| DE CONCUSSIONE | |
| Ulpianus libro quinto opinionum. Si simulato praesidis iussu concussio | 47.13.1.pr.1 |
| interuenit, ablatum eiusmodi terrore restitui praes<e>s prouinciae iubet et delictum coerc<et>. | |
| Macer libro primo publicorum iudiciorum. Concussionis iudicium publicum | 2.pr.1 |
| non est: sed si ideo pecuniam quis accepit, quod crimen minatus sit, potest iudicium publi- | |
| cum esse ex senatus consultis, quibus poena legis Corneliae teneri iubentur, qui in accu- | |
| sationem innocentium coierint quiue ob accusandum uel non accusandum, denuntiandum | |
| uel non denuntiandum testimonium pecuniam acceperit. | 5 |