| QUOD CUIUSCUMQUE UNIUERSITATIS NOMINE UEL | |
| CONTRA EAM AGATUR | |
| Gaius libro tertio ad edictum prouinciale. Neque societas neque collegium | 3.4.1.pr.1 |
| neque huiusmodi corpus passim omnibus habere conceditur: nam et legibus et senatus | |
| consultis et principalibus constitutionibus ea res coercetur. paucis admodum in causis con- | |
| cessa sunt huiusmodi corpora: ut ecce uectigalium publicorum sociis permissum est corpus | |
| habere uel aurifodinarum uel argentifodinarum et salinarum. item collegia Romae certa | 5 |
| sunt, quorum corpus senatus consultis atque constitutionibus principalibus confirmatum est, | |
| ueluti pistorum et quorundam aliorum, et nauiculariorum, qui et in prouinciis sunt. Qui- | 1.1 |
| bus autem permissum est corpus habere collegii societatis siue cuiusque alterius eorum | |
| nomine, proprium est ad exemplum rei publicae habere res communes, arcam communem | |
| et actorem siue syndicum, per quem tamquam in re publica, quod communiter agi fierique | |
| oporteat, agatur fiat. Quod si nemo eos defendat, quod eorum commune erit possideri et, | 2.1 |
| si admoniti non excitentur ad sui defensionem, uenire se iussurum proconsul ait. et qui- | |
| dem non esse actorem uel syndicum tunc quoque intellegimus, cum is absit aut ualetudine | |
| impedietur aut inhabilis sit ad agendum. Et si extraneus defendere uelit uniuersitatem, | 3.1 |
| permittit proconsul, sicut in priuatorum defensionibus obseruatur, quia eo modo melior | |
| condicio uniuersitatis fit. | |
| Ulpianus libro octauo ad edictum. Si municipe<s> uel aliqua uniuersitas ad | 2.pr.1 |
| agendum det actorem, non erit dicendum quasi a pluribus datum sic haberi: hic enim pro | |
| re publica uel uniuersitate interuenit, non pro singulis. | |
| Idem libro nono ad edictum. Nulli permitt<i>tur nomine ciuitatis uel curiae | 3.pr.1 |
| experiri nisi ei, cui lex permittit, aut lege cessante ordo dedit, cum duae partes adessent | |
| aut amplius quam duae. | |
| Paulus libro nono ad edictum. Plane ut duae partes decurionum adfuerint, | 4.pr.1 |
| is quoque quem decernent numerari potest. | |
| Ulpianus libro octauo ad edictum. Illud notandum Pomponius ait, quod et | 5.pr.1 |
| patris suffragium filio proderit et filii patri, | |
| Paulus libro nono ad edictum. item eorum, qui in eiusdem potestate sunt: | 6.pr.1 |
| quasi decurio enim hoc dedit, non quasi domestica persona. quod et in honorum petitione | |
| erit seruandum, nisi lex municipii uel perpetua consuetudo prohibeat. Si decuriones de- | 1.1 |
| creuerunt actionem per eum mouendam quem duumuiri elegerint, is uidetur ab ordine | |
| electus et ideo experiri potest: parui enim refert, ipse ordo elegerit an is cui ordo nego- | |
| tium dedit. sed si ita decreuerint, ut quaecumque incidisset controuersia, eius petendae | |
| negotium Titius haberet, ipso iure id decretum nullius momenti esse, quia non possit ui- | 5 |
| deri de ea re, quae adhuc in controuersia non sit, decreto datam persecutionem. sed hodie | |
| haec omnia per syndicos solent secundum locorum consuetudinem explicari. Quid si actor | 2.1 |
| datus postea decreto decurionum prohibitus sit, an exceptio ei noceat? et puto sic hoc | |
| accipiendum, ut ei permissa uideatur, cui et permissa durat. Actor uniuersitatis si agat, | 3.1 |
| compellitur etiam defendere, non autem compellitur cauere de rato. sed interdum si de | |
| decreto dubitetur, puto interponendam et de rato cautionem. actor itaque iste procuratoris | |
| partibus fungitur et iudicati actio ei ex edicto non datur nisi in rem suam datus sit. et | |
| constitui ei potest. ex isdem causis mutandi actoris potestas erit, ex quibus etiam pro- | 5 |
| curatoris. actor etiam filius familias dari potest. | |
| Ulpianus libro decimo ad edictum. Sicut municipum nomine actionem prae- | 7.pr.1 |
| tor dedit, ita et aduersus eos iustissime edicendum putauit. sed et legato, qui in negotium | |
| publicum sumptum fecit, puto dandam actionem in municipes. Si quid uniuersitati debetur, | 1.1 |
| singulis non debetur: nec quod debet uniuersitas singuli debent. In decurionibus uel aliis | 2.1 |
| uniuersitatibus nihil refert, utrum omnes idem maneant an pars maneat uel omnes immu- | |
| tati sint. sed si uniuersitas ad unum redit, magis admittitur posse eum conuenire et | |
| conueniri, cum ius omnium in unum recciderit et stet nomen uniuersitatis. | |
| Iauolenus libro quinto decimo ex Cassio. <Ciuitates> si per eos qui res ea- | 8.pr.1 |
| rum administrant non defenduntur nec quicquam est corporale rei publicae quod possi- | |
| deatur, per actiones debitorum ciuitatis agentibus satisfieri oportet. | |
| Pomponius libro tertio decimo ad Sabinum. Si tibi cum municipibus here- | 9.pr.1 |
| ditas communis erit, familiae erciscundae iudicium inter uos redditur. idemque dicendum | |
| est <et> in finium regundorum et aquae pluuiae arcendae iudicio. | |
| Paulus libro primo manualium. Constitui potest actor etiam ad operis noui | 10.pr.1 |
| nuntiationem et ad stipulationes interponendas, ueluti legatorum, damni infecti, iudicatum | |
| solui, quamuis seruo potius ciuitatis caueri debeat: sed et si actori cautum fuerit, utilis | |
| actio administratori rerum ciuitatis dabitur. |