| DE SEPULCHRO UIOLATO | |
| Ulpianus libro secundo ad edictum praetoris. Sepulchri uiolati actio infa- | 47.12.1.pr.1 |
| miam irrogat. | |
| Idem libro octauo decimo ad edictum praetoris. Si sepulchrum quis diruit, | 2.pr.1 |
| cessat Aquilia: quod ui tamen aut clam agendum erit: et ita de statua de monumento | |
| euolsa Celsus scribit. idem quaerit, si neque adplumbata fuit neque adfixa, an pars monu- | |
| menti effecta sit an uero maneat in bonis nostris: et Celsus scribit sic esse monumenti ut | |
| ossuari<a> et ideo quod ui aut clam interdicto locum fore. | 5 |
| Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum praetoris. Praetor ait: 'Cuius | 3.pr.1 |
| dolo malo sepulchrum uiolatum esse dicetur, in eum in factum iudicium dabo, ut ei, ad | |
| quem pertineat, quanti ob eam rem aequum uidebitur, condemnetur. si nemo erit, ad quem | |
| pertineat, siue agere nolet: quicumque agere uolet, ei centum aureorum actionem dabo. | |
| si plures agere uolent, cuius iustissima causa esse uidebitur, ei agendi potestatem faciam. | 5 |
| si quis in sepulchro dolo malo habitauerit aedificiumue aliud, quamque sepulchri causa | |
| factum sit, habuerit: in eum, si quis eo nomine agere uolet, ducentorum aureorum iudi- | |
| cium dabo'. Prima uerba ostendunt eum demum ex hoc plecti, qui dolo malo uiolauit. | 1.1 |
| si igitur dolus absit, cessabit eiusdem. personae igitur doli non capaces, ut admodum im- | |
| puberes, item omnes, qui non animo uiolandi accedunt, excusati sunt. Sepulchri autem | 2.1 |
| appellatione omnem sepulturae locum contineri existimandum est. Si quis in hereditarium | 3.1 |
| sepulchrum inferat, quamuis heres, tamen potest sepulchri uiolati teneri, si forte contra | |
| uoluntatem testatoris intulit: licet enim cauere testatori, ne quis eo inferatur, ut rescripto | |
| imperatoris Antonini cauetur: seruari enim uoluntatem eius oportere. ergo et si cauit, ut | |
| unus tantum heredum infer<r>et, seruabitur, ut solus inferat. Non perpetuae sepulturae tra- | 4.1 |
| dita corpora posse transferri edicto diui Seueri continetur, quo mandatur, ne corpora de- | |
| tinerentur aut uexarentur aut prohiberentur per t<e>rritoria oppidorum transferri. diuus | |
| tamen Marcus rescripsit nullam poenam meruisse eos, qui corpus in itinere defuncti per | |
| uicos aut oppidum transuexerunt, quamuis talia fieri sine permissu eorum, quibus permit- | 5 |
| tendi ius est, non debeant. Diuus Hadrianus rescripto poenam statuit quadraginta aureo- | 5.1 |
| rum in eos qui in ciuitate sepeliunt, quam fisco inferri iussit, et in magistratus eadem | |
| qui passi sunt, et locum publicari iussit et corpus transferri. quid tamen, si lex munici- | |
| palis permittat in ciuitate sepeliri? post rescripta principalia an ab hoc discessum sit, | |
| uidebimus, quia generalia sunt rescripta et oportet imperialia statuta suam uim optinere | 5 |
| et in omni loco ualere. Si quis in sepulchro habitasset aedificiumue habuisset, ei qui uelit | 6.1 |
| agendi potestas fit. Aduersus eos, qui cadauera spoliant, praesides | 7.1 |
| seuerius interuenire, maxime si manu armata adgrediantur, ut, si armati more latronum | |
| id egerint, etiam capite plectantur, ut diuus Seuerus rescripsit, si sine armis, usque ad | |
| poenam metalli procedunt. Qui de sepulchri uiolati actione iudicant, aestima- | 8.1 |
| bunt, quatenus intersit, scilicet ex iniuria quae facta est, item ex lucro eius qui uiolauit, | |
| uel ex damno quod contigit, uel ex temeritate eius qui fecit: numquam tamen minoris | |
| debent condemnare, quam solent extraneo agente. Si ad plures ius sepulchri pertineat, | 9.1 |
| utrum omnibus damus actionem an ei qui occupauit? Labeo omnibus dandam dicit recte, | |
| quia in id, quod uniuscuiusque interest, agitur. Si is, cuius interest, sepulchri uiolati agere | 10.1 |
| nollet, potest paenitentia acta, antequam lis ab alio contestetur, dicere uelle se agere et | |
| audietur. Si seruus in sepulchro habitat uel aedificauit, noxalis actio cessat et in eum | 11.1 |
| praetor hanc actionem pollicetur. si tamen non habitet, sed domunculam ibi habeat seruus, | |
| noxale iudicium erit dandum, si modo habere posse uidetur. Haec actio popularis est. | 12.1 |
| Paulus libro uicensimo septimo ad edictum praetoris. Sepulchra hostium | 4.pr.1 |
| religiosa nobis non sunt: ideoque lapides inde sublatos in quemlibet usum conuertere pos- | |
| sumus: non sepulchri uiolati actio competit. | |
| Pomponius libro sexto ex Plautio. Utimur eo iure, ut dominis fundorum, in | 5.pr.1 |
| quibus sepulchra fecerint, etiam post uenditos fundos adeundorum sepulchrorum sit ius. | |
| legibus namque praediorum uendundorum cauetur, ut ad sepulchra, quae in fundis sunt, | |
| item eius aditus ambitus funeri faciendi sit. | |
| Iulianus libro decimo digestorum. Sepulchri uiolati actio in primis datur | 6.pr.1 |
| ei, ad quem res pertinet. quo cessante si alius egerit, quamuis rei publicae causa afuerit | |
| dominus, non debebit ex integro aduersus eum, qui litis aestimationem sustulerit, dari. | |
| nec potest uideri deterior fieri condicio eius, qui rei publicae causa afuit cum haec actio | |
| non ad rem familiarem eiusdem, magis ad ultionem pertineat. | 5 |
| Marcianus libro tertio institutionum, Sepulchri deteriorem condicionem fieri | 7.pr.1 |
| prohibitum est: sed corruptum et lapsum monumentum corporibus non contactis licet reficere. | |
| Macer libro primo publicorum. Sepulchri uiolati crimen potest dici ad legem | 8.pr.1 |
| Iuliam de ui publica pertinere ex illa parte, qua de eo cauetur, qui fecerit quid, quo | |
| minus aliquis funeretur sepeliaturue: quia et qui sepulchrum uiolat, facit, quo quis minus | |
| sepultus sit. | |
| Idem libro secundo publicorum iudiciorum. De sepulchro uiolato actio quo- | 9.pr.1 |
| que pecuniaria datur. | |
| Papinianus libro octauo quaestionum. Quaesitum est, an ad heredem ne- | 10.pr.1 |
| cessarium, cum se bonis non miscuisset, actio sepulchri uiolati pertineret. dixi recte eum | |
| ea actione experi<ri>, quae in bonum et aequum concepta est: nec tamen si egerit, heredi- | |
| tarios creditores timebit, cum etsi per hereditatem optig<i>t haec actio, nihil tamen ex de- | |
| functi capiatur uoluntate, neque id capiatur, quod in rei persecutione, sed in sola uindicta | 5 |
| sit constitutum. | |
| Paulus libro quinto sententiarum. Rei sepulchrorum uiolatorum, si corpora | 11.pr.1 |
| ipsa extraxerint uel ossa eruerint, humilior<i>s quidem fortunae summo supplicio adficiuntur, | |
| honestiores in insulam deportantur. alias autem relegantur aut in metallum damnantur. |