| DE LEGE POMPEIA DE PARRICIDIIS | |
| Marcianus libro quarto decimo institutionum. Lege Pompeia de parricidiis | 48.9.1.pr.1 |
| cauetur, ut, si quis patrem matrem, auum auiam, fratrem sororem patruelem matruelem, | |
| patruum auunculum amitam, consobrinum consobrinam, uxorem uirum generum socrum, | |
| uitricum, priuignum priuignam, patronum patronam occiderit cuiusue dolo malo id factum | |
| erit, ut poena ea teneatur quae est legis Corneliae de sicariis. sed et mater, quae filium | 5 |
| filiamue occiderit, eius legis poena adficitur, et auus, qui nepotem occiderit: et praeterea | |
| qui emit uenenum ut patri daret, quamuis non potuerit dare. | |
| Scaeuola libro quarto regularum. Frater autem eius, qui cognouerat tan- | 2.pr.1 |
| tum nec patri indicauerat, relegatus est et medicus supplicio affectus. | |
| Marcianus libro quarto decimo institutionum. Sed sciendum est lege Pompeia de | 3.pr.1 |
| consobrino comprehendi, sed non etiam eos pariter complecti, qui pari prop<iore>ue gradu | |
| sunt. sed et nouercae et sponsae personae omissae sunt, sententia tamen legis continentur. | |
| Idem libro primo de publicis iudiciis. cum pater et mater sponsi sponsae | 4.pr.1 |
| socerorum, ut liberorum sponsi generorum appellatione continentur. | |
| Idem libro quarto decimo institutionum. Diuus Hadrianus fertur, cum in | 5.pr.1 |
| uenatione filium suum quidam necauerat, qui nouercam adulterabat, in insulam eum de- | |
| portasse, quod latronis magis quam patris iure eum interfecit: nam patria potestas in pie- | |
| tate debet, non atrocitate consistere. | |
| Ulpianus libro octauo de officio proconsulis. Utrum qui occiderunt parentes | 6.pr.1 |
| an etiam conscii poena parricidii adficiantur, quaeri potest. et ait Maecianus etiam con- | |
| scios eadem poena adficiendos, non solum parricidas. proinde conscii etiam extranei eadem | |
| poena adficiendi sunt. | |
| Idem libro uicensimo nono ad edictum. Si sciente credi- | 7.pr.1 |
| tore ad scelus committendum pecunia sit subministrata, ut puta si ad ueneni mali com- | |
| parationem uel etiam ut latronibus adgressoribusque daretur, qui patrem interficerent: | |
| parricidii poena tenebitur, qui quaesierit pecuniam quique eorum ita crediderint aut a | |
| quo ita cauerint. | 5 |
| Idem libro octauo disputationum. Parricidii postulatus si interim decesserit, | 8.pr.1 |
| si quidem sibi mortem consciuit, successorem fiscum habere debebit: si minus, eum quem | |
| uoluit, si modo testamentum fecit: si intestatus decessit, eos heredes habebit, qui lege | |
| uocantur. | |
| Modestinus libro duodecimo pandectarum. Poena parricidii more maiorum | 9.pr.1 |
| haec instituta est, ut parricida uirgis sanguineis uerberatus deinde culleo insuatur cum | |
| cane, gallo gallinaceo et uipera et simia: deinde in mare profundum culleus iactatur. hoc | |
| ita, si mare proximum sit: alioquin bestiis obicitur secundum diui Hadriani constitutionem. | |
| Qui alias personas occideri<n>t praeter matrem et patrem et auum et auiam (quos | 1.1 |
| more maiorum puniri supra diximus), capitis poena plectentur aut ultimo supplicio mactan- | |
| tur. Sane si per furorem aliquis parentem occiderit, inpunitus erit, ut diui | 2.1 |
| fratres rescripserunt super eo, qui per furorem matrem necauerat: nam sufficere furore | |
| ipso eum puniri, diligentiusque custodiendum esse aut etiam uinculis coercendum. | |
| Paulus libro singulari de poenis omnium legum. Eorum, | 10.pr.1 |
| qui parricidii poena teneri possunt, semper accusatio permittitur. |