| DE NEGOTIIS GESTIS | |
| Ulpianus libro decimo ad edictum. Hoc edictum necessarium est, quoniam | 3.5.1.pr.1 |
| magna utilitas absentium uersatur, ne indefensi rerum possessionem aut uenditionem pa- | |
| tiantur uel pignoris distractionem uel poenae committendae actionem, uel iniuria rem suam | |
| amittant. | |
| Gaius libro tertio ad edictum prouinciale. Si quis absentis negotia gesserit | 2.pr.1 |
| licet ignorantis, tamen quidquid utiliter i<n> rem eius impenderit uel etiam ipse se in rem | |
| absentis alicui obligauerit, habe<t> eo nomine actionem: itaque eo casu ultro citroque nasci- | |
| tur actio, quae appellatur negotiorum gestorum. et sane sicut aequum est ipsum actus sui | |
| rationem reddere et eo nomine condemnari, quidquid uel non ut oportuit gessit uel ex his | 5 |
| negotiis retinet: ita ex diuerso iustum est, si utiliter gessit, praestari ei, quidquid eo no- | |
| mine uel abest ei uel afuturum est. | |
| Ulpianus libro decimo ad edictum. Ait praetor: 'Si quis negotia alterius, siue quis | 3.pr.1 |
| negotia, quae cuiusque cum is moritur fuerint, gesserit: iudicium eo nomine dabo.' Haec | 1.1 |
| uerba 'si quis' sic sunt accipienda 'siue quae': nam et mulieres negotiorum gestorum agere | |
| posse et conueniri non dubitatur. | |
| 'Negotia' sic accipe, siue unum siue plura. | 2.1 |
| 'Alterius', | 3.1 |
| inquit: et hoc ad utrumque sexum refertur. Pupillus sane si negotia gesserit, post rescriptum | 4.1 |
| diui Pii etiam conueniri potest in id quod factus est locupletior: agendo autem conpensa- | |
| tionem eius quod gessit patitur. Et si furiosi negotia gesserim, competit mihi aduersus | 5.1 |
| eum negotiorum gestorum actio: curatori autem furiosi uel furiosae aduersus eum eamue | |
| dandam actionem Labeo ait. Haec uerba: 'siue quis negotia, quae cuiusque cum is moritur | 6.1 |
| fuerint, gesserit' significant illud tempus, quo quis post mortem alicuius negotia gessit: de | |
| quo fuit necessarium edicere, quoniam neque testatoris iam defuncti neque heredis qui non- | |
| dum adiit negotium gessisse uidetur. sed si quid accessit post mortem, ut puta partus <et | |
| fetus> et fructus, uel si quid serui adquisierint: etsi his uerbis non continentur, pro adiecto | 5 |
| tamen debent accipi. Haec autem actio cum ex negotio gesto oriatur, et heredi et in he- | 7.1 |
| redem competit. Si exsecutor a praetore in negotio meo datus dolum mihi fecerit, | 8.1 |
| dabitur mihi aduersus eum actio. Interdum in negotiorum gestorum actione Labeo scribit | 9.1 |
| dolum solummodo uersari: nam si affectione coactus, ne bona mea distrahantur, negotiis | |
| te meis optuleris, aequissimum esse dolum dumtaxat te praestare: quae sententia habet | |
| aequitatem. Hac actione tenetur non solum is qui sponte et nulla necessitate cogente im- | 10.1 |
| miscuit s<e> negotiis alienis et ea gessit, uerum et is qui aliqua necessitate urguente uel ne- | |
| cessitatis suspicione gessit. Apud Marcellum libro secundo digestorum quaeritur, si, cum | 11.1 |
| proposuissem negotia Titii gerere, tu mihi mandaueris ut geram, an utraque actione uti | |
| possim? et ego puto utramque locum habere. quemadmodum ipse Marcellus scribit, si | |
| fideiussorem accepero negotia gesturus: nam et hic dicit aduersus utrumque esse actionem. | |
| Idem libro quadragensimo quinto ad Sabinum. Sed uideamus, an fideiussor | 4.pr.1 |
| hic habere aliquam actionem possit: et uerum est negotiorum gestorum eum agere posse, | |
| nisi donandi animo fideiussit. | |
| Idem libro decimo ad edictum. Item si, cum putaui a te mihi mandatum, ne- | 5.pr.1 |
| gotia gessi, et hic nascitur negotiorum gestorum actio cessante mandati actione. idem est | |
| etiam, si pro te fideiussero, dum puto mihi a te mandatum esse. Sed et si, cum putaui | 1.1 |
| Titii negotia esse cum essent Sempronii, ea gessi, solus Sempronius mihi actione negotio- | |
| rum gestorum tenetur. Iulianus libro tertio digestorum scribit, si pupilli tui ne- | 2.1 |
| gotia gessero non mandatu tuo, sed ne tutelae iudicio tenearis, negotiorum gestorum te | |
| habebo obligatum: sed et pupillum, modo si locupletior fuerit factus. Item si procuratori | 3.1 |
| tuo mutuam pecuniam dedero tui contemplatione, ut creditorem tuum uel pignus tuum | |
| liberet, aduersus te negotiorum gestorum habebo actionem, aduersus eum cum quo con- | |
| traxi nullam. quid tamen si a procuratore tuo stipulatus sum? potest dici superesse mihi | |
| aduersus te negotiorum gestorum actionem, quia ex abundanti hanc stipulationem inter- | 5 |
| posui. Si quis pecuniam uel aliam quandam rem ad me perferendam acceperit: quia | 4.1 |
| meum negotium gessit, negotiorum gestorum mihi actio aduersus eum competit. Sed | 5.1 |
| et si quis negotia mea gessit non mei contemplatione, sed sui lucri causa, Labeo scripsit | |
| suum eum potius quam meum negotium gessisse (qui enim depraedandi causa accedit, suo | |
| lucro, non meo commodo studet): sed nihilo minus, immo magis et is tenebitur negotiorum | |
| gestorum actione. ipse tamen si circa res meas aliquid impenderit, non in id quod ei abest, | 5 |
| quia improbe ad negotia mea accessit, sed in quod <e>go locupletior factus sum habet contra | |
| me actionem. Si quis ita simpliciter uersatus est, ut suum negotium in suis bonis quasi | 6.1 |
| meum gesserit, nulla ex utr<o>que latere nascitur actio, quia nec fides bona hoc patitur. quod | |
| si et suum et meum quasi meum gesserit, in meum tenebitur: nam et si cui mandauero, | |
| ut meum negotium gerat, quod mihi tecum erat commune, dicendum esse Labeo ait, si et | |
| tuum gessit sciens, negotiorum gestorum eum tibi teneri. Si quis quasi seruus meus nego- | 7.1 |
| tium meum gesserit, cum esset uel libertus uel ingenuus, dabitur negotiorum gestorum | |
| actio. Sed si ego tui filii negotia gessero uel serui, uideamus, an tecum negotiorum gesto- | 8.1 |
| rum habeam actionem. et mihi uidetur uerum, quod Labeo distinguit et Pomponius libro | |
| uicensimo sexto probat, ut si quidem contemplatione tui negotia gessi peculiaria, tu mihi | |
| tenearis: quod si amicitia fi<lii> tui uel serui, uel eorum contemplatione, aduersus patrem uel | |
| dominum de peculio dumtaxat dandam actionem. idemque est et si sui iuris esse eos pu- | 5 |
| taui. nam et si seruum non necessarium emero filio tuo et tu ratum habueris, nihil | |
| agitur ratihabitione eodem loco Pomponius scribit hoc adiecto, quod putat, etsi nihil sit | |
| in peculio, quoniam plus patri dominoue debetur, et in patrem dandam actionem, in quan- | |
| tum locupletior ex mea administratione factus sit. Sed si hominis liberi qui tibi bona fide | 9.1 |
| seruiebat negotia gessero: si quidem putans tuum esse seruum gessi, Pomponius scribit | |
| earum rerum peculiarium causa, quae te sequi debent, tecum mihi fore negotiorum gesto- | |
| rum actionem, earum uero rerum, quae ipsum sequuntur, non tecum, sed cum ipso. sed | |
| si liberum sciui, earum quidem rerum, quae eum sequuntur, habebo aduersus eum actionem, | 5 |
| earum uero, quae te sequuntur, aduersus te. Si Titii seruum putans qui erat Sempronii, | 10.1 |
| dedero pecuniam ne occideretur, ut Pomponius ait, habebo negotiorum <g>estorum aduersus | |
| Sempronium actionem. Item quaeritur apud Pedium libro septimo, si Titium quasi debi- | 11.1 |
| torem tuum extra iudicium admonuero et is mihi soluerit, cum debitor non esset, tuque | |
| postea cognoueris et ratum habueri<s>: an negotiorum gestorum actione me possis conuenire. | |
| et ait dubitari posse, quia nullum negotium tuum gestum est, cum debitor tuus non fuerit. | |
| sed ratihabitio, inquit, fecit tuum negotium: et sicut ei a quo exactum est aduersus eum | 5 |
| datur repetitio qui ratum habuit, ita et ipsi debebit post ratihabitionem aduersus me com- | |
| petere actio. sic ratihabitio constituet tuum negotium, quod ab initio tuum non erat, sed | |
| tua contemplatione gestum. Idem ait, si Titii debitorem, cui te heredem putabam, cum | 12.1 |
| esset Seius heres, conuenero similiter et exegero, mox tu ratum habueris: esse mihi ad- | |
| uersus te et tibi mutuam <ne>gotiorum gestorum actionem. adquin alienum negotium gestum | |
| est, sed ratihabitio hoc conciliat: quae res efficit, ut tuum negotium gestum uideatur et a | |
| te hereditas peti possit. quid ergo, inquit Pedius, si, cum te heredem putarem, insulam | 13.1 |
| fulsero hereditariam tuque ratum habueris, an sit mihi aduersus te actio? sed non fore ait, | |
| cum hoc facto meo alter sit locupletatus et alterius re ipsa gestum negotium sit, nec pos- | |
| sit, quod alii adquisitum est ipso gestu, hoc tuum negotium uideri. Uideamus in persona | 14.1 |
| eius, qui negotia administrat, si quaedam gessit quaedam non, contemplatione tamen eius | |
| alius ad haec non accessit, et si uir diligens (quod ab eo exigimus) etiam ea gesturus fuit: | |
| an dici debeat negotiorum gestorum eum teneri et propter ea quae non gessit? quod puto | |
| uerius. certe si quid a se exigere debuit, procul dubio hoc ei imputabitur. quamquam | 5 |
| enim hoc ei imputari non possit, cur alios debitores non conuenerit, quoniam conueniendi | |
| eos iudicio facultatem non habuit, qui nullam actionem intendere potuit: tamen a semet | |
| ipso cur non exegerit, ei imputabitur: et si forte non fuerit usurar<i>um debitum, incipit esse | |
| usurarium, ut diuus Pius Flauio Longino rescripsit: nisi forte, inquit, usuras ei remiserat. | |
| Paulus libro nono ad edictum. Quia tantundem in bonae fidei iudiciis officium | 6.pr.1 |
| iudicis ualet, quantum in stipulatione nominatim eius rei facta interrogatio. | |
| Ulpianus libro decimo ad edictum. Si autem is fuit qui negotia administrauit | 7.pr.1 |
| a quo mandatum non exigebatur, posse e<i i>mputari, cur oblata de rato cautione eum non | |
| conuenit: si modo facile ei fuerit satisdare. certe in sua persona indubitatum est: et ideo | |
| si ex causa fuit obligatus, quae certo tempore finiebatur, et tempore liberatus est, nihilo | |
| minus negotiorum gestorum actione erit obligatus. idem erit dicendum et in ea causa, ex | 5 |
| qua heres non teneretur, ut Marcellus scribit. Item si fundum tuum uel ciuitatis per ob- | 1.1 |
| reptionem petiero negotium tuum uel ciuitatis gerens et ampliores quam oportuit fructus | |
| fuero consecutus, debebo hoc ipsum tibi uel rei publicae praestare, licet petere non potuerim. | |
| Si quocumque modo ratio compensationis habita non est a iudice, potest contrario iudicio | 2.1 |
| agi: quod si post examinationem reprobatae fuerint pensationes, uerius est quasi re iudi- | |
| cata amplius agi contrario iudicio non posse, quia exceptio rei iudicatae opponenda est. | |
| Iulianus libro tertio tractat, si ex duobus sociis alter me prohibuerit administrare, alter non: | 3.1 |
| an aduersus eum qui non prohibuit habeam negotiorum gestorum actionem? mouetur eo, | |
| quod si data fuerit aduersus eum actio, necesse erit et eum pertingi qui uetuit: sed et illud | |
| esse iniquum eum qui non prohibuit alieno facto liberari, cum <et> si mutuam pecuniam al- | |
| teri ex sociis prohibente socio dedissem, utique eum obligarem. et puto secundum Iulia- | 5 |
| num debere dici superesse contra eum qui non prohibuit negotiorum gestorum actionem, | |
| ita tamen ut is qui prohibuit ex nulla parte neque per socium neque per ipsum aliquid | |
| damni sentiat. | |
| Scaeuola libro primo quaestionum. Pomponius scribit, si negotium a te quam- | 8.pr.1 |
| uis male gestum probauero, negotiorum tamen gestorum te mihi non teneri. uidendum | |
| ergo ne in dubio hoc, an ratum habeam, actio negotiorum gestorum pendeat: nam quo- | |
| modo, cum semel coeperit, nuda uoluntate tolletur? sed superius ita uerum se putare, si | |
| dolus malus a te absit. Scaeuola: immo puto et si comprobem, adhuc negotiorum gestorum | 5 |
| actionem esse, sed eo dictum te mihi non teneri, quod reprobar<e> non possim semel pro- | |
| batum: et quemadmodum quod utiliter gestum est necesse est apud iudicem pro rato ha- | |
| beri, ita omne quod ab ipso probatum est. ceterum si ubi probaui, non est negotiorum | |
| actio: quid fiet, si a debitore meo exegerit et probauerim? quemadmodum recipiam? item | |
| si uendiderit? ipse denique si quid impendit, quemadmodum recipiet? nam utique man- | 10 |
| datum non est. erit igitur et pos<t> ratihabitionem negotiorum gestorum actio. | |
| Ulpianus libro decimo ad edictum. Sed an ultro mihi tribuitur actio sumptuum | 9.pr.1 |
| quos feci? et puto competere, nisi specialiter id actum est, ut neuter aduersus alterum | |
| habeat actionem. Is autem qui negotiorum gestorum agit non solum si effectum habuit | 1.1 |
| negotium quod gessit, actione ista utetur, sed sufficit, si utiliter gessit, etsi effectum non | |
| habuit negotium. et ideo si insulam fulsit uel seruum aegrum curauit, etiamsi insula exusta | |
| est uel seruus obit, aget negotiorum gestorum: idque et Labeo probat. sed ut Celsus re- | |
| fert, Proculus apud eum notat non semper debere dari. quid enim si eam insulam fulsit, | 5 |
| quam dominus quasi impar sumptui dereliquerit, uel quam sibi necessariam non putauit? | |
| onerauit, inquit, dominum secundum Labeonis sententiam, cum unicuique liceat et damni | |
| infecti nomine rem derelinquere. sed istam sententiam Celsus eleganter deridet: is enim | |
| negotiorum gestorum, inquit, habet actionem, qui utiliter negotia gessit: non autem utiliter | |
| negotia gerit, qui rem non necessariam uel quae oneratura est patrem familias adgreditur. | 10 |
| iuxta hoc est et, quod Iulianus scribit, eum qui insulam fulsit uel seruum aegrotum curauit, | |
| habere negotiorum gestorum actionem, si utiliter hoc faceret, licet euentus non sit secutus. | |
| ego quaero: quid si putauit se utiliter facere, sed patri familias non expediebat? dico hunc | |
| non habiturum negotiorum gestorum actionem: ut enim euentum non spectamus, debet | |
| utiliter esse coeptum. | 15 |
| Pomponius libro uicensimo primo ad Quintum Mucium. Si negotia | 10.pr.1 |
| <a>bsentis et ignorantis geras, et culpam et dolum praestare debes. sed Proculus interdum | |
| etiam casum praestare debere, ueluti si nouum negotium, quod non sit solitus absens fa- | |
| cere, tu nomine eius geras: ueluti uenales nouicios coemendo uel aliquam negotiationem | |
| ineundo. nam si quid damnum ex ea re secutum fuerit, te sequetur, lucrum uero absentem: | 5 |
| quod si in quibusdam lucrum factum fuerit, in quibusdam damnum, absens pensare lucrum | |
| cum damno debet. | |
| Ulpianus libro decimo ad edictum. Successori eius, fuerunt negotia, | 11.pr.1 |
| qui apud hostes decessit, haec actio danda erit. Sed si filii familias militis defuncti testa- | 1.1 |
| mento facto gessi, similiter erit danda actio. Sicut autem in negotiis uiuorum gestis suf- | 2.1 |
| ficit utiliter negotium gestum, ita et in bonis mortuorum, licet diuersus exitus sit secutus. | |
| Paulus libro nono ad edictum. Debitor meus, qui mihi quinquaginta debe- | 12.pr.1 |
| bat, decessit: huius hereditatis curationem suscepi et impendi decem: deinde reda<c>ta ex | |
| uenditione rei hereditariae centum in arca reposui: haec sine culpa mea perierunt. quae- | |
| situm est, an ab herede, qui quandoque extitisset, uel creditam pecuniam quinquaginta | |
| petere possim uel decem quae impendi. Iulianus scribit in eo uerti quaestionem, ut anim- | 5 |
| aduertamus, an iustam causam habuerim seponendorum centum: nam si debuerim et mihi | |
| et ceteris hereditariis creditoribus soluere, periculum non solum sexaginta, sed et reliquo- | |
| rum quadraginta me praestaturum, decem tamen quae impenderim retenturum, id est sola | |
| nonaginta restituenda. si uero iusta causa fuerit, propter quam integra centum custodi- | |
| rentur, ueluti si periculum erat, ne praedia in publicum committerentur, ne poena traiecti- | 10 |
| ciae pecuniae augeretur aut ex compromisso committeretur: non solum decem, quae in | |
| hereditaria negotia impe<n>derim, sed etiam quinquaginta quae mihi debita sunt ab herede | |
| me consequi posse. | |
| Ulpianus libro decimo ad edictum. Si filius familias negotia gessisse pro- | 13.pr.1 |
| ponatur, aequissimum erit in patrem quoque actionem dari, siue peculium habet siue in | |
| rem patris sui uertit: et si ancilla, simili modo. | |
| Paulus libro nono ad edictum. Pomponius libro uicensimo sexto in negotiis | 14.pr.1 |
| gestis initio cuiusque temporis condicionem spectandam ait. quid enim, inquit, si pupilli | |
| negotia coeperim gerere et inter moras pubes factus sit? uel serui aut filii familias et in- | |
| terea liber aut pater familias effectus sit? hoc et ego uerius esse didici, nisi si ab initio | |
| quasi unum negotium gesturus accessero, deinde alio animo ad alterum accessero eo tem- | 5 |
| pore, quo iam pubes uel liber uel pater familias effectus est: hic enim quasi plura negotia | |
| gesta sunt et pro qualitate personarum et actio formatur et condemnatio moderatur. | |
| Idem libro septimo ad Plautium. Sed et cum aliquis negotia mea gerat, non | 15.pr.1 |
| multa negotia sunt, sed unus contractus, nisi si ab initio ad unum negotium accessit, ut | |
| finito eo discederet: hoc enim casu si noua uoluntate aliud quoque adgredi coeperit, alius | |
| contractus est. | |
| Ulpianus libro trigensimo quinto ad edictum. Eum actum, quem quis in | 16.pr.1 |
| seruitute egit, manumissus non cogitur reddere. plane si quid conexum fuit, ut separari | |
| ratio eius quod in seruitute gestum est ab eo quod in libertate gessit non possit: constat | |
| uenire in iudicium uel mandati uel negotiorum gestorum et quod in seruitute gestum est. | |
| denique si tempore seruitutis aream emerit et in ea insulam aedificauerit eaque corruerit, | 5 |
| deinde manumissus fundum locauerit: sola locatio fundorum in iudicio negotiorum gestorum | |
| deducetur, quia ex superioris temporis administratione nihil amplius <in> iudicio deduci | |
| potest quam id, sine quo ratio libertatis tempore administratorum negotiorum expediri non | |
| potest. | |
| Paulus libro nono ad edictum. Proculus et Pegasus bonam fidem eum, qui | 17.pr.1 |
| in seruitute gerere coepit, praestare debere aiunt: ideoque quantum, si alius eius negotia | |
| gessisset, seruare potuisset, tantum eum, qui a semet ipso non exegerit, negotiorum gesto- | |
| rum actione praestaturum, si aliquid habuit in peculio, cuius retentione id seruari potest. | |
| idem Neratius. | 5 |
| Idem libro se<c>undo ad Neratium. Adquin natura debitor fuit etiam si in pe- | 18.pr.1 |
| culio nihil habuit, et <si postea habuit,> sibi postea soluere debet in eodem actu perseuerans: | |
| sicut is, qui temporali actione tenebatur, etiam post tempus exactum negotiorum gestorum | |
| actione id praestare cogitur. Scaeuola noster ait putare se, quod Sabinus scribit debere | 1.1 |
| a capite rationem reddendum sic intellegi, ut appareat, quid reliquum fuerit tunc, <c>um | |
| primum liber esse coeperit, non ut dolum aut culpam in seruitute admissam in obligatio- | |
| nem reuocet: itaque si inueniatur uel malo more pecunia in seruitute erogata, liberabitur. | |
| Si libero homini, qui bona fide mihi seruiebat, mandem, ut aliquid agat, non fore cum eo | 2.1 |
| mandati actionem Labeo ait, quia non libera uoluntate exsequitur rem sibi mandatam, sed | |
| quasi ex necessitate seruili: erit igitur negotiorum gestorum actio, quia et gerendi negotii | |
| mei habuerit affectionem et is fuit, quem obligare possem. Cum me absente negotia mea | 3.1 |
| gereres, imprudens rem meam emisti et ignorans usucepisti: mihi negotiorum gestorum ut | |
| restituas obligatus non es. sed si, antequam usucapias, cognoscas rem meam esse, subicere | |
| debes aliquem, qui a te petat meo nomine, ut et mihi rem et tibi stipulationem euictionis | |
| committ<a>t: nec uideris dolum malum facere in hac subiectione: ideo enim hoc facere debes, | 5 |
| ne actione negotiorum gestorum tenearis. Non tantum sortem, uerum etiam usuras ex | 4.1 |
| pecunia aliena perceptas negotiorum gestorum iudicio praestabimus, uel etiam quas per- | |
| cipere potuimus. contra quoque usuras, <quas> praestauimus uel quas ex nostra pecunia per- | |
| cipere potuimus quam in aliena negotia impendimus, seruabimus negotiorum gestorum | |
| iudicio. Dum apud hostes esset Titius, negotia eius administraui, postea reuersus est: | 5.1 |
| negotiorum gestorum mihi actio competit, etiamsi eo tempore quo gerebantur dominum | |
| non habuerunt. | |
| Ulpianus libro decimo ad edictum. sin autem apud hostes constitutus de- | 19.pr.1 |
| cessit, et successori et aduersus successorem eius negotiorum gestorum directa et contraria | |
| competit. | |
| Paulus libro nono ad edictum. Nam et Seruius respondit, ut est relatum | 20.pr.1 |
| apud Alfenum libro trigensimo non digestorum: cum a Lusitanis tres capti essent et unus | |
| ea condicione missus, uti pecuniam pro tribus adferret, et nisi re<di>sset, ut duo pro eo | |
| quoque pecuniam darent, isque reuerti noluisset et ob hanc causam illi pro tertio quoque | |
| pecuniam soluissent: Seruius respondit aequum esse praetorem in eum reddere iudicium. | 5 |
| Qui negotia hereditaria gerit, quodammodo sibi hereditatem seque ei obligat: ideoque nihil | 1.1 |
| refert an etiam pupillus heres existat, quia id aes alienum cum ceteris hereditariis oneribus | |
| ad eum transit. Si uiuo Titio negotia eius administrare coepi, intermittere mortuo eo non | 2.1 |
| debeo: noua tamen inchoare necesse mihi non est, uetera explicare ac conseruare neces- | |
| sarium est. ut accidit cum alter ex sociis mortuus est: nam quaecumque prioris negotii | |
| explicandi causa geruntur, nihilum refert, quo tempore consummentur, sed quo tempore | |
| inchoarentur. Mandatu tuo negotia mea Lucius Titius gessit: quod is non recte gessit, tu | 3.1 |
| mihi actione negotiorum gestorum teneris non in hoc tantum, ut actiones tuas praestes, | |
| sed etiam quod imprudenter eum elegeris, ut quidquid detrimenti neglegentia eius fecit, | |
| tu mihi prae<s>tes. | |
| Gaius libro tertio ad edictum prouinciale. Siue hereditaria negotia siue ea, | 21.pr.1 |
| quae alicuius essent, gerens aliquis necessario rem emerit, licet ea interierit, poterit quod | |
| impenderit iudicio negotiorum gestorum consequi: ueluti si frumentum aut uinum familiae | |
| parauerit idque casu quodam interierit, forte incendio ruina. sed ita scilicet hoc dici potest, | |
| si ipsa ruina uel incendium sine uitio eius acciderit: nam cum propter ipsam ruinam aut | 5 |
| incendium damnandus sit, absurdum est eum istarum rerum nomine, quae ita consumptae | |
| sunt, quicquam consequi. | |
| Paulus libro uicensimo ad edictum. Si quis negotia aliena gerens indebitum | 22.pr.1 |
| exegerit, restituere cogitur: de eo autem, quod indebitum soluit, magis est ut siti impu- | |
| tare debeat. | |
| Idem libro uicensimo quarto ad edictum. Si ego h<a>c mente pecuniam pro- | 23.pr.1 |
| curatori dem, ut ea ipsa creditoris fieret, proprietas quidem per procuratorem non adqui- | |
| ritur, potest tamen creditor etiam inuito me ratum habendo pecuniam suam facere, quia | |
| procurator in accipiendo creditoris dumtaxat negotium gessit: et ideo creditoris ratihabi- | |
| tione liberor. | 5 |
| Idem libro uicensimo septimo ad edictum. Si quis negotia aliena ge- | 24.pr.1 |
| rens plus quam oportet impenderit, reciperaturum eum id, quod praestari debuerit. | |
| Modestinus libro primo responsorum. Cum alicui ciuitati per fideicommis- | 25.pr.1 |
| sum restitui iussa esset hereditas, magistratus actores horum bonorum Titium et Seium et | |
| Gaium idoneos creauerunt: postmodum hi actores inter se diuiserunt administrationem bo- | |
| norum idque egerunt sine auctoritate et sine consensu magistratuum. post aliquod tempus | |
| testamentum, per quod restitui ciuitati hereditas fideicommissa esset, irritum probatum est | 5 |
| pro tribunali atque ita ab intestato Sempronius legitimus heres defuncti extitit: sed ex his | |
| actoribus unus non soluendo decessit et nemo heres eius extitit. quaero, si Sempronius | |
| conueniet actores horum bonorum, periculum inopis defuncti ad quos pertinet? Herennius | |
| Modestinus respondit, quod ab uno ex actoribus ob ea quae solus gessit negotiorum gesto- | |
| rum actione seruari non potest, ad damnum eius cui legitima hereditas quaesita est pertinere. | 10 |
| Idem libro secundo responsorum. Ex duobus fratribus uno quidem suae | 26.pr.1 |
| aetatis, alio uero minore annis, cum haberent communia praedia rustica, maior frater in | |
| saltu communi habenti habitationes paternas ampla aedificia aedificauerat: cumque eundem | |
| saltum cum fratre diuideret, sumptus sibi quasi re meliore ab eo facta desiderabat fratre | |
| minore iam legitimae aetatis constituto. Herennius Modestinus respondit ob sumptus nulla | 5 |
| re urguente, sed uoluptatis causa factos eum de quo quaeritur actionem non habere. Ti- | 1.1 |
| tium , si pietatis respectu sororis aluit filiam, actionem hoc nomine contra eam non habere | |
| respondi. | |
| Iauolenus libro octauo ex Cassio. Si quis mandatu Titii negotia Seii ges- | 27.pr.1 |
| sit, Titio mandati tenetur lisque aestimari debet, quanto Seii et Titii interest: Titii autem | |
| interest quantum is Seio praestare debet, cui uel mandati uel negotiorum gestorum nomine | |
| obligatus est. Titio autem actio competit cum eo, cui mandauit aliena negotia gerenda, et | |
| antequam ipse quicquam domino praestet, quia id ei abesse uidetur in quo obligatus est. | 5 |
| Callistratus libro tertio edicti monitorii. Cum pater testamento postumo | 28.pr.1 |
| tutorem dederit isque tutelam interim administrauerit nec postumus natus fuerit, cum eo | |
| non tutelae, sed negotiorum gestorum erit agendum: quod si natus fuerit postumus, tutelae | |
| erit actio et in eam utrumque tempus ueniet, et quo, antequam nasceretur infans, gessit | |
| et quo, posteaquam natus sit. | 5 |
| Iulianus libro tertio digestorum. Ex facto quaerebatur: | 29.pr.1 |
| quendam ad siliginem emendam curatorem decreto ordinis constitutum: eidem alium sub- | |
| curatorem constitutum siliginem miscendo corrupisse atque ita pretium siliginis, quae in | |
| publicum empta erat, curatori adflictum esse: quaque actione curator cum subcuratore ex- | |
| periri possit et consequi id, ut ei saluum esset, quod causa eius damnum cepisset. Ualerius | 5 |
| Seuerus respondit aduersus contutorem negotiorum gestorum actionem tutori dandam: idem | |
| respondit: ut magistratui aduersus magistratum eadem actio detur, ita tamen, si non sit | |
| conscius fraudis. secundum quae etiam in subcuratore idem dicendum est. | |
| Papinianus libro secundo responsorum. Liberto uel amico mandauit pecuniam | 30.pr.1 |
| accipere mutuam: cuius litteras creditor secutus contraxit et fideiussor interuenit: etiamsi | |
| pecunia non sit in rem eius uersa, tamen dabitur in eum negotiorum gestorum actio credi- | |
| tori uel fideiussori, scilicet ad exemplum institoriae actionis. Inter negotia Sempronii, quae | 1.1 |
| gerebat, ignorans Titii negotium gessit: ob eam quoque speciem Sempronio tenebitur, sed | |
| ei cautionem indemnitatis officio iudicis praeberi ne<ce>sse est aduersus Titium, cui datur | |
| actio. idem in tutore iuris est. Litem in iudicium deductam et a reo desertam frustratoris | 2.1 |
| amicus ultro egit, causas absentiae eius allegans iudici: culpam contraxisse non uidebitur, | |
| quod sententia contra absentem dicta ipse non prouocauit. Ulpianus notat: hoc uerum | |
| est, quia frustrator condemnatus est: ceterum si amicus, cum absentem defenderet con- | |
| demnatus, negotiorum gestorum aget, poterit ei imputari, si cum posset non appellasset. | 5 |
| Qui aliena negotia gerit, usuras praestare cogitur eius scilicet pecuniae, quae purgatis ne- | 3.1 |
| cessariis sumptibus superest. Libertos certam pecuniam accipere testator ad sumptum mo- | 4.1 |
| numenti uoluit: si quid amplius fuerit erogatum, iudicio negotiorum gestorum ab herede | |
| non recte petetur <nec> iure fideicommissi, cum uoluntas finem erogationis fecerit. Tu- | 5.1 |
| toris heres impubes filius ob ea, quae tutor eius in rebus pupillae paternae gessit, non | |
| tenetur, sed tutor proprio nomine iudicio negotiorum gestorum conuenietur. Quam- | 6.1 |
| quam mater filii negotia secundum patris uoluntatem pietatis fiducia gerat, tamen ius actoris | |
| periculo suo litium causa constituendi non habebit, quia nec ipsa filii nomine recte agit aut | |
| res bonorum eius alienat uel debitorem impuberis accipiendo pecuniam liberat. Uno | 7.1 |
| defendente causam communis aquae sententia praedio datur: sed qui sumptus necessarios | |
| <ac> probabiles in communi lite fecit, negotiorum gestorum actionem habet. | |
| Idem libro tertio responsorum. Fideiussor imperitia lapsus alterius quoque | 31.pr.1 |
| contractus, qui personam eius non contingebat, pignora uel hypothecas suscepit et utram- | |
| que pecuniam creditori soluit, existimans indemnitati suae confusis praediis consuli posse. | |
| ob eas res iudicio mandati frustra conuenietur et ipse debitorem frustra conueniet, nego- | |
| tiorum autem gestorum actio utrique necessaria erit: in qua lite culpam aestimari satis est, | 5 |
| non etiam casum, quia praedo fideiussor non uidetur. creditor ob id factum ad restituen- | |
| dum iudicio, quod de pignore dato redditur, cum uideatur ius suum uendidisse, non tene- | |
| bitur. Ignorante uirgine mater a sponso filiae res donatas suscepit: quia mandati uel de- | 1.1 |
| positi cessat actio, negotiorum gestorum agitur. | |
| Idem libro decimo responsorum. Heres uiri defuncti uxorem, quae res uiri | 32.pr.1 |
| tempore nuptiarum in sua potestate habuit, compilatae hereditatis postulare non debet. | |
| prudentius itaque faciet, si ad exhibendum et negotiorum gestorum, si negotia quoque uiri | |
| gessit, cum ea fuerit expertus. | |
| Paulus libro primo quaestionum. Nesennius Apollinaris Iulio Paulo | 33.pr.1 |
| salutem. Auia nepotis sui negotia gessit: defunctis utrisque auiae heredes conueniebantur | |
| a nepotis heredibus negotiorum gestorum actione: reputabant heredes auiae alimenta prae- | |
| stita nepoti. respondebatur auiam iure pietatis de suo praestitisse: nec enim aut desiderasse, | |
| ut decernerentur alimenta, aut decreta essent. praeterea constitutum esse dicebatur, ut si | 5 |
| mater aluisset, non posset alimenta, quae pietate cogente de suo praestitisset, repetere. ex | |
| contrario dicebatur tunc hoc recte dici, ut de suo aluisse mater probaretur: at in proposito | |
| auiam, quae negotia administrabat, uerisimile esse de re ipsius nepotis eum aluisse. tracta- | |
| tum est, numquid utroque patrimonio erogata uideantur. quaero quid tibi iustius uideatur. | |
| respondi: haec disceptatio in factum constitit: nam et illud, quod in matre constitutum est, | 10 |
| non puto ita perpetuo obseruandum. quid enim si etiam protestata est se filium ideo alere, | |
| ut aut ipsum aut tutores eius conueniret? pone peregre patrem eius obisse et matrem, dum | |
| in patriam reuertitur, tam filium quam familiam eius exhibuisse: in qua specie etiam in | |
| ipsum pupillum negotiorum gestorum dandam actionem diuus Pius Antoninus constituit. | |
| igitur in re facti facilius putabo auiam uel heredes eius audiendos, si reputare uelint ali- | 15 |
| menta, maxime si etiam in ratione impensarum ea rettulisse auiam apparebit. illud nequa- | |
| quam admittendum puto, ut de utroque patrimonio erogata uideantur. | |
| Scaeuola libro primo quaestionum. Diuortio facto negotia uxoris gessit ma- | 34.pr.1 |
| ritus: dos non solum dotis actione, uerum negotiorum gestorum seruari potest. haec ita, | |
| si in negotiis gestis maritus dum gerit facere potuit: alias enim imputari non pote<st>, quod | |
| a se non exegerit. sed et posteaquam patrimonium amiserit, plena erit negotiorum gesto- | |
| rum actio, quamuis si dotis actione maritus conueniatur, absoluendus est. sed hic quidam | 5 |
| modus seruandus est, ut ita querellae locus sit 'quantum facere potuit, quamuis postea | |
| amiserit', si illo tempore ei soluere potuit: non enim e u<e>stigio in officio deliquit, si non | |
| protinus res suas distraxit ad pecuniam redigendam: praeterire denique aliquid temporis | |
| debebit, quo cessasse uideatur. quod si interea priusquam officium impleat, res amissa est, | |
| perinde negotiorum gestorum non tenetur, ac si numquam facere possit. sed et si facere | 10 |
| possit maritus, actio negotiorum gestorum inducitur, quia forte periculum est, ne facere | |
| desinat. Illum autem non credimus teneri, qui gerit negotia debitoris, ad reddendum | 1.1 |
| pignus, cum pecunia ei debeatur nec fuerit quod sibi possit exsoluere. Sed nec redhibi- | 2.1 |
| toriae speciem uenire in negotiorum gestorum actionem et per hoc <s>ex mensibus exactis | |
| perire, si uel mancipium in rebus non inuenit: uel eo inuento quod <acc>essionum nomine | |
| additum est, uel quod deterior homo factus esset, uel quod per eum esset adquisitum non | |
| ex re emptoris, nec inuenit nec recepisset: nec esset in ipsis emptoris negotiis quae gere- | 5 |
| bat, unde sibi in pra<e>senti redderet. Ceterum si ex alia causa perpetuae obligationis, cum | 3.1 |
| sit locuples, debeat, non est imputandum, quo<d> non soluerit, utique si neque usurarum ratio | |
| querellam mouet. diuersumque est in tutore debitore, quia ibi interfuit ex priore | |
| obligatione solui, ut deberetur ex tutelae actione. | |
| Paulus libro quarto quaestionum. Si liber homo bona fide mihi seruiens | 35.pr.1 |
| mutuam pecuniam sumpserit eamque in rem meam uerterit, qua actione id, quod in rem | |
| nostram uertit, reddere debeam, uidendum est: non enim quasi amici, sed quasi domini | |
| negotium gessit. sed negotiorum gestorum actio danda est: quae desinit competere, si | |
| creditori eius soluta sit. | 5 |
| Idem libro primo sententiarum. Litis contestatae tempore quaeri solet, an | 36.pr.1 |
| pupillus, cuius sine tutoris auctoritate negotia gesta sunt, locupletior sit ex ea re factus, | |
| cuius patitur actionem. Si pecuniae quis negotium gerat, usuras quoque | 1.1 |
| praestare cogitur et periculum eorum nominum, quae ipse contraxit: nisi fortuitis casibus | |
| debitores ita suas fortunas amiserunt, ut tempore litis ex ea actione contestatae soluendo | |
| non essent. Pater si emancipati filii res a se donatas admini- | 2.1 |
| strauit, filio actione negotiorum gestorum tenebitur. | |
| Tryphoninus libro secundo disputationum. Qui sine <us>uris pecuniam debe- | 37.pr.1 |
| bat, creditoris sui gessit negotia: quaesitum est, an negotiorum gestorum actione summae | |
| illius usuras praestare debeat. dixi, si a semet ipso exigere eum oportuit, debiturum usuras: | |
| quod si dies soluendae pecuniae tempore quo negotia gerebat nondum uenerat, usuras non | |
| debiturum: sed die praeterito si non intulit rationibus creditoribus cuius negotia gerebat | 5 |
| eam pecuniam a se debitam, merito usuras bonae fidei iudicio praestaturum. sed quas usu- | |
| ras debebit, uideamus: u<t>rum eas, quibus aliis idem creditor faenerasset, an et maximas | |
| usuras: quoniam ubi quis eius pecuniam, cuius tutelam negotiaue administrat, aut magi- | |
| stratus municipii publicam in usus suos conuertit, maximas usuras praestat, ut | |
| est consti- | 10 |
| tutum a diuis principibus. <sed> istius diuersa causa est, qui non sibi sumpsit ex administra- | |
| tione nummos, sed ab amico accepit et ante negotiorum administrationem. nam illi, de | |
| quibus constit<ut>um est, cum gratuitam certe integram et abstinentem omni lucro praestare | |
| fidem deberent, licentia, qua uidentur abuti, maximis usuris uice cuiusdam poenae sub- | |
| iciuntur: hic bona ratione accepit ab alio mutuum et usuris, quia non soluit, non quia ex | 15 |
| negotiis quae gerebat ad se pecuniam transtuli<t>, condemnandus est. multum autem refert, | |
| incipiat nunc debitum an ante nomen fuerit debitoris, quod satis est ex non usurario fa- | |
| cere usurarium. | |
| Gaius libro tertio de uerborum obligationibus. Soluendo quisque pro alio | 38.pr.1 |
| licet inuito et ignorante liberat eum: quod autem alicui debetur, alius sine uoluntate eius | |
| non potest iure exigere. naturalis enim simul et ciuilis ratio suasit alienam condicionem | |
| meliorem quidem etiam ignora<n>tis et inuiti nos facere posse, deteriorem non posse. | |
| Paulus libro decimo ad Sabinum. Si communes aedes tecum habeam et pro | 39.pr.1 |
| tua parte damni infecti uicino cauero, dicendum est quod praestitero negotiorum gestorum | |
| actione potius quam communi diuidundo iudicio posse me petere, quia potui partem meam | |
| ita defendere, ut socii partem defendere non cogerer. | |
| Idem libro trigensimo ad edictum. Qui seruum meum me ignorante uel ab- | 40.pr.1 |
| sente in noxali causa defenderit, negotiorum gestorum in solidum mecum, non de pe- | |
| culio aget. | |
| Idem libro trigensimo secundo ad edictum. Si serui mei rogatu negotia mea | 41.pr.1 |
| susceperis, si dumtaxat admonitus a seruo meo id feceris, erit inter nos negotiorum gesto- | |
| rum actio: si uero quasi mandatu serui, etiam de peculio et de in rem uerso agere te | |
| posse responsum est. | |
| Labeo libro sexto posteriorum epitomatorum a Iauoleno. Cum pecuniam | 42.pr.1 |
| eius nomine solueres, qui tibi nihil mandauerat, negotiorum gestorum actio tibi competit, | |
| cum ea solutione debitor a creditore liberatus sit: nisi si quid debitoris interfuit eam pe- | |
| c<u>niam non solui. | |
| Ulpianus libro sexto disputationum. Is, qui amicitia ductus paterna pupillis | 43.pr.1 |
| tutorem petierit uel suspectos tutores postulauit, nullam aduersus eos habet actionem se- | |
| cundum diui Seueri constitutionem. | |
| Idem libro quarto opinionum. Quae utiliter in negotia alicuius erogantur, in | 44.pr.1 |
| quibus est etiam sumptus honeste ad honores per gradus pertinentes factus, actione nego- | |
| tiorum gestorum peti possunt. Qui pure testamento libertatem acceperunt, actus, quem | 1.1 |
| uiuentibus dominis administrauerunt, rationem reddere non conpelluntur. Titius pecuniam | 2.1 |
| creditoribus hereditariis soluit existimans sororem suam defuncto heredem testamento exti- | |
| tisse. quamuis animo gerendi sororis negotia id fecisset, ueritate <ta>men filiorum defuncti, | |
| qui sui heredes patri sublato testamento erant, gessisset: quia aequum est in damno eum | |
| non uersari, actione negotiorum gestorum id eum petere placuit. | 5 |
| Africanus libro septimo quaestionum. Mandasti filio meo, ut tibi fundum | 45.pr.1 |
| emeret: quod cum cognouissem, ipse eum tibi emi. puto referre, qua mente emerim: nam | |
| si propter ea, quae tibi necessaria esse scirem, et te eius uoluntatis esse, ut emptum | |
| habere uelles, agemus inter nos negotiorum gestorum, sicut ageremus, si aut nullum omnino | |
| mandatum intercessisset, aut Titio mandasses et ego, quia per me commodius negotium | 5 |
| possim confice<re>, emissem. si uero propterea emerim, ne filius mandati iudicio teneatur, | |
| magis est, ut ex persona eius et ego tecum mandati agere possim et tu mecum actionem | |
| habeas de peculio, quia et si Titius id mandatum susc<e>pisset et, ne eo nomine teneretur, | |
| ego emissem, agerem cum Titio negotiorum gestorum, et ille tecum et tu cum illo man- | |
| dati. idem est, et si filio meo mandaueris, ut pro te fideiuberet, et ego pro te fideiusserim. | 10 |
| Si proponatur te Titio mandasse, ut pro te fideiuberet, meque, quod is aliqua de causa | 1.1 |
| impediretur quo minus fideiuberet, liberandae fidei eius causa fideiussiss<e>, negotiorum ge- | |
| storum mihi competit actio. | |
| Paulus libro primo sententiarum. Actio negotiorum gestorum illi datur, cuius | 46.pr.1 |
| interest hoc iudicio experiri. Nec refert directa quis an utili actione agat uel conueniatur, | 1.1 |
| quia in extraordinariis iudiciis, ubi conceptio formularum non obseruatur, haec suptilitas | |
| superuacua est maxime cum utraque actio eiusdem potestatis est eundemque habet effectum. | |
| Papinianus libro tertio quaestionum. Ignorante quoque sorore si frater ne- | 47.pr.1 |
| gotium eius gerens dotem a uiro stipulatus sit, iudicio negotiorum gestorum ut uirum libe- | |
| raret iure conuenitur. | |
| Africanus libro octauo quaestionum. Si rem, quam seruus uen- | 48.pr.1 |
| ditus subripuisset a me uenditore, emptor uendiderit eaque in rerum natura esse desierit, | |
| de pretio negotiorum gestorum actio mihi danda sit, ut dari deberet, si negotium, quod | |
| tuum esse existimares, cum esset meum, gessisse<s>: sicut ex contrario in me tibi daretur, | |
| si, cum hereditatem quae ad me pertinet tuam putares, res tuas proprias legatas soluisses, | 5 |
| quandoque de ea solutione liberarer. |