| DE LEGE IULIA REPETUNDARUM | |
| Marcianus libro quarto decimo institutionum. Lex Iulia repetundarum per- | 48.11.1.pr.1 |
| tinet ad eas pecunias, quas quis in magistratu potestate curatione legatione uel quo alio | |
| officio munere ministerioue publico cepit, uel cum ex cohorte cuius eorum est. Excipit | 1.1 |
| lex, a quibus licet accipere: a sobrinis prop<i>oreue gradu cognatis suis, uxore. | |
| Scaeuola libro quarto regularum. Datur ex hac lege et in he- | 2.pr.1 |
| redes actio intra annum dumtaxat a morte eius qui arguebatur. | |
| Macer libro primo publicorum. Lege Iulia repetundarum tenetur, qui, cum | 3.pr.1 |
| aliquam potestatem haberet, pecuniam ob iudicandum uel non iudicandum decernendumue | |
| acceperit: | |
| Uenuleius Saturninus libro tertio publicorum iudiciorum. uel quo magis | 4.pr.1 |
| aut minus quid ex officio suo faceret. | |
| Macer libro primo publicorum. In comites quoque iudicum ex hac lege iu- | 5.pr.1 |
| dicium datur. | |
| Uenuleius Saturninus libro tertio publicorum iudiciorum. Eadem lege | 6.pr.1 |
| tenentur, qui ob denuntiandum uel non denuntiandum testimonium pecuniam acceperint. | |
| Hac lege damnatus testimonium publice dicere aut iudex esse postulareue prohibetur. | 1.1 |
| Lege | 2.1 |
| Iulia repetundarum cauetur, ne quis ob militem legendum mittendumue aes accipiat, neue | |
| quis ob sententiam in senatu consilioue publico dicendam pecuniam accipiat, uel ob accu- | |
| sandum uel non accusandum: utque urbani magistratus ob omni sorde se abstineant neue | |
| plus doni muneris in anno accipiant, quam quod sit aureorum centum. | 5 |
| Macer libro primo iudiciorum publicorum. Lex Iulia de repetundis prae- | 7.pr.1 |
| cipit, ne quis ob iudicem arbitrumue dandum mutandum iubendumue ut iudicet: neue ob | |
| non dandum non mutandum non iubendum ut iudicet: neue ob hominem in uincula publica | |
| coiciendum uinciendum uinciriue iubendum exue uinculis dimittendum: neue quis ob ho- | |
| minem condemnandum absoluendumue: neue ob litem aestimandam iudiciumue capitis pe- | 5 |
| cuniaeue faciendum uel non faciendum aliquid acceperit. Apparet autem, quod lex ab | 1.1 |
| exceptis quidem in infinitum capere permittit, ab his autem, qui hoc capite enumerantur, | |
| a nullo neque ullam quantitatem capere permittit. Illud quoque cauetur, ne in acceptum | 2.1 |
| feratur opus publicum faciendum, frumentum publice dandum praebendum adpraehenden- | |
| dum, sarta tecta tuenda, antequam perfecta probata praestita lege erunt. Hodie ex lege | 3.1 |
| repetundarum extra ordinem puniuntur et plerumque uel exilio puniuntur uel etiam durius, | |
| prout admiserint. quid enim, si ob hominem necandum pecuniam acceperint? uel, licet | |
| non acceperint, calore tamen inducti interfecerint uel innocentem uel quem punire non | |
| debuerant? capite plecti debent uel certe in insulam deportari, ut plerique puniti sunt. | 5 |
| Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum. Quod contra | 8.pr.1 |
| legem repetundarum proconsuli uel praetori donatum est, non poterit usu capi. Eadem | 1.1 |
| lex uenditiones locationes eius rei causa pluris minorisue factas irritas facit impeditque | |
| usucapionem. priusquam in potestatem eius, a quo p<ro>fecta res sit, heredisue eius ueniat. | |
| Papinianus libro quinto decimo responsorum. Qui munus publice manda- | 9.pr.1 |
| tum accepta pecunia r<u>perunt, crimine repetundarum postulantur. |