| DE HIS QUI NOTANTUR INFAMIA | |
| Iulianus libro primo ad edictum. Praetoris uerba dicunt: 'Infamia notatur | 3.2.1.pr.1 |
| qui ab exercitu ignominiae causa ab imperatore eoue, cui de ea re statuendi potestas fuerit, | |
| dimissus erit: qui a<r>tis ludicrae pronuntiandiue causa in scaenam prodierit: qui lenocinium | |
| fecerit: qui in iudicio publico calumniae praeuaricationisue causa quid fecisse iudicatus | |
| erit: qui furti, ui bonorum raptorum, iniuriarum, de dolo malo et fraude suo nomine | 5 |
| damnatus pactusue erit: qui pro socio, tutelae, mandati, depositi suo nomine non contrario | |
| iudicio damnatus erit: qui eam, quae in potestate eius esset, genero mortuo, cum | |
| eum mortuum esse sciret, intra id tempus, quo elugere uirum moris est, antequam uirum | |
| elugeret, in matrimonium collocauerit: eamue sciens quis uxorem duxerit non iussu eius, | |
| in cuius potestate est: et qui eum, quem in potestate haberet, eam, de qua supra com- | 10 |
| prehensum est, uxorem ducere passus fuerit: quiue suo nomine non iussu eius in | |
| cuius potestate esset, eiusue nomine quem quamue in potestate haberet bina sponsalia | |
| binasue nuptias in eodem tempore constitutas habuerit.' | |
| Ulpianus libro sexto ad edictum. Quod ait praetor: 'qui ab exercitu dimissus | 2.pr.1 |
| erit': dimissum accipere debemus militem caligatum, uel si quis alius usque ad centurionem, | |
| uel praefectum cohortis uel alae uel legionis, uel tribunum siue cohortis siue legionis di- | |
| missus est. hoc amplius Pomponius ait etiam eum, qui exercitui praeest, licet consularibus | |
| insignibus utitur, ignominiae causa ab imperatore missum hac nota laborare: e<r>go et si | 5 |
| dux cum exercitui praeest dimissus erit, notatur, et si princeps dimiserit et adiecerit igno- | |
| miniae causa se mittere, ut plerumque facit, non dubitabis et ex edicto praetoris eum in- | |
| famia esse notatum: non tamen si citra indignationem principis successor ei datus est. | |
| Exercitum autem non unam cohortem neque unam alam dicimus, sed numeros multos mi- | 1.1 |
| litum: nam exercitui praeesse dicimus eum, qui legionem uel legiones cum suis auxiliis ab | |
| imperatore commissas administrat: sed hic etiam eum, qui ab aliquo numero militum mis- | |
| sus est, quasi ab exercitu missum sic accipiemus. 'Ignominiae causa missum': hoc ideo | 2.1 |
| adiectum est, quoniam multa genera sunt missionum. est honesta, quae emeritis stipendiis | |
| uel ante ab imperatore indulgetur: e<s>t causaria, quae propter ualetudinem laboribus militiae | |
| soluit: est ignominiosa. ignominiosa autem missio totiens est, quotiens is qui mittit addidit | |
| nominatim ignominiae causa se mittere: semper enim debet addere, cur miles mittatur. | 5 |
| sed et si eum exauctorauerit, id est insignia militaria detraxerit, inter infames efficit, licet | |
| non addidisset ignominiae causa se eum exauctorasse. est et quartum genus missionis, si | |
| quis euitandorum munerum causa militiam subisset: haec autem missio existimationem non | |
| laedit, ut est saepissime rescriptum. Miles, qui lege Iulia de adulteriis fuerit damnatus, ita | 3.1 |
| infamis est, ut etiam ipsa sententia eum sacramento ignominiae causa soluat. Ignominia | 4.1 |
| autem missis neque in urbe neque alibi, ubi imperator est, morari licet. Ait praetor: 'qui | 5.1 |
| in scaenam prodierit, infamis est'. scaena est, ut Labeo definit, quae ludorum faciendorum | |
| causa quolibet loco, ubi quis consistat moueaturque spectaculum sui praebiturus, posita sit | |
| in publico priuatoue uel in uico, quo tamen loco passim homines spectaculi causa admit- | |
| tantur. eos enim, qui quaest<us> causa in certamina descendunt et omnes propter praemium | 5 |
| in scaenam prodeuntes famosos esse Pegasus et Nerua filius responderunt. | |
| Gaius libro primo ad edictum prouinciale. Qui autem operas suas locauit, ut | 3.pr.1 |
| prodiret artis ludicrae causa neque prodit, non notatur: quia non est ea res adeo turpis, | |
| ut etiam consilium puniri debeat. | |
| Ulpianus libro sexto ad edictum. Athletas autem Sabinus et Cassius respon- | 4.pr.1 |
| derunt omnino artem ludicram non facere: uirtutis enim <g>ratia hoc facere. et generaliter | |
| ita omnes opinantur et utile uidetur, ut neque thymelici neque <xy>stici neque agitatores nec | |
| qui aquam equis spargunt ceteraque eorum ministeria, qui certaminibus sacris deseruiunt, | |
| ignominiosi habeantur. Designatores autem, quos Graeci βραβευτὰϲ appellant, artem ludi- | 1.1 |
| cram non facere Celsus probat, quia ministerium, non artem ludicram exerceant. et sane | |
| locus iste hodie a principe non pro modico beneficio datur. Ait praetor: 'qui lenocinium | 2.1 |
| fecerit'. lenocinium facit qui quaestuaria mancipia habuerit: sed et qui in liberis hunc | |
| quaestum exercet, in eadem causa est. siue autem principaliter hoc negotium gerat siue | |
| alterius negotiationis <ac>cessione utatur (ut puta si caupo fuit uel stabularius et mancipia | |
| talia habuit ministrantia et occasione ministerii quaestum facientia: siue balneator fuerit, | 5 |
| uelut in quibusdam prouinciis fit, in balineis ad custodienda uestimenta conducta haben<s> | |
| mancipia hoc genus obseruant<i>a in officina), lenocinii poena tenebitur. Pomponius et eum, | 3.1 |
| qui in seruitute peculiaria mancipia prostituta habuit, notari post libertatem ait. Calumnia- | 4.1 |
| tor ita demum notatur, si fuerit calumniae causa damnatus: neque enim sufficit calumnia- | |
| tum: item praeuaricator. praeuaricator autem est quasi uaricator, qui diuersam | |
| partem adiuuat prodita causa sua: quod nomen Labeo a uaria certatione tractum ait, n<a>m | |
| qui praeuaricatur, ex utraque parte constitit, quin immo ex aduersa. Item 'si qui furti, | 5.1 |
| ui bonorum raptorum, iniuriarum, de dolo malo suo nomine damnatus pactusue erit' simili | |
| modo infames sunt, | |
| Paulus libro quinto ad edictum. quoniam intellegitur confiteri crimen qui | 5.pr.1 |
| paciscitur. | |
| Ulpianus libro sexto ad edictum. 'Furti' accipe si<ue> manifesti siue nec mani- | 6.pr.1 |
| festi. Sed si furti uel aliis famosis actionibus quis condemnatus prouoca<u>it, pendente iu- | 1.1 |
| dicio nondum inter famosos habetur: si autem omnia tempora prouocationis lapsa sunt, | |
| retro infamis est: quamuis si iniusta appellatio eius uisa sit, hodie notari puto, non retro | |
| notatur. Si quis alieno nomine condemnatus fuerit, non laborat infamia: et ideo nec pro- | 2.1 |
| curator meus uel defensor uel tutor uel curator uel heres furti uel ex alia simili specie | |
| condemnatus infamia notabuntur, nec ego, si ab initio per procuratorem causa agitata est. | |
| 'Pactus<ue>' inquit 'erit': pactu<m> si<c> accipimus, si cum pretio quantocumque pactus est: alio- | 3.1 |
| quin et qui precibus inpetrauit <n>e secum ageretur erit notatus nec erit ueniae ulla ratio, | |
| quod est inhumanum. Qui <iu>ssu praetoris pretio dato pactus est, non notatur. sed et si | 4.1 |
| iureiurando delato iurauerit quis <se> non deliquisse, non erit notatus: nam quodammodo in- | |
| nocentiam suam iureiurando adprobauit. 'Mandati condemnatus': uerbis edict<i> notatur non | 5.1 |
| solum qui mandatum suscepit, sed et is, qui fidem, quam aduersarius secutus est, non | |
| praestat. ut puta fideiussi pro te et solui: mandati te si condemnauero, famosum facio. Illud | 6.1 |
| plane addendum est, quod interdum et heres suo nomine damnatur et ideo infamis fit, si | |
| in deposito uel in mandato male uersatus sit: non tamen in tutela uel pro socio heres suo | |
| nomine damnari potest, quia heres neque in tutelam neque in societatem succedit, sed tan- | |
| tum in aes alienum defuncti. Contrario iudicio damnatus non erit infamis: nec immerito. | 7.1 |
| nam in contrariis non de perfidia agitur, sed de calculo, qui fere iudicio solet dirimi. | |
| Paulus libro quinto ad edictum. In actionibus, quae ex contractu profi<cis>cun- | 7.pr.1 |
| tur, licet famosae sint et damnati notantur, attamen pactus non notatur, merito: quoniam | |
| ex his causis non tam turpis est pactio quam <ex> superioribus. | |
| Ulpianus libro sexto ad edictum. 'Genero' inquit 'mortuo': merito adiecit | 8.pr.1 |
| praetor: 'cum eum mortuum esse sciret', ne ignorantia puni<a>tur. sed cum tempus luctus | |
| continuum est, merito et ignoranti cedit ex die mortis mariti: et ideo si post legitimum | |
| tempus cognouit, Labeo ait ipsa die et sumere eam lugubria et deponere. | |
| Paulus libro quinto ad edictum. Uxores uiri lugere non compell<u>n- | 9.pr.1 |
| tur. Sponsi nullus luctus est. | 1.1 |
| Idem libro octauo ad edictum. Solet a principe impetrari, ut intra | 10.pr.1 |
| legitimum <tem>pus mulieri nubere liceat. Quae uirum eluget, intra id tempus sponsam | 1.1 |
| fuisse non nocet. | |
| Ulpianus libro sexto ad edictum. Liberorum autem et parentium | 11.pr.1 |
| l<u>ctus impedimento nuptiis non est. Etsi talis sit maritus, quem more maiorum lugeri non | 1.1 |
| oportet, non posse eam nuptum intra legitimum tempus collocari: praetor enim ad id tem- | |
| pus se rettulit, quo uir elugeretur: qui solet elugeri propter turbationem sanguinis. Pom- | 2.1 |
| ponius eam, quae intra legitimum tempus partum edide<rit>, putat statim posse nuptiis se | |
| collocare: quod uerum puto. Non solent autem lugeri, ut Neratius ait, hostes uel perduel- | 3.1 |
| lionis damnati nec suspendiosi nec qui manus sibi intulerunt non taedio uitae, sed mala | |
| conscientia: si quis ergo post huiusmodi exitum mariti nuptum se collocauerit, infamia | |
| no<ta>bitur. Notatur etiam 'qui eam duxit', sed si sciens: ignorantia enim excusatur non iuris, | 4.1 |
| sed facti. excusatur qui iussu eius, in cuius potestate erat, duxerit, et ipse, qui passus est | |
| ducere, notatur, utrumque recte: nam et qui obtempe<ra>uit, uenia dignus est et qui passus | |
| est ducere, notari ignominia. | |
| Paulus libro quinto ad edictum. Qui iussu patris duxit, quamuis liberatus | 12.pr.1 |
| potestate patria eam retinuit, non notatur. | |
| Ulpianus libro sexto ad edictum. Quid ergo si non ducere si<t> passus, sed | 13.pr.1 |
| posteaquam duxit ratum habueri<t>? ut puta initio ignorauit talem esse, postea scit? non | |
| notabitur: praetor enim ad initium nuptiarum se rettulit. Si quis alieno nomine bina spon- | 1.1 |
| salia constituerit, non notatur, nisi eius nomine constituat, quem quamue in potestate ha- | |
| beret: certe qui filium uel filiam constituere patitur, quodammodo ipse uidetur constituisse. | |
| Quod ait praetor 'eodem tempore', non initi<um> sponsaliorum eodem tempore factum acci- | 2.1 |
| piendum est, sed si in id<em> tempus concurrant. Item si alteri sponsa, alteri nupta sit, ex | 3.1 |
| sententia edicti punitur. Cum autem factum notetur, etiam si cum ea quis nuptias uel | 4.1 |
| sponsalia constituat, quam uxorem ducere uel non potest <uel> fa<s> non est, erit notatus. Ex | 5.1 |
| compromisso arbiter infamiam non facit, quia non per omnia sententia est. Quantum ad | 6.1 |
| infamiam pertinet, multum interest, in causa quae agebatur causa cognita aliquid pronun- | |
| tiatum sit an quaedam extrinsecus sunt elocuta: nam ex his infamia non inrogatur. Poena | 7.1 |
| grauior ultra legem imposita existimationem conseruat, ut et Constitu<tu>m est et responsum. | |
| ut puta si eum, qui parte bonorum multari debuit, praeses relegauerit: dicendum erit du- | |
| riori sententia cum eo transactum de existimatione eius idcircoque non esse infamem. sed | |
| si in causa furti nec manifesti in quadruplum iudex condemnauit, oneratum quidem reum | 5 |
| poena auct<a>, nam ex furto non manifesto in duplum conueniri debuit: uerum hanc rem | |
| existimationem ei non conseruasse, quamuis si in poena non pecuniaria eum onerasset, | |
| transactum cum eo uidetur. Crimen stellionatus infamiam irrogat damnato, quamuis publi- | 8.1 |
| cum non est iudicium. | |
| Paulus libro quinto ad edictum. Seruus, cuius nomine noxale iudicium do- | 14.pr.1 |
| minus acceperit, deinde eundem liberum et heredem instituerit, ex eodem iudicio damnatus | |
| non est famosus, quia non suo nomine condemnatur: quippe cum initio lis in eum con- | |
| testata non sit. | |
| Ulpianus libro octauo ad edictum. Notatur quae per calumniam uentris no- | 15.pr.1 |
| mine in possessionem missa est, dum se adseuerat praegnatem, | |
| Paulus libro octauo ad edictum. cum non praegnas esset uel ex alio con- | 16.pr.1 |
| cepisset: | |
| Ulpianus libro octauo ad edictum. debuit enim coerceri quae praetorem de- | 17.pr.1 |
| cepit. sed ea notatur, quae cum suae potestatis esset hoc facit. | |
| Gaius libro tertio ad edictum prouinciale. Ea, quae falsa existimatione de- | 18.pr.1 |
| cepta est, non potest uideri per calumniam in possessione fuisse. | |
| Ulpianus libro octauo ad edictum. Non alia autem notatur quam ea, de | 19.pr.1 |
| qua pronuntiatum est calumniae causa eam fuisse in possessionem missam. idque et in | |
| patre erit seruandum, qui calumniae causa passus est filiam, quam in potestate habebat, | |
| in possessionem uentris nomine mitti. | |
| Papinianus libro primo responsorum. Ob haec uerba sententiae praesidis | 20.pr.1 |
| prouinciae 'callido commento uideris accusationis instigator fuisse' pudor potius oneratur, | |
| quam ignominia uidetur irrogari: non enim qui exhortatur mandatoris opera fungitur. | |
| Paulus libro secundo responsorum. Lucius Titius crimen intendit Gaio Seio | 21.pr.1 |
| quasi iniuriam passus atque in eam rem testationem apud praefectum praetorio recitauit: | |
| praefectus fide non habita testationis nullam iniuriam Lucium Titium passum esse a Gaio | |
| Seio pronuntia<ui>t. quaero, an testes, quorum testimonium reprobatum est, quasi ex falso | |
| testimonio inter infames habentur. Paulus respondit nihil proponi, cur hi, de quibus quae- | 5 |
| ritur, infamium loco haberi debeant, cum non oportet ex sententia siue iusta siue iniusta | |
| pro alio habita alium praegrauari. | |
| Marcellus libro secundo publicorum. Ictus fustium infamiam non importat, | 22.pr.1 |
| sed causa, propter quam id pati meruit, si ea fuit, quae infamiam damnato irrogat. in ce- | |
| teris quoque generibus poenarum eadem forma statuta est. | |
| Ulpianus libro octauo ad edictum. Parentes et liberi utriusque sexus nec | 23.pr.1 |
| non et ceteri adgnati uel cognati secundum pietatis rationem et animi sui patientiam, prout | |
| quisque uoluerit, lugendi sunt: qui autem eos non eluxit, non notatur infamia. | |
| Idem libro sexto ad edictum. Imperator Seuerus rescripsit non offuisse mu- | 24.pr.1 |
| lieris famae <quaestum eius> in seruitute factum. | |
| Papinianus libro secundo quaestionum. Exheredatum quoque | 25.pr.1 |
| filium luc<t>um habere patris memoriae placuit, idemque et in matre iuris est, cuius here- | |
| ditas ad filium non pertinet. Si quis in bello ceciderit, etsi corpus eius non conpareat, | 1.1 |
| lugebitur. |