| AD LEGEM IULIAM PECULATUS ET DE SACRILEGIS ET | |
| DE RESIDUIS | |
| Ulpianus libro quadragensimo quarto ad Sabinum. Lege Iulia peculatus | 48.13.1.pr.1 |
| cauetur, ne quis ex pecunia sacra religiosa publicaue auferat neue intercipiat neue in rem | |
| suam uertat neue faciat, quo quis auferat intercipiat uel in rem suam uertat, nisi cui uti- | |
| que lege licebit: neue quis in aurum argentum aes publicum quid ind<a>t neue immisceat | |
| neue quo quid indatur immisceatur faciat sciens dolo malo, quo id peius fiat. | 5 |
| Paulus libro undecimo ad Sabinum. Lege Iulia de residuis tenetur, qui | 2.pr.1 |
| publicam pecuniam delegatam in usum aliquem retinuit neque in eum consumpsit. | |
| Ulpianus libro primo de adulteriis. Peculatus poena aquae et ignis inter- | 3.pr.1 |
| dictionem, in quam hodie successit deportatio, continet. porro qui in eum statum dedu- | |
| citur, sicut omnia pristina iura, ita et bona amittit. | |
| Marcianus libro quarto decimo institutionum. Lege Iulia peculatus tenetur, | 4.pr.1 |
| qui pecuniam sacram religiosam abstulerit interceperit. Sed et si donatum deo immortali | 1.1 |
| abstulerit, peculatus poena tenetur. Mandatis autem cauetur de sacrilegiis, | 2.1 |
| ut praesides sacrilegos latrones plagiarios conquirant et ut, prout quisque deliquerit, in | |
| eum animaduertant. et sic constitutionibus cauetur, ut sacrilegi extra ordinem digna | |
| poena puniantur. | |
| Idem libro quarto decimo. Lege Iulia de residuis tenetur is, apud quem ex | 5.pr.1 |
| locatione, emptione, alimentaria ratione, ex pecunia quam accepit aliaue qua causa pe- | |
| cunia publica resedit. Sed et qui publicam pecuniam in usu aliquo acceptam retinuerit | 1.1 |
| nec erogauerit, hac lege tenetur. Qua lege damnatus amplius tertia parte quam debet | 2.1 |
| punitur. Non fit locus religiosus, ubi thensaurus inuenitur: nam et si in monu- | 3.1 |
| mento inuentus fuerit, non quasi religiosus tollitur. quod enim sepelire quis prohibetur, | |
| id religiosum facere non potest: at pecunia sepeliri non potest, ut et mandatis principa- | |
| libus cauetur. Sed et si de re ciuitatis aliquid subripiat, constitutionibus principum diuo- | 4.1 |
| rum Traiani et Hadriani cauetur peculatus crimen committi: et hoc iure utimur. | |
| Idem libro quinto regularum. Diui Seuerus et | 6.pr.1 |
| Antoninus Cassio Festo rescripserunt, res priuatorum si in aedem sacram depositae sub- | |
| reptae fuerint, furti actionem, non sacrilegii esse. | |
| Ulpianus libro septimo de officio proconsulis. Sacrilegii | 7.pr.1 |
| poenam debebit proconsul pro qualitate personae proque rei condicione et temporis et | |
| aetatis et sexus uel seuerius uel clementius statuere. et scio multos et ad bestias damnasse | |
| sacrilegos, nonnullos etiam uiuos exussisse, alios uero in furca suspendisse. sed moderanda | |
| poena est usque ad bestiarum damnationem eorum, qui manu facta templum effregerunt | 5 |
| et dona dei in noctu tulerunt. ceterum si qui interdiu modicum aliquid de templo tulit, | |
| poena metalli coercendus est, aut, si honestiore loco natus sit, deportandus in insulam est. | |
| Idem libro eodem. Qui, cum in moneta publica operarentur, extrinsecus | 8.pr.1 |
| sibi signant pecuniam forma publica uel signatam furantur, hi non uidentur adulterinam | |
| monetam exercuisse, sed furtum publicae monetae fecisse, quod ad peculatus crimen ac- | |
| cedit. Si quis ex metallis Caesarianis aurum argentumue furatus fuerit, ex edicto diui Pii | 1.1 |
| exilio uel metallo, prout dignitas personae, punitur. is autem, qui furanti sinum praebuit, | |
| perinde habetur, atque si manifesti furti condemnatus esset, et famosus efficitur. qui autem | |
| aurum ex metallo habuerit illicite et conflauerit, in quadruplum condemnatur. | |
| Uenuleius Saturninus libro secundo iudiciorum | 9.pr.1 |
| publicorum. Peculatus crimen ante quinquennium admissum obici non oportet. | |
| Idem ex libro tertio iudiciorum publicorum. Qui tabulam aeream legis for- | 10.pr.1 |
| mamue agrorum aut quid aliud continentem refixerit uel quid inde immutauerit, lege Iulia | |
| peculatus tenetur. Eadem lege tenetur, qui quid in tabulis publicis deleuerit uel induxerit. | 1.1 |
| Paulus libro singulari de iudiciis publicis. Sacrilegi capite | 11.pr.1 |
| puniuntur. Sunt autem sacrilegi, qui publica sacra compilauerunt. at qui priuata sacra | 1.1 |
| uel aediculas incustoditas temptauerunt, amplius quam fures, minus quam sacrilegi me- | |
| rentur. quare quod sacrum quodue admissum in sacrilegii crimen cadat, diligenter con- | |
| siderandum est. Labeo libro trigensimo octauo posteriorum peculatum definit pecuniae | 2.1 |
| publicae aut sacrae furtum non ab eo factum, cuius periculo fuit, et ideo aedituum in his, | |
| quae ei tradita sunt, peculatum non admittere. Eodem capite inferius scribit non | 3.1 |
| solum pecuniam publicam, sed etiam priuatam crimen peculatus facere, si quis quod fisco | |
| debetur simulans se fisci creditorem accepit, quamuis priuatam pecuniam ab<s>tulerit. Is | 4.1 |
| autem, qui pecuniam traiciendam suscepit uel quilibet alius, ad cuius periculum pecunia | |
| pertinet, peculatum non committit. Senatus iussit lege peculatus teneri eos, qui iniussu | 5.1 |
| eius, qui ei rei praeerit, tabularum publicarum inspiciendarum describendarumque potesta- | |
| tem feceri<n>t. Eum, qui pecuniam publicam in usus aliquos retinuerit nec erogauerit, hac | 6.1 |
| lege teneri Labeo libro trigensimo octauo posteriorum scripsit. cum eo autem, | |
| qui, cum prouincia abiret, pecuniam, quae penes se esset, ad aerarium professus retinuerit, | |
| non esse residuae pecuniae actionem, quia eam priuatus fisco debeat, et ideo inter debi- | |
| tores eum ferri: eamque ab eo is, qui hoc imperio utitur, exigeret, id est pignus capiendo, | 5 |
| corpus retinendo, multam dicendo. sed eam quoque lex Iulia residuorum post annum re- | |
| siduam esse iussit. | |
| Marcianus libro primo iudiciorum publicorum. Hac lege tenetur, qui in | 12.pr.1 |
| tabulis publicis minorem pecuniam, quam quid uenierit aut locauerit, scripserit aliudue | |
| quid simile commiserit. Diuus Seuerus et Antoninus quendam clarissi- | 1.1 |
| mum iuuenem, cum inuentus esset arculam in templum ponere ibique hominem includere, | |
| qui post clusum templum de arca exiret et de templo multa subtraheret et se in arculam | |
| iterum referret, conuictum in insulam deportauerunt. | |
| Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum. Qui perforauerit muros | 13.pr.1 |
| uel inde aliquid abstulerit, peculatus actione tenetur. | |
| Marcellus libro uicensimo quinto digestorum. Peculatus nequaquam | 14.pr.1 |
| committitur, si exigam ab eo pecuniam, qui et mihi et fisco debet: non enim pecu- | |
| nia fisci intercipitur, quae debitori eius aufertur, scilicet quia manet debitor fisci nihilo | |
| minus. | |
| Modestinus libro secundo de poenis. Is, qui praedam ab hostibus captam | 15.pr.1 |
| subripuit, lege peculatus tenetur et in quadruplum damnatur. | |
| Papinianus libro trigensimo sexto quaestionum. Publica iu- | 16.pr.1 |
| dicia peculatus et de residuis et repetundarum similiter aduersus heredem exercentur, nec | |
| inmerito, cum in his quaestio principalis ablatae pecuniae moueatur. |