DE OBLIGATIONIBUS ET ACTIONIBUS
  Gaius libro secundo aureorum. Obligationes aut ex contractu nascuntur aut 44.7.1.pr.1
e<x> maleficio aut proprio quodam iure ex uariis causarum figuris. Obligationes ex contractu 1.1
aut re contrahuntur aut uerbis aut consensu. Re contrahitur obligatio mutui 2.1
datione. mutui autem datio consistit in his rebus, quae pondere numero mensuraue con-
stant, ueluti uino oleo frumento pecunia numerata, quas res in hoc damus, ut fiant acci-
pientis, postea alias recepturi eiusdem generis et qualitatis. Is quoque, cui rem 3.1
aliquam commodamus, re nobis obligatur, sed is de ea ipsa re quam acceperit restituenda
tenetur. Et ille quidem qui mutuum accepit, si quolibet casu quod accepit amiserit, nihilo 4.1
minus obligatus permanet: is uero qui utendum accepit, si maiore casu, cui humana infir-
mitas resistere non potest, ueluti incendio ruina naufragio, rem quam accepit amiserit, se-
curus est. alias tamen exactissiman diligentiam custodiendae rei praestare compellitur, nec
sufficit ei eandem diligentiam adhibere, quam suis rebus adhibet, si alius diligentior custo- 5
dire poterit. sed et in maioribus casibus, si culpa eius interueniat, tenetur, ueluti si quasi
amicos ad cenam inuitaturus argentum, quod in eam rem utendum acceperit, peregre pro-
ficiscens secum portare uoluerit et id aut naufragio aut praedonum hostiumue incursu
amiserit, Is quoque, apud quem rem aliquam deponimus, re nobis tenetur: qui 5.1
et ipse de ea re quam acceperit restituenda tenetur. sed is etiamsi neglegenter rem custo-
ditam amiserit, securus est: quia enim non sua gratia accipit, sed eius a quo accipit, in
eo solo tenetur, si quid dolo perierit: neglegentiae uero nomine ideo non tenetur, quia
qui neglegenti amico rem custodiendam committit, de se queri debet. magnam tamen 5
neglegentiam placuit in doli crimine cadere. Creditor quoque, qui pignus ac- 6.1
cepit, re tenetur: qui et ipse de ea ipsa re quam accepit restituenda tenetur. Uer- 7.1
bis obligatio contrahitur ex interrogatione et responsu, cum quid dari fieriue nobis stipu-
lemur. Sed aut proprio nomine quisque obligatur aut alieno: qui autem alieno nomine 8.1
obligatur, fideiussor uocatur. et plerumque ab eo, quem proprio nomine obligamus, alios
accipimus, qui eadem obligatione teneantur. dum curamus, ut quod in obligationem de-
duximus, tutius nobis debeatur. Si id, quod dari stipulemur, tale sit, ut dari non possit, 9.1
palam est naturali ratione inutilem esse stipulationem, ueluti si de homine libero uel iam
mortuo uel aedibus deustis facta sit stipulatio inter eos, qui ignorauerint eum hominem
liberum esse uel mortuum esse uel aedes deustas esse. idem iuris est, si quis locum sa-
crum aut religiosum dari sibi stipulatus fuerit. Nec minus inutilis est stipulatio, si quis 10.1
rem suam ignorans suam esse stipulatus fuerit. Item sub impossibili condicione factam 11.1
stipulationem constat inutilem esse. Furiosum, siue stipulatur siue promittat, nihil agere 12.1
natura manifestum est. Huic proximus est, qui eius aetatis est, ut nondum intellegat, quid 13.1
agatur: sed quod ad hunc benignius acceptum est: nam qui loqui potest, creditur et stipu-
lari et promittere recte posse. Mutum nihil pertinere ad obligationem uerborum natura 14.1
manifestum est. Sed et de surdo idem dicitur, quia etiamsi loqui possit, siue promittit, 15.1
uerba stipulantis exaudire debet, siue stipuletur, debet exaudire uerba promittentis. unde
apparet non de eo nos loqui, qui tardius exaudit, sed qui omnino non exaudit.
  Idem libro tertio institutionum. Consensu fiunt obligationes 2.pr.1
in emptionibus uenditionibus, locationibus conductionibus, societatibus, mandatis. Ideo 1.1
autem istis modis consensu dicimus obligationem contrahi, quia neque
uerborum neque scripturae ulla proprietas desideratur, sed sufficit eos, qui negotia gerunt,
consentire. Unde inter absentes quoque talia negotia contrahuntur, ueluti per 2.1
epistulam uel per nuntium. Item in his contractibus alter alteri obli- 3.1
gatur de eo, quod alterum alteri ex bono et aequo praestare oportet.
  Paulus libro secundo institutionum. Obligationum substantia non in eo con- 3.pr.1
sistit, ut aliquod corpus nostrum aut seruitutem nostram faciat, sed ut aliu<m> nobis ob-
stringat ad dandum aliquid uel faciendum uel praestandum. Non satis autem est dantis 1.1
esse nummos et fieri accipientis, ut obligatio nascatur, sed etiam hoc animo dari et accipi,
ut obligatio constituatur. itaque si quis pecuniam suam donandi causa dederit mihi, quam-
quam et donantis fuerit et mea fiat, tamen non obligabor ei, quia non hoc inter nos actum
est. Uerborum quoque obligatio constat, si inter contrahentes id agatur: nec enim si per 2.1
iocum puta uel demonstrandi intellectus causa ego tibi dixero 'spondes?' et tu respon-
deris 'spondeo', nascetur obligatio.
  Gaius libro tertio aureorum. Ex maleficio nascuntur obligationes, ueluti ex 4.pr.1
furto, ex damno, ex rapina, ex iniuria. quae omnia unius generis sunt: nam hae re tan-
tum consistunt, id est ipso maleficio, cum alioquin ex contractu obligationes non tantum
re consistant, sed etiam uerbis et consensu.
  Idem libro tertio aureorum. Si quis absentis negotia gesserit, si 5.pr.1
quidem ex mandatu, palam est ex contractu nasci inter eos actiones mandati, quibus in-
uicem experiri possunt de eo, quod alterum alteri ex bona fide praestare oportet: si uero
sine mandatu, placuit quidem sane eos inuicem obligari eoque nomine proditae sunt actiones,
quas appellamus negotiorum gestorum, quibus aeque inuicem experiri possunt de eo, quod 5
ex bona fide alterum alteri praestare oportet. sed neque ex contractu neque ex maleficio
actiones nascuntur: neque enim is qui gessit cum absente creditur ante contraxisse, ne-
que ullum maleficium est sine mandatu suscipere negotiorum administrationem: longe magis
is, cuius negotia gesta sunt, ignorans aut contraxisse aut del<i>quisse intellegi potest: sed
utilitatis causa receptum est inuicem eos obligari. ideo autem id ita receptum est, quia 10
plerumque homines eo animo peregre proficiscuntur quasi statim redituri nec ob id ulli
curam negotiorum suorum mandant, deinde nouis causis interuenientibus ex necessitate
diutius absunt: quorum negotia d<i>sperire iniquum erat, quae sane d<i>sperirent, si uel is, qui
obtulisset se negotiis gerundis, nullam habiturus esset actionem de eo, quod utiliter de suo
impe<n>disset, uel is, cuius gesta essent, aduersus eum, qui inuasisset negotia eius, nullo iure 15
agere posset. Tutelae quoque iudicio qui tenentur, non proprie ex contractu 1.1
obligati intelleguntur (nullum enim negotium inter tutorem et pupillum contrahitur): sed
quia sane non ex maleficio tenentur, quasi ex contractu teneri uidentur. et hoc autem casu
mutuae sunt actiones: non tantum enim pupillus cum tutore, sed et contra tutor cum pu-
pillo habet actionem, si uel impenderit aliquid in rem pupilli uel pro eo fuerit obligatus 5
aut rem suam creditori eius obligauerit. Heres quoque, qui legatum debet, 2.1
neque ex contractu neque ex maleficio obligatus esse intellegitur: nam neque cum defuncto
neque cum herede contraxisse quicquam legatarius intellegitur: maleficium autem nullum
in ea re esse plus quam manifestum est. Is quoque, qui non debitum accipit 3.1
per errorem soluentis, obligatur quidem quasi ex mutui datione et eadem actione tenetur,
qua debitores creditoribus: sed non potest intellegi is, qui ex ea causa tenetur, ex con-
tractu obligatus esse: qui enim soluit per errorem, magis distrahendae obligationis animo
quam contrahendae dare uidetur. Si iudex litem suam fecerit, non 4.1
proprie ex maleficio obligatus uidetur, sed quia neque ex contractu obligatus est utique pec-
casse aliquid intellegitur, licet per imprudentiam, ideo uidetur quasi ex maleficio teneri.
Is quoque, ex cuius cenaculo (uel proprio ipsius uel conducto uel in quo gratis 5.1
habitabat) deiectum effusumue aliquid est ita, ut alicui noceret, quasi ex maleficio teneri
uidetur: ideo autem non proprie ex maleficio obligatus intellegitur, quia plerumque ob
alterius culpam tenetur aut serui aut liberi. cui similis est is, qui ea parte, qua
uolgo iter fieri solet, id positum aut suspensum habet, quod potest, si ceciderit, alicui 5
nocere. ideo si filius familias seorsum a patre habitauerit et quid ex cenaculo
eius deiectum effusumue sit siue quid positum suspensumue habuerit, cuius casus pericu-
losus est, Iuliano placuit <in> patrem neque de peculio neque noxalem dandam esse actionem,
sed cum ipso filio agendum. Item exercitor nauis aut cauponae aut stabuli de 6.1
damno aut furto, quod in naue aut caupona aut stabulo factum sit, quasi ex maleficio
teneri uidetur, si modo ipsius nullum est maleficium, sed alicuius eorum, quorum opera
nauem aut cauponam aut stabulum exerceret: cum enim neque ex contractu sit aduersus
eum constituta haec actio et aliquatenus culpae reus est, quod opera malorum hominum 5
uteretur, ideo quasi ex maleficio teneri uidetur.
  Paulus libro quarto ad Sabinum. In omnibus temporalibus actio- 6.pr.1
nibus nisi nouissimus totus dies compleatur, non finit obligationem.
  Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum. Actiones aduersus patrem filio 7.pr.1
praestari non possunt, dum in potestate eius est filius.
  Idem libro sexto decimo ad Sabinum. Sub hac condicione 'si uolam' nulla 8.pr.1
fit obligatio: pro non dicto enim est, quod dare nisi uelis cogi non possis: nam nec heres
promissoris eius, qui numquam dare uoluerit, tenetur, quia haec condicio in ipsum pro-
missorem numquam exstitit.
  Paulus libro nono ad Sabinum. Filius familias suo nomine 9.pr.1
nullam actionem habet, nisi iniuriarum et quod ui aut clam et depositi et commodati, ut
Iulianus putat.
  Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Naturales obligationes 10.pr.1
non eo solo aestimantur, si actio aliqua eorum nomine competit, uerum etiam eo, si soluta
pecunia repeti non possit.
  Paulus libro duodecimo ad Sabinum. Quaecumque gerimus, cum ex nostro 11.pr.1
contractu originem trahunt, nisi ex nostra persona obligationis initium sumant, inanem
actum nostrum efficiunt: et ideo neque stipulari neque emere uendere contrahere, ut alter
suo nomine recte agat, possumus.
  Pomponius libro uicensimo nono ad Sabinum. Ex depositi et commodati 12.pr.1
et mandati et tutelae et negotiorum gestorum ob dolum malum defuncti heres in solidum
tenetur.
  Ulpianus libro primo disputationum. In factum actiones etiam 13.pr.1
filii familiarum possunt exercere.
  Idem libro septimo disputationum. Serui ex delictis qui- 14.pr.1
dem obligantur et, si manumittantur, obligati remanent: ex contractibus autem ciuiliter
quidem non obligantur, sed naturaliter et obligantur et obligant. denique si seruo, qui
mihi mutuam pecuniam dederat, manumisso soluam, liberor.
  Iulianus libro quarto digestorum. Qui cum herede egit, ex- 15.pr.1
ceptione summotus est hac: 'si non in ea causa tabulae testamenti sint, ut contra eas eman-
cipato bonorum possessio dari possit'. emancipato omittente bonorum possessionem non
inique postulabit creditor restitui sibi actionem aduersus scriptum heredem: nam quamdiu
bonorum possessio contra tabulas filio dari potest, heres quodammodo debitor non est. 5
  Idem libro tertio decimo digestorum. Qui a seruo hereditario mutuam pe- 16.pr.1
cuniam accepit et fundum uel hominem pignoris causa ei tradiderat et precario rogauit,
precario possidet: nam seruus hereditarius sicuti per traditionem accipiendo proprietatem
hereditati adquirit, ita precario dando efficit, ne res usucapi possit. nam et si commoda-
uerit uel deposuerit rem peculiarem, commodati et depositi actionem hereditati adquiret. 5
haec ita, si peculiare negotium contractum est: nam ex hac causa etiam possessio adqui-
sita intellegi debet.
  Idem libro trigensimo tertio digestorum. Omnes debitores, qui speciem ex 17.pr.1
causa lucratiua debent, liberantur, cum ea species ex causa lucratiua ad creditores per-
uenisset.
  Idem libro quinquagensimo quarto digestorum. Si is, qui Stichum dari stipu- 18.pr.1
latus fuerat, heres exstiterit ei, cui ex testamento idem Stichus debebatur: si ex testamento
Stichum petierit, non consumet stipulationem, et contra si ex stipulatu Stichum petierit,
actionem ex testamento saluam habebit, quia initio ita constiterint hae duae obligationes,
ut altera in iudicium deducta altera nihilo minus integra remaneret. 5
  Idem libro septuagensimo tertio digestorum. Ex promissione 19.pr.1
dotis: non uidetur lucratiua causa esse, sed quodammodo creditor aut emptor intellegitur,
qui dotem petit. porro cum creditor uel emptor ex lucratiua causa rem habere coeperit,
nihilo minus integras actiones retinent, sicut ex contrario qui non ex causa lucratiua rem
habere coepit, eandem non prohibetur ex lucratiua causa petere. 5
  Alfenus libro secundo digestorum. Seruus non in omnibus rebus sine poena 20.pr.1
domino dicto audiens esse solet, sicuti si dominus hominem occidere aut furtum alicui fa-
cere seruum iussisset. quare quamuis domini iussu seruus piraticam fecisset, iudicium in
eum post libertatem reddi oportet. et quodcumque ui fecisset, quae uis a maleficio non
abesset, ita oportet poenas eum pendere. sed si aliqua rixa ex litibus et contentione nata 5
esset aut aliqua uis iuris retinendi causa facta esset et ab his rebus facinus abesset, tum
non conuenit praetorem, quod seruus iussu domini fecisset, de ea re in liberum iudi-
cium dare.
  Iulianus libro tertio ex Minicio. Contraxisse unusquisque in eo loco intel- 21.pr.1
legitur, in quo ut solueret se obligauit.
  Africanus libro tertio quaestionum. Cum quis in diem mercem stipulatus 22.pr.1
fideiussorem accepit, eius temporis aestimatio spectanda est, quo satis acceperit.
  Idem libro septimo quaestionum. Traiecticiae pecuniae nomine, si ad diem 23.pr.1
soluta non esset, poena (uti adsolet) ob operas eius qui eam pecuniam peteret in stipula-
tionem erat deducta: is qui eam pecuniam petebat parte exacta petere desierat, deinde
interposito tempore interpellare instituerat. consultus respondit eius quoque temporis, quo
interpellatus non esset, poenam peti posse: amplius etiamsi omnino interpellatus non esset: 5
nec aliter non committi stipulationem, quam si per debitorem non stetisset, quo minus sol-
ueret: alioquin dicendum et si is, qui interpellare coepisset, ualetudine impeditus inter-
pellare desisset, poenam non committi. de illo sane potest dubitari, si interpellatus ipse
moram fecerit, an, quamuis pecuniam postea offerat, nihilo minus poena committatur: et
hoc rectius dicitur. nam et si arbiter ex compromisso pecuniam certo die dare iusserit 10
neque per eum, qui dare iussus sit, steterit, non committi poenam respondit: adeo ut et
illud Seruius rectissime existimauerit, si quando dies, qua pecunia daretur, sententia arbitri
conprehensa non esset, modicum spatium datum uideri. hoc idem dicendum et cum quid
ea lege uenierit, ut, nisi ad diem pretium solutum fuerit, inempta res fiat.
  Pomponius libro singulari regularum. Si a furioso, cum 24.pr.1
eum compotem mentis esse putarem, pecuniam quasi mutuam acceperim eaque in rem
meam uersa fuerit, condictio furioso adquiritur: nam ex quibus causis ignorantibus nobis
actiones adquiruntur, ex isdem etiam furiosi nomine incipit agi posse: ueluti cum seruus
eius stipulatur, cum furtum ei fit, aut damnum ei dando in legem Aquiliam committitur, 5
aut si forte, cum creditor fuerat, fraudandi eius causa debitor alicui rem tradiderit. idem-
que erit, si legetur ei uel fideicommissum ei relinquatur. Item si is, qui seruo alieno cre- 1.1
diderat, furere coeperit, deinde seruus in rem domini id quod mutuum acceperat uerterit,
furioso condictio adquiritur. Item si alienam pecuniam credendi causa quis dederit, deinde 2.1
compos mentis esse desierit, postea consumpta ea furioso condic<ti>o adquiritur. Et qui ne- 3.1
gotia furiosi gesserit, negotiorum gestorum ei obligatur.
  Ulpianus libro singulari regularum. Actionum genera sunt duo, in rem, 25.pr.1
quae dicitur uindicatio, et in personam, quae condictio appellatur. in rem actio est, per
quam rem nostram, quae ab alio possidetur, petimus: et semper aduersus eum est qui
rem possidet. in personam actio est, qua cum eo agimus, qui obligatus est nobis ad fa-
ciendum aliquid uel dandum: et semper aduersus eundem locum habet. Actionum autem 1.1
quaedam ex contractu, quaedam ex facto, quaedam in factum sunt. ex contractu actio est,
quotiens quis sui lucri causa cum aliquo contrahit, ueluti emendo uendendo locando con-
ducendo et ceteris similibus. ex facto actio est, quotiens ex eo teneri quis incipit, quod
ipse admisit, ueluti furtum uel iniuriam commisit uel damnum dedit. in factum actio di- 5
citur, qualis est exempli gratia actio, quae datur patrono aduersus libertum, a quo contra
edictum praetoris in ius uocatus est. Omnes autem actiones aut ciuiles dicuntur aut ho- 2.1
norariae.
  Idem libro quinto de censibus. Omnes poenales actiones post litem inchoa- 26.pr.1
tam et ad heredes transeunt.
  Papinianus libro uicensimo septimo quaestionum. Obliga- 27.pr.1
tiones, quae non propriis uiribus consistunt, neque officio iudicis neque praetoris imperio
neque legis potestate confirmantur.
  Idem libro primo definitionum. Actio in personam infertur: petitio in rem: 28.pr.1
persecutio in rem uel in personam rei persequendae gratia.
  Paulus libro quarto responsorum. Lucio Titio cum ex causa iudicati pe- 29.pr.1
cunia deberetur et eidem debitori aliam pecuniam crederet, in cautione pecuniae creditae
non adiecit sibi praeter eam pecuniam debitam sibi ex causa iudicati: quaero, an integrae
sint utraeque Lucio Titio petitiones. Paulus respondit nihil proponi, cur non sint integrae.
  Scaeuola libro primo responsorum. Seruus effectus non idcirco, quod postea 30.pr.1
indulgentia principali libertatem consecutus est, redisse dicitur in obligationem creditorum.
  Maecianus libro secundo fideicommissorum. Non solum stipulationes im- 31.pr.1
possibili condicioni adplicatae nullius momenti sunt, sed etiam ceteri quoque contractus,
ueluti emptiones locationes, impossibili condicione interposita aeque nullius momenti sunt,
quia in ea re, quae ex duorum pluriumue consensu agitur, omnium uoluntas spectetur,
quorum procul dubio in huiusmodi actu talis cogitatio est, ut nihil agi existiment adposita 5
ea condicione, quam sciant esse impossibilem.
  Hermo<g>enianus libro secundo iuris epitomarum. Cum ex uno delicto plu- 32.pr.1
res nascuntur actiones, sicut euenit, cum arbores furtim caesae dicuntur, omnibus experiri
permitti post magnas uarietates optinuit.
  Paulus libro tertio decretorum. Constitutionibus, quibus ostenditur heredes 33.pr.1
poena non teneri, placuit, si uiuus conuentus fuerat, etiam poenae persecutionem trans-
missam uideri, quasi lite contestata <cum> mortuo.
  Idem libro singulari <de> concurrentibus actionibus. Qui seruum alienum in- 34.pr.1
iuriose uerberat, ex uno facto incidit et in Aquiliam et in actionem iniuriarum: iniuria enim
ex affectu fit, damnum ex culpa et ideo possunt utraeque competere. sed quidam altera
electa alteram consumi. alii per legis Aquiliae actionem iniuriarum consumi, quoniam desiit
bonum et aequum esse condemnari eum, qui aestimationem praestitit: sed si ante iniuria- 5
rum actum esset, teneri eum ex lege Aquilia. sed et haec sententia per praetorem inhi-
benda est, nisi in id, quod amplius ex lege Aquilia competit, agatur. rationabilius itaque
est eam admitti sententiam, ut liceat ei quam uoluerit actionem prius exercere, quod autem
amplius in altera est, etiam hoc exsequi. Si is, cui rem commodauero, eam subripuerit, 1.1
tenebitur quidem et commodati actione et condictione, sed altera actio alteram peremit aut
ipso iure aut per exceptionem, quod est tutius. Hinc de colono responsum est, si aliquid 2.1
ex fundo subtraxerit, teneri eum condictione et furti, quin etiam ex locato: et poena qui-
dem furti non confunditur, illae autem inter se miscentur. et hoc in legis Aquiliae actione
dicitur, si tibi commodauero uestimenta et tu ea ruperis: utraeque enim actiones rei per-
secutionem continent. et quidem post legis Aquiliae actionem utique commodati finietur: 5
post commodati an Aquiliae remaneat in eo, quod in repetitione triginta dierum amplius
est, dubitatur: sed uerius est remanere, quia simplo accedit: et simplo subducto locum
non habet.
  Idem libro primo ad edictum praetoris. In honorariis actionibus sic esse 35.pr.1
definiendum Cassius ait, ut quae rei persecutionem habeant, hae etiam post annum da-
rentur, ceterae intra annum. honorariae autem, quae post annum non dantur, nec in
heredem dandae sunt, ut tamen lucrum ei extorqueatur, sicut fit in action<e> doli mali et
interdicto unde ui et similibus. illae autem rei persecutionem continent, quibus persequi- 5
mur quod ex patrimonio nobis abest, ut cum agimus cum bonorum possessore debitoris
nostri, item Publiciana, quae ad exemplum uindicationis datur. sed cum re-
scissa usucapione redditur, anno finitur, quia contra ius ciuile datur. In duumuiros 1.1
et rem publicam etiam post annum actio datur ex contractu magistratuum municipalium.
  Ulpianus libro secundo ad edictum. Cessat ignominia in con- 36.pr.1
dictionibus, quamuis ex famosis causis pendeant.
  Idem libro quarto ad edictum praetoris. Actionis uerbo continetur in rem, 37.pr.1
in personam: directa, utilis: praeiudicium, sicut ait Pomponius: stipulationes etiam, quae
praetoriae sunt, quia actionum instar obtinent, ut damni infecti, legatorum et si quae si-
miles sunt. interdicta quoque actionis uerbo continentur. Mixtae sunt actiones, 1.1
in quibus uterque actor est, ut puta finium regundorum, familiae erciscundae, communi
diuidundo, interdictum uti possidetis, utrubi.
  Paulus libro tertio ad edictum. Non figura litterarum, sed oratione, quam 38.pr.1
exprimunt litterae, obligamur, quatenus placuit non minus ualere, quod scriptura, quam
quod uocibus lingua figuratis significaretur.
  Gaius libro tertio ad edictum prouinciale. Filius familias ex omnibus causis 39.pr.1
tamquam pater familias obligatur et ob id agi cum eo tamquam cum patre familias potest.
  Paulus libro undecimo ad edictum. Hereditariarum actionum loco habentur 40.pr.1
et legata, quamuis ab herede coeperint.
  Idem libro uicensimo secundo ad edictum. Quotiens lex obligationem in- 41.pr.1
troducit, nisi si nominatim cauerit, ut sola ea actione utamur, etiam ueteres eo nomine
actiones competere. Si ex eodem facto duae competant actiones, postea iudicis potius 1.1
partes esse, ut quo plus sit in reliqua actione, id actor ferat, si tantundem aut minus, id
consequatur.
  Ulpianus libro uicesimo primo ad edictum. Is, cui sub condicione legatum 42.pr.1
est, pendente condicione non est creditor, sed tunc, cum exstiterit condicio, quamuis eum,
qui stipulatus est sub condicione, placet etiam pendente condicione creditorem esse. Cre- 1.1
ditores eos accipere debemus, qui aliquam actionem uel ciuilem habent, sic tamen, ne ex-
ceptione submoueantur, uel honorariam actionem, uel in factum.
  Paulus libro septuagensimo secundo ad edictum. Obligari potest pater fa- 43.pr.1
milias suae potestatis pubes compos mentis: pupillus sine tutoris auctoritate non obligatur
iure ciuili: seruus autem ex contractibus non obligatur.
  Idem libro septuagensimo quarto ad edictum praetoris. Obligationum fere 44.pr.1
quattuor causae sunt: aut enim dies in <i>is est aut condicio aut modus aut accessio. Circa 1.1
diem duplex inspectio est: nam uel ex die incipit obligatio aut confertur in diem. ex die
ueluti 'kalendis Martiis dare spondes?' cuius natura haec est, ut ante diem non exigatur.
ad diem autem 'usque ad kalendas dare spondes?' placet autem ad tempus
obligationem constitui non posse non magis quam legatum: nam quod alicui deberi coepit, 5
certis modis desin<i>t deber<i>. plane post tempus stipulator uel pacti conuenti uel doli mali
exceptione summoueri poterit. sic et in tradendo si quis dixerit se solum sine superficie
tradere, nihil proficit, quo minus et superficies transeat, quae natura solo cohaeret. Con- 2.1
dicio uero efficax est, quae in constituenda obligatione inseritur, non quae post perfectam
eam ponitur, ueluti 'centum dare spondes, nisi nauis ex Asia uenerit?' sed hoc casu
existente condicione locus erit exceptioni pacti conuenti uel doli mali. Modus 3.1
obligationis est, cum stipulamur decem aut hominem: nam alterius solutio totam obligatio-
nem interemit nec alter peti potest, utique quamdiu utrumque est. Accessio 4.1
uero in obligatione aut personae aut rei fit. personae, cum mihi aut Titio stipulor. rei,
cum mihi decem aut Titio hominem stipulor: ubi quaeritur, an ipso iure fiat liberatio
homine soluto Titio. Si ita stipulatus sim: 'si fundum non dederis, centum 5.1
dare spondes?' sola centum in stipulatione sunt, in exsolutione fundus. Sed si nauem 6.1
fieri stipulatus sum et, si non feceris, centum, uidendum, utrum duae stipulationes sint,
pura et condicionalis, et existens sequentis condicio non tollat priorem? an uero transferat
in se et quasi nouatio prioris fiat? quod magis uerum est.
  Idem libro quinto ad Plautium. Is, qui ex stipulatu Stichum debeat, si eum 45.pr.1
ante moram manumiserit et is, priusquam super eo promissor conueniretur, decesserit, non
tenetur: non enim per eum stetisse uidetur, quo minus eum praestaret.
  Idem libro septimo ad Plautium. Furiosus et pupillus, ubi ex actio uenit, 46.pr.1
obligantur etiam sine curatore uel tutoris auctoritate, ueluti si communem fundum habeo
cum his et aliquid in eum impendero uel damnum in eo pupillus dederit: nam iudicio com-
muni diuidundo obligabuntur.
  Idem ex libro quarto decimo ad Plautium. Arrianus ait multum interesse, 47.pr.1
quaeras, utrum aliquis obligetur an aliquis liberetur: ubi de obligando quaeritur, propen-
siores esse debere nos, si habeamus occasionem, ad negandum: ubi de liberando, ex di-
uerso, ut facilior sis ad liberationem.
  Idem libro sexto decimo ad Plautium. In quibuscumque negotiis sermone 48.pr.1
opus non est sufficiente consensu, iis etiam surdus interuenire potest, quia potest intelle-
gere et consentire, ueluti in locationibus conductionibus, emptionibus et ceteris.
  Idem libro octauo decimo ad Plautium. Ex contractibus uenientes actiones 49.pr.1
in heredes dantur, licet delictum quoque uersetur, ueluti cum tutor in tutela gerenda dolo
fecerit aut is apud quem depositum est: quo casu etiam cum filius familias aut seruus
quid tale commisit, de peculio actio datur, non noxalis.
  Pomponius libro septimo ex Plautio. Quod quis aliquo anno dare promittit 50.pr.1
aut dare damnatur, ei potestas est quolibet eius anni die dandi.
  Celsus libro tertio digestorum. Nihil aliud est actio quam ius quod 51.pr.1
sibi debeatur, iudicio persequendi.
  Modestinus libro secundo regularum. Obligamur aut re aut uerbis aut 52.pr.1
simul utroque aut consensu aut lege aut iure honorario aut necessitate aut ex peccato.
Re obligamur, cum res ipsa intercedit. 1.1
Uerbis, cum praecedit interrogatio et sequitur con- 2.1
gruens responsio. Re et uerbis pariter obligamur, cum et res interrogationi intercedit, 3.1
consentientes in aliquam rem. Ex consensu obligari necessario ex uoluntate nostra uide- 4.1
mur. Lege obligamur, cum obtemperantes legibus aliquid secundum praeceptum legis aut 5.1
contra facimus. Iure honorario obligamur ex his, quae edicto perpetuo uel magistratu 6.1
fieri praecipiuntur uel fieri prohibentur. Necessitate obligantur, quibus non licet aliud fa- 7.1
cere quam quod praeceptum est: quod euenit in necessario herede. Ex peccato obligamur, 8.1
cum in facto quaestionis summa constitit. Etiam nudus cons<ens>us sufficit obligationi, quam- 9.1
uis uerbis hoc exprimi possit. Sed et nutu solo pleraque consistunt. 10.1
  Idem libro tertio regularum. Plura delicta in una re plures admittunt actio- 53.pr.1
nes, sed non posse omnibus uti probatum est: nam si ex una obligatione plures actiones
nascantur, una tantummodo, non omnibus utendum est. Cum generaliter adicimus 'eiue,
ad quem ea res pertinebit', et adroga<ntis> et eorum, qui iure nobis succedunt, personas
comprehendimus. 5
  Idem libro quinto regularum. Contractus imaginarii etiam in emptionibus 54.pr.1
iuris uinculum non optinent, cum fides facti simulatur non intercedente ueritate.
  Iauolenus libro duodecimo epistularum. In omnibus rebus, quae dominium 55.pr.1
transferunt, concurrat oportet affectus ex utraque parte contrahentium: nam siue ea uen-
ditio siue donatio siue conductio siue quaelibet alia causa contrahendi fuit, nisi animus
utriusque consentit, perduci ad effectum i<d> quod inchoatur non potest.
  Pomponius libro uicesimo ad Quintum Mucium. Quaecumque actiones serui 56.pr.1
mei nomine mihi coeperunt competere uel ex duodecim tabulis uel ex lege Aquilia uel
iniuriarum uel furti, eaedem durant, etiamsi seruus postea uel manumissus uel alienatus
uel mortuus fuerit. sed et condictio ex furtiua causa competit, nisi si nactus possessionem
serui aut alienauero aut manumissero eum. 5
  Idem libro trigesimo sexto ad Quintum Mucium. In omnibus negotiis con- 57.pr.1
trahendis, siue bona fide sint siue non sint, si error aliquis interuenit, ut aliud sentiat puta
qui emit aut qui conducit, aliud qui cum his contrahit, nihil ualet quod acti sit. et idem
in societate quoque coeunda respondendum est, ut, si dissentiant aliud alio existimante,
nihil ualet ea societas, quae in consensu consistit. 5
  Licinnius Rufinus libro octauo regularum. Pupillus mu- 58.pr.1
tuam pecuniam accipiendo ne quidem iure naturali obligatur.
  Callistratus libro primo edicti monitorii. Sciendum est ex omnibus causis 59.pr.1
lites contestatas et in heredem similesque personas transire.
  Ulpianus libro septimo decimo ad edictum. Numquam actiones 60.pr.1
poenales de eadem pecunia concurrentes alia aliam consumit.
  Scaeuola libro uicensimo octauo digestorum. Procurator Seii ad- 61.pr.1
misit subscriptionem ad argentarium uascularium in uerba infra scripta: Λούκιοϲ Καλάνδιοϲ
ἐπέγνων, καθὼϲ προγέγραπται· ἐϲτὶν λοιπὰ παρ’ ἡμῖν, ὀφειλόμενα τῷ δεῖνι, τόϲα: quaero, an Gaium
Seium obligare potuit. respondit Seium, si alioquin obligatus non esset, non propter quod
ea scriptura quae proponeretur interposita sit, obligatum esse. Seia, 1.1
cum salarium constituere uellet, ita epistulam emisit: 'Lucio Titio salutem. Si in eodem
animo et eadem affectione circa me es, quo semper fuisti, ex continenti acceptis litteris
meis distracta re tua uen<i> hoc: tibi quamdiu uiuam praestabo annuos decem. scio enim
quia ualde me bene ames'. quaero, cum et rem suam distraxerit Lucius Titius et ad eam 5
profectus sit et ex eo cum ea sit, an ei ex his epistulis salarium annuum debeatur. re-
spondit ex personis causisque <e>um cuius notio sit aestimaturum, an actio danda sit.