| DE LEGE IULIA DE ANNONA | |
| Marcianus libro secundo institutionum. Constitit inter seruum et dominum | 48.12.1.pr.1 |
| iudicium, si annonam publicam fraudasse dicat dominum. | |
| Ulpianus libro nono de officio proconsulis. Lege Iulia de annona poena | 2.pr.1 |
| statuitur aduersus eum, qui contra annonam fecerit societatemue coierit, quo annona carior | |
| fiat. Eadem lege continetur, ne quis nauem nautamue retineat aut dolo malo faciat, quo | 1.1 |
| magis detineatur, et poena uiginti aureorum statuitur. | 2.1 |
| Papirius Iustus libro primo de constitutionibus. Imperator<es> | 3.pr.1 |
| Antoninus et Uerus Augusti in haec uerba rescripserunt: 'Minime aequum est decuriones | |
| ciuibus suis frumentum uilius quam annona exigit uendere'. Item scripserunt ius non | 1.1 |
| esse ordini cuiusque ciuitatis pretium grani quod inuenitur statuere. Item in haec uerba | |
| rescripserunt: 'Etsi, non solent hoc genus nuntiationis mulieres exercere, tamen quia de- | |
| monstraturam te quae ad utilitatem annonae pertinent polliceris, praefectum annonae do- | |
| cere potes'. | 5 |