem habent, procuratoris dandi esse potestatem: intellegi autem filium, | |
| inquit, familias suo nomine agere, cum patre cessante praetor ei agere permittat. Si filius | 21.1 |
| familias iniuriarum egerit, patri actio non competit. Idem ait filio familias iniuriarum no- | 22.1 |
| mine actionem dari, quotiens nemo est, qui patris nomine experiatur, et hoc casu quasi | |
| patrem familiae constitui. quare siue emancipatus sit siue ex parte heres scriptus fuerit | |
| uel etiam exheredatus siue paterna hereditate abstinuerit, executionem litis ei dandam: | |
| esse enim perabsurdum, quem praetor manente patria potestate ad actionem admittendum | 5 |
| probauerit, ei patri familias ultionem iniuriarum suarum eripi et transferri ad patrem, qui | |
| eum, quantum in ipso est, omiserit, aut, quod est indignius, ad heredes patris, ad quos | |
| non pertinere iniuriam filio familias fact<a>m procul dubio est. | |
| Paulus libro quinquagensimo quinto ad edictum. Eum, qui nocentem in- | 18.pr.1 |
| famauit, non esse bonum aequum ob eam rem condemnari: peccata enim nocentium nota | |
| esse et oportere et expedire. Si seruus seruo fecerit iniuriam, perinde agendum, quasi si | 1.1 |
| domino fecisset. Si nupta filia familiae iniuriam acceperit et uir et pater iniuriarum agant, | 2.1 |
| Pomponius recte putat tanti patri condemnandum esse reum, quanti condemnetur, si ea | |
| uidua esset, uiro tanti, quanti condemnaretur, si ea in nullius potestate esset, quod sua | |
| cuiusque iniuria propriam aestimationem haberet. et ideo si nupta in nullius potestate sit, | |
| non ideo minus eam iniuriarum agere posse, quod et uir <suo> nomine agat. Si iniuria mihi | 3.1 |
| fiat ab eo, cui sim ignotus, aut si quis putet me Lucium Titium esse, cum sim Gaius | |
| Seius: praeualet, quod principale est, iniuriam eum mihi facere uelle: nam certus ego sum, | |
| licet ille putet me alium esse quam sum, et ideo iniuriarum habeo. At cum aliquis filium | 4.1 |
| familias patrem familias putat, non potest uideri iniuriam patri facere, non magis quam | |
| uiro, si mulierem uiduam esse credat, quia neque in personam eorum confertur iniuria nec | |
| transferri personae putationem ex persona filiorum ad eos potest, cum affectus iniuriam | |
| facientis in hunc tamquam in patrem familias consistat. Quod si scisset filium familias | 5.1 |
| esse, tamen, si nescisset, cuius filius esset, dicerem, inquit, patrem suo nomine iniuriarum | |
| agere posse: nec minus uirum, si ille nuptam esse sciret: nam qui haec non ignorat, cui- | |
| cumque patri, cuicumque marito per filium, per uxorem uult facere iniuriam. | |
| Gaius libro uicensimo secundo ad edictum prouinciale. Si creditor meus, cui | 19.pr.1 |
| paratus sum soluere, <in> iniuriam meam fideiussores meos interpellauerit, iniuriarum tenetur. | |
| Modestinus libro duodecimo responsorum. Si iniuriae faciendae gratia | 20.pr.1 |
| Seia domum absentis debitoris signasset sine auctoritate eius, qui concedendi ius potesta- | |
| temue habuit, iniuriarum actionem intendi posse respondit. | |
| Iauolenus libro nono epistularum. Iniuriarum aestimatio non ad id tem- | 21.pr.1 |
| pus, quo iudicatur, sed ad id, quo facta est, referri debet. | |
| Ulpianus libro primo ad edictum praetoris. Si liber pro fugitiuo adpre- | 22.pr.1 |
| hensus erit, iniuriarum cum eo agit. | |
| Paulus libro quarto ad edictum. Qui in domum alienam inuito domino | 23.pr.1 |
| introiret, quamuis in ius uoca<t>, actionem iniuriarum in eum competere Ofilius ait. | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad edictum praetoris. Si quis proprium ser- | 24.pr.1 |
| uum distrahere prohibetur a quolibet, iniuriarum experi<ri> potest. | |
| Idem libro octauo decimo ad edictum. Si stuprum serua passa sit, iniuria- | 25.pr.1 |
| rum actio dabitur: aut, si celauit mancipium uel quid aliud furandi animo fecit, etiam | |
| furti: uel, si uirginem inmaturam stuprauerit, etiam legis Aquiliae actionem competere | |
| quidam putant. | |
| Paulus libro nono decimo ad edictum. Si quis seruum meum uel filium | 26.pr.1 |
| ludibrio habeat licet consentientem, tamen ego iniuriam uideor accipere: ueluti si in po- | |
| pinam duxerit illum, si ale<a> luserit. sed hoc utcumque tunc locum habe<re> potest, quotiens | |
| ille qui suadet animum iniuriae faciendae habet. atquin potest malum consilium dare et | |
| qui dominum ignoret: et ideo incipit serui corrupti actio necessaria esse. | 5 |
| Idem libro uicensimo septimo ad edictum. Si statua patris tui in mo- | 27.pr.1 |
| numento posita saxis caesa est, sepulchri uiolati agi non posse, iniuriarum posse Labeo | |
| scribit. | |
| Ulpianus libro trigensimo quarto ad Sabinum. Iniuriarum actio in bonis | 28.pr.1 |
| nostris, non computatur, antequam litem contestemur. | |
| Paulus libro decimo ad Sabinum. Si seruum, cuius nomine iniuriarum | 29.pr.1 |
| actio tibi competit, manumiseris aut alienaueris, superest tibi iniuriarum actio. | |
| Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Seruo autem manu- | 30.pr.1 |
| misso non competere actionem ob iniuriam, quam in seruitute passus est, quis dubitet? | |
| Si filio iniuria facta sit, cum utrique tam filio quam patri adquisita actio sit, non eadem | 1.1 |
| utique facienda aestimatio est, | |
| Paulus libro decimo ad Sabinum. cum possit propter filii dignitatem | 31.pr.1 |
| maior ipsi quam patri iniuria facta esse. | |
| Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Nec magistratibus | 32.pr.1 |
| licet aliquid iniuriose facere. si quid igitur per iniuriam fecerit magistra<tus> uel quasi pri- | |
| uatus uel fiducia magistratus, iniuriarum potest conueniri. sed utrum posito magistratu | |
| an uero et quamdiu est in magistratu? sed uerius est, si is magistratus est, qui sine fraude | |
| in ius uocari non potest, exspectandum esse, quoad magistratu abeat. quod et si ex | 5 |
| minoribus magistratibus erit, id est qui sine imperio aut potestate sunt magistratus, et in | |
| ipso magistratu posse eos conueniri. | |
| Paulus libro decimo ad Sabinum. Quod rei publicae uenerandae causa | 33.pr.1 |
| secundum bonos mores fit, etiamsi ad contumeliam alicuius pertinet, quia tamen non ea | |
| mente magistratus facit, ut iniuriam faci<a>t, sed ad uindictam maiestatis publicae respiciat, | |
| actione iniuriarum non tenetur. | |
| Gaius libro tertio decimo ad edictum prouinciale. Si plures serui simul | 34.pr.1 |
| aliquem ceciderint aut conuicium alicui fecerint, singulorum proprium est maleficium et | |
| tanto maior iniuria, quanto a pluribus admissa est. immo etiam tot iniuriae sunt, quot et | |
| personae iniuriam facientium. | |
| Ulpianus libro tertio de omnibus tribunalibus. Si quis iniuriam atrocem | 35.pr.1 |
| fecerit, qui contemnere iniuriarum iudicium possit ob infamiam suam et egestatem, prae- | |
| tor acriter exequi hanc rem debet et eos, qui iniuriam fecerunt, coercere. | |
| Iulianus libro quadragensimo quinto digestorum. Si filii nomine cum | 36.pr.1 |
| patre iniuriarum agere uelim et is procuratorem det, non intellegitur filius defendi, nisi | |
| iudicatum solui satisdetur: et ideo actio aduersus filium, tamquam a patre non defendatur, | |
| danda erit. | |
| Marcianus libro quarto decimo institutionum. Constitutionibus principa- | 37.pr.1 |
| libus cauetur ea, quae infamandi alterius causa in monumenta publica posita sunt, tolli de | |
| medio. Etiam ex lege Cornelia iniuriarum actio ciuiliter moueri potest condemnatione | 1.1 |
| aestimatione iudicis facienda. | |
| Scaeuola libro quarto regularum. Senatus consulto ca- | 38.pr.1 |
| uetur, ne quis imaginem imperatoris in inuidiam alterius portaret: et qui contra fecerit, | |
| in uincula publica mittetur. | |
| Uenuleius libro secundo publicorum iudiciorum. Uestem sordidam rei no- | 39.pr.1 |
| mine in publico habere capillumue summittere nulli licet, nisi ita coniunctus est adfinitati, | |
| ut inuitus in reum testimonium dicere cogi non possit. | |
| Macer libro secundo publicorum iudiciorum. Diuus Seuerus Dionysio Diogeni ita | 40.pr.1 |
| scripsit: 'Atrocis iniuriae damnatus in ordine decurionum esse non potest. nec prodesse | |
| tibi debet error praesidum aut eius, qui de te aliquid pronuntiauit, aut eorum, qui contra | |
| formam iuris mansisse te in ordine decurionum putauerunt'. | |
| Neratius libro quinto membranarum. Pater, cuius filio facta est iniuria, | 41.pr.1 |
| non est impediendus, quo minus duobus iudiciis et suam iniuriam persequatur et filii. | |
| Paulus libro quinto sententiarum. Iudici ab appellatoribus con- | 42.pr.1 |
| uicium fieri non oportet: alioquin infamia notantur. | |
| Gaius libro tertio regularum. Qui iniuriarum actionem per calumniam in- | 43.pr.1 |
| stituit, extra ordinem damnatur: id est exilium aut relegationem aut ordinis amotionem | |
| patiatur. | |
| Iauolenus libro nono ex posterioribus Labeonis. Si inferiorum dominus | 44.pr.1 |
| aedium superioris uicini fumigandi causa fumum faceret, aut si superior uicinus <in> inferio- | |
| res aedes quid aut proiecerit aut infuderit, negat Labeo iniuriarum agi posse: quod falsum | |
| puto, si tamen iniuriae faciendae causa inmittitur. | |
| Hermogenianus libro quinto epitomarum. De iniuria nunc extra ordinem | 45.pr.1 |
| ex causa et persona statui solet. et serui quidem flagellis caesi dominis restituuntur, liberi | |
| uero humilioris quidem loci fustibus subiciuntur, ceteri autem uel exilio temporali uel inter- | |
| dictione certae rei coercentur. |