| DE PROCURATORIBUS ET DEFENSORIBUS | |
| Ulpianus libro nono ad edictum. Procurator est qui aliena negotia mandatu | 3.3.1.pr.1 |
| domini administrat. Procurator autem uel omnium rerum uel unius rei esse potest consti- | 1.1 |
| tutus uel coram uel per nuntium uel per epistulam: quamuis quidam, ut Pomponius libro | |
| uicensimo quarto scribit, non putent unius rei mandatum suscipientem procuratorem esse: | |
| sicuti ne is quidem, qui rem perferendam uel epistulam uel nuntium perferendum suscepit, | |
| proprie procurator appellatur. sed uerius est eum quoque procuratorem esse qui ad unam | 5 |
| rem datus sit. Usus autem procuratoris perquam necessarius est, ut qui rebus suis ipsi | 2.1 |
| superesse uel nolunt uel non possunt, per alios possint uel agere uel conueniri. Dari autem | 3.1 |
| procurator et absens potest, | |
| Paulus libro octauo ad edictum. dummodo certus sit qui datus intellegetur | 2.pr.1 |
| et <is> ratum habuerit. furiosus non est habendus absentis loco, quia in eo animus | 1.1 |
| deest, ut ratum habere non possit. | |
| Ulpianus libro nono ad edictum. Item et ad litem futuram et in diem et sub | 3.pr.1 |
| condicione et usque ad diem dari potest | |
| Paulus libro octauo ad edictum. et in perpetuum. | 4.pr.1 |
| Ulpianus libro septimo ad edictum. Praesens habetur et qui in hortis est | 5.1.1 |
| Paulus libro sexto ad edictum. et qui in foro et qui in urbe et in continen- | 6.1.1 |
| tibus aedificiis: | |
| Ulpianus libro septimo ad edictum. et ideo procurator eius praesenti<s> esse | 7.1.1 |
| uidetur. | |
| Idem libro octauo ad edictum. Fili<u>s familias et ad agendum dare procurato- | 8.1.1 |
| rem potest, si qua sit actio, qua ipse experiri potest: non solum si castrense peculium | |
| habeat, sed et quiuis filius familias: ut puta iniuriam passus dabit ad iniuriarum actionem, | |
| si forte neque pater praesens sit nec patris procurator uelit experiri, et erit iure ab ipso | |
| filio familias procurator datus. hoc amplius Iulianus scribit et si filio familias patri per | 5 |
| filium eius in eadem potestate manentem fiat iniuria neque auus praesens sit, posse patrem | |
| procuratorem dare ad ulciscendam iniuriam, quam nepo<s> absentis passus est. ad defenden- | |
| dum quoque poterit filius familias procuratorem dare. sed et filia familias poterit dare pro- | |
| curatorem ad iniuriarum actionem. nam quod ad dotis exactionem cum patre dat procu- | |
| ratorem, superuacuum esse Ualerius Seuerus scribit, cum sufficiat patrem dare ex filiae | 10 |
| uoluntate. sed puto, si forte pater absens <s>it uel suspectae uitae, quo casu solet filiae com- | |
| petere de dote actio, posse eam procuratorem dare. ipse quoque filius procurator dari | |
| poterit et ad agendum et ad defendendum. Inuitus procurator non solet dari. inuitum | 1 |
| accipere debemus non eum tantum qui contradicit, uerum eum quoque qui consensisse | |
| non probatur. Ueterani procuratores fieri possunt: milites autem nec si uelit aduersarius | 2.1 |
| procuratores dari possunt, nisi hoc tempore litis contestatae quocumque casu praetermis- | |
| sum est: excepto eo qui in rem suam procurator datus est, uel qui communem causam | |
| omnis sui numeri persequatur uel suscipit, quibus talis procuratio concessa est. 'Procura- | 3.1 |
| torem ad litem suscipiendam datum, pro quo consentiente dominus iudicatum solui ex- | |
| posuit' praetor ait 'iudicium accipere cogam'. Uerum ex causa non debebit compelli. ut | |
| puta inimicitiae capitales interuenerunt inter ipsum procuratorem et dominum: scribit Iu- | |
| lianus debere in procuratorem denegari actionem. item si dignitas accesserit procuratori: | 5 |
| uel rei publicae causa afuturus sit: | |
| Gaius libro tertio ad edictum prouinciale. aut si ualetudinem aut si necessa- | 9.pr.1 |
| riam peregrinationem alleget: | |
| Ulpianus libro octauo ad edictum. uel hereditas superueniens eum occupet: | 10.pr.1 |
| uel ex alia iusta causa. hoc amplius et si habeat praesentem dominum, non debere com- | |
| pelli procuratorem, | |
| Paulus libro octauo ad edictum. si tamen dominus cogi possit. | 11.pr.1 |
| Gaius libro tertio ad edictum prouinciale. Sed etiam ex his causis dicitur | 12.1.1 |
| aliquando cogendum procuratorem iudicium accipere: ueluti si dominus praesens non sit | |
| et actor adfirmet tractu temporis futurum ut res pereat. | |
| Ulpianus libro octauo ad edictum. Sed haec neque passim admittenda sunt | 13.1.1 |
| neque destricte deneganda, sed a praetore causa cognita temperanda. | |
| Paulus libro octauo ad edictum. Si post datum procuratorem capitales ini- | 14.1.1 |
| micitiae intercesserunt, non cogendum accipere iudicium nec stipulationem ob rem non de- | |
| fensam committi, quoniam noua causa sit. | |
| Ulpianus libro octauo ad edictum. Si defunctus sit dominus ante litem con- | 15.1.1 |
| testatam, iudicatum solui stipulatione pro suo procuratore data, procurator compellendus | |
| est ad iudicium accipiendum: ita tamen si hoc dominus sciente procuratore et non contra- | |
| dicente fecit. quod si aliter actum est, inscium quidem procuratorem teneri satis inciuile | |
| est, committitur autem ob rem non def<e>nsam stipulationis clausula. Qui ad communi diui- | 1 |
| dundo iudicium datus est, ad agendum item et ad defendendum uidebitur datus duplici | |
| cautela interponenda. | |
| Paulus libro octauo ad edictum. Ante litem contestatam libera potestas est | 16.pr.1 |
| uel mutandi procuratoris uel ipsi domino iudicium accipiendi. | |
| Ulpianus libro nono ad edictum. Post litem autem contestatam reus qui pro- | 17.pr.1 |
| curatorem dedit mutare quidem eum uel in se litem transferre a uiuo procuratore uel in | |
| ciuita<te> manente potest, causa tamen prius cognita. Non solum autem ipsi qui dedit pro- | 1.1 |
| curatorem hoc permittitur, sed etiam heredi eius et ceteris successoribus. In causae autem | 2.1 |
| cognitione non solum haec uersantur, quae supra diximus in procuratore non compellendo | |
| suscipere iudicium, uerum et aetas | |
| Modestinus libro decimo pandectarum. aut religionis beneficium. | 18.pr.1 |
| Ulpianus libro nono ad edictum. Item si suspectus sit procurator aut in uin- | 19.1.1 |
| culis aut in hostium praedonumue potestate, | |
| Paulus libro octauo ad edictum. uel iudicio publico priuatoue uel ualetudine | 20.1.1 |
| uel maiore re sua distringatur | |
| Gaius libro tertio ad edictum prouinciale. uel exilio, uel si latitet, uel inimi- | 21.1.1 |
| cus postea fiat, | |
| Paulus libro octauo ad edictum. aut adfinitate aliqua aduersario iungatur, | 22.1.1 |
| uel heres ei existat; | |
| Ulpianus libro nono ad edictum. aut longa peregrinatio et aliae similes | 23.1.1 |
| causae impedimento sint, | |
| Paulus libro octauo ad edictum. mutari debebit uel ipso procuratore postulante. | 24.1.1 |
| Ulpianus libro nono ad edictum. Quae omnia non solum ex parte rei, sed | 25.1.1 |
| etiam in persona actoris obseruabuntur. sed si aduersarius uel ipse procurator dicat do- | |
| minum mentiri, apud praetorem haec finiri oportet. nec ferendus est procurator qui sibi | |
| adserit procurationem: nam hoc ipso suspectus est qui operam suam ingerit inuito. nisi | |
| forte purgare magis conuicium quam procurationem exsequi maluit. et hactenus erit audien- | 5 |
| dus, si dicat se procuratione quidem carere uelle, sed si id inlaesa existimatione sua fiat: | |
| ceterum ferendus erit pudorem suum purgans. plane si dicat in rem suam se procurato- | |
| rem datum et hoc probauerit, non debet carere propria lite. item si retentione aliqua pro- | |
| curator uti uelit, non facile ab eo lis erit transferenda, | |
| Paulus libro octauo ad edictum. <nisi dominus> ei soluere paratus sit. | 26.1.1 |
| Ulpianus libro nono ad edictum. In causae cognitione etiam hoc uersabitur, | 27.1.1 |
| ut ita demum transferri a procuratore iudicium permittatur, si quis omnia iudicii ab eo | |
| transferre paratus sit. ceterum si uelit quaedam transferre, quaedam relinquere, iuste pro- | |
| curator hanc <in>constantiam recusabit. sed haec ita, si mandato domini procurator egit. | |
| ceterum si mandatum non est, cum neque in iudicium quicquam deduxerit, nec tu ea com- | 5 |
| probasti: quae inuito te acta sunt tibi non praeiudicant ideoque translatio earum litium | |
| non est tibi necessaria, ne alieno facto onereris. haec autem cognitio procuratoris mutandi | |
| praetoris est. Si ex parte actoris litis translatio fiat, dicimus committi iudicatum solui sti- | 1 |
| pulationem a reo factam, idque et Neratius probat et Iulianus et hoc iure utimur: scilicet | |
| si dominus satis accepit. sed et si procurator satis accepit et transferatur iudicium in do- | |
| minum: uerius est committi et ex stipulatu actionem a procuratore in dominum transferri. | |
| sed et si a domino uel a procuratore in procuratorem iudicium transferatur, non dubitat | 5 |
| Marcellus, quin committatur stipulatio. et haec uera sunt. et licet procuratori commissa | |
| sit stipulatio, tamen domino erit danda utilis ex stipulatu actio, directa penitus tollenda. | |
| Idem libro primo disputationum. Si procurator meus iudicatum solui satis ac- | 28.pr.1 |
| ceperit, mihi ex stipulatu actio utilis e<s>t, sicuti iudicati actio mihi indulgetur. sed et si egit | |
| procurator meus ex ea stipulatione me inuito, nihilo minus tamen mihi ex stipulatu actio | |
| tribuetur. quae res facit ut procurator meus ex stipulatu agendo exceptione debeat repelli: | |
| sicuti cum agit iudicati non in rem suam datus nec ad eam rem procurator factus. per | 5 |
| contrarium autem si procurator meus iudicatum solui satisdederit, in me ex stipulatu actio | |
| non datur. sed et si defensor meus satisdederit, in me ex stipulatu actio non datur, quia | |
| nec iudicati mecum agi potest. | |
| Idem libro nono ad edictum. Si actor malit dominum potius conuenire quam | 29.pr.1 |
| eum qui in rem suam procurator est, dicendum est ei licere. | |
| Paulus libro primo sententiarum. Actoris procurator non in rem suam datus | 30.pr.1 |
| propter impensas quas in litem fecit potest desiderare, ut sibi ex iudicatione satisfiat, si | |
| dominus litis soluendo non sit. | |
| Ulpianus libro nono ad edictum. Si quis, cum procuratorio nomine condemna- | 31.pr.1 |
| tus esset, heres extiterit domino litis: iudicati actionem non recte recusabit. hoc si ex asse. | |
| sin autem ex parte heres extiterit et totum soluerit, si quidem ei mandatum est hoc quo- | |
| que ut soluat, mandati actionem aduersus coheredes habebit: si non sit mandatum, nego- | |
| tiorum gestorum actio datur. quod est et si heres procurator non exstiterit et soluerit. | 5 |
| Unius litis plurium personarum plures dari procuratores non est prohibitum. | 1.1 |
| Iulianus ait | 2.1 |
| eum, qui dedit diuersis temporibus procuratores duos, posteriorem dando priorem prohi- | |
| buisse uideri. | |
| Paulus libro octauo ad edictum. Pluribus procuratoribus in solidum simul | 32.pr.1 |
| datis occupantis melior condicio erit, ut posterior non sit in eo quod prior petit procurator. | |
| Ulpianus libro nono ad edictum. Seruum quoque et filium familias procura- | 33.pr.1 |
| torem posse habere aiunt. et quantum ad filium familias uerum est: in seruo subsistimus. | |
| et negotia quidem peculiaria serui posse gerere aliquem et hoc casu procuratorem eius | |
| esse admittimus, quod et Labeoni uidetur: actionem autem intendere uetamus. Eum uero | 1.1 |
| qui de statu suo litigat procuratorem habere posse non dubitamus non solum in admini- | |
| stratione rerum, sed etiam in actionibus, quae ei uel aduersus eum competant, ex posses- | |
| sione siue seruitutis siue libertatis de suo statu litigat. ex contrario quoque eum procura- | |
| torem dari posse manifestum est. Publice utile est absentes a quibuscumque defendi: nam | 2.1 |
| et in capitalibus iudiciis defensio datur. ubicumque itaque absens quis damnari potest, ibi | |
| quemuis uerba pro eo facientem et innocentiam excusantem audiri aequum est et ordina- | |
| rium admittere: quod et ex rescripto imperatoris nostri apparet. Ait praetor: 'Cuius | 3.1 |
| nomine quis actionem dari sibi postulabit, is eum uiri boni arbitratu defendat: et ei quo | |
| nomine aget id ratum habere eum ad quem ea res pertinet, boni uiri arbitratu satisdet'. | |
| Aequum praetori uisum est eum, qui alicuius nomine procurator experitur, eun- | 4.1 |
| dem etiam defensionem suscipere. Si quis in rem suam procurator interueniat, adhuc erit | 5.1 |
| dicendum debere eum defendere: nisi forte ex necessitate fuerit factus. | |
| Gaius libro tertio ad edictum prouinciale. Si quis in rem suam procuratorio | 34.pr.1 |
| nomine agit, ueluti emptor hereditatis: an debeat inuicem uenditorem defendere? et placet, | |
| si bona fide et non in fraudem eorum qui inuicem agere uellent gestum sit negotium, non | |
| oportere eum inuicem defendere. | |
| Ulpianus libro nono ad edictum. Sed et hae personae procuratorum debebunt | 35.pr.1 |
| defendere, quibus sine mandatu agere licet: ut puta liberi, licet sint in potestate, item | |
| parentes et fratres et adfines et liberti. Patronus libertum et per procuratorem ut in- | 1.1 |
| gratum accusare potest et libertus per procuratorem respondere. Non solum autem si actio | 2.1 |
| postuletur a procuratore, sed et <si> praeiudicium uel interdictum, uel si stipulatione lega- | |
| torum uel damni infecti uelit caueri: debebit absentem defendere in competenti tribunali | |
| et eadem prouincia. ceterum cogi eum etiam in prouincia de Roma abire uel e contrario | |
| uel a prouincia in aliam prouinciam et defendere durum est. Defendere autem est id fa- | 3.1 |
| cere quod dominus in litem faceret, et cauere idonee: nec debebit durior condicio procura- | |
| toris fieri quam est domini, praeterquam in satisdando. praeter satisdationem procurator | |
| ita defendere uidetur, si iudicium accipiat. unde quaesitum est apud Iulianum, an com- | |
| pellatur, an uero sufficiat ob rem non defensam stipulationem committi. et Iulianus scribit | 5 |
| libro tertio digestorum compellendum accipere iudicium: nisi et agendum causa cognita | |
| recusauerit uel ex iusta causa remotus fuerit. defendere uidetur procurator et si in pos- | |
| sessionem uenire patiatur, cum quis damni infecti satis uel legatorum desideret, | |
| Paulus libro octauo ad edictum. uel in operis noui nuntiatione. sed et si | 36.pr.1 |
| seruum ex causa noxali patiatur duci, defendere uidetur: ita tamen, ut in his omnibus | |
| ratam rem dominum habiturum caueat. | |
| Ulpianus libro nono ad edictum. Omnium autem actionum nomine debet | 37.pr.1 |
| defendere, etiam earum quae in heredem non dantur. Unde est quaesitum: si aduersarius | 1.1 |
| plures intendat actiones et in singulas singuli existant defensores suscipere parati, uideri | |
| eum recte defendi Iulianus ait. quo iure nos uti Pomponius scribit. | |
| Idem libro quadragensimo ad edictum. <Non> tamen eo usque procedendum erit, | 38.pr.1 |
| ut, si decem petantur et exstant duo defensores parati in quina defendere, audiantur. | |
| Idem libro nono ad edictum. Non solum autem in actionibus et interdictis | 39.pr.1 |
| et in stipulationibus debet dominum defendere, uerum in interrogationibus quoque, ut in | |
| iure interrogatus ex omnibus causis respondeat, ex quibus dominus. an igitur heres sit | |
| absens, respondere debebit et si responderit uel tacuerit, tenebitur. Qui alieno nomine | 1.1 |
| agit quamcumque actionem, id ratum habiturum eum ad quem ea res pertinebit cauere | |
| debet. sed interdum licet suo nomine procurator experiatur, tamen de rato debebit cauere, | |
| ut Pomponius libro uicensimo quarto scribit. ut puta iusiurandum procuratori rettulit, | |
| iurauit absenti dari oportere: agit hoc iudicio suo nomine propter su<um> <i>usiurandum (ne- | 5 |
| que enim haec actio domino competere potuit): sed debebit de rato cauere. sed et si pro- | |
| curatori constitutum est et ex ea causa agat: dubitandum non est quin locus sit de rato | |
| cautioni idque Pomponius scribit. Quaeritur apud Iulianum: utrum dominum solum ratam | 2.1 |
| rem habere debet satisdare an etiam ceteros creditores? et ait dumtaxat de domino cauen- | |
| dum nec illis uerbis 'ad quem ea res pertinet' creditores contineri: nam nec ipsi domino | |
| haec incumbebat cautio. Si de dote agat pater, cauere debet ratam rem filiam habituram: | 3.1 |
| sed et defendere eam debet, ut et Marcellus scribit. Si pater filii nomine iniuriarum agat, | 4.1 |
| cum duae sint actiones una patris altera filii, cessat de rato cautio. Si status controuersiam | 5.1 |
| cui faciat procurator, siue ex seruitute in libertatem aduersus eum quis litiget siue ipse ex | |
| libertate in seruitutem petat, debet cauere ratam rem dominum habiturum. et ita edicto | |
| scriptum est, ut ex utroque latere quasi actor habeatur. Est et casus, quo quis eiusdem | 6.1 |
| actionis nomine et de rato caueat et iudicatum solui. ut puta postulata est cognitio de | |
| in integrum restitutione, cum minor circumscriptus in uenditione diceretur: alterius pro- | |
| curator existit: debet cauere hic procurator et ratam rem dominum habiturum, ne forte | |
| dominus reuersus uelit quid petere, item iudicatum solui, ut si quid forte propter hanc re- | 5 |
| stitutionem in integrum praestari adulescenti debeat, hoc praestetur. et haec ita Pomponius | |
| libro uicensimo quinto ad edictum scribit. Item ait, si suspectus tutor postuletur, | 7.1 |
| defensorem eius oportere etiam de rato cauere, ne reuersus ille uelit retractare quod actum | |
| est. sed non facile per procuratorem quis suspectus accusabitur, quoniam famae causa | |
| est, nisi constet ei a tutore mandatum nominatim, aut si etiam absente tutore, quasi non | |
| defenderetur, praetor erat cogniturus. | 5 |
| Idem libro nono ad edictum. Pomponius scribit non omnes actiones per pro- | 40.pr.1 |
| curatorem posse quem instituere. denique ut liberi, qui in potestate absentis dicuntur, | |
| ducantur, interdictum non posse desiderare ait nisi, ut Iulianus ait, causa cognita, id est | |
| si et nominatim ei mandatum sit et pater ualetudine uel alia iusta causa impediatur. Si | 1.1 |
| stipuletur procurator damni infecti uel legatorum, debebit de rato cauere. Sed et is, qui | 2.1 |
| quasi defensor in rem actione conuenitur, praeter solitam satisdationem iudicatum solui | |
| etiam de rato debet cauere. quid enim si in hoc iudicio rem meam esse pronuntietur, re- | |
| uersus ille, cuius defensor extiterat, uelit fundum uindicare: nonne ratum non uidebitur | |
| habere quod iudicatum est? denique si uerus procurator extitisset uel ipse praesens cau- | 5 |
| sam suam egisset et uictus esset: si a me uindicaret, exceptione rei iudicatae summoue- | |
| retur, et ita Iulianus libro quinquagensimo digestorum scribit: nam cum iudicatur rem | |
| meam esse, simul iudicatur illius non esse. Ratihabitionis autem satisdatio ante litis con- | 3.1 |
| testationem a procuratore exigitur: ceterum semel lite contestata non compelletur ad cau- | |
| tionem. In his autem personis, in quibus mandatum non exigimus, dicendum est, si forte | 4.1 |
| euidens sit contra uoluntatem eos experiri eorum pro quibus interueniunt, debere eos re- | |
| pelli. ergo non exigimus ut habeant uoluntatem uel mandatum, sed <ne> contraria uoluntas | |
| probetur: quamuis de rato offerant cautionem. | |
| Paulus libro nono ad edictum. Feminas pro parentibus agere interdum per- | 41.pr.1 |
| mittetur causa cognita, si <f>orte parentes morbus aut aetas impediat, nec quemquam qui | |
| agat habeant. | |
| Idem libro octauo ad edictum. Licet in popularibus procurator dari | 42.pr.1 |
| non possit, <t>amen dictum est merito eum qui de uia publica agit et priuato damno ex | |
| pro<hi>bitione adficitur, quasi priuatae actionis dare posse procuratorem. multo magis dabit | |
| ad sepulc<h>ri uiolati actionem is ad quem ea res pertinet. Ad actionem iniuriarum ex lege | 1.1 |
| Cornelia procurator dari potest: nam etsi pro publica utilitate exercetur, priuata tamen est. | |
| Ea obligatio, quae inter dominum et procuratorem consistere solet, mandati actionem parit. | 2.1 |
| aliquando tamen non contrahitur obligatio mandati: sicut euenit, cum in rem suam procu- | |
| ratorem praestamus eoque nomine iudicatum solui promittimus: nam si ex ea promissione | |
| aliquid praestiterimus, non ma<n>dati, sed ex uendito si hereditatem uendidimus, uel ex pri- | |
| stina causa mandati agere debemus: ut fit cum fideiussor reum procuratorem dedit. Is | 3.1 |
| cui hereditas ex Trebelliano senatus consulto restituta est heredem iure dabit procurato- | |
| rem. | |
| Sed et dominum pignoris creditor recte dabit procuratorem ad Seruianam. | 4.1 |
| Porro si | 5.1 |
| uni ex reis credendi constitutum sit isque alium in constitutam pecuniam det, non nega- | |
| bimus posse dare. sed et ex duobus reis promittendi alter alterum defendendum pro- | |
| curatorem dabit. Si plures heredes sint et familiae erciscundae aut communi diuidundo | 6.1 |
| agatur, pluribus eundem procuratorem non est permittendum dare, quoniam res expediri | |
| non potest circa adiudicationes et condemnationes: plane permittendum dare, si uni cohe- | |
| redi plures heredes existant. Reo latitante post litem contestatam ita demum fideiussores | 7.1 |
| eum defendere uidebuntur, si uel unus ex his eum pro solido defendat, uel omnes uel qui | |
| ex his unum dederint in quem iudicium transferetur. | |
| Idem libro non ad edictum. Mutus et surdus per eum modum qui procedere | 43.pr.1 |
| potest procuratorem dare non prohibe<n>tur: forsitan et ipsi dantur non quidem ad agendum, | |
| sed ad administrandum. Cum quaeretur, an alicui procuratorem habere liceat, inspicien- | 1.1 |
| dum erit, an non prohibeatur procuratorem dare, quia hoc edictum prohibitorium est. In | 2.1 |
| popularibus actionibus, ubi quis quasi unus ex populo agit, defensionem ut procurator prae- | |
| stare cogendus non est. Is, qui curatorem alicui praesenti petat, non aliter audietur nisi | 3.1 |
| adulto consentiente: quod si absenti, ratam rem eum habiturum necesse habet dare. Poena | 4.1 |
| non defendentis procuratoris haec est, ut denegetur ei actio. Si procurator agat et prae- | 5.1 |
| sens sit absentis seruus, Atilicinus ait seruo cauendum, non procuratori. Qui non cogitur | 6.1 |
| defendere absentem, tamen si iudicatum solui satisdedit defendendi absentis gratia, cogen- | |
| dum procuratorem iudicium accipere, ne decipiatur is qui satis accepit: nam eos, qui non | |
| coguntur rem defendere, post satisdationem cogi. Labeo causa cognita temperandum, et | |
| si captio actoris si<t> propter temporis tractum, iudicium eum accipere cogendum: quod si | 5 |
| aut adfinitas dirempta sit aut inimicitiae intercesserint aut bona absentis possideri coeperint | |
| Ulpianus libro septimo disputationum. uel si longinquo sit afuturus uel alia | 44.pr.1 |
| iusta causa interuenerit, | |
| Paulus libro nono ad edictum. non cogendum. Sabinus autem nullas prae- | 45.pr.1 |
| toris partes esse ad compellendum defendere, sed ex stipulatu ob rem non defensam agi | |
| posse: a<t> si iustas causas habeat, cur iudicium accipere nolit, fideiussores non teneri, quia | |
| uir bonus arbitraturus non fuerit, ut qui iustam excusationem adferret, defendere cogeretur. | |
| sed et si satis non dedit, sed repromittenti ei creditum est, idem statuendum est. Qui ita | 1.1 |
| de publico agunt, ut priuatum commodum defendant, causa cognita permittuntur pro- | |
| curatorem dare, et postea alius agens exceptione repelletur. Si procuratori opus nouum | 2.1 |
| nuntiatum sit isque interdicto utatur 'ne si u<i>s fiat aedificanti', defensoris partes eum susti- | |
| nere nec compelli cauere ratam rem dominum habiturum Iulianus ait, et si satisdederit, | |
| non animaduerto, inquit Iulianus, quo casu stipulatio committatur. | |
| Gaius libro tertio ad edictum prouinciale. Qui proprio nomine iudicium ac- | 46.pr.1 |
| cepisset, si uellet procuratorem dare, in quem actor transferat iudicium, audiri debet sol- | |
| lemniterque pro iudicatum solui satisdatione cauere. Ei qui defendit eum, cuius nomine | 1.1 |
| ipse non agat, liberum est uel in unam rem defendere. Qui alium defendit, satisdare co- | 2.1 |
| gitur: nemo enim alienae litis idoneus defensor sine satisdatione intellegitur. Item quae- | 3.1 |
| ritur, si iudicum acceperit defensor et actor in integrum restitutus sit, an cogendus sit | |
| restitutorium iudicium accipere: et magis placet cogendum. Procurator ut in ceteris quo- | 4.1 |
| que negotiis gerendis, ita et in litibus ex bona fide rationem reddere debet. itaque quod | |
| ex lite consecutus erit siue principaliter ipsius rei nomine siue extrinsecus ob eam rem, | |
| debet mandati iudicio restituere usque adeo, ut et si per errorem aut iniuriam iudicis non | |
| debitum consecutus fuerit, id quoque reddere debeat. Item contra quod ob rem iudicatam | 5.1 |
| procurator soluerit, contrario mandati iudicio reciperare debet: poenam autem, quam ex | |
| suo delicto praestitit, reciperare non debet. Litis impendia bona fide facta uel ab actoris | 6.1 |
| procuratore uel a rei debere ei restitui aequitas suadet. Si duobus mandata sit admini- | 7.1 |
| stratio negotiorum, quorum alter debitor sit mandatoris, an alter cum eo recte acturus sit? | |
| et utique recte: non enim ob id minus procurator intellegitur, quod is quoque cum quo | |
| agitur procurator sit. | |
| Iulianus libro quarto ad Urseium Ferocem. Qui duos procuratores omnium | 47.pr.1 |
| rerum suarum rel<i>quit, nisi nominatim praecepit ut alter ab altero pecuniam petat, non | |
| uidetur mandatum utrilibet eorum dedisse. | |
| Gaius libro tertio ad edictum prouinciale. Itaque, si hoc specialiter manda- | 48.pr.1 |
| tum est, tunc excipiente eo cum quo agitur 'si non mihi mandatum sit, ut a debitoribus | |
| peterem' actorem ita debere replicare 'aut si mihi mandatum est, ut a te peterem'. | |
| Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum. Ignorantis domini condicio | 49.pr.1 |
| deterior per procuratorem fieri non debet. | |
| Gaius libro uicensimo secundo ad edictum prouinciale. Quacumque ratione | 50.pr.1 |
| procurator tuus a me liberatus est, id tibi prodesse debet. | |
| Ulpianus libro <s>exagensimo ad edictum. Minor uiginti quinque annis si de- | 51.pr.1 |
| fensor existat, ex quibus causis in integrum restitui possit, defensor idoneus non est, quia | |
| et ipsi et fideiussoribus eius per in integrum restitutionem succurritur. Quoniam tamen | 1.1 |
| defendere est ea<n>dem uicem quam reus subire, defensor mariti in amplius quam maritus | |
| facere possit non est condemnandus. Is qui suscepit defensionem, etsi locupletissimus sit, | 2.1 |
| Paulus libro quinquagensimo septimo ad edictum. etsi consularis sit, | 52.pr.1 |
| Ulpianus libro sexagensimo ad edictum. non uidetur defendere, nisi satis- | 53.1.1 |
| dare fuerit paratus. | |
| Paulus libro quinquagensimo ad edictum. Neque femina neque miles neque | 54.1.1 |
| qui rei publicae causa afuturus est aut morbo perpetuo tenetur aut magistratum initurus | |
| est aut inuitus iudicium pati non potest, idoneus defensor intellegitur. Tutores, qui in | 1 |
| aliquo loco administrauerunt, eodem loco et defendi debent. | |
| Ulpianus libro sexagensimo quinto ad edictum. Procuratore in rem suam | 55.pr.1 |
| dato praeferendus non est dominus procuratori in litem mouendam uel pecuniam susci- | |
| piendam: qui enim suo nomine utiles actiones habet, rite eas intendit. | |
| Idem libro sexagensimo sexto ad edictum. Ad rem mobilem petendam datus | 56.pr.1 |
| procurator ad exhibendum recte aget. | |
| Idem libro septuagensimo quarto ad edictum. Qui procuratorem dat, ut con- | 57.pr.1 |
| festim agat, is intellegendus est permittere procuratori et postea litem peragere. Si quis | 1.1 |
| remisit exceptionem procuratoriam, non poterit ex paenitentia eam opponere. | |
| Paulus libro septuagensimo primo ad edictum. Procurator, cui | 58.pr.1 |
| generaliter libera administratio rerum commissa est, potest exigere, <nouare,> aliud pro alio | |
| permutare. | |
| Idem libro decimo ad Plautium. Sed et id quoque ei mandari uidetur, ut | 59.pr.1 |
| soluat creditoribus. | |
| Idem libro quarto responsorum. Mandato generali non contineri etiam trans- | 60.pr.1 |
| actionem decidendi causa interpositam: et ideo si postea is qui mandauit transactionem | |
| ratam non habuit, non posse eum repelli ab actionibus exercendis. | |
| Idem libro primo ad Plautium. Plautius ait: procuratorem damna- | 61.pr.1 |
| tum non debere conueniri, nisi in rem suam datus esset aut optulisset se, cum sciret | |
| cautum non esse, omnibus placuit. idem erit obseruandum et si defensoris loco cum satis- | |
| datione se liti optulerit. | |
| Pomponius libro secundo ex Plautio. Ad legatum petendum procurator datus | 62.pr.1 |
| si interdicto utatur aduersus heredem de tabulis exhibendis, procuratoria exceptio, quasi | |
| non et hoc esset ei mandatum, non obstat. | |
| Modestinus libro sexto differentiarum. Procurator totorum bonorum, cui | 63.pr.1 |
| res administrandae mandatae sunt, res domini neque mobiles uel immobiles neque seru<o>s | |
| sine speciali domini mandatu alienare potest, nisi fructus aut alias res, quae facile cor- | |
| rumpi possunt. | |
| Idem libro tertio regularum. Is, cuius nomine defensor exstitit, si ante litem | 64.pr.1 |
| contestatam in praesentia fuerit et postulet suo nomine litem suscipere, causa cognita | |
| audiendus est. | |
| Idem libro singulari de heurematicis. Si procuratorem absentem dominus | 65.pr.1 |
| satisdatione releuare uelit, litteras suas ad aduersarium derigere debebit, quibus significet, | |
| quem aduersus eum procuratorem et in qua causa fecerit, ratumque se habiturum quod | |
| cum eo actum sit: hoc enim casu litteris eius adprobatis uelut praesentis procuratorem | |
| interuenire intellegendum est. itaque etsi postea mutata uoluntate procuratorem esse no | 5 |
| luerit, tamen iudicium, quo quasi procurator expertus est, ratum esse debet. | |
| Papinianus libro nono quaestionum. Si is qui Stichum uel Damam, utrum | 66.pr.1 |
| eorum ipse uellet, stipulatus est et ratum habeat, quod alterum procuratorio nomine Ti- | |
| tius petit: facit, ut res in iudicium deducta uideatur, et stipulationem consumit. | |
| Idem libro secundo responsorum. Procurator, qui pro euictione praediorum | 67.pr.1 |
| quae uendidit fidem suam adstrinxit, etsi negotia gerere desierit, obligationis tamen onere | |
| praetoris auxilio non leuabitur: nam procurator, qui pro domino uinculum obliga- | |
| tionis suscepit, onus eius frustra recusat. | |
| Idem libro tertio responsorum. Quod procurator ex re domini mandato non | 68.pr.1 |
| refragante stipulatur, inuito procuratore dominus petere <non> potest. | |
| Paulus libro tertio responsorum. Paulus respondit etiam eum, qui ad litem | 69.pr.1 |
| suscipiendam procuratorem dedit, causae suae adesse non prohiberi. | |
| Scaeuola libro primo responsorum. Pater filio suo pupillo tutorem dedit Sempronium | 70.pr.1 |
| creditorem suum: is administrata tutela reliquit fratrem suum heredem, qui et ipse decessit | |
| et per fideicommissum nomen debitoris Titio reliquit eique mandatae sunt actiones ab | |
| heredibus: quaero, cum tam tutelae actio quam pecuniae creditae ex hereditate Sempronii | |
| descendant, an non aliter mandata actio ei detur, quam si defendat heredes, a quibus ei | 5 |
| actiones mandatae sunt. respondi debere defendere. | |
| Paulus libro primo sententiarum. Absens reus causas <abs>entiae <per> procura- | 71.pr.1 |
| torem reddere potest. | |
| Idem libro primo manualium. Per procuratorem non semper adquirim<u>s actio- | 72.pr.1 |
| nes, sed retinemus: ueluti si reum conueniat intra legitimum tempus: uel si prohibeat opus | |
| nouum fieri, ut interdictum nobis utile sit quod ui aut clam, nam et hic pristinum ius | |
| nobis conseru<a>t. | |
| Idem libro singulari de officio adsessorum. Si reus paratus sit ante litem | 73.pr.1 |
| contestatam pecuniam soluere, procuratore agente quid fieri oportet? nam iniquum est | |
| cogi eum iudicium accipere. propter quod suspectus uideri potest, qui praesente domino | |
| non optulit pecuniam? quid si tunc facultatem pecuniae non habuit, numquid cogi debeat | |
| iudicium accipere? quid enim si et famosa sit actio? sed hoc constat, ut ante litem con- | 5 |
| testatam praeses iubeat in aede sacra pecuniam deponi: hoc enim fit et in pupillaribus | |
| pecuniis. quod si lis contestata est, hoc omne officio iudicis dirimendum est. | |
| Ulpianus libro quarto opinionum. Nec ciuitatis actor negotium publicum per | 74.pr.1 |
| procuratorem agere potest. | |
| Iulianus libro tertio digestorum. Qui absentem emptorem eundemque pos- | 75.pr.1 |
| sessorem fundi defendebat et iudicium nomine eius accipiebat, postulabat a uenditore fundi, | |
| ut ab eo defenderetur: uenditor desider<a>bat caueri sibi ratam rem emptorem habiturum: | |
| puto eum uenditori de rato satisdare debere, quia si fundum agenti restituerit, nihil pro- | |
| hibet dominum rem petere et cogi uenditorem rursus defendere. | 5 |
| Idem libro quinto ad Minicium. Titius cum absentem defenderet, satisdedit | 76.pr.1 |
| et prius quam iudicium acciperet desiit reus soluendo esse: quam ob causam defensor re- | |
| cusabat iudicium in se reddi oportere. quaero, an id ei concedi oporteat. Iulianus respon- | |
| dit: defensor cum satisdedit, domini loco habendus est. nec multum ei praestaturus est | |
| praetor, si eum non coegerit iudicium accipere, cum ad fideiussores eius iri possit et hi | 5 |
| quidquid praestiteri<n>t a defensore consecuturi sint. | |
| Paulus libro quinquagensimo septimo ad edictum. Omnis qui defenditur boni | 77.pr.1 |
| uiri arbitratu defendendus est. | |
| Africanus libro sexto quaestionum. Et ideo non potest uideri boni <uiri> ar- | 78.pr.1 |
| bitratu litem defendere is, qui actorem frustrando efficiat, ne ad exitum controuersia de- | |
| ducatur. Ad duas res petendas procurator datus si unam rem petat, exceptione non ex- | 1.1 |
| cluditur et rem in iudicium deducit. |