| DE LEGE CORNELIA DE FALSIS ET DE SENATUS CON- | |
| SULTO LIBONIANO | |
| Marcianus libro quarto decimo institutionum. Poena legis Corneliae irro- | 48.10.1.pr.1 |
| gatur ei, qui falsas testationes faciendas testimoniaue falsa inspicienda dolo malo coiecerit | |
| Item ob instruendam aduocationem testimoniaue pecuniam acceperit pactusue fuerit so- | 1.1 |
| cietatem coierit ad obligationem innocentium, ex senatus consulto coercetur. Sed et si | 2.1 |
| quis ob renuntiandum remittendumue testimonium dicendum uel non dicendum pecuniam | |
| acceperit, poena legis Corneliae adficitur. et qui iudicem corruperit corrumpendumue cu- | |
| rauerit. | |
| Sed et si iudex constitutiones principum neglexerit, punitur. | 3.1 |
| Qui in rationibus | 4.1 |
| tabulis cer<i>sue uel alia qua r<e> sine consignatione falsum fecerint uel rem amouerint, per- | |
| inde ex his causis, atque si erant falsarii, puniuntur. sic et diuus Seuerus lege Cornelia | |
| de falsis damnauit praefectum Aegypti, quod instrumentis suis, cum praeerat prouinciae, | |
| falsum fecit. | 5 |
| Is, qui aperuerit uiui testamentum, legis Corneliae poena tenetur. | 5.1 |
| Is, qui | 6.1 |
| deposita instrumenta apud alium ab eo prodita esse aduersariis suis dicit, accusare eum | |
| falsi potest. Ad testamenta militum senatus consultum pertinet, quo lege Cornelia tenen- | 7.1 |
| tur, qui sibi legatum fideicommissumue adscripserint. Inter filium et seruum et extraneum | 8.1 |
| testamentum scribentes hoc interest, quod in extraneo, si specialiter subscriptio facta est | |
| 'quod illi dictaui et recognoui', poena cessat et capi potest, in filio uel seruo uel generalis | |
| subscriptio sufficit et ad poenam euitandam et ad capiendum. Ex illa quoque causa falsi | 9.1 |
| poenae quis subicitur (ut diui quoque Seuerus et Antoninus constituerunt), ut tutores et | |
| curatores et qui officio deposito non restituerunt tutelam uel curationem cum fisco con- | |
| trahere non possint ac, si quis aduersus hanc legem profectus aerario obrepserit, ut per- | |
| inde puniatur, ac si falsum commisisset. Sed ad illos hoc non pertinet (ut idem princ<ipe>s | 10.1 |
| rescripserunt), qui antequam tutelam susciperent haec gesserunt: nec enim excusationes | |
| admisisse, sed fraudes exclusisse. Idem principes rescripserunt ita demum eum, qui | 11.1 |
| rationem tutelae uel curae nondum reddidit, cum fisco contrahere non debere, si uiuat is, | |
| cuius tutela administrata est: nam si decesserit, licet nondum heredi eius rationem red- | |
| diderit, iure eum contrahere. Sed si iure hereditario successerunt in fiscalem contractum | 12.1 |
| tutor uel curator, licet ante rationem redditam: non puto poenam locum habere licet ad- | |
| huc uiuat is, cuius tutela uel cura administrata est. Poena falsi uel quasi falsi deportatio | 13.1 |
| est et omnium bonorum publicatio: et si seruus eorum quid admiserit, ultimo supplicio | |
| adfici iubetur. | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Qui testamentum amouerit celauerit eri- | 2.pr.1 |
| puerit deleuerit interleuerit subiecerit re<si>gnauerit quiue testamentum falsum scripserit | |
| signauerit recitauerit dolo malo cuiusue dolo malo id factum erit, legis Corneliae poena | |
| damnatur. | |
| Ulpianus libro quarto disputationum. Qui ignorans fa<l>sum esse testamen- | 3.pr.1 |
| tum uel hereditatem adiit uel legatum accepit uel quoque modo adgnouit, falsum testa- | |
| mentum dicere non prohibetur. | |
| Idem libro octauo disputationum. Si quis, cum falso sibi legatum adscribi | 4.pr.1 |
| curasset, decesserit, id heredi quoque extorquendum est. inde diuus quoque Marcus, cum | |
| quidam a patre heres institutus codicillos intercidisset et decessisset, fisco tantum esse | |
| putauit uindicandum, quantum per codicillos erogari posset, id est usque ad dodrantem. | |
| Iulianus libro octagensimo sexto digestorum. Senatus poenam remisit ei, | 5.pr.1 |
| qui legata a se testamento data codicillis sua manu scriptis ademerat, sed quia et iussu | |
| patris id fecerat et annorum uiginti quinque erat: hereditatem quoque ei capere per- | |
| missum est. | |
| Africanus libro tertio quaestionum. Si quis legatum sibi adscripserit, te- | 6.pr.1 |
| netur poena legis Corneliae, quamuis inutile legatum sit: nam et eum teneri constat, qui | |
| eo testamento, quod postea ruptum uel etiam quod initio non iure fieret, legatum sibi | |
| adscripserit. hoc tamen tunc uerum est, cum perfectum testamentum erit. ceterum si non | |
| signatum fuerit, magis est ut senatus consulto locus non sit, sicuti nec interdictum de | 5 |
| tabulis testamenti exhibendis locum habet: prius enim oportet esse aliquod testamentum | |
| uel non iure factum, ut senatus consulto locus sit. nam et falsum testamentum id demum | |
| recte dicitur, quid, si adulterinum non esset, uerum tamen testamentum recte dicetur. | |
| similiter igitur et non iure factum testamentum id appellatur, in quo si omnia rite facta | |
| essent, iure factum diceretur. Si institutus heres exheredationem nominatim filii uel alia- | 1.1 |
| rum personarum adscribat, senatus consulto tenetur. Similiter et is, qui libertatem sua | 2.1 |
| manu ademit serui testatoris et maxime cui a se legata uel fideicommissa data erant, | |
| senatus consulto tenetur. Si patronus testamento liberti legatum sibi scripserit et uenia | 3.1 |
| impetrata abstinere legato iussus est, an emolumentum bonorum possessionis contra tabulas | |
| habere possit? et magis placet non posse. nec tamen huic consequens est, ut et, si uxor | |
| dotem uel creditor id, quod in diem sibi deberetur, sibi adscripserit et similiter uenia im- | |
| petrata abstinere se legato iubeantur, aut mulieri dotis aut creditori actio sua denegari | 5 |
| debet, ne eorum uterque merito debito careat. | |
| Marcianus libro secundo institutionum. Nullo modo serui cum dominis | 7.pr.1 |
| suis consistere possunt, cum ne quidem omnino iure ciuili neque iure praetorio neque | |
| extra ordinem computantur: praeterquam quod fauorabiliter diui Marcus et Commodus | |
| rescripserunt, cum seruus quereretur, quod tabulae testamenti, quibus ei data erat libertas, | |
| subprimerentur, admittendum ad suppressi testamenti accusationem. | 5 |
| Ulpianus libro septimo de officio proconsulis. Quicumque nummos aureos | 8.pr.1 |
| partim raserint, partim tinxerint uel finxerint: si quidem liberi sunt, ad bestias dari, si | |
| serui, summo supplicio adfici debent. | |
| Idem libro octauo de officio proconsulis. Lege Cornelia cauetur, ut, qui | 9.pr.1 |
| in aurum uitii quid addiderit, qui argenteos nummos adulterinos flauerit, falsi crimine | |
| teneri. Eadem poena adficitur etiam si qui, cum prohibere tale quid posset, non prohibuit. | 1.1 |
| Eadem lege exprimitur, ne quis nummos stagneos plumbeos emere uendere dolo malo | 2.1 |
| uellet. Poena legis Corneliae irrogatur ei, qui quid aliud quam in testamento | 3.1 |
| sciens dolo malo falsum signauerit signariue curauerit, item qui falsas testationes facien- | |
| das testimoniaue falsa inuicem dicenda dolo malo coierint. Qui delatorem summisit | 4.1 |
| in causa pecuniaria, eadem poena tenetur, qua tenentur hi qui ob instruendas lites pecu- | |
| niam acceperunt. | |
| Macer libro primo publicorum. De eo, qui ei in cuius potest<at>e est eique | 10.pr.1 |
| qui in eadem postestate est adscripserit, nihil senatus consultis cauetur: sed hoc quoque | |
| casu committitur in legem, quia huius rei emolumentum ad patrem dominumue pertinet, | |
| ad quem pertinet, si filius seruusue sibi adscripsissent. Illud constat, si extraneo quis | 1.1 |
| adscripserit legatum, licet postea uiuo testatore in potestate eum habere coeperit, senatus consultis locum non esse. | |
| Marcianus libro primo de iudiciis publicis. Si pater filio suo militi, quem | 11.pr.1 |
| habet in potestate, testamento commilitonis filii aliquid adscripserit, quem conmilitonem | |
| in militia nouit: quia patri non adquiritur, extra poenam est. et cum matri filius adscripse- | |
| rat, diui fratres rescripserunt, cum iussu testatoris hoc scripsit, impunitum eum esse ma- | |
| tremque capere posse. | 5 |
| Papinianus libro tertio decimo responsorum. Cum falsi reus ante crimen | 12.pr.1 |
| illatum aut sententiam dictam uita decedit, cessante Cornelia quod scelere quaesitum est | |
| heredi non relinquitur. | |
| Idem libro quinto decimo responsorum. Falsi nominis uel cognominis ad- | 13.pr.1 |
| seueratio poena falsi coercetur. Ordine decurionum decem annis aduocatum motum, qui | 1.1 |
| falsum instrumentum cognoscente praeside recitauit, post finem temporis dignitatem respondi | |
| reciperare, quoniam in Corneliam falso recitato, non facto non incidit. eadem ratione ple- | |
| beium ob eandem causam exilio temporario punitum decurionem post reditum recte creari. | |
| Paulus libro uicensimo secundo quaestionum. Filius emancipatus cum | 14.pr.1 |
| scriberet patris testamentum, iussu patris seruo communi Titii et su<o> legatum adscripsit: | |
| quaero quis exitus quaestionis sit. respondit: plures quaestiones coniunxisti. et quidem | |
| quantum ad senatus consultum, quo prohibemus nobis uel his, quos in potestate habemus, | |
| adscribere legatum, emancipatus quoque filius eadem poena tenebitur, licet iussu patris | 5 |
| scripserit: excusatus enim is uidetur qui in potestate est sic ut seruus, si tamen iussum | |
| ex subscriptione testatoris appareat: sic enim inueni senatum censuisse. Sequens quaestio | 1.1 |
| est, an, quoniam placet id quod illicite scriptum est pro non scripto esse, quod seruo | |
| communi scribentis et alterius adscriptum est, utrum in totum pro non scripto sit an quan- | |
| tum ad eum tantum qui adscripsit, ceterum socio totum debeatur. et inueni Marcellum | |
| apud Iulianum adnotasse. nam cum Iulianus scripsisset, si sibi et Titio scripsisset aut | 5 |
| seruo communi, cum pro non scripto sit, facillime quaeri posse, quantum Titio et socio | |
| adquiratur ita: adicit iste Marcellus: quemadmodum socio debebitur, si quasi falsum no- | |
| men serui subducitur? quod et in praesenti quaestione obseruandum est. Maritus seruum | 2.1 |
| dotalem manumisit et in testamento eius legatum sibi adscripsit. quaesitum est, quid | |
| mulier ex lege Iulia consequi possit. respondi: et patronum incidere in poenam edicti diui | |
| Claudii dicendum est et filium emancipatum, licet praeteriti possint petere possessionem | |
| bonorum. ergo si nihil habet patronus ex bonis liberti, non tenebitur mulieri. an ideo | 5 |
| teneri potest, quod adiectum est in lege 'aut dolo fecit, quo minus ad eum perueniat'? | |
| sed nihil fecit in fraudem mulieris: non enim aduersus illam hoc excogitauit. an ideo non | |
| denegamus huic actiones, quoniam alii restituturus est? adquin cum is, qui sibi iussu | |
| testatoris legatum adscripsit, etiam si fidei suae, similiter iubente testatore, commisisset, | |
| ut <i>d alii restitueret, senatus iussit eum nihilo minus legato abstinere idque apud heredem | 10 |
| remanere cum onere fideicommissi. | |
| Callistratus libro primo quaestionum. Diuus Claudius edicto praecepit | 15.pr.1 |
| adiciendum legi Corneliae, ut, si quis, cum alterius testamentum uel codicillos scriberet, | |
| legatum sibi sua manu scripserit, proinde teneatur ac si commisisset in legem Corneliam, | |
| et ne uel is uenia detur, qui se ignorasse edicti seueritatem praetenda<n>t. scribere autem | |
| sibi legatum uideri non solum eum qui manu sua id facit, sed etiam qui per seruum suum | 5 |
| uel filium, quem in potestatem habet, dictant<e> testatore legato honoratur. Plane consti- | 1.1 |
| tutionibus principalibus cauetur, ut, si testator specialiter subscriptione sua declarauerit | |
| dictasse seruo alicuius, ut domino eius legatum ab heredibus suis daretur, id ualere, nec | |
| generalem subscriptionem testatoris ualere aduersus senatus consulti auctoritatem et ideo | |
| legatum pro non scripto habendum et seruo, qui etiam sibi legatum adscripsit, ueniam | 5 |
| dari. <e>go tutius esse puto ueniam petendam ab imperatore, scilicet eo quod relictum est | |
| abstinentibus. Item senatus censuit, ut, si seruus domini sui iussu testamento codicillisue | 2.1 |
| libertatem sibi adscripserit, ob eam rem, quod ipsius manu adscriptum est, minus liber | |
| sit: sed libertas ei ex fideicommissi causa praestatur: si modo post eam scripturam manu | |
| sua testator testamento codicillisue subscripserit. Et quatenus de sola specie fideicom- | 3.1 |
| missae libertatis hoc senatus consulto continebatur, diuus Pius rescripsit sententiam magis | |
| sequendam esse huius senatus consulti quam scripturam: nam seruos, cum dominis suis | |
| parent, necessitate potestatis excusari, si tamen accedat domini auctoritas subscribentis | |
| se ea dictasse et recognouisse: uideri enim ait ipsius domini manu scripta, cuius uoluntate | 5 |
| ea scripta sunt. 'Quod tamen', inquit, 'ad liberas personas, in quas nullum ius testator | |
| habuerit, extendi non debet: quaeri tamen debet, an aeque subsequendi necessitas et | |
| honesta excusatio est non facientibus, quod non sit concessum.' Matri quoque, cui per | 4.1 |
| seruum suum dictante filio legatum scriptum esset, uen<i>am tribuendam legis Corneliae | |
| placuit. Idem in filiam, quae dictante matre sua per ignorantiam iuris legatum sibi scripse- | 5.1 |
| rat, senatus censuit. Si quis duobus heredibus institutis adiecerit, ut, si alteruter heres | 6.1 |
| sine liberis decessisset, ei qui superesset et liberos haberet hereditas redderetur uel, si | |
| uterque sine liberis decessisset, hereditas (deinde alia manu) scriptori testamenti restitue- | |
| retur: placet testamentario poenam legis Corneliae remitti. sed benignius est, ut etiam | |
| ea, quae supra scripta sunt, simili modo consequatur. | 5 |
| Paulus libro tertio responsorum. Respondit instrumentorum subreptorum | 16.pr.1 |
| crimen non esse publici iudicii, nisi testamentum alicuius subreptum arguatur. Paulus | 1.1 |
| respondit legis Corneliae poena omnes teneri, qui etiam extra testamenta cetera falsa | |
| signassent. Sed et ceteros, qui in rationibus tabulis litteris publicis aliaue qua re sine | 2.1 |
| consignatione falsum fecerunt uel, ut uerum non appareat, quid celauerunt subripuerunt | |
| deleuerunt subiecerunt resignauerunt, eadem poena adfici solere dubium non esse. | |
| Idem libro tertio fideicommissorum. Cum quidam sua manu seruum sibi | 17.pr.1 |
| legatum scripsisset et eum manumittere rogatus esset, senatus censuit ab omnibus here- | |
| dibus eum manumittendum. | |
| Idem libro tertio sententiarum. Uxori legatum in alieno testamento scri- | 18.pr.1 |
| bere non prohibemur. Qui se filio testatoris impuberi tutorem adscripsit, etsi | 1.1 |
| suspectus esse praesumitur, quod ultro tutelam uidebitur affectasse, tamen, si ido- | |
| neus esse adprobetur, non ex testamento, sed ex decreto tutor dandus est. nec excusatio | |
| eius admittetur, quia consensisse uidetur uoluntati testatoris. | |
| Idem libro quinto sententiarum, Qui falsam monetam percusserint, si id | 19.pr.1 |
| totum formare noluerunt, suffragio iustae paenitentiae absoluuntur. Accusatio | 1.1 |
| suppositi partus nulla temporis praescriptione depellitur, nec interest, decesserit nec ne ea, | |
| quae partum subdidisse contenditur. | |
| Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum. Falsi poena coercentur et | 20.pr.1 |
| qui ad litem instruendam aduocatione testibus pecuniam acceperunt, obligationem pactionem | |
| fecerunt, societatem inierunt, ut aliquid eorum fieret curauerunt. | |
| Paulus libro singulari ad senatus consultum Turpillianum. Qui duobus | 21.pr.1 |
| in solidum eandem rem diuersis contractibus uendidit, poena falsi coercetur, et hoc et | |
| dius Hadrianus constituit. is ad<iun>gitur et is <qui> iudicem corrumpit. sed | |
| remissius puniri solent, ut ad tempus releg<e>ntur nec bona illis auferantur. | |
| Idem libro singulari ad senatus consultum Libonianum. Impuberem in hoc | 22.pr.1 |
| edictum incidere dicendum non est, quoniam falsi crimine uix possit teneri, cum dolus | |
| malus in eam aetatem non cadit. Si ei filio, qui apud hostes est, adscripserit pater lega- | 1.1 |
| tum, dicendum est reuerso eo incidere in poenam senatus consulti: quod si ibi decesserit, | |
| innocens pater existimatur. Sed et si emancipato filio adscribit, recte id faciet: item in | 2.1 |
| adoptionem dato. Item si seruo, cui moram fecit in fideicommissaria libertate praestanda, | 3.1 |
| adscripserit, dicendum est extra sententiam senatus consulti eum esse, quoniam placet | |
| omne, quod per huiusmodi seruum adquisitum est, restitui oportere manumisso. Et si ei | 4.1 |
| seruo, qui bona fide seruit, aliquid adscribsit, quod ad cogitationem animi nocens est, quia | |
| ei adscribit, quem suum putat: sed quoniam neque legatum neque hereditas bonae fidei | |
| possessori adquiritur, dicamus eum poenae eximendum esse. Si dominus adscripserit | 5.1 |
| seruo legatum, cum liber erit, dicimus senatus consulto dominum excusatum esse, qui | |
| compendio suo nullo modo prospexerit. eadem et de filio postea emancipato dici potest. | |
| Qui codicillos ante testamentum factos, in quibus legatum ei adscriptum erat, confirmat, | 6.1 |
| in senatus consultum incidit: quod et Iulianus scribit. Adimendo quoque aliquid incidere | 7.1 |
| in poenam debet, quasi sibi aliquid dederit: ueluti si seruo legato sibi eodemque manu- | |
| misso libertatem sua manu ademerit (hoc ita, si uoluntate testatoris ademerit: nam si | |
| ignorante eo, libertas ualet): item si, rogatus restituere legatum sibi adscriptum, fideicom- | |
| missum ademerit. Qui liberti adsignationem sua manu adscripsit, non uerbis, sed sententia | 8.1 |
| senatus consulti tenetur. Item non continetur uerbis seruus, qui alieno testamento fidei- | 9.1 |
| commissam libertatem sibi adscripsit. sed de hoc potest haesitari, quoniam, ut supra | |
| diximus, senatus ita demum ei, qui sibi libertatem fideicommissam in testamento domini | |
| adscripsit, poenam remisit, si dominus subscripsit. immo magis dicendum est hunc contra | |
| senatus consultum facere, quam eum qui legatum sibi adscribit, cum libertas omnimodo | 5 |
| ipsi competitura sit, legatum autem domino adquiri possit. Si testamentarius seruo suo | 10.1 |
| fideicommissam libertatem dederit, uideamus, ne extra poenam sit, quoniam nullum ipsius | |
| commodum est: nisi ideo adscripserit, ut seruus magno pretio redimatur ab eo et manu- | |
| mittatur. Sed et ille, qui, cum Titio fundus legaretur, adiecit sua manu condicionem pe- | 11.1 |
| cuniae sibi dandae, in uoluntatem senatus consulti incidit. Qui autem uoluntate patris se | 12.1 |
| exheredat uel legatum sibi adimit, neque uerbis senatus consulti neque sententia continetur. | |
| Idem libro singulari de poenis paganorum. Quid sit falsum, quaeritur: et | 23.pr.1 |
| uidetur id esse, si quis alienum chirographum imitetur aut libellum uel rationes intercidat | |
| uel describat, non qui alias in computatione uel in ratione mentitur. | |
| Scaeuola libro uicensimo secundo digestorum. Aithales seruus, cui testa- | 24.pr.1 |
| mento Betiti Callinici per fideicommissum libertas et portio hereditatis relicta erat ab his, | |
| qui ex undecim portionibus heredes erant instituti, professus est indicium apud Maximillam | |
| filiam testatoris ex parte duodecima heredem scriptam: se posse probare falsum testamen- | |
| tum Betiti Callinici. et apud magistratus interrogatus a Maximilla professus est probatu- | 5 |
| rum, quemadmodum falsum sit factum testamentum. et cum in crimen falsi subcripsisset | |
| Maximilla in scriptorem testamenti et Proculum coheredem, acta causa praefectus urbi | |
| falsum testamentum non esse pronuntiauit et Maximillae partem duodecimam a fisco cogi | |
| iussit. quaesitum est, an Aithaleti libertas et fideicommissum post haec facta debeantur. | |
| respondit secundum ea quae proponerentur deberi. | 10 |
| Ulpianus libro septimo ad edictum. Qui nomine praetoris litteras falsas | 25.pr.1 |
| reddidisse edictumue falsum proposuisse dicetur, ex causa actione in factum poenali tenetur, | |
| quamquam lege Cornelia reus sit. | |
| Marcellus libro trigensimo digestorum. Si quis patris sui testamentum | 26.pr.1 |
| aboleuerit et, quasi intestatus decessisset, pro herede gesserit atque ita diem suum obierit: | |
| iustissime tota hereditas paterna heredi eius eripietur. | |
| Modestinus libro octauo regularum. Eos, qui diuersa inter se testimonia | 27.pr.1 |
| praebuerunt, quasi falsum fecerint, et praescriptio legis teneri pronuntiat. Et eum, qui | 1.1 |
| contra signum suum falsum praebuit testimonium, poena falsi teneri pronuntiatum est. de | |
| inpudentia eius, qui diuersa duobus testimonia praebuit, cuius ita anceps fides uacillat, | |
| quod crimine falsi teneatur, nec dubitandum est. Qui se pro milite gessit uel illicitis in- | 2.1 |
| signibus usus est uel falso duplomate uias commeauit, pro admissi qualitate grauissime | |
| puniendus est. | |
| Idem libro quarto responsorum. Si, a debitore praelato die, | 28.pr.1 |
| pignoris obligatio mentiatur, falsi crimin<i> locus est. | |
| Idem libro singulari de enucleatis casibus. Si quis obrepserit praesidi pro- | 29.pr.1 |
| uinciae, tam per acta quam per libelli interpellationem nihil agit. immo si accusatus fuerit, | |
| poenam temerari luit: proinde enim punitur, atque si falsum fecerit. sunt enim rescripta | |
| de ea re: sufficit autem unum argumenti causa referre, cuius uerba haec sunt. 'Alexander | |
| Augustus Iulio Marullo. Si libello dato aduersarius tuus ueritatem in precibus ab eo datis | 5 |
| non adiecit, subscriptione uti non potest: immo si accusatus fuerit, et poenam inferre debet.' | |
| Idem libro duodecimo pandectarum. Lege Cornelia testamentaria obligatur, | 30.pr.1 |
| qui signum adulterinum fecerit sculpserit. De partu supposito soli accu- | 1.1 |
| sant parentes aut hi, ad quos ea res pertineat: non quilibet ex populo ut publicam accu- | |
| sationem intendat. | |
| Callistratus libro tertio de cognitionibus. Diuus Pius Claudio rescripsit | 31.pr.1 |
| pro mensura cuiusque delicti constituendum in eos, qui apud iudices instrumenta protule- | |
| runt, quae probari non possint: aut si plus meruisse uideatur, quam ex forma iurisdictionis | |
| pati possint, ut imperatori describatur aestimaturo, quatenus coerceri debeant. sed diuus | |
| Marcus cum fratre suo pro sua humanitate hanc rem temperauit, ut, si (quod plerumque | 5 |
| euenit) per errorem huiusmodi instrumenta proferantur, ignoscatur eis, qui tale quicquam | |
| protulerint. | |
| Modestinus libro primo de poenis. Hodie qui edicta proposita dolo malo | 32.pr.1 |
| corrumpunt, falsi poena plectuntur. Si uenditor mensuras publice probatas uini, fru- | 1.1 |
| menti uel cuiuslibet rei, aut emptor corruperit doloue malo fraudem fecerit: quanti ea res | |
| est, eius dupli condemnatur: decretoque diui Hadriani praeceptum est in insulam eos re- | |
| legari, qui pondera aut mensuras falsassent. | |
| Idem libro tertio de poenis. Si quis falsis constitutionibus nullo auctore | 33.pr.1 |
| habito utitur, lege Cornelia aqua et igni ei interdicitur. |