| DE CALUMNIATORIBUS | |
| Ulpianus libro decimo ad edictum. In eum qui, <ut> calumniae causa negotium | 3.6.1.pr.1 |
| faceret uel non faceret, pecuniam accepisse dicetur, intra annum in quadruplum eius pe- | |
| cuniae, quam accepisse dicetur, post annum simpli in factum actio competit. hoc autem | 1.1 |
| iudicium non solum in pecuniariis causis, sed et ad publica crimina pertinere Pomponius | |
| scribit, maxime cum et lege repetundarum teneatur, qui ob negotium faciendum aut non | |
| faciendum per calumniam pecuniam accepit. Qui autem accepit pecuniam siue ante iudi- | 2.1 |
| cium siue post iudicium acceptum, tenetur. Sed et constitutio imperatoris | 3.1 |
| nostri, quae scripta est ad Cassium Sabinum, prohibuit iudici uel aduersario in publicis | |
| uel priuatis uel fiscalibus causis pecuniam dare, et ex hac causa litem perire iussit. nam | |
| tractari potest, si aduersarius non per calumniam transigendi animo accepit, an constitutio | |
| cessat? et puto cessare sicuti hoc quoque iudicium: neque enim transactionibus est inter- | 5 |
| dictum, sed sordidis concussionibus. Pecuniam autem accepisse dicemus etiam | 4.1 |
| si aliquid pro pecunia accepimus. | |
| Paulus libro decimo ad edictum. Quin etiam si quis obliga- | 2.pr.1 |
| tione liberatus sit, potest uideri cepisse: idemque si gratuita pecunia utenda data sit, | |
| aut minoris locata uenditaue res sit. nec refert, ipse pecuniam acceperit an alii dari ius- | |
| serit uel accept<u>m suo nomine ratum habuerit. | |
| Ulpianus libro decimo ad edictum. Et generaliter idem erit, si quid omnino | 3.pr.1 |
| compendii sensit propter hoc, siue ab aduersario siue ab alio quocumque. Si igitur accepit | 1.1 |
| ut negotium faceret siue fecit siue non fecit, et qui accepit ne faceret etsi fecit, tenetur. | |
| Hoc edicto tenetur etiam is qui depectus est: depectus autem dicitur turpiter pactus. | 2.1 |
| Illud | 3.1 |
| erit notandum, quod qui dedit pecuniam, ut negotium quis pateretur, non habebit ipse | |
| repetitionem: turpiter enim fecit: sed ei dabitur petitio, propter quem datum est ut ca- | |
| lumnia ei fiat. quare si quis et a te pecuniam acc<e>pit, ut mihi negotium faceret, et a me, | |
| ne mihi faceret, duobus iudiciis mihi tenebitur. | 5 |
| Gaius libro quarto ad edictum prouinciale. Haec actio heredi quidem non | 4.pr.1 |
| competit, quia sufficere ei debet, quod eam pecuniam quam defunctus dedit repetere potest: | |
| Ulpianus libro decimo ad edictum. in heredem autem competit in id quod | 5.pr.1 |
| ad eum peruenit. nam est constitutum turpia lucra heredibus quoque extorqueri, licet cri- | |
| mina extinguantur: ut puta ob falsum uel iudici ob gratiosam sententiam datum et heredi | |
| extorquebitur et si quid aliud scelere quaesitum. Sed etiam praeter hanc actionem con- | 1.1 |
| dictio competit, si sola turpitudo accipientis uersetur: nam si et dantis, melior causa erit | |
| possidentis. quare si fuerit condictum, utrum tollitur haec actio, an uero in triplum danda | |
| sit? an exemplo furis et in quadruplum actionem damus et condictionem? sed puto suf- | |
| ficere alterutram actionem. ubi autem condictio competit, ibi non est necesse post annum | 5 |
| dare in factum actionem. | |
| Gaius libro quarto ad edictum prouinciale. annus autem in personam qui- | 6.pr.1 |
| dem eius, qui dedit pecuniam ne secum ageretur, ex eo tempore cedit, ex quo dedit, si | |
| modo potestas ei fieret experiundi. in illius uero personam, cum quo ut agatur alius pe- | |
| cuniam dedit, dubitari potest, utrum ex die datae pecuniae numerari debeat, an potius ex | |
| quo cognouit datam esse: quia qui nescit, is uidetur experiundi potestatem non habere. et | 5 |
| uerius est ex eo annum numerari, ex quo cognouit. | |
| Paulus libro decimo ad edictum. Si quis ab alio acceperit pecuniam ne mihi | 7.pr.1 |
| negotium faciat, si quidem mandatu meo datum est, uel a procuratore meo <o>mnium rerum, | |
| uel ab eo qui negotium meum gerere uolebat et ratum habui: ego dedisse intellegor. si | |
| autem non mandatu meo alius ei licet misericordiae causa dederit ne fiat neque ratum | |
| habui, tunc et ipsum repetere et me in quadruplum agere posse. Si ut filio familias <nego-> | 1.1 |
| tium fieret acceptum est, etiam patri actio danda est. item si filius familias pecuniam ac- | |
| ceperit, ut faceret negotium uel non faceret, in ipsum iudicium dabitur: et si alius non | |
| meo mandatu ei dederit ne fiat, tunc etiam ipsum repetere et me in quadruplum agere | |
| posse. Cum publicanus mancipia retineret dataque ei pecunia esset quae non deberetur, | 2.1 |
| et ipse ex hac parte edicti in factum actione tenetur. | |
| Ulpianus libro quarto opinionum. Si ab eo, qui innocens fuit, sub specie | 8.pr.1 |
| criminis alicuius, quod in eo probatum non est, pecuniam acceptam is cuius de ea re notio | |
| est edoctus fuerit: id quod illicite extortum est secundum edicti formam, quod de his est, | |
| qui pecuniam ut negotium facerent aut non facerent accepisse dicerentur, restitui iubeat | |
| et ei, qui id commisit, pro modo delicti poenam irroget. | 5 |
| Papinianus libro secundo de adulteriis. De seruo qui accusatur, si postuletur, | 9.pr.1 |
| quaestio habetur: quo absoluto in duplum pretium accusator domino damnatur: sed et | |
| citra pretii aestimationem quaeritur de calumnia eius. separatum est etenim calumniae | |
| crimen a damno quod in seruo propter quaestionem domino datum est. |