| LIBER TERTIUS | |
| DE POSTULANDO | |
| Ulpianus libro sexto ad edictum. Hunc titulum praetor proposuit habendae | 3.1.1.pr.1 |
| rationis causa suaeque dignitatis tuendae et decoris sui causa, ne sine delectu passim | |
| apud se postuletur. Eapropter tres fecit ordines: nam quosdam in totum prohibuit postu- | 1.1 |
| lare, quibusdam uel pro se permisit, quibusdam et pro certis dumtaxat personis et pro se | |
| permisit. Postulare autem est desiderium suum uel amici sui in iure apud eum, qui iuris- | 2.1 |
| dictioni praeest, exponere: uel alterius desiderio contradicere. Initium autem fecit | 3.1 |
| praetor ab his, qui in totum prohibentur postulare. in quo edicto aut pueritiam aut casum | |
| excusauit. pueritiam: dum minorem annis decem et septem, qui eos non in | |
| totum compleuit, prohibet postulare, quia moderatam hanc aetatem ratus est ad | |
| procedendum in publicum, qua aetate aut paulo maiore fertur Nerua filius et publice de | 5 |
| iure responsitasse. propter casum surdum qui prorsus non audit prohibet apud se postulare: | |
| nec enim erat permittendum ei postulare, qui decretum praetoris exaudire non poterat, | |
| quod etiam ipsi erat periculosum futurum: nam non exaudito decreto praetoris, quasi non | |
| obtemperasset, poena ut contumax plecteretur. Ait praetor: 'Si non habebunt aduocatum, | 4.1 |
| ego dabo.' nec solum his personis hanc humanitatem praetor solet exhibere, uerum et si | |
| quis alius sit, qui certis ex causis uel ambitione aduersarii uel metu patronum non inuenit. | |
| Secundo loco edictum proponitur in eos, qui pro aliis ne postulent: in quo edicto excepit | 5.1 |
| praetor sexum et casum, item notauit personas in turpitudine notabiles. sexum: dum fe- | |
| minas prohibet pro aliis postulare. et ratio quidem prohibendi, <ne> contra pudicitiam sexui | |
| congruentem alienis causis se immisceant, ne uirilibus officiis fungantur mulieres: origo | |
| uero introducta est a Carfania improbissima femina, quae inuerecunde postulans et magi- | 5 |
| stratum inquietans causam dedit edicto. casum: dum caecum utrisque luminibus orbatum | |
| praetor repellit: uidelicet quod insignia magistratus uidere et reuereri non possit. refert | |
| etiam Labeo Publilium caecum Asprenatis Noni patrem auersa sella a Bruto destitutum, | |
| cum uellet postulare. quamuis autem caecus pro alio postulare non possit, tamen | |
| et senatorium ordinem retinet et iudicandi officio fung<i>tur. numquid ergo et magistratus | 10 |
| gerere possit? sed de hoc deliberabimus. exstat quidem exemplum eius, q<ui> gessit: | |
| Appius denique Claudius caecus consiliis publicis intererat et in senatu seuerissimam dixit | |
| sententiam de Pyrrhi captiuis. sed melius est ut dicamus retinere quidem iam coeptum | |
| magistratum posse, adspirare autem ad nouum penitus prohiberi: idque multis comprobatur | |
| exemplis. Remouet autem a postulando pro aliis et eum, qui corpore suo muliebria pas- | 6.1 |
| sus est. si quis tamen ui praedonum uel hostium stupratus est, non debet notari, ut et | |
| Pomponius ait. et qui capitali crimine damnatus est, non debet pro alio postulare. item | |
| senatus consulto etiam apud iudices pedaneos postulare prohibetur calumniae publici iu- | |
| dicii damnatus. et qui operas suas, ut cum bestiis depugnaret, locauerit. bestias autem | 5 |
| accipere debemus ex feritate magis, quam ex animalis genere: nam quid si leo sit, sed | |
| mansuetus, uel alia dentata mansueta? ergo qui locauit solus notatur, siue depugnauerit | |
| siue non: quod si depugnauerit, cum non locasset operas suas, non tenebitur: non enim | |
| qui cum bestiis depugnauit, tenebitur, sed qui operas suas in hoc locauit. denique eos, | |
| qui uirtutis ostendendae causa hoc faciunt sine mercede, non teneri aiunt ueteres, nisi in | 10 |
| harena passi sunt se honorari: eos enim puto notam non euadere. sed si quis operas suas | |
| locauerit, ut feras uenetur, uel ut depugnaret feram quae regioni nocet, extra harenam: | |
| non est notatus. his igitur personis, quae non uirtutis causa <cum> bestiis pugnauerunt, pro | |
| se praetor permittit allegare, pro alio prohibet. sed est aequissimum, si tutelam uel curam | |
| huiusmodi personae administrent, postulare eis pro his, quorum curam gerunt, concedi. qui | 15 |
| aduersus ea fecisse monstretur, et pro aliis interdicta postulatione repellitur et pro aesti- | |
| matione iudicis extra ordinem pecuniaria poena multabitur. Ut initio huius tituli dixi- | 7.1 |
| mus, tres ordines praetor fecit non postulantium: quorum hic tertius est, quibus non in | |
| totum denegat postulandi facultatem, sed ne pro omnibus postularent: quasi minus deli- | |
| querint quam <hi> qui superioribus capitibus notantur. Ait praetor: 'Qui lege, plebis | 8.1 |
| scito, senatus consulto, edicto, decreto principum nisi pro certis personis postulare prohi- | |
| bentur: hi pro alio, quam pro quo licebit, in iure apud me ne postulent.' hoc edicto con- | |
| tinentur etiam alii omnes, qui edicto praetoris ut <in>fames notantur, qui omnes nisi pro se | |
| et certis personis ne postulent. Deinde adicit praetor: 'Qui ex his omnibus, qui supra scripti | 9.1 |
| sunt, in integrum restitutus non erit, eum.' 'Qui ex his, qui supra scripti sunt' sic accipe: | |
| si fuerit inter eos, qui tertio edicto continentur et nisi pro certis personis postulare pro- | |
| hibentur: ceterum si ex superioribus, difficile in integrum restitutio impetrabitur. De qua | 10.1 |
| autem restitutione praetor loquitur? utrum de ea quae a principe uel a senatu? Pomponius | |
| quaerit: et putat de ea restitutione sensum, quam princeps uel senatus indulsit. an autem | |
| et praetor restituere possit, quaeritur: et mihi uidetur talia praetorum decreta non esse ser- | |
| uanda, nisi sicubi ex officio iurisdictionis suae subuenerunt: ut in aetate obseruatur, si quis | 5 |
| deceptus sit, ceterisque speciebus quas sub titulo de in integrum restitutione exsequemur. | |
| pro qua sententia est, quod si quis famoso iudicio condemnatus per in integrum restitutio- | |
| nem fuerit absolutus, Pomponius putat hunc infamia eximi. Deinde adicit praetor: 'Pro | 11.1 |
| alio ne postulent praeterquam pro parente, patrono patrona, liberis parentibusque patroni | |
| patronae': de quibus personis sub titulo de in ius uocando plenius diximus. Item adicit: | |
| 'liberisue suis, fratre sorore, uxore, socero socru, genero nuru, uitrico nouerca, p<r>iuigno | |
| priuigna, pupillo pupilla, <furioso> furiosa,' | 5 |
| Gaius libro primo ad edictum prouinciale. 'fatuo fatua': cum istis quoque per- | 2.pr.1 |
| sonis curator detur. | |
| Ulpianus libro sexto ad edictum. 'Cui eorum a parente, aut de maioris partis | 3.pr.1 |
| tutorum sententia, aut ab eo cuius de ea re iurisdictio fuit ea tutela curatioue data erit.' | |
| Adfinitates non eas accipere debemus, quae quondam fuerunt, sed praesentes. | 1.1 |
| Item Pom- | 2.1 |
| ponius nurus et generi appellatione et soceri et socrus et ulteriores, quibus pro praepositio | |
| solet accedere, contineri ait. In curatoribus debuisse eum adicere: muti ceterorumque, | 3.1 |
| quibus dare solent, id est surdo prodigo et adulescenti: | |
| Paulus libro quinto ad edictum. item quibus propter infirmitatem curatorem | 4.pr.1 |
| praetor dare solet, | |
| Ulpianus libro nono ad edictum. et qui negotiis suis aliquo perpetuo morbo | 5.pr.1 |
| superesse non possunt. | |
| Idem libro sexto ad edictum. Puto autem omnes, qui non sponte, sed neces- | 6.pr.1 |
| sario officio funguntur, posse sine offensa edicti postulare, etiamsi hi sint, qui non nisi pro | |
| se postulare possunt. si quis aduocationem praestare fuerit prohibitus, si quidem apud se, ut | |
| solent facere, tempore magistratus sui, puto eum postea apud successorem eius adesse posse. | |
| Gaius libro tertio ad edictum prouinciale. Quos prohibet praetor apud se po- | 7.pr.1 |
| stulare, omnimodo prohibet, etiam si aduersarius eos patiatur postulare. | |
| Papinianus libro secundo quaestionum. Imperator Titus Antoninus | 8.pr.1 |
| rescripsit eum, cui aduocationibus in quinquennio interdictum esset, post quinquennium | |
| pro omnibus postulare non prohiberi. diuus quoque Hadrianus rescripserat de exilio reuer- | |
| sum postulare posse. nec adhibetur distinctio, quo crimine silentium uel exilium sit irroga- | |
| tum, ne scilicet poena tempore determinata contra sententiae fidem ulterius porrigatur. | 5 |
| Idem libro primo responsorum. Ex ea causa prohibitus pro alio postulare, quae | 9.pr.1 |
| infamiam non irrogat ideoque ius pro omnibus postulandi non aufert, in ea tantum pro- | |
| uincia pro aliis non recte postulat, in qua praeses fuit qui sententiam dixit, in alia uero | |
| non prohibetur, licet eiusdem nominis sit. | |
| Paulus libro singulari regularum. Hi qui fisci causas agunt suam uel filiorum | 10.pr.1 |
| et parentium suorum uel pupillorum quorum tutelas gerunt causam et aduersus fiscum | |
| agere non prohibentur. decuriones quoque contra patriam suam causas agere prohibentur, | |
| praeter superiores personas. | |
| Tryphoninus libro quinto disputationum. A principe nostro rescriptum est | 11.pr.1 |
| non prohiberi tutorem adesse pupillo in negotio, in quo aduocatus contra patrem eius fuisset. | |
| sed et illud permissum ab eo est agere tutorem pupilli caus<am> aduersus fiscum, in qua | |
| aduersus patrem pupilli antea aduocatus fisci fuisset. Qui autem inter infames sunt, se- | 1.1 |
| quenti titulo explanabitur. |